Wikisource
lawikisource
https://la.wikisource.org/wiki/Pagina_prima
MediaWiki 1.47.0-wmf.9
first-letter
Media
Specialis
Disputatio
Usor
Disputatio Usoris
Vicifons
Disputatio Vicifontis
Fasciculus
Disputatio Fasciculi
MediaWiki
Disputatio MediaWiki
Formula
Disputatio Formulae
Auxilium
Disputatio Auxilii
Categoria
Disputatio Categoriae
Scriptor
Disputatio Scriptoris
Pagina
Disputatio Paginae
Liber
Disputatio Libri
TimedText
TimedText talk
Modulus
Disputatio Moduli
Event
Event talk
Pagina:Cuerpo del derecho civil romano a doble texto (IA cuerpodelderechocivilromanoP1T1).pdf/1016
104
81532
272989
263176
2026-07-03T17:15:31Z
Flor Talía Andrade Casilla
32214
272989
proofread-page
text/x-wiki
<noinclude><pagequality level="3" user="Flor Talía Andrade Casilla" />{{InitiumBilinguis|s|lg=es}}</noinclude>se, in actione quoque ex emto officio iudicis post
moram intercedentem usurarum pretii rationem
haberi oportere .
'''48.[49.]''' SCAEVOLA ''libro II. <ref> III. , Hal. </ref> Responso-
rum.''- Titius heres Sempronii fundum Septicio
vendidit ita : «fundus Sempronianus , quidquid
Sempronii iuris fuit, erit tibi emtus tot numis» ,
vacuamque possessionem tradidit, neque fines eius
demonstravit; quaeritur, an emti iudicio cogendus
sit ostendere ex instrumentis hereditariis , quid iu-
ris defunctus habuerit, et fines ostendere? Respon-
di, id ex ea scriptura praestandum, quod sensisse
intelliguntur; quod si non appareat, debere ven-
ditorem et instrumenta fundi, et fines ostendere;
hoc etenim contractui bonae fidei consonat.
'''49.[50.]''' HERMOGENIANUS; ''libro II. Iuris Epi-
tomarum <ref> ἐπιτομῶν, Hal. </ref>.''-Qui per collusionem imaginarium
colonum circumveniendi emtoris causa supposuit,
ex emto tenetur, nec defenditur, si, quo facilius
excogitata fraus occultetur, colonum et quinquennii pensiones in fidem suam recipiat.
§ 1.Pretii sorte, licet post moram, soluta usu-
rae peti non possunt, quum hae non sint in obliga-
tione, sed officio iudicis praestentur.
'''50.[51.]''' LABEO; ''libro IV. <ref> III., Hal. </ref> Posteriorum a
Iavoleno epitomatorum .'' - Bona fides non patitur,
ut, quum emtor alicuius legis beneficio pecuniam
rei venditae debere desiisset, antequam res ei tra-
datur, venditor tradere compelleretur <ref> Según nuestra conjetura; compelletur, el códice Fl. </ref> , et re
sua careret; possessione autem tradita futurum
est, ut rem venditor aeque amitteret, utpote quum
petenti eam rem (emtor exceptionem rei venditae
et traditae obiiciat, ut perinde habeatur, ac si) pe-
titor ei neque vendidisset, neque tradidisset.
'''51.[52.]''' IDEM ''libro V. Posteriorum a Iavole-
no epitomatorum .''- Si et per emtorem, et vendito-
rem mora fuisset, quominus vinum praeberetur
et traderetur, perinde esse ait, quasi si per emto-
rem solum stetisset; non enim potest videri mora
per venditorem emtori facta esse ipso moram fa-
ciente emtore .
§ 1. Quodsi fundum emisti ea lege, uti des pe-
cuniam kalendis Juliis, etsi ipsis kalendis per ven-
ditorem esset factum, quominus pecunia ei solve-
retur, deinde per te staret, quominus solveres, uti
posse adversus te lege sua venditorem dixi, quia
in vendendo hoc ageretur, ut quandoque per em-
torem factum sit, quominus pecuniam solvat, legis
poenam patiatur; hoc ita verum puto, nisi si quid
in ea re venditor dolo fecit .
<hr style="width: 35%; margin-left: 0; border: 0; border-top: 1px solid #666;" /><noinclude>{{ExitusBilinguis|s|lg=es}}</noinclude>
hwsmpwnbk6jl3c7uwkmly4mgroqmlks
Pagina:Cuerpo del derecho civil romano a doble texto (IA cuerpodelderechocivilromanoP1T1).pdf/590
104
82428
272995
272897
2026-07-04T01:22:32Z
Liliana Torres Condori
32220
272995
proofread-page
text/x-wiki
<noinclude><pagequality level="3" user="Liliana Torres Condori" />{{InitiumBilinguis|s|lg=es}}</noinclude>verum cum familia quoque sua; an et cum liber
tis,fuit quaestionis.Et Celsus scripsit:et cum li
bertis;posse hospitem quoque recipere;nam ita<ref>capita vel, inserta la Vulg</ref>
libro octavo decimo <ref>alia, Hal</ref> Digestorum scripsit,
quam sententiam et Tubero probat. Sed an etiam
inquilinum recipere possit, apud Labeonem me
mini tractatum libro Posteriorum. Et ait Labeo,
eum, qui ipse habitat, inquilinum posse recipere;
item <ref>vei aliena ab eo, omitelos acertadamente Hal</ref> et hospites , et libertos suos,
'''3'''. PAULUS ''libro III. ad Vitellium'' — et clientes;
'''4'''. ULPIANUS ''libro XVII.'' <ref>Fi, segun Br., deduei, Taur</ref> ''ad Sabinum.''—
ceterum sine eo ne hos quidem habitare posse.
Proculus autem de inquilino notat, non belle <ref>Idem Popmponius seribit, omitenias otros en Hal.</ref>:
inquilinum dici, qui cum eo habitet. Secundum
haec, et si pensionem percipiat, dum ipse quoque
inhabitat, non erit ei invidendum; quid enim,si
tam spatiosae domus usus sit relictus homini me-
diocri, ut portiuncula contentus sit? Sed et cum
his, quos loco servorum in operis habet, habita
bit, licet liberi sint, vel servi alieni.
§ '''1'''. — Mulieri autem si usus relictus sit, posse
eam et cum marito habitare, Quintus Mucius
primus admisit, ne ei matrimonio carendum fo
ret, quum uti vult domo; nam per contrarium,
quin uxor cum marito possit habitare, nec fuit
dubitatum. Quid ergo, si viduae legatus sit, an
nuptiis contractis post constitutum usum mulier
habitare cum marito possit? Et est verum, ut et
Pomponius libro quinto, et Papinianus libro nono
decimo Quaestionum probat, posse eam cum viro
et postea nubentem habitare. Hoc amplius Pom
ponius ait, et cum socero habitaturam.
'''5'''. PAULUS ''libro III. ad Sabinum.'' — Imo et so-
cer cum nuru habitabit, utique quum vir una
sit <ref>In, omitela Hal.</ref>.
'''6'''. ULPIANUS ''libro XVII.'' <ref>Fi. segun Br., deduci, Taur</ref> ''ad Sabinum.—''
Non solum autem cum marito, sed et cum liberis
libertisque habitare, et cum parentibus poterit;
et ita et Aristo notat apud Sabinum. Et hucusque
erit procedendum, ut eosdem, quos masculi, re
cipere et mulieres possint.
'''7'''.POMPONIUS ''libro V. ad Sabinum''.- Non ali—
ter autem mulier hospitem recipere potest, quam
si is sit, qui honeste cum ea, quae usum habeat,
habitaturus sit.
'''8'''. ULPIANUS ''libro'' XVII. <ref>quia separari potest, omitelas Hal</ref>; ''ad Sabinum.—''Sed
neque locabunt seorsum, neque concedent habi-
tationem sine se , nec vendent usum.
§ 1.— Sed si usus aedium mulieri legatus sit ea
conditione: «si a viro divortisset », remittendam<noinclude>{{ExitusBilinguis|s|lg=es}}</noinclude>
khqnig1jrwtg79t0g85e0ai76k6mphf
Pagina:Cuerpo del derecho civil romano a doble texto (IA cuerpodelderechocivilromanoP1T1).pdf/968
104
83887
272990
2026-07-04T00:26:32Z
Carlos Pérez 921
32241
/* Nondum emendata */ Paginam instituit, scribens 'tio satisfactum est, veluti expromissore, aut pignore dato, proinde sit, ac si pretium solutum esset. '''54.''' PAULUS <ref>Ulpianus, Hal.</ref> ''libro I. ad Edictum Aedilium currulium''.—Res bona fide vendita propter mini- mam causam inemta fieri non debet. '''55.''' IDEM ''libro II. ad Edictum Aedilium cur- rulium''.—Nuda et imaginaria venditio pro non fa- cta est, et ideo nec alienatio eius rei intelligitur. '''56.''' IDEM ''libro L. <...
272990
proofread-page
text/x-wiki
<noinclude><pagequality level="1" user="Carlos Pérez 921" />{{InitiumBilinguis|s|lg=es}}</noinclude>tio satisfactum est, veluti expromissore, aut pignore dato, proinde sit, ac si pretium solutum
esset.
'''54.''' PAULUS <ref>Ulpianus, Hal.</ref> ''libro I. ad Edictum Aedilium
currulium''.—Res bona fide vendita propter mini-
mam causam inemta fieri non debet.
'''55.''' IDEM ''libro II. ad Edictum Aedilium cur-
rulium''.—Nuda et imaginaria venditio pro non fa-
cta est, et ideo nec alienatio eius rei intelligitur.
'''56.''' IDEM ''libro L. <ref>LX. , Hal.</ref> ad Edictum''.—Si quis
sub hoc pacto vendiderit ancillam, ne prostitua-
tur, et, si contra factum esset, uti liceret ei abdu-cere, etsi per plures emtores mancipium cucurre-
rit, ei, qui primo vendidit <ref>Según conjetura Br.; vendit, Fl.</ref>, abducendi pote-
stas fit.
'''57.''' PAULUS ''libro V. ad Plautium''.—Domum
emi, quum eam et ego, et venditor combustam
ignoraremus; Nerva, Sabinus, Cassius, nihil ve-
nisse, quamvis area maneat, pecuniamque solutam
condici posse aiunt. Sed si pars domus maneret,
Neratius ait, hanc quaestionem <ref>Taur. según la escritura original; hac quaestione,
según antigua corrección del códice Fl., Br.</ref> multum in-
teresse, quanta pars domusincendio consumtae <ref>Hal. Vulg.; consumta, Fl.</ref>
permaneat, ut si quidem amplior domus pars exu-
sta est, non <ref>tantum, inserta Hal.</ref> compellatur emtor perficere em-
tionem; sed etiam quod forte solutum ab eo est,
repetet. Sin vero vel dimidia pars, vel minor quam
dimidia exusta fuerit, tunc coarctandus est emtor
venditionem adimplere, aestimatione viri boni ar-
bitratu habita, ut quod ex pretio propter incen-
dium decrescere fuerit inventum, ab huius prae-
statione liberetur.
§ 1.—Sin autem venditor quidem sciebat, do-
mum esse exustam , emtor autem ignorabat, nul-
lam venditionem stare, si tota domus ante vendi-
tionem exusta sit ; si vero quantacunque pars
aedificii remaneat, et stare venditionem, et vendi-
torem emtori quod interest restituere.
§ 2.—Simili quoque modo ex diverso tractari
oportet, ubi emtor quidem sciebat, venditor autem
ignorabat; et hic enim oportet, et venditionem sta-
re, et omne pretium ab emtore venditori, si non
depensum est , solvi , vel si solutum sit, non
repeti.
§ 3.—Quodsi uterque sciebat, et emtor, et ven-
ditor, domum esse exustam totam vel ex parte,
nihil actum fuisse, dolo inter utramque partem
compensando, et iudicio, quod ex bona fide de-
scendit, dolo ex utraque parte veniente, <ref>venditionem, inserta Hal.</ref> sta-
re non concedente.
'''58.''' PAPINIANUS ''libro X. Quaestionum''.—Ar-
boribus quoque vento deiectis, vel absumtis igne
dictum est, emtionem fundi non videri esse con-
tractam, si contemplatione illarum arborum, velu-<noinclude>{{ExitusBilinguis|s|lg=es}}</noinclude>
g0e0btn1wqdwipxhzqtqi1jfwtsi0ln
Pagina:Cuerpo del derecho civil romano a doble texto (IA cuerpodelderechocivilromanoP1T1).pdf/969
104
83888
272991
2026-07-04T00:45:24Z
Carlos Pérez 921
32241
/* Nondum emendata */ Paginam instituit, scribens 'ti oliveti , fundus comparabatur, sive sciente, sive ignorante venditore; sive autem emtor sciebat, vel ignorabat, vel uterque eorum, haec obtinent, quae in superioribus casibus pro <ref>de, Hal.</ref> aedibus di- cta sunt. '''59.''' CELSUS ''libro VIII. Digestorum''.—Quum venderes fundum, non dixisti: «ita ut optimus ma-ximusque » <ref>Taur, según la escritura original; est, adicionada según reciente corrección del codice Fl., Br.</ref>, ve...
272991
proofread-page
text/x-wiki
<noinclude><pagequality level="1" user="Carlos Pérez 921" />{{InitiumBilinguis|s|lg=es}}</noinclude>ti oliveti , fundus comparabatur, sive sciente, sive
ignorante venditore; sive autem emtor sciebat,
vel ignorabat, vel uterque eorum, haec obtinent,
quae in superioribus casibus pro <ref>de, Hal.</ref> aedibus di-
cta sunt.
'''59.''' CELSUS ''libro VIII. Digestorum''.—Quum
venderes fundum, non dixisti: «ita ut optimus ma-ximusque » <ref>Taur, según la escritura original; est, adicionada
según reciente corrección del codice Fl., Br.</ref>, verum est, quod Quinto Mucio
placebat, non liberum, sed qualis esset, fundum
praestari oportere. Idem et in urbanis praediis di-
cendum est.
'''60.''' MARCELLUS ''libro VI. <ref>V. , Hal .</ref> Digestorum''.—
Comprehensum erat lege venditionis, dolia sexa-
ginta emtori accessura; quum essent centum, in
venditoris fore potestate responsum est, quae vel-
let dare.
'''61.''' IDEM ''libro XX. <ref>VI . , Hal.</ref> Digestorum''.—Existi-
mo, posse me id, quod meum est, sub conditione
mere, quia forte speratur, meum esse desinere.
'''62.''' MODESTINUS ''libro V. Regularum'' <ref>Responsorum, Hal.</ref> .—Qui
officii causa in provincia agit vel militat, praedia
comparare in eadem provincia non potest, prae-
terquam si paterna eius a fisco distrahantur.
§ 1.—Qui nesciens loca sacra, vel religiosa, vel
publica pro privatis comparavit, licet emtio non
teneat, ex emto tamen adversus venditorem expe-
rietur, ut consequatur, quod interfuit eius, ne de-ciperetur .
§ 2.—Res in aversione emta, <ref>vel, inserta Hal .</ref> si non dolo ven-
ditoris factum sit, ad periculum emtoris pertine-
bit , etiamsi res assignata non sit.
'''63.''' IAVOLENUS ''libro VII. <ref>III., Hal.</ref> ex Cassio''.—Quum
servo dominus rem vendere certae personae ius-
serit, si alii vendidisset, quam cui iussus erat, ven-
ditio non valet. Idem iuris in libera persona est,
quum perfici venditio non potuit in eius persona,
cui dominus venire eam noluit.
§ 1.—Demonstratione fundi facta fines <ref>confines, Hal. Vulg .</ref> nomi-
nari supervacuum est ; si nominentur, etiam ipsum
venditorem nominare <ref>nominari, Hal.</ref> oportet, si forte alium
agrum confinem possidet.
'''64.''' IDEM ''libro II. Epistolarum'' <ref>ἐπιστολῶν, Ηal.</ref>.—Fundus
ille est mihi et Titio emtus ; quaero , utrum in par-
tem, an in totum venditio consistat, an nihil actum
sit? Respondi <ref>Taur.según la escritura original; respondit, según
corrección del códice Fl., Br .</ref>: personam Titii supervacuo acci-piendam puto, ideoque totius fundi emtionem ad
me pertinere.
'''65.''' IDEM ''libro XI. Epistolarum'' <ref>Véase la nota 10.</ref>.—Conve-
nit mihi tecum, ut certum numerum tegularum
mihi dares certo pretio; quod ut <ref>quas tu, (en lugar de quod ut), Vulg.</ref> faceres, utrum
emtio sit, an locatio? Respondit, si ex meo fundo
tegulas tibi factas ut darem, convenit, emtionem<noinclude>{{ExitusBilinguis|s|lg=es}}</noinclude>
8pzo6ouqo8j9y5qylnxpfhfxweh068r
Pagina:Cuerpo del derecho civil romano a doble texto (IA cuerpodelderechocivilromanoP1T1).pdf/601
104
83889
272992
2026-07-04T01:16:17Z
Liliana Torres Condori
32220
/* Emendata */
272992
proofread-page
text/x-wiki
<noinclude><pagequality level="3" user="Liliana Torres Condori" />{{InitiumBilinguis|s|lg=es}}</noinclude>
mihi, ius tibi non esse in fundo tuo aquam quae-
rere minuendae aquae meae gratia.
{{sec}} 1.— Servitutum non ea natura est, ut aliquid
faciat quis, veluti viridia (1) tollat, aut amoenio-
rem prospectum praestet, aut in hoc, ut in suo
pingat, sed ut aliquid patiatur, aut non faciat.
'''16'''. IULIANUS ''libro XLIX. Digestorum''.— Ei,
qui pignori fundum accepit, non est iniquum,
utilem petitionem servitutis dari, sicuti ipsius
fundi utilis petitio dabitur. Idem servari conve-nit et in eo, ad quem vectigalis fundus pertinet.
'''17'''. POMPONIUS'' libro singulari Regularum''.—
Viae, itineris, actus, aquaeductus pars in obliga-
tionem deduci non potest, quia usus eorum indi-visus est (2); et ideo si stipulator decesserit plu-
ribus heredibus relictis , singuli solidam (3) viam
petunt, et si promissor decesserit pluribus heredibus relictis, a singulis heredibus solida peti-
tio est .
'''18.''' PAULUS'' libro XXXI. Quaestionum Papi-
niani notat (4).—'' In omnibus servitutibus, quae
aditione confusae sunt, responsum est, doli ex-
ceptionem nocituram legatario, si non patiatur
eas iterum imponi .
'''19'''. LABEO ''libro IV. Posteriorum a Iavoleno
epitomatorum (5).''—Ei fundo, quem quis vendat,
servitutem imponi, etsi non utilis sit, posse exi-
stimo; veluti si aquam alicui dedere (6) ducere
non expediret, nihilo minus constitui ea servitus
possit; quaedam enim debere (7) habere possumus , quamvis ea nobis utilia non sunt.
'''20.''' IAVOLENUS ''libro V. ex Posterioribus La-
beonis'' .— Quoties via, aut aliquid ius fundi eme-retur, cavendum putat esse Labeo, per te non
fieri, quo minus eo iure uti possit, quia nulla
eiusmodi iuris vacua traditio esset. Ego puto ,
usum eius pro iuris traditione possessionis acci-
piendum esse; ideoque et interdicta veluti pos-sessoria constituta sunt.
{{t3|TIT . II}}
{{c|DE SERVITUTIBUS PRAEDIORUM URBANORUM}}
'''1.''' ['''21'''.] (8) PAULUS'' libro XXI. ad Edictum.—''
Si intercedat solum publicum, vel via publica,
neque itineris actusve, neque altius tollendi ser-
vitutes impedit, sed immittendi, protegendi, proii-<noinclude>{{ExitusBilinguis|s|lg=es}}</noinclude>
pup1s9pmwidc1xzyatd15z0b4e3ex9b
272993
272992
2026-07-04T01:20:38Z
Liliana Torres Condori
32220
272993
proofread-page
text/x-wiki
<noinclude><pagequality level="3" user="Liliana Torres Condori" />{{InitiumBilinguis|s|lg=es}}</noinclude>mihi, ius tibi non esse in fundo tuo aquam quae-
rere minuendae aquae meae gratia.
§ 1.— Servitutum non ea natura est, ut aliquid
faciat quis, veluti viridia <ref>alia, Hal</ref> tollat, aut amoenio-
rem prospectum praestet, aut in hoc, ut in suo
pingat, sed ut aliquid patiatur, aut non faciat.
'''16'''. IULIANUS ''libro XLIX. Digestorum''.— Ei,
qui pignori fundum accepit, non est iniquum,
utilem petitionem servitutis dari, sicuti ipsius
fundi utilis petitio dabitur. Idem servari conve-nit et in eo, ad quem vectigalis fundus pertinet.
'''17'''. POMPONIUS'' libro singulari Regularum''.—
Viae, itineris, actus, aquaeductus pars in obliga-
tionem deduci non potest, quia usus eorum indi-visus est <ref>vei aliena ab eo, omitelos acertadamente Hal</ref>; et ideo si stipulator decesserit plu-
ribus heredibus relictis , singuli solidam <ref>Fi, segun Br., deduei, Taur</ref> viam
petunt, et si promissor decesserit pluribus heredibus relictis, a singulis heredibus solida peti-
tio est .
'''18.''' PAULUS'' libro XXXI. Quaestionum Papi-
niani notat <ref>Idem Popmponius seribit, omitenias otros en Hal.</ref>.—'' In omnibus servitutibus, quae
aditione confusae sunt, responsum est, doli ex-
ceptionem nocituram legatario, si non patiatur
eas iterum imponi .
'''19'''. LABEO ''libro IV. Posteriorum a Iavoleno
epitomatorum <ref>In, omitela Hal.</ref>.''—Ei fundo, quem quis vendat,
servitutem imponi, etsi non utilis sit, posse exi-
stimo; veluti si aquam alicui dedere <ref>Fi. segun Br., deduci, Taur</ref> ducere
non expediret, nihilo minus constitui ea servitus
possit; quaedam enim debere <ref>quia separari potest, omitelas Hal</ref> habere possumus , quamvis ea nobis utilia non sunt.

k91c02o94cv5uamy57ximh1f2d8bz2i
272996
272993
2026-07-04T01:23:18Z

'''1.''' ['''21'''.] <ref>quia separari potest, omitelas Hal</ref> PAULUS'' libro XXI. ad Edictum.—''
Si intercedat solum publicum, vel via publica,
neque itineris actusve, neque altius tollendi ser-
vitutes impedit, sed immittendi, protegendi, proii-<noinclude>{{ExitusBilinguis|s|lg=es}}</noinclude>
cu57c336ix0pyuyy0exr5xaqylbf9s9
Pagina:Cuerpo del derecho civil romano a doble texto (IA cuerpodelderechocivilromanoP1T1).pdf/970
104
83890
272994
2026-07-04T01:20:53Z
Carlos Pérez 921
32241
/* Nondum emendata */ Paginam instituit, scribens 'puto esse, non conductionem; toties enim conductio alicuius rei est, quoties materia, in qua <ref>Hal; quo Fl</ref> aliquid praestatur, in eodem statu eiusdem manet; quoties vero et immutatur, et alienatur, emtio ma- gis, quam locatio intelligi debet. '''66'''. POMPONIUS ''libro XXXI. <ref>XXI., Hal.</ref> ad Quintum Mucium''.—In vendendo fundo quaedam, etiamsi non condicantur, praestanda sunt, veluti ne fun- dus evincatur, aut ususfructus...
272994
proofread-page
text/x-wiki
<noinclude><pagequality level="1" user="Carlos Pérez 921" />{{InitiumBilinguis|s|lg=es}}</noinclude>puto esse, non conductionem; toties enim conductio alicuius rei est, quoties materia, in qua <ref>Hal; quo Fl</ref>
aliquid praestatur, in eodem statu eiusdem manet;
quoties vero et immutatur, et alienatur, emtio ma-
gis, quam locatio intelligi debet.
'''66'''. POMPONIUS ''libro XXXI. <ref>XXI., Hal.</ref> ad Quintum
Mucium''.—In vendendo fundo quaedam, etiamsi
non condicantur, praestanda sunt, veluti ne fun-
dus evincatur, aut ususfructus eius, quaedam ita
demum, si dicta sint, veluti viam, iter, actum,
aquaeductum praestatum iri; idem et in servituti-
bus urbanorum praediorum.
§ 1.—Si quum servitus venditis praediis debere-
tur, nec commemoraverit venditor, sed sciens es-
se, reticuerit, et ob id per ignorantiam rei emtor
non utendo per statutum tempus eam servitutem
amiserit , quidam recte putant, venditorem teneri
ex emto ob dolum.
§ 2.—Quintus Mucius scribit: qui scripsit «ruta
caesa, quaeque aedium fundive non sunt», bis
idem scriptum <ref>Quintus Mutius scribit: ruta caesa aedium fundive
non sunt, nisi id scriptum est, Hal. Vulg.</ref>; nam ruta caesa ea sunt, quae
neque aedium, neque fundi sunt.
'''67.''' IDEM ''libro XXXIX. <ref>XXX. , Hal.</ref> ad Quintum Mu-
cium''.—Alienatio quum fit, cum sua causa domi-
nium ad alium transferimus, quae esset futura, si
apud nos ea res mansisset; idque toto iure civili
ita se habet, praeterquam si aliquid nominatim
sit constitutum.
'''68.''' PROCULUS ''libro VI. Epistolarum'' <ref>ἐπιστολῶν, Hal.</ref>.—Si,
quum fundum venderes, in lege dixisses, quod
mercedis nomine a conductore exegisses, id emto-
ri accessurum esse, existimo, te in exigendo non
solum bonam fidem, sed etiam diligentiam prae-
stare debere, id est non solum ut a te dolus malus
absit , sed etiam ut culpa.
§ 1.—Fere aliqui solent haec verba adiicere:
«dolus malus a venditore aberit », qui, etiamsi adie-ctum non est , abesse debet.
§ 2.—Nec videtur abesse, si per eum factum est,
aut fiet, quominus fundum emtor possideat; erit
ergo ex emto actio, non ut venditor vacuam pos-
sessionem tradat, quum multis modis accidere po-
terit, ne tradere possit, sed ut, si quid dolo malo
fecit, aut facit, dolus malus eius aestimaretur.
'''69.''' IDEM ''libro XI. Epistolarum'' <ref>VII. ἐπιστολῶν, Hal.</ref>.—Rutilia
Polla emit lacum <ref>Taur, según corrección del códice Fl.; Palla-locum,
la escritura original, Br.</ref> Sabatenem angularium <ref>Sabatianensem anguillarium, Hal.</ref>,
et circa eum lacum pedes decem; quaero, numquid
et decem pedes, qui tune accesserunt, sub aqua
sint, quia lacus crevit, an proximi pedes decem ab
aqua Rutiliae Pollae iuris sint? Proculus respon-
dit <ref>respondi, Hal.</ref>: ego existimo , eatenus lacum, quem emit<noinclude>{{ExitusBilinguis|s|lg=es}}</noinclude>
2efmwwckk3enrqewhx012zo00hk19mh
Pagina:Cuerpo del derecho civil romano a doble texto (IA cuerpodelderechocivilromanoP1T1).pdf/971
104
83891
272997
2026-07-04T01:32:31Z
Carlos Pérez 921
32241
/* Nondum emendata */ Paginam instituit, scribens 'Rutilia Polla, venisse, quatenus tunc fuit, et circa eum decem pedes, qui tunc fuerunt; nec ob eam rem, quod lacus postea crevit, latius eum posside- re debet, quam emit. '''70.''' LICINIUS <ref>Hal.; Licinnius, Fl.</ref> RUFINUS ''libro VIII. Regula- rum''.—Liberi hominis emtionem contrahi posse plerique existimaverunt, si modo inter ignorantes id fiat. Quod idem placet, etiamsi venditor sciat, emtor autem ignoret; quodsi emtor sciens liber...
272997
proofread-page
text/x-wiki
<noinclude><pagequality level="1" user="Carlos Pérez 921" />{{InitiumBilinguis|s|lg=es}}</noinclude>Rutilia Polla, venisse, quatenus tunc fuit, et circa
eum decem pedes, qui tunc fuerunt; nec ob eam
rem, quod lacus postea crevit, latius eum posside-
re debet, quam emit.
'''70.''' LICINIUS <ref>Hal.; Licinnius, Fl.</ref> RUFINUS ''libro VIII. Regula-
rum''.—Liberi hominis emtionem contrahi posse
plerique existimaverunt, si modo inter ignorantes
id fiat. Quod idem placet, etiamsi venditor sciat,
emtor autem ignoret; quodsi emtor sciens liberum
esse, emerit , nulla emtio contrahitur.
'''71.''' PAPIRIUS <ref>Papyrius , Hal .</ref> IUSTUS ''libro I. Constitutio-num''.—Imperatores Antoninus et Verus <ref>Severus et Antoninus, Vulg.</ref> Au-
gusti Sextio Vero <ref>Sexto Vero, Hal.; Sextilio Neroni, otros en el mismo;</ref> in haec verba rescripserunt:
Quibus mensuris aut pretiis negotiatores vina
compararent , in contrahentium potestate esse;
neque enim quisquam cogitur vendere, si aut pre-
tium, aut mensura displiceat, praesertim si nihil
contra consuetudinem regionis fiat.
'''72.''' PAPINIANUS ''libro X. Quaestionum''.—Pa-
cta conventa, quae postea facta detrahunt aliquid
emtioni, contineri contractu videntur, quae vero
adiiciunt , credimus <ref>Hal. Vulg.; hoc, inserta Fl.</ref> non inesse . Quod locum
habet in his , quae adminicula sunt emtionis, velu-
ti ne cautio duplae praestetur, aut, ut cum fideius-
sore cautio duplae praestetur; sed quo casu agen-
te emtore non valet pactum, idem <ref>codem, acertadamente Hal .</ref> vires habebit
iure exceptionis agente venditore. An idem dici
possit aucto postea vel deminuto pretio, non im-
merito quaesitum est, quoniam emtionis substan-
tia consistit <ref>Hal.: constitit, Fl. según costumbre .</ref> ex pretio . Paulus notat: si omni-
bus integris manentibus de augendo vel demi-
nuendo pretio rursum convenit, recessum a priore
contractu, et nova emtio intercessisse videtur.
§ 1.—Papinianus: lege venditionis illa facta, « si
quid sacri, aut religiosi, aut publici est, eius nihil
venit» , si res non in usu publico, sed in patrimo-
nio fisci erit, venditio eius valebit, nec venditori
proderit exceptio, quae non habuit locum.
'''73'''. IDEM ''libro III. Responsorum''.—Aede sacra
terrae motu diruta locus aedificii non est profa-
nus, et ideo venire non potest.
§ 1.—Intra maceriam sepulcrorum hortis vel ce-
teris culturis loca pura servata, si nihil venditor
nominatim excepit, ad emtorem pertinent.
'''74.''' IDEM ''libro I. Definitionum''.—Clavibus tra-
ditis ita mercium in horreis conditarum possessio
tradita videtur, si claves apud horrea traditae
sint ; quo facto confestim emtor dominium et pos-sessionem adipiscitur, etsi non aperuerit horrea;
quodsi venditoris merces non fuerunt, usucapio
confestim inchoabitur.<noinclude>{{ExitusBilinguis|s|lg=es}}</noinclude>
tm337it05hh26tnb51hftr6rvp7fjbd
Pagina:Cuerpo del derecho civil romano a doble texto (IA cuerpodelderechocivilromanoP1T1).pdf/602
104
83892
272998
2026-07-04T01:39:59Z
Liliana Torres Condori
32220
/* Emendata */
272998
proofread-page
text/x-wiki
<noinclude><pagequality level="3" user="Liliana Torres Condori" />{{InitiumBilinguis|s|lg=es}}</noinclude>
ciendi <ref>alia, Hal</ref>, item fluminum et stillicidiorum ser-vitutem impedit, quia coelum, quod supra id so-lum intercedit, liberum esse debet.
§ 1.— Si ususfructus tuus sit, aedium proprie-
tas mea, quae onera vicini sustinere debeant,
mecum in solidum agi potest, tecum nullo modo.
'''2.''' ['''1'''.] GAIUS ''libro VII. ad Edictum provin-
ciale. ''—Urbanorum praediorum iura talia sunt:
altius tollendi et <ref>vei aliena ab eo, omitelos acertadamente Hal</ref> officiendi luminibus vicini,
aut non extollendi ; item stillicidium avertendi in
tectum vel aream vicini, aut non avertendi; item
immittendi tigna in parietem vicini, et denique
proiiciendi protegendive , ceteraque istis similia .
'''3'''. ['''2.''' ] ULPIANUS ''libro XXIX. ad Sabinum.—''
Est et haec servitus, ne prospectui officiatur.
'''4'''. ['''3'''. ] PAULUS ''libro II. Institutionum ''.— Lu-
minum in servitute constituta id acquisitum vi-
detur, ut vicinus lumina nostra excipiat. Quum
autem servitus imponitur, ne luminibus officia-tur, hoc maxime adepti videmur, ne ius sit vici-
no, invitis nobis altius aedificare, atque ita mi-
nuere lumina nostrorum aedificiorum .
'''5'''. ['''4'''. ] ULPIANUS'' libro XVII. ad Edictum.—''
Invitum autem in servitutibus accipere debemus
non eum, qui contradicit, sed eum, qui non con-sentit . Ideo Pomponius libro quadragesimo <ref>Fi, segun Br., deduei, Taur</ref> et
infantem, et furiosum invitos recte dici ait; non
enim ad factum, sed ad ius servitutis haec verba
referuntur .
'''6'''. ['''5'''.] GAIUS'' libro VII. ad Edictum provin-
ciale ''.— Haec autem iura similiter, ut rusticorum
quoque praediorum, certo tempore non utendo
pereunt; nisi quod haec dissimilitudo est, quod
non omnimodo pereunt non utendo, sed ita, si vi-cinus simul libertatem usucapiat, veluti si aedes
tuae aedibus meis serviant, ne altius tollantur,
ne luminibus mearum aedium officiatur, et ego
per statutum tempus fenestras meas praefixas <ref>Idem Popmponius seribit, omitenias otros en Hal.</ref>
habuero vel obstruxero, ita demum ius meum
amitto, si tu per hoc tempus aedes tuas altius sub-
latas habueris; alioquin si nihil novi feceris, re-
tineo servitutem. Item si tigni immissi aedes tuae
servitutem debent, et ego exemero tignum, ita
demum amitto ius meum, si tu foramen, unde
exemtum est tignum, obturaveris, et per consti-
tutum tempus ita habueris; alioquin si nihil novi
feceris, integrum ius suum <ref>In, omitela Hal.</ref> permanet.
'''7'''. ['''6.'''] POMPONIUS ''libro XXVI . ad Quintum''<noinclude>{{ExitusBilinguis|s|lg=es}}</noinclude>
glsmddprrzsofh5wr9xcf766z64djfg
Pagina:Cuerpo del derecho civil romano a doble texto (IA cuerpodelderechocivilromanoP1T1).pdf/972
104
83893
272999
2026-07-04T01:45:46Z
Carlos Pérez 921
32241
/* Nondum emendata */ Paginam instituit, scribens ''''75.''' HERMOGENIANUS ''libro II. iuris Epitomarum'' <ref>ἐπιτομῶν, Hal.</ref>.—Qui fundum vendidit, ut eum certa mercede conductum ipse habeat, vel si vendat, non alii, sed sibi distrahat, vel simile aliquid pa- ciscatur, ad complendum id, quod pepigerunt, ex vendito agere poterit. '''76.''' PAULUS ''libro VI. Responsorum''.—Dolia in horreis defossa, si non sint nominatim in venditio- ne excepta, horreorum venditioni cessisse videri. § 1...
272999
proofread-page
text/x-wiki
<noinclude><pagequality level="1" user="Carlos Pérez 921" />{{InitiumBilinguis|s|lg=es}}</noinclude>'''75.''' HERMOGENIANUS ''libro II. iuris Epitomarum'' <ref>ἐπιτομῶν, Hal.</ref>.—Qui fundum vendidit, ut eum certa
mercede conductum ipse habeat, vel si vendat,
non alii, sed sibi distrahat, vel simile aliquid pa-
ciscatur, ad complendum id, quod pepigerunt, ex
vendito agere poterit.
'''76.''' PAULUS ''libro VI. Responsorum''.—Dolia in
horreis defossa, si non sint nominatim in venditio-
ne excepta, horreorum venditioni cessisse videri.
§ 1.—Eum, qui in locum emtoris successit, iis-
dem defensionibus uti posse, quibus venditor cius
uti potuisset, sed et longae possessionis praescri-ptione, si utriusque possessio impleat tempora
Constitutionibus statuta.
'''77.''' IAVOLENUS ''libro IV. ex Posterioribus La-
beonis''.—In lege fundi vendendi lapidicinae in eo
fundo, ubique essent, exceptae erant, et post mul-
tum temporis in co fundo repertae erant lapidici-
nae; eas quoque venditoris esse Tubero respondit.
Labeo, referre, quid actum sit; si non appareat <ref>appareant, Vulg.</ref>,
non videri cas lapidicinas esse exceptas, neminem
enim nec vendere, nec excipere, quod non sit, et
lapidicinas nullas esse, nisi quae appareant <ref>Hal. Vulg.; appareat, Fl.</ref> et
caedantur; aliter interpretantibus , totum fundum
lapidicinarum fore, si forte in <ref>Hal. Vulg.; in, omitela Fl.</ref> toto eo sub terra
esset lapis ; hoc probo.
'''78.''' LABEO ''libro IV. Posteriorum a Iaroleno
epitomatorum''.—Fistulus emtori accessuras in lege
dictum erat; quaerebatur, an castellum, ex quo
fistulis aqua duceretur, accederet? Respondi, ap-
parere id actum esse, ut id quoque accederet, licet
scriptura non continetur.
§ 1.—Fundum ab eo emisti, cuius filii postea tu-
telam administrans nequaquam accepisti <ref>ec accepisti vacuam, Hal.</ref> pos-
sessionem; dixi, tradere te tibi possessionem hoz
modo posse, utpupillus et familia eius decedat de
fundo, tunc demum tu ingrediaris possessionem.
§ 2.—Qui fundum ea lege emerat, ut soluta pe-
cunia traderetur ei possessio, duobus heredibus
relictis decessit; si unus omnem pecuniam solverit,
partem familiae erciscundae iudicio servabit, nes
si partem solvat, ex emto cum venditore aget,
quoniam ita contractum aes alienum dividi non
potuit.
§ 3.—Frumenta, quae in herbis erant, quum
vendidisses, dixisti, te, si quid vi aut tempestate
factum esset, praestiturum; ea frumenta nives cor-
suetudinem tempestatis, agi tecum ex emto po-
terit.
'''79.''' IAVOLENUS ''libro V. ex Posterioribus La-
beonis.—Fundi partem dimidiam ca lege vendidi-
sti, ut emtor alteram partem, quam retinebas,<noinclude>{{ExitusBilinguis|s|lg=es}}</noinclude>
p7il75wi91d857boy1onjqevlmxoxc8
Pagina:Cuerpo del derecho civil romano a doble texto (IA cuerpodelderechocivilromanoP1T1).pdf/973
104
83894
273000
2026-07-04T01:56:38Z
Carlos Pérez 921
32241
/* Nondum emendata */ Paginam instituit, scribens 'annis decem certa pecunia in annos singulos con- ductam habeat. Labeo et Trebatius negant, posse ex vendito agi, ut id, quod convenerit, fiat. Ego contra puto , si modo ideo vilius fundum vendidi- sti, ut haec tibi conductio praestaretur; nam hoc ipsum pretium fundi videretur, quod eo pacto ven- ditus fuerat; eoque iure utimur. '''80.''' LABEO ''libro V. Posteriorum a Iavoleno epitomatorum''.— Quum manu sata in venditione fundi excipiuntur,...
273000
proofread-page
text/x-wiki
<noinclude><pagequality level="1" user="Carlos Pérez 921" />{{InitiumBilinguis|s|lg=es}}</noinclude>annis decem certa pecunia in annos singulos con-
ductam habeat. Labeo et Trebatius negant, posse
ex vendito agi, ut id, quod convenerit, fiat. Ego
contra puto , si modo ideo vilius fundum vendidi-
sti, ut haec tibi conductio praestaretur; nam hoc
ipsum pretium fundi videretur, quod eo pacto ven-
ditus fuerat; eoque iure utimur.
'''80.''' LABEO ''libro V. Posteriorum a Iavoleno
epitomatorum''.— Quum manu sata in venditione
fundi excipiuntur, non quae in perpetuum <ref>Hal. Vulg.; perpetuo, Fl.</ref> sata
sunt, excipi videntur <ref>Hal .; viderentur, Fl.</ref>, (sed) quae singulis annis
seri solent, ita ut fructus eorum tollatur; nam ali-
ter interpretantibus vites et arbores omnes exce-
ptae videbuntur.
§ 1.—Huius rei emtionem posse fieri dixi, «quae
ex meis aedibus in tuas aedes proiecta sunt, ut ea
mihi ita habere liceat» , deque ea re ex emto agi.
§ 2.—Silva caedua in quinquennium venierat;
quaerebatur, quum glans decidisset, utrius esset?
Scio Servium respondisse, primum sequendum es-
se, quod appareret actum esse; quodsi in obscuro
esset, quaecunque glans ex his arboribus, quae
caesae non essent, cecidisset, venditoris esse <ref>Según conjetura Br.; esset, Fl.</ref>,
cam autem, quae in arboribus fuisset eo tempore,
quum hae <ref>Según reciente corrección del codice Fl. , Br.; haec,
Taur, según la escritura original.</ref> caederentur, emtoris.
§ 3.—Nemo potest videri eam rem vendidisse,
de cuius dominio id agitur, ne ad emtorem trans-
eat; sed hoc aut locatio est, aut aliud <ref>Según reciente corrección del códice Fl., Br.; alius,
Taur.según la escritura original.</ref> genus
contractus.
81. SCAEVOLA libro VII. Digestorum <ref>
VIII . Quaestionum, Hal .</ref>.—Ti-
tius, quum mutuos acciperet tot aureos sub usuris ,
dedit pignori sive hypothecae praedia, et fideius-
sorem Lucium, cui promisit, intra triennium proxi-
mum se eum liberaturum; quodsi id non fecerit die
suprascripta, et solverit debitum fideiussor credi-
tori, iussit praedia emta esse, quae creditoribus
obligaverat ; quaero, quum (non) sit liberatus Lu-
cius fideiussor a Titio, an, si solverit creditori,
emta haberet suprascripta praedia? Respondit, si
non ut in causam obligationis, sed ut emta habeat,
sub conditione emtio facta est, et contractam esse
obligationem.
§ 1.—Lucius Titius promisit de fundo suo cen-
tum millia modiorum frumenti annua praestare <ref>pro, inserta Hal.</ref>
praediis Caii Seii; postea Lucius Titius vendidit
fundum additis verbis his: « quo iure, quaque con-ditione ea praedia Lucii Titii hodie sunt, ita ve-
neunt, itaque habebuntur» ; quaero, an emtor Caio
Seio ad praestationem frumenti sit obnoxius? Re-
spondit, emtorem Caio Seio secundum ea, quae
proponerentur, obligatum non esse.<noinclude>{{ExitusBilinguis|s|lg=es}}</noinclude>
qqsjwxzo613rhv1t7k757jqgdm5i748
Pagina:Cuerpo del derecho civil romano a doble texto (IA cuerpodelderechocivilromanoP1T1).pdf/603
104
83895
273001
2026-07-04T02:01:04Z
Liliana Torres Condori
32220
/* Emendata */
273001
proofread-page
text/x-wiki
<noinclude><pagequality level="3" user="Liliana Torres Condori" />{{InitiumBilinguis|s|lg=es}}</noinclude>
Mucium . Quod autem aedificio meo me posse
consequi , ut libertatem usucaperem, dicitur, idem
me non consecuturum, si arborem eodem loco si-
tam habuissem, Mucius ait; et recte, quia non ita
in suo statu et loco maneret arbor, quemadmodum paries , propter motum naturalem arboris .
'''8'''. ['''7'''.] GAIUS'' libro VII. ad Edictum provincia-''
le.— Parietem, qui naturali ratione communis est,
alterutri vicinorum demoliendi eum et reficiendi
ius non est, quia non solus dominus est .
'''9.''' ['''8.''' ] ULPIANUS'' libro LIII. <ref>alia, Hal</ref> ad Edictum.—''
Cum eo, qui tollendo obscurat vicini aedes , qui-bus non serviat, nulla competit actio .
'''10'''. ['''9'''.] MARCELLUS <ref>vei aliena ab eo, omitelos acertadamente Hal</ref>'' libro IV. Digestorum .''
— Gaurus <ref>Fi, segun Br., deduei, Taur</ref> Marcello: binas aedes habeo, alte-
ras tibi lego, heres aedes alteras altius tollit, et
luminibus tuis officit; quid cum illo agere potes,
et an interesse putes, suas aedes altius tollat, an
hereditarias ? Et de illo quaero, an per alienas
aedes accessum heres ad eam rem, quae legatur,
praestare debet, sicut solet quaeri, quum usus-
fructus loci legatus est, ad quem locum accedi,
nisi per alienum non potest? Marcellus respon-dit<ref>Idem Popmponius seribit, omitenias otros en Hal.</ref>: qui binas aedes habebat, si alteras legavit,
non dubium est, quin heres alias possit altius tol-
lendo obscurare lumina legatarum aedium; idem
dicendum est , si alteri aedes , alteri aliarum
usumfructum legaverit. Non autem semper simi-
le est itineris argumentum, quia sine accessu
nullum est fructus legatum, habitare autem pot-est et aedibus obscuratis. Ceterum usufructu lo-
ci legato etiam accessus dandus est, quia et hau-stu relicto iter quoque ad hauriendum praestare-tur. Sed ita officere luminibus et obscurare
urare lega-
tas aedes conceditur, ut non penitus lumen re-cludatur, sed tantum relinquatur, quantum suf-ficit habitantibus in usus diurni moderatione .
'''11'''. ['''10.''' ] ULPIANUS'' libro I. de officio Consulis.''
— Qui luminibus vicinorum officere, aliudve quid
facere contra commodum eorum vellet, sciet se
formam ac statum antiquorum aedificiorum cu-
stodire debere .
§ 1.— Si inter te et vicinum tuum non conve-
nit, ad quam altitudinem extolli aedificia <ref>In, omitela Hal.</ref>,
quae facere instituisti, oporteat, arbitrum acci-
pere poteris .
'''12'''. ['''11.'''] IAVOLENUS ''libro X. ex Cassio.''—Aedi-ficia, quae servitutem patiantur, ne quid altius
tollatur, viridia <ref>Fi. segun Br., deduci, Taur</ref> supra eam altitudinem habe-re possunt; at si de prospectu est, eaque obstatu-
ra sunt, non possunt.
'''13'''. ['''12'''. ] PROCULUS ''libro II. Epistolarum (7) .''<noinclude>{{ExitusBilinguis|s|lg=es}}</noinclude>
sqyv5fknnck46nj136wwc9texzlqqbj
Pagina:Cuerpo del derecho civil romano a doble texto (IA cuerpodelderechocivilromanoP1T1).pdf/604
104
83896
273002
2026-07-04T02:16:22Z
Liliana Torres Condori
32220
/* Emendata */
273002
proofread-page
text/x-wiki
<noinclude><pagequality level="3" user="Liliana Torres Condori" />{{InitiumBilinguis|s|lg=es}}</noinclude>
-Quidam Hiberus <ref>alia, Hal</ref> nomine, qui habet post
horrea mea insulam, balnearia fecit secundum
parietem communem; non licet autem tubulos ha-bere admotos ad parietem communem, sicuti ne
parietem quidem suum per <ref>vei aliena ab eo, omitelos acertadamente Hal</ref> parietem commu-
nem. De tubulis eo amplius hoc iuris <ref>Fi, segun Br., deduei, Taur</ref> est,
quod per eos flamma torretur <ref>Idem Popmponius seribit, omitenias otros en Hal.</ref> paries ; qua de
re volo cum Hibero loquaris, ne rem illicitam fa-
ciat. Proculus respondit: nec Hiberum pro ea re
dubitare puto, quod rem non permissam facit tu-bulos secundum communem parietem exstruendo .
§ 1.— Parietem communem incrustare licet se-
cundum Capitonis sententiam, sicut licet mihi
pretiosissimas picturas habere in pariete commu-ni; ceterum si demolitus sit vicinus, et ex stipu-
latu actione damni infecti agatur, non pluris,
quam vulgaria tectoria aestimari debent. Quod
observari et in incrustatione oportet.
'''14'''. ['''13'''.] PAPIRIUS'' IUSTUS libro I. de Consti-''
tutionibus <ref>In, omitela Hal.</ref>. — Imperatores Antoninus et Verus
Augusti rescripserunt, in area, quae nulli servi-tutem debet, posse dominum vel alium voluntate
eius aedificare intermisso legitimo spatio a vici-
na insula .
'''15.''' ['''14'''.] ULPIANUS'' libro XXIX. ad Sabinum.''
— Inter servitutes, ne luminibus officiatur, et ne
prospectus <ref>Fi. segun Br., deduci, Taur</ref> offendatur, aliud et aliud obser-vatur, quod in prospectu plus quis habet, ne quid
ei officiatur ad gratiorem prospectum et liberum,
in luminibus autem non officere <ref>quia separari potest, omitelas Hal</ref>, ne lumina
cuiusquam obscuriora fiant; quodcunque igitur
faciat ad luminis impedimentum, prohiberi pot-
est , si servitus debeatur ; opusque ei novum
nuntiari potest, si modo sic faciat, ut lumini
noceat .
'''16'''. ['''15.'''] PAULUS ''libro II. Epitomarum <ref>quia separari potest, omitelas Hal</ref>
Alfeni Digestorum.—'' Lumen id est, ut coelum vi-
deretur; et interest inter lumen et prospectum,
nam prospectus etiam ex inferioribus locis est,
lumen ex inferiore loco esse non potest.
'''17.''' ['''16'''. ] ULPIANUS ''libro XXIX. ad Sabinum.''
— Si arborem ponat, ut lumini officiat , aeque di-cendum erit, contra impositam servitutem eum
facere; nam et arbor efficit, quo minus coeli vide-
ri possit. Si tamen id, quod ponitur, lumen qui-dem nihil impediat, solem autem auferat, si qui-dem eo loci, quo gratum erat eum non esse, pot-est dici , nihil contra servitutem facere; sin vero
heliocamino vel solario, dicendum erit, quia um-bram facit in loco, cui sol fuit necessarius , contra
servitutem impositam fieri.
§ 1.— Per contrarium si deponat aedificium,
vel arboris ramos, quo facto locus opacus quon-dam coepit solis esse plenus, non facit contra ser-
vitutem; hanc enim debuit, ne luminibus officiat,
nune non luminibus officit, sed plus aequo lumen
facit .<noinclude>{{ExitusBilinguis|s|lg=es}}</noinclude>
cty78mps8marpal88udcaq0odxllccq
Pagina:Cuerpo del derecho civil romano a doble texto (IA cuerpodelderechocivilromanoP1T1).pdf/372
104
83897
273003
2026-07-04T02:35:10Z
Madai Salas
32210
/* Emendata */
273003
proofread-page
text/x-wiki
<noinclude><pagequality level="3" user="Madai Salas" />{{InitiumBilinguis|s|lg=es}}</noinclude>notatur, quae, quum suae potestatis esset, hoc facit.
'''18.''' GAIUS libro III. ad Edictum provinciale.Ea, quae falsa existimatione decepta est, non potest videri per calumniam in possessione fuisse <ref>fuisse missa in possessionem, Vulg.</ref>.
'''19.''' ULPIANUS libro VIII. ad Edictum . - Non alia autem notatur, quam ea, de qua pronuntiatum est, calumniae causa eam fuisse in possessionem missam . Idque et in patre erit servandum, qui calumniae causa passus est filiam, quam in potestate habebat, in possessionem ventris nomine mitti.
'''20.''' PAPINIANUS libro I. Responsorum. Ob haec verba sententiae Praesidis provinciae: « callido commento videris accusationis instigator fuisse», pudor potius oneratur, quam ignominia videtur irrogari; non enim qui exhortatur, mandatoris opera fungitur.
'''21.''' PAULUS libro II. Responsorum . -Lucius Titius crimen intendit Caio Seio quasi iniuriam passus, atque in eam rem testationem apud Praefectum Praetorio recitavit, Praefectus fide non habita testationis, nullam iniuriam Lucium Titium passum esse a Caio Seio pronuntiavit; quaero, an testes, quorum testimonium reprobatum est, quasi ex falso testimonio inter infames habentur? Paulus respondit, nihil proponi, cur hi, de quibus quaeritur, infamium loco haberi debeant, quum non oportet ex sententia, sive iusta sive iniusta, pro alio habita alium praegravari.
'''22.''' MARCELLUS <ref>Martianus, Hal.</ref> libro II. Publicorum.-Ictus fustium <ref>postium, se leia en otro tiempo en el códice Fl., Br.; posteriorum, otros en Hal.</ref> infamiam non importat, sed causa, propter quam id pati meruit, si ea fuit, quae infamiam damnato irrogat. In ceteris quoque generibus poenarum eadem forma statuta est.
'''23.''' ULPIANUS libro VIII. ad Edictum.- Parentes et liberi utriusque sexus, nec non et ceteri agnati vel cognati secundum pietatis rationem et animi sui patientiam, prout quisque voluerit, lugendi sunt; qui autem eos non eluxit, non notatur infamia .
'''24.''' IDEM libro VI. ad Edictum <ref>libro VI. ad Edictum, omitelas Hal.</ref>. - Imperator Severus rescripsit, non obfuisse mulieris famae quaestum eius <ref>Br.; eius quaestum, Taur.</ref> in servitute factum.
'''25.''' PAPINIANUS libro II. Quaestionum.-Exheredatum <ref>exhereditatum, Hal.</ref> quoque filium luctum habere patris memoriae placuit; idemque et in matre iuris est,
cuius hereditas ad filium non pertinet.
§ 1. Si quis in bello ceciderit, etsi corpus eius non compareat, lugebitur.<noinclude>{{ExitusBilinguis|s|lg=es}}</noinclude>
704lxdfop3oa81vfdnhmp552w2suw5g
Pagina:Cuerpo del derecho civil romano a doble texto (IA cuerpodelderechocivilromanoP1T1).pdf/605
104
83898
273004
2026-07-04T02:36:01Z
Liliana Torres Condori
32220
/* Emendata */
273004
proofread-page
text/x-wiki
<noinclude><pagequality level="3" user="Liliana Torres Condori" />{{InitiumBilinguis|s|lg=es}}</noinclude>
§ 2.— Interdum dici potest, eum quoque, qui
tollit aedificium vel deprimit, luminibus officere,
si forte κατὰ ἀντανάκλασιν <ref>alia, Hal</ref> [per repercussio-nem], vel pressura quadam lumen in eas aedes
devolvatur .
§ 3.— Haec lex traditionis, « stillicidia uti nunc
sunt, ut ita sint» , hoc significat, impositam vici-
nis necessitatem stillicidiorum excipiendorum ,
non illud, ut etiam emtor stillicidia suscipiat aedi-
ficiorum vicinorum; hoc igitur pollicetur venditor, sibi quidem stillicidiorum servitutem deberi ,
se autem nulli debere .
§ 4.— Quae de stillicidio scripta sunt, etiam in
ceteris servitutibus accipienda sunt, si in contra-
rium nihil nominatim actum est .
'''18'''. ['''17'''.] POMPONIUS ''libro X. ad Sabinum.—''
Si fistulae, per quas aquam ducas, aedibus meis
applicatae damnum mihi dent, in factum actio
mihi competit; sed et damni infecti stipulari a te
potero.
'''19.''' ['''18.'''] PAULUS ''libro VI. ad Sabinum.—'' Fi-
stulam iunctam parieti communi, quae aut ex
castello, aut ex coelo aquam capit, non iure ha-beri Proculus ait; sed non posse prohiberi vici-
num, quo minus balneum habeat secundum pa-
rietem communem, quamvis humorem capiat pa-
ries, non magis, quam si vel in triclinio suo, vel
in cubiculo aquam effunderet. Sed Neratius ait,
si talis sit usus tepidarii, ut assiduum humorem
habeat, et id noceat vicino, posse prohiberi eum.
§ 1.— Iuxta communem parietem cameram ex
figlino opere factam, si ita retineatur, ut etiam
sublato pariete maneat, si modo non impediat
refectionem communis parietis, iure haberi licet.
§ 2.— Scalas posse me ad parietem communem
habere, Sabinus recte scribit , quia removeri
hae <ref>vei aliena ab eo, omitelos acertadamente Hal</ref> possunt.
'''20'''. ['''19'''. ] IDEM ''libro XV. ad Sabinum'' .— Servi-
tutes,quae in superficie consistunt, possessione
retinentur; nam si forte ex aedibus meis in aedes
tuas tignum immissum habuero, hoc ut immis-
sum habeam, per causam tigni possideo habendi
num in tuum immissum habuero , aut stillicidium
consuetudinem <ref>Fi, segun Br., deduei, Taur</ref>. Idem eveniet, et si moenia-
sic <ref>Idem Popmponius seribit, omitenias otros en Hal.</ref> quasi facto quodam possideo.
§ 1.— Si domo mea altior area tua esset, tuque
mihi per aream tuam in domum meam ire, agere
cessisti, nec ex plano aditus ad domum meam
per aream tuam esset, vel gradus vel clivos pro-
pius ianuam meam iure facere possum, dum ne
quid ultra, quam quod necesse est <ref>In, omitela Hal.</ref>, itineris
causa demoliar.
§ 2. — Si sublatum sit aedificium, ex quo stilli-cidium cadit, ut <ref>Fi. segun Br., deduci, Taur</ref> eadem specie et qualitate re-
ponatur, utilitas exigit, ut idem intelligatur;
nam alioquin, si quid strictius interpretetur,
aliud est, quod sequenti loco ponitur; et ideo sub-<noinclude>{{ExitusBilinguis|s|lg=es}}</noinclude>
3iimz4p41jjhv7rh97r6pg5zo79r3hh
273005
273004
2026-07-04T02:36:17Z
Liliana Torres Condori
32220
273005
proofread-page
text/x-wiki
<noinclude><pagequality level="3" user="Liliana Torres Condori" />{{InitiumBilinguis|s|lg=es}}</noinclude>§ 2.— Interdum dici potest, eum quoque, qui

n549som4k4jskyl6f4cijekrra6n9oj
Pagina:Cuerpo del derecho civil romano a doble texto (IA cuerpodelderechocivilromanoP1T1).pdf/373
104
83899
273006
2026-07-04T02:49:34Z
Madai Salas
32210
/* Emendata */
273006
proofread-page
text/x-wiki
<noinclude><pagequality level="3" user="Madai Salas" />{{InitiumBilinguis|s|lg=es}}</noinclude><center>'''TIT . III'''</center>
<center>'''DE PROCURATORIBUS ET DEFENSORIBUS'''</center>
{{C|[Cf. Cod. II. 12 (13). III. 40.]}}
'''1.''' ULPIANUS libro IX. ad Edictum .--Procurator est, qui aliena negotia mandatu domini administrat.
§ 1.-Procurator autem vel omnium rerum, vel unius rei esse potest, constitutus vel coram, vel per nuntium, vel per epistolam, quamvis quidam, ut Pomponius libro vecesimo quarto scribit, non putent unius rei mandatum suscipientem procuratorem esse; sicuti ne is quidem, qui rem perferendam, vel epistolam, vel nuntium perferendum suscepit, proprie procurator appellatur . Sed verius est, eum quoque procuratorem esse , qui ad unam rem datus sit .
§ 2.-Usus autem procuratoris perquam necessarius est, ut qui rebus suis ipsi superesse vel nolunt, vel non possunt, per alios possint vel agere, vel conveniri .
§ 3. Dari autem procurator et absens potest,
'''2.''' PAULUS libro VIII. ad Edictum .- dummodo certus sit, qui datus intelligetur, et is <ref>Hal. Vulg.; si, inserta Fl.</ref> ratum habuerit.
§ 1. Furiosus non est habendus absentis loco, quia in eo animus deest, ut ratum habere non <ref>non, omitenla otros en Hal.</ref> possit.
'''3.''' ULPIANUS libro IX. ad Edictum. Item et ad litem futuram, et in diem, et sub conditione, et usque ad diem dari potest;
'''4.''' PAULUS libro VIII. ad Edictum .-et in perpetuum .
'''5.''' ULPIANUS libro VII. ad Edictum .- Praesens habetur et qui in hortis est,
'''6.''' PAULUS libro VI. ad Edictum .-et qui in foro, et qui in Urbe, et in continentibus aedificiis ;
'''7.''' ULPIANUS libro VII. ad Edictum .-et ideo procurator eius <ref>ei, (omitiendo eius), Vulg.</ref> praesenti esse videtur .
'''8.''' IDEM libro VIII. ad Edictum. Filiusfamilias et ad agendum dare procuratorem potest, si quae sit actio, qua ipse experiri potest, non solum si castrense peculium habeat, sed et quivis filiusfamilias, utputa iniuriam passus, dabit <ref>Sed et vim aut (puta) iniuriam passus procuratorem dabit, Hal.</ref> ad iniuriarum actionem, si forte neque pater praesens sit, nec patris procurator velit experiri; et erit iure ab ipso filiofamilias procurator datus. Hoc amplius Iulianus scribit, et si filiofamilias patri per filium eius in eadem potestate manen tem fiat iniuria, neque avus praesens sit, posse patrem procuratorem dare ad ulciscendam iniuriam, quam nepos absentis passus est. Ad defen-<noinclude>{{ExitusBilinguis|s|lg=es}}</noinclude>
l36eisqn0aqc8vg5pppi9bcnpsk7vsl
Pagina:Cuerpo del derecho civil romano a doble texto (IA cuerpodelderechocivilromanoP1T1).pdf/374
104
83900
273007
2026-07-04T02:57:29Z
Madai Salas
32210
/* Emendata */
273007
proofread-page
text/x-wiki
<noinclude><pagequality level="3" user="Madai Salas" />{{InitiumBilinguis|s|lg=es}}</noinclude>dendum quoque poterit filiusfamilias procuratorem dare. Sed et filiafamilias poterit dare procuratorem ad iniuriarum actionem; nam quod ad dotis exactionem cum patre dat procuratorem <ref>nam quod ad dotis exactionem cum patre dari procuratorem, Hal.; nam quod ad dotis exactionem pertinet, cum patre dare procuratorem, Vulg.</ref>, supervacuum esse Valerius Severus scribit, quum sufficiat, patrem dare ex filiae voluntate . Sed puto, si forte pater absens sit, vel suspectae
vitae, quo casu solet filiae competere de dote actio , posse eam procuratorem dare. Ipse quoque filius procurator dari poterit et ad agendum, et ad defendendum.
§ 1.- Invitus procurator non solet dari; invitum accipere debemus non eum tantum, qui contradicit, verum eum quoque, qui consensisse non
probatur .
§ 2. Veterani procuratores fieri possunt. Milites autem, nec si velit adversarius, procuratores dari possunt, nisi hoc tempore litis contestatae quocunque casu praetermissum est, excepto eo, qui in rem suam procurator datus est, vel qui communem causam omnis sui numeri persequatur, vel suscipit; quibus talis procuratio concessa est .
§ 3.- PROCURATOREM AD LITEM SUSCIPIENDAM DATUM , PRO QUO CONSENTIENTE DOMINUS IUDICATUM SOLVI EXPOSUIT, Praetor ait, IUDICIUM ACCIPERE COGAM . Verum ex causa non debebit compelli; utputa inimicitiae capitales intervenerunt inter ipsum procuratorem et dominum; scribit
Iulianus debere in procuratorem denegari actionem. Item si dignitas accesserit procuratori, vel Reipublicae causa abfuturus sit,
'''9.''' GAIUS libro III. ad Edictum provinciale.aut si valetudinem, aut si necessariam peregrinationem alleget,
'''10.''' ULPIANUS libro VIII . ad Edictum .-vel hereditas superveniens eum occupet, vel ex <ref>ex, omitenla Hal. Vulg.</ref> (2) alia iusta causa. Hoc amplius et si habeat praesentem dominum, non debere compelli procuratorem,
'''11.''' PAULUS libro VIII. ad Edictum. - si tamen dominus cogi possit.
'''12.''' GAIUS libro III. ad Edictum provinciale.Sed etiam ex his causis dicitur, aliquando cogendum procuratorem iudicium accipere, veluti si dominus praesens non sit, et actor affirmet tractu
temporis futurum, ut res pereat.
'''13.''' ULPIANUS libro VIII. ad Edictum. Sed haec neque passim admittenda sunt, neque destricte deneganda, sed a Praetore causa cognita temperanda.<noinclude>{{ExitusBilinguis|s|lg=es}}</noinclude>
m8m8fhbdd8bqgdahmgi10ojlcwvgykq
Pagina:Cuerpo del derecho civil romano a doble texto (IA cuerpodelderechocivilromanoP1T1).pdf/606
104
83901
273008
2026-07-04T03:02:53Z
Liliana Torres Condori
32220
/* Emendata */
273008
proofread-page
text/x-wiki
<noinclude><pagequality level="3" user="Liliana Torres Condori" />{{InitiumBilinguis|s|lg=es}}</noinclude>
lato aedificio ususfructus interit, quamvis area
pars est aedificii.
§ 3.— Si servitus stillicidii imposita sit, non li-
cet domino servientis areae ibi aedificare , ubi
casitare coepisset stillicidium.
§ 4. — Si antea ex tegula casitaverit stillicidium, postea ex tabulato, vel ex alia materia casitare non potest .
§ 5.— Stillicidium , quoquo modo acquisitum
sit, altius tolli potest; levior enim fit eo facto ser-
vitus, quum quod ex alto cadit <ref>alia, Hal</ref>, lenius et in-terdum direptum <ref>vei aliena ab eo, omitelos acertadamente Hal</ref>, nec perveniat ad locum ser-
ovientem; inferius demitti non potest, quia fit gra-
vior servitus, id est pro stillicidio flumen. Eadem
causa retro duci potest stillicidium, quia in no-stro magis incipiet cadere ; produci non potest, ne
alio loco cadat stillicidium, quam in quo posita
servitus est; lenius facere poterimus, acrius non.
Et omnino sciendum est, meliorem vicini condi-tionem fieri posse, deteriorem non posse, nisi ali-
quid nominatim servitute imponenda immutatum
fuerit .
§ 6.— Qui in area, in qua stillicidium cadit,
aedificat, usque ad eum locum perducere aedifi-cium potest, unde stillicidium cadit recte <ref>Fi, segun Br., deduei, Taur</ref>; sed
et si in aedificio cadit stillicidium, supra aedifi-
care ei conceditur, dum tamen stillicidium recte
recipiatur .
'''21'''. ['''20'''. ] POMPONIUS ''libro XXXIII. ad Sabi-''
num.— Si domus tua aedificiis meis utramque servitutem deberet, ne altius tolleretur, et ut stillicidium aedificiorum meorum recipere deberet, et
tibi concessero, ius esse invito me altius tollere
aedificia tua, quod ad stillicidium meum attinet,
sic statui debebit, ut, si altius sublatis aedificiis
tuis stillicidia mea cadere in ea non possint, ea
ratione altius tibi aedificare non liceat; si non
impediantur stillicidia mea, liceat tibi altius tol-
lere.
'''22'''. ['''21'''.] IULIANUS ''libro II. ex Minicio <ref>Idem Popmponius seribit, omitenias otros en Hal.</ref>.—''
Qui aedificium habet, potest servitutem vicino
imponere, ut non solum de his luminibus, quae
in praesentia erunt, sed etiam de his, quae postea
fuerint , caveat.
'''23.''' ['''22'''.] РOMPONIUS ''libro XXXIII. ad Sabi-''
num . — Si servitus imposita fuerit, «lumina, quae
nunc sunt, ut ita sint» , de futuris luminibus nihil
caveri videtur; quod si ita sit cautum: «ne lumi-
nibus officiatur » , ambigua est scriptura, utrum
ne his luminibus officiatur, quae nunc sint <ref>In, omitela Hal.</ref> ,
an etiam his, quae postea quoque fuerint. Et hu-
manius est, verbo generali omne lumen signifi-cari , sive quod in praesenti, sive quod post tem-
pus conventionis contigerit.<noinclude>{{ExitusBilinguis|s|lg=es}}</noinclude>
cysrobz24xxiwc4z04ruf7noefgmrj8
Pagina:Cuerpo del derecho civil romano a doble texto (IA cuerpodelderechocivilromanoP1T1).pdf/375
104
83902
273009
2026-07-04T03:09:11Z
Madai Salas
32210
/* Emendata */
273009
proofread-page
text/x-wiki
<noinclude><pagequality level="3" user="Madai Salas" />{{InitiumBilinguis|s|lg=es}}</noinclude>
'''14.''' PAULUS libro VIII. ad Edictum . - Si post. datum procuratorem capitales inimicitiae inter- -Si después de nombrado un procurador sobrevicesserunt, non cogendum accipere iudicium, nec stipulationem ob rem non defensam committi, quoniam nova causa sit.
'''15.''' ULPIANUS <ref>Paulus Vulg.</ref> libro VIII. ad Edictum. -Si defunctus sit dominus ante litem contestatam, iudicatum solvi stipulatione pro suo procuratore data, procurator compellendus est ad iudicium
accipiendum, ita tamen, si hoc dominus sciente procuratore et non contradicente fecit. Quod si aliter actum est, inscium quidem procuratorem teneri satis incivile est , committitur autem ob rem
non defensam stipulationis clausula.
§ 1. Qui ad communi dividundo iudicium datus est ad agendum, idem <ref>Fl. según antigua escritura, Br.; item, Taur.</ref> et ad defendendum videbitur datus, duplici cautela interponenda.
'''16.''' PAULUs libro VIII. ad Edictum. Ante litem contestatam libera potestas est vel mutandi procuratoris , vel ipsi domino iudicium accipiendi .
'''17.''' ULPIANUS libro IX. ad Edictum. Post litem autem contestatam reus, qui procuratorem dedit, mutare quidem eum, vel in se litem transferre a vivo <ref>invito, otros en Hal.</ref> procuratore, vel in civitate manente potest, causa tamen prius cognita.
§ 1. Non solum autem ipsi, qui dedit procuratorem, hoc permittitur, sed etiam heredi eius et ceteris successoribus .
§ 2. In causae autem cognitione non solum haec versantur, quae supra diximus in procuratore non compellendo suscipere iudicium, verum et aetas,
'''18.''' MODESTINUS libro X. Pandectarum .- aut religionis beneficium.
'''19.''' ULPIANUS libro IX. ad Edictum . - Item si suspectus sit procurator, aut in vinculis , aut in hostium praedonumve potestate,
'''20.''' PAULUs libro VIII. ad Edictum .- vel iudicio publico privatove, vel valetudine, vel maiore re sua distringatur,
'''21.''' GAIUS libro III. ad Edictum provinciale.- vel exilio, vel si latitet, vel inimicus postea fiat,
'''22.''' PAULUS libro VIII. ad Edictum .- aut affinitate aliqua adversario iungatur, vel heres ei existat,
'''23.''' ULPIANUS libro IX. ad Edictum.-aut longa peregrinatio et aliac similes causae impedimento sint,
'''24.''' PAULUS libro VIII. ad Edictum .-mutari debebit ; vel ipso procuratore postulante .<noinclude>{{ExitusBilinguis|s|lg=es}}</noinclude>
swwueswkja8esyjmlpl08jmx9m69487
Pagina:Cuerpo del derecho civil romano a doble texto (IA cuerpodelderechocivilromanoP1T1).pdf/607
104
83903
273010
2026-07-04T03:22:31Z
Liliana Torres Condori
32220
/* Emendata */
273010
proofread-page
text/x-wiki
<noinclude><pagequality level="3" user="Liliana Torres Condori" />{{InitiumBilinguis|s|lg=es}}</noinclude>
§ 1.— Futuro quoque aedificio, quod nondum
est, vel imponi, vel acquiri servitus potest .
'''24'''. ['''23'''. ] PAULUS ''libro XV. ad Sabinum. —''
Cuius aedificium iure superius est, eius <ref>alia, Hal</ref> est
in infinito supra suum aedificium imponere, dum
inferiora aedificia non graviore servitute oneret,
quam pati debent.
'''25.''' ['''24'''. ] POMPONIUS'' libro XXXIII. ad Sabi-''
num.— Hoc, quod dictum est de immissis, locum
habet ex aedificio alio in aliud; aliter enim supra
alienum aedificium superius habere nemo potest.
§ 1.— Si ex tribus aedibus in loco impari positis
aedes mediae superioribus serviant aedibus, in-feriores autem nulli serviant, et paries commu-nis, qui sit inter aedes inferiores et medias, al-
tius a domino inferiorum aedium sublatus sit,
iure eum altius habiturum Sabinus ait .
'''26.''' ['''25.'''] PAULUS ''libro XV. ad Sabinum.— ''In
re communi nemo dominorum iure servitutis ne-
que facere quidquam invito altero potest, neque
prohibere, quo minus alter faciat <ref>vei aliena ab eo, omitelos acertadamente Hal</ref>; nulli enim
res sua servit. Itaque propter immensas conten-tiones plerumque res ad divisionem pervenit;
sedper communi dividundo actionem consequi-
tur socius, quo minus opus fiat, aut ut id opus,
quod fecit, tollat, si modo toti societati prodest
opus tolli.
'''27'''. ['''26'''.] РOMPONIUS ''libro XXXIII. ad Sabi''-
num .—Sed si inter me et te communes sunt Ti-
tianae aedes, et ex his aliquid non iure in alias
aedes meas proprias immissum sit, nempe tecum
mihi agere licet, aut rem perdere. Idem fiet, si
ex tuis propriis aedibus in communes meas et
tuas aedes quid similiter esset proiectum; mihi
enim soli tecum est actio.
§ 1.— Si in area communi aedificare velis , so-cius prohibendi ius habet, quamvis tu aedifican-di ius habeas a vicino concessum, quia invito so-cio in iure <ref>Fi, segun Br., deduei, Taur</ref> communi non habeas ius aedifi-candi.
'''28'''. ['''27'''.] PAULUS'' libro XV. ad Sabinum. —''
Foramen in imo <ref>Idem Popmponius seribit, omitenias otros en Hal.</ref> pariete conclavis vel tricli-
nii, quod esset proluendi pavimenti causa, id ne-que flumen esse, neque tempore acquiri placuit.
Hoc ita verum est, si in eum locum nihil ex coelo
aquae veniat; neque enim perpetuam causam ha-
bet, quod manu fit; at quod ex coelo cadit, etsi
non assidue fit, ex naturali tamen causa fit, et
ideo perpetuo fieri existimatur. Omnes autem
servitutes praediorum perpetuas causas habere
debent, et ideo neque ex lacu, neque ex stagno
concedi aquaeductus potest . Stillicidii quoque
immittendi naturalis et perpetua causa esse debet.
'''29'''. ['''28'''.] POMPONIUS'' libro XXXII. ad Quin-''<noinclude>{{ExitusBilinguis|s|lg=es}}</noinclude>
tib1zp5f366y34cw3wyhodrkjh6gqvg
Pagina:Cuerpo del derecho civil romano a doble texto (IA cuerpodelderechocivilromanoP1T1).pdf/376
104
83904
273011
2026-07-04T03:29:39Z
Madai Salas
32210
/* Emendata */
273011
proofread-page
text/x-wiki
<noinclude><pagequality level="3" user="Madai Salas" />{{InitiumBilinguis|s|lg=es}}</noinclude>'''25.''' ULPIANUS libro IX. ad Edictum .- Quae omnia non solum ex parte rei, sed etiam in persona actoris observabuntur. Sed si adversarius, vel ipse procurator dicat dominum mentiri, apud Praetorem haec finiri oportet. Nec ferendus est procurator, qui sibi asserit procurationem; nam hoc ipso suspectus est, qui operam suam ingerit invito, nisi forte purgare magis convicium, quam procurationem exsequi maluit. Et hactenus erit audiendus, si dicat, se procuratione quidem carere velle, sed si id illaesa existimatione sua fiat; ceterum ferendus erit pudorem suum purgans . Plane si dicat in rem suam se procuratorem datum, et hoc probaverit, non debet carere propria lite. Item si retentione aliqua procurator uti velit, non facile ab eo lis erit transferenda,
'''26.''' PAULUS libro VIII. ad Edictum .- nisi dominus ei solvere paratus sit .
'''27.''' ULPIANUS libro IX. ad Edictum.- In causae cognitione etiam hoc versabitur, ut ita demum transferri a procuratore iudicium permittatur, si quis omnia iudicii <ref>iudicia, Hal. Vulg.</ref> ab eo transferre paratus sit; ceterum si velit quaedam transferre, quaedam relinquere, iuste procurator hanc inconstantiam <ref>Hal. Vulg.; constantiam, Fl. , y no erradamente .</ref> recusabit. Sed haec ita, si mandato domini procurator egit; ceterum, si mandatum non est, quum neque in iudicium quidquam deduxerit, nec tu ea comprobasti , quae invito te acta sunt, tibi non praeiudicant; ideoque translatio earum litium non est tibi necessaria, ne alieno facto onereris . Haec autem cognitio procuratoris mutandi Praetoris est .
§ 1. Si ex parte actoris litis translatio fiat, dicimus committi iudicatum solvi stipulationem a reo factam; idque et Neratius probat et Iulianus. Et hoc iure utimur; scilicet si dominus satis accepit. Sed et si procurator satis accepit, et transferatur iudicium in dominum, verius est committi, et ex stipulatu actionem a procuratore in dominum transferri. Sed et si a domino, vel a procuratore in procuratorem iudicium transferatur, non dubitat Marcellus, quin committatur stipulatio; et haec vera sunt. Et licet procuratori commissa sit stipulatio, tamen domino erit danda utilis ex stipulatu actio, directa penitus tollenda.
'''28.''' IDEM libro I. Disputationum. Si procurator meus iudicatum solvi satis acceperit, mihi ex stipulatu actio utilis est, sicuti iudicati actio mihi indulgetur. Sed etsi egit procurator meus ex ea stipulatione me invito , nihilominus tamen mihi ex stipulatu actio tribuetur; quae res facit, ut procurator meus ex stipulatu agendo exceptione debeat repelli, sicuti quum agit iudicati non in rem suam datus, nec ad eam rem procurator factus . Per contrarium autem si procurator meus iudicatum solvi satisdederit, in me ex stipulatu
actio non datur. Sed et si defensor meus satisde-<noinclude>{{ExitusBilinguis|s|lg=es}}</noinclude>
c9d7bvnj023ouov5ac5vbynxwy4yk6z
Pagina:Cuerpo del derecho civil romano a doble texto (IA cuerpodelderechocivilromanoP1T1).pdf/608
104
83905
273012
2026-07-04T03:42:03Z
Liliana Torres Condori
32220
/* Emendata */
273012
proofread-page
text/x-wiki
<noinclude><pagequality level="3" user="Liliana Torres Condori" />{{InitiumBilinguis|s|lg=es}}</noinclude>
tum Mucium <ref>alia, Hal</ref> . - Si quid igitur ex eo forami-ne, ex quo servitus non consistit, damnum vici-nus sensisset, dicendum est, damni infecti stipu-
lationem locum habere .
'''30'''. ['''29'''.] PAULUS'' libro XV. <ref>vei aliena ab eo, omitelos acertadamente Hal</ref> ad Sabinum.''
— Si quis aedes , quae suis aedibus servirent ,
quum emisset, traditas sibi accepit, confusa sub-lataque servitus est; et si rursus vendere vult,
nominatim imponenda servitus est, alioquin libe-rae veniunt <ref>Fi, segun Br., deduei, Taur</ref> .
§ 1. — Si partem praedii nactus sim, quod mihi,
aut cui ego serviam <ref>Idem Popmponius seribit, omitenias otros en Hal.</ref>, non confundi servitutem
placet, quia pro parte servitus retinetur; itaque
si praedia mea praediis tuis serviant, et tuorum
partem mihi, et ego meorum partem tibi tradide-ro, manebit servitus. Item ususfructus in alteru-
tris praediis acquisitus non interrumpit <ref>In, omitela Hal.</ref> servi-
tutem.
'''31'''. ['''30'''. ] IDEM'' libro XLVIII. <ref>Fi. segun Br., deduci, Taur</ref> ad Edictum .''
— Si testamento damnatus heres , ne officeret vi-cini luminibus, servitutemque praestaret, depo-
suit aedificium, concedenda erit legatario utilis
actio, qua prohibeatur heres , si postea extollere
supra priorem modum aedificium conabitur.
'''32'''. ['''31.''' ] IULIANUS ''libro VII. Digestorum ''.— Si
aedes meae serviant aedibus Lucii Titii et aedi-
bus Publii Maevii, ne altius aedificare mihi liceat,
et a Titio precario petierim, ut altius tollerem,
atque ita per statutum tempus aedificatum ha-
buero , libertatem adversus Publium Maevium
usucapiam; non enim una servitus Titio et Mae-
vio debebatur, sed duae. Argumentum rei prae-
bet, quod, si alter ex his servitutem mihi remisis-
set, ab eo solo liberarer, alteri <ref>quia separari potest, omitelas Hal</ref> nihilominus
servitutem deberem .
§ 1.— Libertas servitutis usucapitur, si aedes
possideantur; quare, si is, qui altius aedificatum
habebat, ante statutum tempus aedes possidere
desiit, interpellata usucapio est; is autem, qui
postea easdem aedes possidere coeperit, integro
statuto tempore libertatem usucapiet ; natura
enim servitutum ea est, ut possideri non possint, capirá
sed intelligatur possessionem earum habere, qui
aedes possidet.
'''33'''. ['''32'''.] PAULUS ''libro V. Epitomarum ''<ref>quia separari potest, omitelas Hal</ref> Al-
feni Digestorum.— Eum debere columnam resti-
tuere , quae onus vicinarum aedium ferebat, cu-
essent aedes, quae servirent, non eum, qui
imponere vellet; nam quum in lege aedium ita
scriptum esset: «paries oneri ferundo, uti nunc
est, ita sit » , satis aperte significari, in perpetuum
parietem esse debere; non enim hoc his verbis
dici, ut in perpetuum idem paries (9) aeternus
esset, quod ne fieri quidem posset, sed uti eius-<noinclude>{{ExitusBilinguis|s|lg=es}}</noinclude>
41zqsgcbfai5f362mzo1orxe3w7znaq
273014
273012
2026-07-04T03:52:16Z

dici, ut in perpetuum idem paries omitela Hal.</ref> aeternus
esset, quod ne fieri quidem posset, sed uti eius-<noinclude>{{ExitusBilinguis|s|lg=es}}</noinclude>
hah092x9e8rkxxke4rz7ej9qjzu5xrc
273015
273014
2026-07-04T03:53:17Z

dici, ut in perpetuum idem <ref>paries omitela Hal.</ref> aeternus
esset, quod ne fieri quidem posset, sed uti eius-<noinclude>{{ExitusBilinguis|s|lg=es}}</noinclude>
rs6ygduivqvjnr2g548i24zbk88wvrk
Pagina:Cuerpo del derecho civil romano a doble texto (IA cuerpodelderechocivilromanoP1T1).pdf/392
104
83906
273013
2026-07-04T03:45:00Z
Madai Salas
32210
/* Emendata */
273013
proofread-page
text/x-wiki
<noinclude><pagequality level="3" user="Madai Salas" />{{InitiumBilinguis|s|lg=es}}</noinclude>quidem rerum, quae eum sequuntur, habebo adversus eum actionem, earum vero, quae te sequuntur, adversus te.
§ 8. Si Titii servum putans, qui erat Sempronii , dedero pecuniam, ne occideretur, ut Pomponius ait, habebo negotiorum gestorum adversus
Sempronium actionem .
§ 9. Item quaeritur apud Pedium libro septimo: Si Titium quasi debitorem tuum extra iudicium admovero, et is mihi solverit, quum debitor non esset, tuque postea cognoveris et ratum habueris , an negotiorum gestorum actione me possis convenire? Et ait, dubitari posse, quia nullum negotium tuum gestum est, quum debitor tuus non fuerit . Sed ratihabitio, inquit, fecit tuum negotium, et sicut ei, a quo exactum est, adversus eum datur repetitio, qui ratum habuit, ita et ipsi debebit post ratihabitionem adversus me competere actio . Sic ratihabitio constituet tuum negotium, quod ab initio tuum non erat, sed tua contemplatione gestum.
§ 10. Idem ait, si Titii debitorem, cui te heredem putabam, quum esset Seius heres, convenero similiter et exegero , mox tu ratum habueris, esse mihi adversus te, et tibi mutuam negotiorum
gestorum actionem. Atqui alienum negotium gestum est, sed ratihabitio hoc conciliat; quae res efficit, ut tuum negotium gestum videatur, et a te hereditas peti possit .
§ 11. Quid ergo, inquit Pedius, si, quum te heredem putarem, insulam fulsero hereditariam, tuque ratum habueris, an sit mihi adversus te actio ? Sed non fore ait, quum hoc facto meo alter sit locupletatus, et alterius re ipsa gestum negotium sit, nec possit, quod alii acquisitum est ipso gestu, hoc tuum negotium videri.
§ 12. Videamus in persona eius, qui negotia administrat, si quaedam gessit, quaedam non, contemplatione tamen eius alius ad haec non ac-
cessit, etsi vir diligens, quod ab eo exigimus, etiam ea gesturus fuit; an dici debeat, negotiorum gestorum eum teneri et propter ea, quae non gessit? Quod hic <ref>hic, inserta el primitivo códice Fl.; hic, omitela Taur. según reciente corrección, Br.</ref> puto verius. Certe si quid a se exigere debuit, procul dubio hoc ei imputabitur; quamquam enim hoc ei imputari non possit, cur alios debitores non convenerit, quoniam conveniendi eos iudicio facultatem non habuit, qui nullam actionem intendere potuit, tamen a semetipso cur non exegerit, ei imputabitur; et si forte non fuerit usurarium debitum, incipit esse usurarium, ut Divus Pius Flavio Longino rescripsit, nisi forte, inquit, usuras ei remiserat;
'''7. [6. H.]''' PAULUS libro IX. ad Edictum.quia tantundem in bonae fidei iudiciis officium iudicis valet, quantum in stipulatione nominatim eius rei facta interrogatio .
'''8. [7. H.]''' ULPIANUS libro X. ad Edictum .- Si<noinclude>{{ExitusBilinguis|s|lg=es}}</noinclude>
flpnn1vz7q99qs1pmhqpxhrp8ex8gnc
Pagina:Cuerpo del derecho civil romano a doble texto (IA cuerpodelderechocivilromanoP1T1).pdf/609
104
83907
273016
2026-07-04T04:43:19Z
Liliana Torres Condori
32220
/* Emendata */
273016
proofread-page
text/x-wiki
<noinclude><pagequality level="3" user="Liliana Torres Condori" />{{InitiumBilinguis|s|lg=es}}</noinclude>
dem modi paries in perpetuum esset, qui onus
sustineret. Quemadmodum si quis alicui cavisset,
ut servitutem praeberet, qui <ref>alia, Hal</ref> onus suum sus-tineret, si ea res , quae servit, et <ref>vei aliena ab eo, omitelos acertadamente Hal</ref> tuum onus
ferret, periisset, alia in locum eius dari debeat.
'''34'''. ['''33'''. ] IULIANUS'' libro II. ex Minicio <ref>Fi, segun Br., deduei, Taur</ref> .'' —
Et qui duas areas habet, alteram tradendo ser-
vam alteri efficere potest.
'''35'''. ['''34.'''] MARCIANUS ''libro III. Regularum.—''
Si binarum aedium dominus dixisset eas, quas
venderet , servas fore, sed in traditione non fecis-
set mentionem servitutis, vel ex vendito agere
potest, vel incertum condicere, ut servitus impo-natur .
'''36'''. ['''35'''. ] PAPINIANUS ''libro VII. Quaestionum.''
—Binas quis aedes habebat una contignatione
tectas, utrasque diversis legavit; dixi, quia ma-gis placeat tignum posse duorum esse , ita ut
certae partes cuiusque sint <ref>Idem Popmponius seribit, omitenias otros en Hal.</ref> contignationis ,
ex regione cuiusque domini fore tigna; nec ullam
invicem habituros actionem, ius non esse immis-sum habere . Nec interest, pure utrisque, an sub
conditione alteri aedes legatae sint;
'''37'''. [ '''36'''. ] IULIANUS ''libro VII. Digestorum <ref>In, omitela Hal.</ref> .''
— idemque esse, et si duobus aedes cesserint <ref>Fi. segun Br., deduci, Taur</ref>.
'''38'''. ['''37'''. ] PAULUS ''libro II. Quaestionum'' .— Si
aedes meae a tuis aedibus tantum distent, ut pro-spici non possint, aut medius mons earum con-spectum auferat, servitus imponi non potest;
'''39'''. ['''38.''' ] IDEM ''libro I. Manualium ''. — nemo
enim propriis aedificiis servitutem imponere pot-est, nisi et is, qui cedit, et is, cui ceditur, in con-
spectu habeant ea aedificia, ita ut officere alte-
rum alteri possit.
'''40'''. ['''39'''.] IDEM ''libro III. Responsorum.'' — Eos ,
qui ius luminis immittendi non habuerunt, aper-
to pariete communi nullo iure fenestras immisis-se respondi.
'''41'''. ['''40.'''] SCAEVOLA ''libro I. Responsorum.—''
Olympico habitationem et horreum, quod in ea
domo erat, quoad viveret, legavit; iuxta eandem
domum hortus, et coenaculum, quod Olympico
legatum non est, fuerunt; ad hortum autem et
coenaculum semper per domum, cuius habitatio
relicta erat, aditus fuit; quaesitum est, an Olym-
picus aditum praestare deberet? Respondi, servi-tutem quidem non esse, sed heredem transire per
domum ad ea, quae commemorata sunt, posse,
dum non noceat legatario .
§ 1.— Lucius Titius aperto pariete domus suae,<noinclude>{{ExitusBilinguis|s|lg=es}}</noinclude>
d5a8mmiws24wy3dp4t2987360g1u9o0
Pagina:Cuerpo del derecho civil romano a doble texto (IA cuerpodelderechocivilromanoP1T1).pdf/610
104
83908
273017
2026-07-04T05:10:28Z
Liliana Torres Condori
32220
/* Emendata */
273017
proofread-page
text/x-wiki
<noinclude><pagequality level="3" user="Liliana Torres Condori" />{{InitiumBilinguis|s|lg=es}}</noinclude>
quatenus stillicidii rigor et tignorum prote-
ctus <ref>alia, Hal</ref> competebat, ianuam in publico aperuit;
quaero, quum neque luminibus Publii Maevii vi-cini, neque itineri vicini officeret, neque stillici--
dium, ne vicini domo <ref>vei aliena ab eo, omitelos acertadamente Hal</ref> cadat, an aliquam actio-nem Publius Maevius vicinus ad prohibendum
haberet? Respondi, secundum ea, quae propone-rentur, nullam habere .
{{t3|TIT. III}}
{{c|DE SERVITUTIBUS PRAEDIORUM RUSTICORUM}}
'''1'''. ULPIANUS ''libro II. Institutionum.— Servitu-''
tes rusticorum praediorum sunt hae: iter, actus,
via, aquaeductus. Iter est ius eundi, ambulandi
homini <ref>Fi, segun Br., deduei, Taur</ref>, non etiam iumentum agendi <ref>Idem Popmponius seribit, omitenias otros en Hal.</ref>.
Actus est ius agendi vel iumentum, vel vehicu-lum. Itaque qui iter habet, actum non habet, qui
actum habet, et iter habet etiam <ref>In, omitela Hal.</ref> sine iumen-
to. Via est ius eundi, et agendi, et ambulandi;
nam et iter, et actum in <ref>Fi. segun Br., deduci, Taur</ref> se via. continet.
Aquaeductus est ius aquam ducendi per fundum
alienum .
§ 1. — In rusticis computanda sunt: aquaehau-
stus, pecoris ad aquam appulsus, ius pascendi,
calcis coquendae, arenae fodiendae .
§ 2.— Traditio plane et patientia servitutum
inducet officium Praetoris .
'''2'''. NERATIUS ''libro IV. Regularum.— ''Rustico-
rum praediorum servitutes sunt: licere altius tol-
lere, et officere praetorio <ref>quia separari potest, omitelas Hal</ref> vicini, vel cloacam
habere licere per vicini domum, vel praetorium,
vel protectum habere licere .
§ 1. — Aquaeductus et haustus aquae per eun-
dem locum ut ducatur, etiam pluribus concedi
potest; potest etiam, ut diversis diebus vel horis
ducatur .
§ 2.— Si aquaeductus vel haustus aquae suffi-
ciens est, potest et pluribus per eundem locum
concedi, ut et iisdem diebus vel horis ducatur.
'''3'''. ULPIANUS ''libro XVII. ad Edictum. ''— Item
sic possunt servitutes imponi, ut <ref>quia separari potest, omitelas Hal</ref> et boves,
per quos fundus colitur, in vicino agro pascan-
tur; quam servitutem poni posse Neratius libro
secundo Membranarum scribit .
§ 1.— Idem Neratius etiam ut fructus in vicini
villa cogantur coactique habeantur, et <ref>pedamen-
ta omitela Hal.</ref> ad vineam ex vicini praedio sumantur,
constitui posse scribit.
§ 2.— Eodem libro ait, vicino, cuius lapidicinae
fundo tuo immineant, posse te cedere, ius ei esse
terram, rudus, saxa iacere, posita habere, et ut
in tuum lapides provolvantur, ibique positi ha-beantur, indeque exportentur.<noinclude>{{ExitusBilinguis|s|lg=es}}</noinclude>
6d42iz2it4pd9metie1na2ajqj2i4qz
273018
273017
2026-07-04T05:10:43Z
Liliana Torres Condori
32220
273018
proofread-page
text/x-wiki
<noinclude><pagequality level="3" user="Liliana Torres Condori" />{{InitiumBilinguis|s|lg=es}}</noinclude>quatenus stillicidii rigor et tignorum prote-

8nd1664sftssa0yira3cjpo7jzkad91
Pagina:Cuerpo del derecho civil romano a doble texto (IA cuerpodelderechocivilromanoP1T1).pdf/611
104
83909
273019
2026-07-04T05:42:14Z
Liliana Torres Condori
32220
/* Emendata */
273019
proofread-page
text/x-wiki
<noinclude><pagequality level="3" user="Liliana Torres Condori" />{{InitiumBilinguis|s|lg=es}}</noinclude>
§ 3 — Qui habet haustum, iter quoque habere
videtur ad hauriendum; et ut ait Neratius libro
tertio Membranarum, sive ei ius hauriendi et
adeundi cessum sit, utrumque habebit; sive tan-tum hauriendi, inesse et aditum; sive tantum
adeundi ad fontem, inesse et haustum . Haec de
haustu ex <ref>alia, Hal</ref> fonte privato; ad flumen autem pu-blicum, idem Neratius eodem libro scribit, iter
debere cedi , haustum non oportere; et si quis tan-
tum haustum <ref>vei aliena ab eo, omitelos acertadamente Hal</ref> cesserit, nihil eum agere .
'''4'''. PAPINIANUS ''libro II. Responsorum ''.— Ресо-
ris pascendi servitus <ref>Fi, segun Br., deduei, Taur</ref>, item ad aquam appel-lendi , si praedii fructus maxime in pecore con-sistat, praedii magis, quam personae videtur. Si
tamentestator personam demonstravit, cui servi-tutem praestari voluit, emtori vel heredi non
eadem praestabitur servitus.
'''5'''. ULPIANUS ''libro XVII. ad Edictum ''. — Ergo
secundum eum et vindicari poterit.
§ 1.— Neratius libris <ref>Idem Popmponius seribit, omitenias otros en Hal.</ref> ex Plautio ait, nec hau-stum, pecoris nec appulsum, nec cretae eximen-
dae calcisque coquendae ius posse in alieno esse,
nisi fundum vicinum habeat; et hoc Proculum et
Atilicinum existimasse ait. Sed ipse dicit, ut ma-
xime calcis coquendae et cretae eximendae ser-vitus constitui possit, non ultra posse, quam qua-
tenus ad eum ipsum fundum opus sit;
'''6.''' PAULUS ''libro XV. ad Plautium'' . — veluti si
figlinas haberet, in quibus ea vasa fierent, quibus
fructus eius fundi exportaretur, sicut in quibus-dam fit, ut amphoris vinum evehatur, aut ut do-lia fiant, vel tegulae vel ad villam aedificandam.
Sed si, ut vasa venirent, figlinae exercerentur,
ususfructus erit .
§ 1.— Item longe recedit ab usufructu ius cal-
cis coquendae, et lapidis eximendi, et arenae fo-
diendae aedificandi eius gratia, quod in fundo
est; item silvae caeduae, ut pedamenta in vineas
non desint. Quid ergo, si praediorum meliorem
causam haec faciant? Non est dubitandum, quin
servitutis sit; et hoc et Maecianus probat in tan-
tum, ut et talem servitutem constitui posse pu-tet, ut tugurium mihi habere liceret in tuo, scili-
cet si habeam pascui servitutem, aut pecoris ap-
pellendi, ut si hiems ingruerit, habeam, quo me
recipiam.
'''7'''. IDEM ''libro XXI. <ref>In, omitela Hal.</ref> ad Edictum'' .— Qui sella
aut lectica vehitur, ire, non agere dicitur; iumen-
tum vero ducere non potest, qui iter tantum ha-bet. Qui actum habet, et plaustrum ducere, et
iumenta agere potest; sed trahendi lapidem aut
tignum neutri eorum ius est. Quidam, nec ha-<noinclude>{{ExitusBilinguis|s|lg=es}}</noinclude>
tr5w42o2n9fqow8mj9c9pcx8rj098ih
Pagina:Cuerpo del derecho civil romano a doble texto (IA cuerpodelderechocivilromanoP1T1).pdf/612
104
83910
273020
2026-07-04T06:02:18Z
Liliana Torres Condori
32220
/* Emendata */
273020
proofread-page
text/x-wiki
<noinclude><pagequality level="3" user="Liliana Torres Condori" />{{InitiumBilinguis|s|lg=es}}</noinclude>
stam rectam ei ferre licere, quia neque eundi,
neque agendi gratia id faceret, et possent fru-ctus eo modo laedi. Qui viam habent, eundi agen-
dique ius habent; plerique, et trahendi quoque,
et rectam hastam referendi <ref>alia, Hal</ref>, si modo fructus
non laedat .
§ 1.— In rusticis autem praediis impedit servitutem medium praedium, quod non servit.
'''8.''' GAIUS'' libro VII. ad Edictum provinciale.—''
Viae latitudo ex lege duodecim tabularum in
porrectum octo pedes habet, in anfractum, id est,
ubi flexum est, sedecim .
'''9'''. PAULUS ''libro I. Sententiarum .— ''Servitus
aquae ducendae vel hauriendae, nisi ex capite
vel ex fonte <ref>vei aliena ab eo, omitelos acertadamente Hal</ref>, constitui non potest; hodie tamen
ex quocunque loco constitui solet.
'''10.'''IDEM ''libro XLIX. <ref>Fi, segun Br., deduei, Taur</ref> ad Edictum ''.— Labeo
ait, talem servitutem constitui posse, ut aquam
quaerere et inventam ducere liceat; nam si liceat
nondum aedificato aedificio servitutem constitue-
re, quare non aeque liceat, nondum inventa aqua
tuir una servidumbre aun no construido el edifi-
eandem constituere servitutem? Et si ut quaere-
re liceat , cedere possumus, etiam ut inventa du-catur, cedi potest .
'''11'''. CELSUS ''libro XXVII. <ref>Idem Popmponius seribit, omitenias otros en Hal.</ref> Digestorum'' .—
Per fundum, qui plurium est, ius mihi esse eun-di, agendi , potest separatim cedi . Ergo subtili
ratione non aliter meum fiet ius, quam si omnes
cedant, et novissima demum cessione superiores
omnes confirmabuntur. Benignius tamen dicetur,
et antequam novissimus cesserit, eos, qui antea
cesserunt, vetare uti cesso iure non posse .
'''12'''. MODESTINUS ''libro IX. Differentiarum''.—
Inter actum et iter nonnulla est differentia; iter
est enim, qua quis pedes vel eques commeare
potest, actus vero, ubi et armenta traiicere, et
vehiculum ducere liceat.
'''13'''. IAVOLENUS'' libro X. ex Cassio'' .— Certo ge-
neri agrorum acquiri servitus potest, velut vi-neis , quod ea ad solum magis, quam ad superfi-ciem pertinet. Ideo sublatis vineis servitus ma-nebit, sed si in contrahenda servitute aliud
actum erit, doli mali exceptio erit necessaria.
§ 1.— Si totus ager itineri aut actui servit, do-
minus in eo agro nihil facere potest, quo servituS
impediatur, quae ita diffusa est, ut omnes glebae
serviant <ref>In, omitela Hal.</ref>. At <ref>Fi. segun Br., deduci, Taur</ref> si iter actusve sine ulla de-
terminatione legatus est, modo determinabitur;<noinclude>{{ExitusBilinguis|s|lg=es}}</noinclude>
64lq636nc5m8vlylm4k485jw1k57lan
Pagina:Cuerpo del derecho civil romano a doble texto (IA cuerpodelderechocivilromanoP1T1).pdf/613
104
83911
273021
2026-07-04T06:18:27Z
Liliana Torres Condori
32220
/* Emendata */
273021
proofread-page
text/x-wiki
<noinclude><pagequality level="3" user="Liliana Torres Condori" />{{InitiumBilinguis|s|lg=es}}</noinclude>
et qua <ref>alia, Hal</ref> primum iter determinatum est, ea
servitus consistit , ceterae partes agri liberae
sunt. Igitur arbiter dandus est, qui utroque casu
viam determinare debet.
§ 2.— Latitudo actus itinerisque ea est, quae
demonstrata est; quodsi nihil dictum est, hoc ab
arbitro statuendum est. In via aliud iuris est,
nam si dicta latitudo non est, legitima debetur.
§ 3. — Si locus non adiecta latitudine nomina-
tus est, per eum qualibet iri poterit; sin autem
praetermissus <ref>vei aliena ab eo, omitelos acertadamente Hal</ref> est aeque latitudine non adie-cta, per totum fundum una poterit eligi via dun-taxat eius latitudinis, quae lege comprehensa
est; pro quo ipso, si dubitabitur, arbitri officium
invocandum est.
'''14'''. POMPONIUS'' libro XXXII. ad Quintum Mu-
cium''<ref>Fi, segun Br., deduei, Taur</ref> —.Per quem locum viam alii cessero, per
eundem alii aquaeductum cedere non potero;
sed et si aquaeductum alii concessero, alii iter
per eundem locum vendere vel alias cedere non
potero.
'''15.''' IDEM'' libro XXXI. <ref>Idem Popmponius seribit, omitenias otros en Hal.</ref> ad Quintum Mu-
cium ''.— Quintus Mucius scribit, quum iter aquae
vel quotidianae, vel aestivae, vel quae interval-la longiora habeat, per alienum fundum erit, li-cere fistulam suam vel fictilem, vel cuiuslibet ge-
neris in rivo ponere, quae aquam latius expri-
meret; et quod vellet, in rivo facere licere <ref>In, omitela Hal.</ref>,
dum ne domino praedii aquagium <ref>Fi. segun Br., deduci, Taur</ref> deterius
faceret.
'''16'''. CALLISTRATUS ''libro III. de Cognitionibus ''.
— Divus Pius aucupibus ita rescripsit: οὐκ ἔστιν
εὔλογον , ἀκόντων τῶν δεσποτῶν ὑμᾶς ἐν ἀλλοτρίοις
χωρίοις ἰξεύειν [non est consentaneum rationi , ut
per aliena praedia invitis dominis aucupium fa-
ciatis] .
'''17'''. PAPIRIUS IUSTUS ''libro I. de Constitutioni-''
bus <ref>quia separari potest, omitelas Hal</ref> . — Imperatores Antoninus et Verus Au-
gusti rescripserunt, aquam de flumine publico
pro modo possessionum ad irrigandos agros divi-
di oportere, nisi proprio iure quis plus sibi da-
tum <ref>quia separari potest, omitelas Hal</ref> ostenderit. Item rescripserunt, aquam
ita demum permitti duci, si sine iniuria alterius
id fiat.
'''18'''. ULPIANUS ''libro XIV. ad Sabinum''— .Una
est via, etsi per plures fundos imponatur, quum
una servitus sit. Denique quaeritur, an, si per
unum fundum iero, per alium non, per tantum
tempus , quanto servitus amittitur, an retineam
servitutem ? Et magis est, ut aut tota amittatur,
aut tota retineatur; ideoque si nullo usus sum,
tota amittitur, si vel uno, tota servatur .<noinclude>{{ExitusBilinguis|s|lg=es}}</noinclude>
q8b3eerr4uczpce3z6di3b8v1duix4g
Pagina:Cuerpo del derecho civil romano a doble texto (IA cuerpodelderechocivilromanoP1T1).pdf/614
104
83912
273022
2026-07-04T06:46:11Z
Liliana Torres Condori
32220
/* Emendata */
273022
proofread-page
text/x-wiki
<noinclude><pagequality level="3" user="Liliana Torres Condori" />{{InitiumBilinguis|s|lg=es}}</noinclude>
'''19'''. PAULUS ''libro VI. ad Sabinum ''—.Si unus
ex sociis stipuletur iter ad communem fundum,
inutilis est stipulatio, quia nec dari ei potest; sed
si omnes stipulentur, sive communis servus, sin-
guli ex sociis, sibi dari oportere possunt, quia
ita dari iis potest <ref>alia, Hal</ref>, ne <ref>vei aliena ab eo, omitelos acertadamente Hal</ref>, si stipulator viae
plures heredes reliquerit , inutilis <ref>Fi, segun Br., deduei, Taur</ref> stipulatio fiat.
'''20'''. POMPONIUS ''libro XXXIII . ad Sabinum.—''
Si mihi eodem tempore concesseris et ire agere
per tuum locum, et uti frui eo ius esse, deinde
ego tibi concessero, ius mihi uti frui non esse,
non aliter eo loco uteris frueris, quam ut ire agere mihi recte liceat. Item, si et ducere per tuum
fundum aquam iure potuero, et in eo tibi aedificare invito me ius non fuerit, si tibi concessero,
ius esse aedificare, nihilo minus hanc servitutem
mihi praestare debebis, ne aliter aedifices , quam
ut ductus aquae meus maneat; totiusque eius rei
conditio talis esse debet, qualis esset, si una dun-
taxat initio concessio facta esset .
§ 1.—Servitus naturaliter, non manufacto <ref>Idem Popmponius seribit, omitenias otros en Hal.</ref>
laedere potest fundum servientem, quemadmo-
dum si imbri crescat aqua in rivo, aut ex agris
in eum confluat, aut aquae fons secundum ri-
vum, vel in eo ipso inventus postea fuerit .
§ 2.— Si fundo Seiano confinis fons fuerit, ex
quo fonte per fundum Seianum aquam iure duce-
bam, meo facto fundo Seiano manet servitus .
§ 3.— Hauriendi ius non hominis , sed prae-
dii est .
'''21'''. PAULUS ''libro XV. ad Sabinum''. — Si mihi
concesseris iter aquae per fundum tuum, non de-
stinata parte, per quam ducerem, totus fundus
tuus serviet .
'''22'''. POMPONIUS ''libro XXXIII. ad Sabinum.''—
Sed quae loca eius fundi tunc, quum ea fieret ces-
sio, aedificiis, arboribus, vineis vacua fuerint, ea
sola eo nomine servient.
'''23'''. PAULUS ''libro XV. ad Sabinum.''— Via con-
stitui vel latior octo pedibus, vel angustior pot-
est, ut tamen eam latitudinem habeat, qua vehi-
culum ire potest; alioquin iter erit, non via.
§ 1.— Si lacus perpetuus in fundo tuo est, navi-
gandi quoque servitus, ut perveniatur ad fundum
vicinum, imponi potest.
§ 2. —Si fundus serviens, vel is, cui servitus
debetur, publicaretur, utroque casu durant ser-vitutes; quia cum sua conditione quisque fundus
publicatur <ref>In, omitela Hal.</ref> .
§ 3.— Quaecunque servitus fundo debetur, om-
nibus eius partibus debetur; et ideo, quamvis
particulatim venierit, omnes partes servitus se-<noinclude>{{ExitusBilinguis|s|lg=es}}</noinclude>
kxidg01lns8izqakot6v9ena9f9ccd6
Pagina:Cuerpo del derecho civil romano a doble texto (IA cuerpodelderechocivilromanoP1T1).pdf/615
104
83913
273023
2026-07-04T07:03:09Z
Liliana Torres Condori
32220
/* Emendata */
273023
proofread-page
text/x-wiki
<noinclude><pagequality level="3" user="Liliana Torres Condori" />{{InitiumBilinguis|s|lg=es}}</noinclude>
quitur, et ita, ut singuli recte agant, ius sibi esse
fundi <ref>alia, Hal</ref>. Si tamen fundus, cui servitus debetur,
certis regionibus inter plures dominos divisus
est, quamvis omnibus partibus servitus debea-
tur, tamen opus est, ut hi, qui non proximas par-tes servienti fundo habebunt, transitum per reli-quas partes fundi divisi iure habeant, aut <ref>vei aliena ab eo, omitelos acertadamente Hal</ref> si
proximi patiantur, transeant.
'''24.''' POMPONIU'' libro XXXIII. ad Sabinum''.—
Ex meo aquaeductu, Labeo scribit, cuilibet posse
me vicino commodare; Proculus contra, ut ne in
meam partem fundi aliam, quam ad quam servi-
tus acquisita sit, uti ea possit <ref>Fi, segun Br., deduei, Taur</ref>; Proculi sen-
tentia verior est .
'''25.''' IDEM ''libro XXXIV. ad Sabinum'' . — Si par-
tem fundi mei certam tibi vendidero, aquaedu-
ctus ius, etiamsi alterius partis causa plerumque
ducatur, te quoque sequetur; neque ibi aut boni-tatis agri, aut usus eius aquae ratio habenda est,
ita ut eam solam partem fundi , quae pretiosiss-ima sit, aut maxime usum eius aquae desideret,
ius eius ducendae sequatur; sed pro modo agri
detenti aut <ref>Idem Popmponius seribit, omitenias otros en Hal.</ref> alienati fiat eius aquae divisio.
'''26'''. PAULUS ''libro XLVII. ad Edictum ''.— Si
via, iter, actus , aquaeductus legetur simpliciter
per fundum, facultas est heredi, per quam par-
tem fundi velit constituere servitutem, si modo
nulla captio legatario in servitute fit <ref>In, omitela Hal.</ref>.
'''27'''. IULIANUS ''libro VII. Digestorum ''. —Si com-
muni fundo meo et tuo serviat fundus Sempro-nianus , et eundem in commune redemerimus ,
servitus extinguitur, quia par utriusque domini
ius in utroque fundo esse incipit. At si proprio
meo et proprio tuo idem serviat, manebit servitus ,quia proprio fundo per communem servitus debe-
ri potest .
'''28'''. IDEM ''libro XXXIV. Digestorum ''.— Itinere
ad praedium commune duorum legato, nisi uter-
que de loco itineris consentiat, servitus neque
acquiritur, neque deperit .
'''29.''' PAULUS ''libro II. Epitomarum'' <ref>Fi. segun Br., deduci, Taur</ref>Alfeni
Digestorum .— Qui duo praedia onfinia habuerat,
superiorem fundum vendiderat, in lege ita dixe-rat, ut aquam sulco aperto emtori educere in
fundum inferiorem recte liceat; si emtor ex alio
fundo aquam acciperet, et eam in inferiorem du-cere vellet, quaesitum est, an possit id suo iure
facere, nec ne? Respondi, nihil amplius, quam
quod ipsius fundi siccandi causa derivaret, vici-
num inferiorem recipere debere .<noinclude>{{ExitusBilinguis|s|lg=es}}</noinclude>
r6tnrpej9kznonxwfkjimvp3dxxlq3u
273024
273023
2026-07-04T07:04:53Z
Liliana Torres Condori
32220
/* Emendata */
273024
proofread-page
text/x-wiki
<noinclude><pagequality level="1" user="Liliana Torres Condori" />{{InitiumBilinguis|s|lg=es}}</noinclude>

0yg6jwjjvq4wkcv9mlbrjrcydpc296s
273025
273024
2026-07-04T07:05:32Z