Wikisource lawikisource https://la.wikisource.org/wiki/Pagina_prima MediaWiki 1.47.0-wmf.12 first-letter Media Specialis Disputatio Usor Disputatio Usoris Vicifons Disputatio Vicifontis Fasciculus Disputatio Fasciculi MediaWiki Disputatio MediaWiki Formula Disputatio Formulae Auxilium Disputatio Auxilii Categoria Disputatio Categoriae Scriptor Disputatio Scriptoris Pagina Disputatio Paginae Liber Disputatio Libri TimedText TimedText talk Modulus Disputatio Moduli Event Event talk De optimo genere oratorum 0 2513 274054 266903 2026-07-22T15:20:21Z ~2026-40933-97 32914 /* VII */ 274054 wikitext text/x-wiki < [[Marcus Tullius Cicero]]<br> < [[Opera philosophica (Marcus Tullius Cicero)]] {{titulus2 |Scriptor= Marcus Tullius Cicero |OperaeTitulus= De optimo genere oratorum |OperaeWikiPagina= |Annus= 46 a.C.n. |SubTitulus= [[Opera philosophica (Marcus Tullius Cicero)|Opera philosophica]] |Genera=Philosophia, Ars rhetorica }} <div class=text> ==I== {{pn|1}}Oratorum genera esse dicuntur tamquam poetarum; id secus est, nam alterum est multiplex. Poematis enim tragici, comici, epici, melici, etiam ac dithyrambici, quod magis est tractatum a Graecis quam a Latinis, suum cuiusque est, diversum a reliquis. Itaque et in tragoedia comicum vitiosum est et in comoedia turpe tragicum; et in ceteris suus est cuique certus sonus et quaedam intellegentibus nota vox. {{pn|2}}Oratorum autem si quis ita numerat plura genera, ut alios grandis aut gravis aut copiosos, alios tenuis aut subtilis aut brevis, alios eis interiectos et tamquam medios putet, de hominibus dicit aliquid, de re parum. In re enim quid optimum sit quaeritur, in homine dicitur quod est. Itaque licet dicere et Ennium summum epicum poetam, si cui ita videtur, et Pacuvium tragicum et Caecilium fortasse comicum. {{pn|3}}Oratorem genere non divido; perfectum enim quaero. Unum est autem genus perfecti, a quo qui absunt, non genere differunt, ut Terentius ab Accio, sed in eodem genere non sunt pares. Optimus est enim orator qui dicendo animos audientium et docet et delectat et permovet. Docere debitum est, delectare honorarium, permovere necessarium. {{pn|4}}Haec ut alius melius quam alius, concedendum est; verum id fit non genere sed gradu. Optimum quidem unum est et proximum quod ei simillimum. Ex quo perspicuum est, quod optimo dissimillimum sit, id esse deterrimum. ==II== Nam quoniam eloquentia constat ex verbis et ex sententiis, perficiendum est, ut pure et emendate loquentes, quod est Latine, verborum praeterea et propriorum et translatorum elegantiam persequamur: in propriis ut lautissima eligamus, in translatis ut similitudinem secuti verecunde utamur alienis. {{pn|5}}Sententiarum autem totidem genera sunt quot dixi esse laudum. Sunt enim docendi acutae, delectandi quasi argutae, commovendi graves. Sed et verborum est structura quaedam duas res efficiens, numerum et levitatem, et sententiae suam compositionem habent, et ad probandam rem accommodatum ordinem. Sed earum omnium rerum ut aedificiorum memoria est quasi fundamentum, lumen actio. {{pn|6}}Ea igitur omnia in quo summa erunt, erit perfectissimus orator; in quo media, mediocris; in quo minima, deterrimus. Et appellabuntur omnes oratores, ut pictores appellantur etiam mali, nec generibus inter sese, sed facultatibus different. Itaque nemo est orator qui Demostheni se similem nolit esse; at Menander Homeri noluit; genus enim erat aliud. Id non est in oratoribus aut, etiam si est ut alius gravitatem sequens subtilitatem fugiat, contra alius acutiorem se quam ornatiorem velit, etiam si est in genere tolerabilis, certe non est optimus, si quidem, quod omnis laudes habet, id est optimum. ==III== {{pn|7}}Haec autem dixi brevius quidem quam res petebat, sed ad id quod agimus non fuit dicendum pluribus; unum enim cum sit genus, id quale sit quaerimus. Est autem tale quale floruit Athenis; ex quo Atticorum oratorum ipsa vis ignota est, nota gloria. Nam alterum multi viderunt, vitiosi nihil apud eos esse, alterum pauci, laudabilia esse multa. Est enim vitiosum in sententia si quid absurdum aut alienum aut non acutum aut subinsulsum est; in verbis si inquinatum, si abiectum, si non aptum, si durum, si longe petitum. {{pn|8}}Haec vitaverunt fere omnes qui aut Attici numerantur aut dicunt Attice. Sed qui eatenus valuerunt, sani et sicci dumtaxat habeantur, sed ita ut palaestritae; spatiari in xysto ut liceat, non ab Olympiis coronam petant. Qui, cum careant omni vitio, non sunt contenti quasi bona valetudine, sed viris, lacertos, sanguinem quaerunt, quandam etiam suavitatem coloris, eos imitemur si possumus; si minus, illos potius qui incorrupta sanitate sunt, quod est proprium Atticorum, quam eos quorum vitiosa abundantia est, qualis Asia multos tulit. {{pn|9}}Quod cum faciemus—si modo id ipsum assequemur; est enim permagnum—imitemur, si potuerimus, Lysiam et eius quidem tenuitatem potissimum; est enim multis locis grandior, sed quia et privatas ille plerasque et eas ipsas aliis et parvarum rerum causulas scripsit, videtur esse ieiunior, cum se ipse consulto ad minutarum causarum genera limaverit. ==IV== Quod qui ita faciet, ut, si cupiat uberior esse, non possit, habeatur sane orator, sed de minoribus; magno autem oratori etiam illo modo saepe dicendum est in tali genere causarum. {{pn|10}}Ita fit ut Demosthenes certe possit summisse dicere, elate Lysias fortasse non possit. Sed si eodem modo putant exercitu in foro et in omnibus templis, quae circum forum sunt, collocato dici pro Milone decuisse, ut si de re privata ad unum iudicem diceremus, vim eloquentiae sua facultate, non rei natura metiuntur. {{pn|11}}Qua re quoniam non nullorum sermo iam increbruit, partim se ipsos Attice dicere, partim neminem nostrum dicere, alteros neglegamus; satis enim eis res ipsa respondet, cum aut non adhibeantur ad causas aut adhibiti derideantur; nam si rideretur, esset id ipsum Atticorum. Sed qui dici a nobis Attico more nolunt, ipsi autem se non oratores esse profitentur, si teretes auris habent intellegensque iudicium, tamquam ad picturam probandam adhibentur etiam inscii faciendi cum aliqua sollertia iudicandi; {{pn|12}}sin autem intellegentiam ponunt in audiendi fastidio neque eos quicquam excelsum magnificumque delectat, dicant se quiddam subtile et politum velle, grande ornatumque contemnere; id vero desinant dicere, qui subtiliter dicant, eos solos Attice dicere, id est quasi sicce et integre. Et ample et ornate et copiose cum eadem integritate Atticorum est. Quid? dubium est utrum orationem nostram tolerabilem tantum an etiam admirabilem esse cupiamus? Non enim iam quaerimus quid sit Attice, sed quid sit optime dicere. {{pn|13}}Ex quo intellegitur, quoniam Graecorum oratorum praestantissimi sint ei qui fuerint Athenis, eorum autem princeps facile Demosthenes, hunc si qui imitetur, eum et Attice dicturum et optime, ut, quoniam Attici nobis propositi sunt ad imitandum, bene dicere id sit Attice dicere. ==V== Sed cum in eo magnus error esset, quale esset id dicendi genus, putavi mihi suscipiendum laborem utilem studiosis, mihi quidem ipsi non necessarium. {{pn|14}}Converti enim ex Atticis duorum eloquentissimorum nobilissimas orationes inter seque contrarias, Aeschinis et Demosthenis; nec converti ut interpres, sed ut orator, sententiis isdem et earum formis tamquam figuris, verbis ad nostram consuetudinem aptis. In quibus non verbum pro verbo necesse habui reddere, sed genus omne verborum vimque servavi. Non enim ea me adnumerare lectori putavi oportere, sed tamquam appendere. {{pn|15}}Hic labor meus hoc assequetur, ut nostri homines quid ab illis exigant, qui se Atticos volunt, et ad quam eos quasi formulam dicendi revocent intellegant. 'Sed exorietur Thucydides; eius enim quidam eloquentiam admirantur.' Id quidem recte; sed nihil ad eum oratorem quem quaerimus. Aliud est enim explicare res gestas narrando, aliud argumentando criminari crimenve dissolvere; aliud narrantem tenere auditorem, aliud concitare. 'At loquitur pulchre.' {{pn|16}}Num melius quam Plato? Necesse est tamen oratori quem quaerimus controversias explicare forensis dicendi genere apto ad docendum, ad delectandum, ad permovendum. ==VI== Qua re si quis erit qui se Thucydideo genere causas in foro dicturum esse profiteatur, is abhorrebit etiam a suspicione eius quod versatur in re civili et forensi; sin Thucydidem laudabit, ascribat suae nostram sententiam. {{pn|17}}Quin ipsum Isocratem, quem divinus auctor Plato suum fere aequalem admirabiliter in Phaedro laudari fecit ab Socrate quemque omnes docti summum oratorem esse dixerunt, tamen hunc in numerum non repono. Non enim in acie versatur nec ferro, sed quasi rudibus eius eludit oratio. A me autem, ut cum maximis minima conferam, gladiatorum par nobilissimum inducitur, Aeschines, tamquam Aeserninus, ut ait Lucilius, non spurcus homo, sed acer et doctus cum Pacideiano hic componitur,—optimus longe post homines natos—. Nihil enim illo oratore arbitror cogitari posse divinius. {{pn|18}}Huic labori nostro duo genera reprehensionum opponuntur. Unum hoc: 'Verum melius Graeci.' A quo quaeratur ecquid possint ipsi melius Latine? Alterum: 'Quid istas potius legam quam Graecas?' Idem Andriam et Synephebos nec minus Andromacham aut Antiopam aut Epigonos Latinos recipiunt. Quod igitur est eorum in orationibus e Graeco conversis fastidium, nullum cum sit in versibus? ==VII== {{pn|19}}Sed adgrediamur iam quod suscepimus, si prius exposuerimus quae causa in iudicium deducta sit. Cum esset lex Athenis, ne qvis popvli scitvm faceret vt qvisqvam corona donaretvr in magistratv privs qvam rationes rettvlisset; et altera lex, eos qvi a popvlo donarentvr, in contione donari debere; qvi a senatv, in senatv, Demosthenes curator muris reficiendis fuit eosque refecit pecunia sua; de hoc igitur Ctesiphon scitum fecit nullis ab illo rationibus relatis, ut corona aurea donaretur eaque donatio fieret in theatro populo convocato, qui locus non est contionis legitimae, atque ita praedicaretur, evm donari virtvtis ergo benevolentiaeqve qvam is erga popvlvm atheniensem haberet. {{pn|20}}Hunc igitur Ctesiphontem in iudicium adduxit Aeschines quod contra leges scripsisset, ut et rationibus non relatis corona donaretur et ut in theatro, et quod de virtute eius et benevolentia falsa scripsisset, cum Demosthenes nec vir bonus esset nec bene meritus de civitate. Causa ipsa abhorret illa quidem a formula consuetudinis nostrae, sed est magna. Habet enim et legum interpretationem satis acutam in utramque partem et meritorum in rem publicam contentionem sane gravem. {{pn|21}}Itaque causa fuit Aeschini, cum ipse a Demosthene esset capitis accusatus, quod legationem ementitus esset, ut ulciscendi inimici causa nomine Ctesiphontis iudicium fieret de factis famaque Demosthenis. Non enim tam multa dixit de rationibus non relatis, quam de eo quod civis improbus ut optimus laudatus esset. {{pn|22}}Hanc multam Aeschines a Ctesiphonte petivit quadriennio ante Philippi Macedonis mortem; sed iudicium factum est aliquot annis post Alexandro iam Asiam tenente; ad quod iudicium concursus dicitur e tota Graecia factus esse. Quid enim tam aut visendum aut audiendum fuit quam summorum oratorum in gravissima causa accurata et inimicitiis incensa contentio? {{pn|23}}Quorum ego orationes si, ut spero, ita expressero virtutibus utens illorum omnibus, id est sententiis et earum figuris et rerum ordine, verba persequens eatenus, ut ea non abhorreant a more nostro—quae si e Graecis omnia conversa non erunt, tamen ut generis eiusdem sint, elaboravimus—, erit regula, ad quam eorum dirigantur orationes qui Attice volent dicere. Sed de nobis satis. Aliquando enim Aeschinem ipsum Latine dicentem audiamus. 2p3yvm9m8yamce8vg0wdx5pa89l93p1 Amores/3.1 0 7122 274055 86822 2026-07-22T17:20:44Z Saumache 27923 274055 wikitext text/x-wiki {{titulus2 |Scriptor= Publius Ovidius Naso |OperaeTitulus= Amores |OperaeWikiPagina= Amores |Annus= |SubTitulus= 3.1 }} <div class=text> {{Liber |Ante= Amores 2.19 |AnteNomen= Amores/2.19 |Post= Amores 3.2 |PostNomen= Amores/3.2 }} <poem> Stat vetus et multos incaedua silva per annos; credibile est illi numen inesse loco. fons sacer in medio speluncaque pumice pendens, et latere ex omni dulce queruntur aves. Hic ego dum spatior tectus nemoralibus umbris —{{r|5}} quod mea, quaerebam, Musa moveret opus — venit odoratos Elegia nexa capillos, et, puto, pes illi longior alter erat. forma decens, vestis tenuissima, vultus amantis, et pedibus vitium causa decoris erat.{{r|10}} venit et ingenti violenta Tragoedia passu: fronte comae torva, palla iacebat humi; laeva manus sceptrum late regale movebat, Lydius alta pedum vincla cothurnus erat. Et prior 'ecquis erit,' dixit, 'tibi finis amandi,{{r|15}} O argumenti lente poeta tui? nequitiam vinosa tuam convivia narrant, narrant in multas conpita secta vias. saepe aliquis digito vatem designat euntem, atque ait "hic, hic est, quem ferus urit Amor!"{{r|20}} fabula, nec sentis, tota iactaris in urbe, dum tua praeterito facta pudore refers. tempus erat, thyrso pulsum graviore moveri; cessatum satis est — incipe maius opus! materia premis ingenium. cane facta virorum.{{r|25}} "haec animo," dices, "area facta meo est!" quod tenerae cantent, lusit tua Musa, puellae, primaque per numeros acta iuventa suos. nunc habeam per te Romana Tragoedia nomen! inplebit leges spiritus iste meas.'{{r|30}} Hactenus, et movit pictis innixa cothurnis densum caesarie terque quaterque caput. altera, si memini, limis subrisit ocellis — fallor, an in dextra myrtea virga fuit? 'Quid gravibus verbis, animosa Tragoedia,' dixit,{{r|35}} 'me premis? an numquam non gravis esse potes? inparibus tamen es numeris dignata moveri; in me pugnasti versibus usa meis. non ego contulerim sublimia carmina nostris; obruit exiguas regia vestra fores.{{r|40}} sum levis, et mecum levis est, mea cura, Cupido; non sum materia fortior ipsa mea. rustica sit sine me lascivi mater Amoris; huic ego proveni lena comesque deae. quam tu non poteris duro reserare cothurno,{{r|45}} haec est blanditiis ianua laxa meis; et tamen emerui plus quam tu posse, ferendo multa supercilio non patienda tuo. per me decepto didicit custode Corinna liminis adstricti sollicitare fidem,{{r|50}} delabique toro tunica velata soluta atque inpercussos nocte movere pedes. a quotiens foribus duris infixa pependi, non verita a populo praetereunte legi! quin ego me memini, dum custos saevus abiret,{{r|55}} ancillae miseram delituisse sinu. quid, cum me munus natali mittis, at illa rumpit et adposita barbara mersat aqua? prima tuae movi felicia semina mentis; munus habes, quod te iam petit ista, meum.'{{r|60}} Desierat. coepi: 'per vos utramque rogamus, in vacuas aures verba timentis eant. altera me sceptro decoras altoque cothurno; iam nunc contacto magnus in ore sonus. altera das nostro victurum nomen amori —{{r|65}} ergo ades et longis versibus adde brevis! exiguum vati concede, Tragoedia, tempus! tu labor aeternus; quod petit illa, breve est.' Mota dedit veniam — teneri properentur Amores, dum vacat; a tergo grandius urguet opus!{{r|70}} </poem> <br> <br> {{Liber |Ante= Amores 2.19 |AnteNomen= Amores/2.19 |Post= Amores 3.2 |PostNomen= Amores/3.2 }} </div> {{finis}} 2z8omcsjiujll1yub9iy7e2lghc8kvr Conflictus de Deo Trino et Uno 0 52381 274060 225331 2026-07-23T09:02:51Z Demetrius Talpa 13304 274060 wikitext text/x-wiki {{titulus2 |Scriptor=Arnobius Iunior |OperaeTitulus= Conflictus de Deo Trino et Uno |OperaeWikiPagina= |Annus=saeculo V |SubTitulus= |Genera=theologia |Editio=Migne 1847 |Fons=[http://www.mlat.uzh.ch/MLS/xanfang.php?tabelle=Arnobius_iunior_cps2&corpus=2&allow_download=0&lang=0 Corpus Corporum] }} '''[[Patrologia Latina/53|Migne ''Patrologia Latina'' Tomus 53]]''' ''ArnJun.CoDeDeT 53 Arnobius juniorfl.460 Parisiis J. P. Migne 1847 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin'' ==LIBER PRIMUS.== I. --Supervenientes Aegyptii, qui, ut ostenderent se antiquorum provinciae suae magistrorum discipulos, Jannes videlicet et Mambres, quos memorat Apostolus (I Tim. III, 8) famulo Dei Moseo quibusdam praestigiis restitisse: ita et hi veritati resistentes, cum hanc nobis calumniam imponere niterentur, quod fides nostra de incarnatione Dominica a recti itineris tramite deviaret; hoc ab eis tandem impetravimus, ut cessante seditione verborum, singulis ex utraque parte altercantibus, caeteri Cognitorum loco sedentes, singulos tantum esse judices permitterent, quibus liceret pro merito conclusionum dare sententiam: factumque est ut Arnobius a parte sedis apostolicae defensor fieret, et Serapion a synedrio Aegyptiorum altercator existeret: judices vero essent a parte catholica Decius Constantius, et a parte Aegyptiorum Ammonius. II. --Hoc autem ordine coeptum est negotium. Serapion dixit: Antequam ad hoc veniamus, quod vos Homuncionates arguamus, dicentes, duas naturas esse in Christo, duasque substantias, cupio scire, quis sis?--Arnobius dixit: Sum plane servus Christi, et tam catholicae fidei quam veritatis assertor.--Serapion dixit: Ipsa fides tua quid credat, edicito.--Arnobius dixit: Deum omnipotentem, omnium creatorem, unum credo.--Serapion dixit: Hunc Deum, quem unum credis, unde nosti quod omnipotens, omniumque creator sit?--Arnobius dixit: Quia ipse virtutibus magnis se manifestare dignatus est generi humano.--Serapion dixit: Quibus virtutibus? --Arnobius dixit: Ut antiquiora praeteream, provinciae tuae terra testatur, quod decem plagis percussa regem suum perdidit cum suo exercitu, irascentibus pene omnibus elementis, quod in Deum creatorem omnium rebellis existeret. Populum autem, quem de gladio ejus in manu forti et brachio excelso eripuit, per famulum suum Moysem fecit, quod ipse sit Deus, et non sit alius praeter ipsum. Si contravenire disponis edicito.--Serapion dixit: De his locis, in quibus concordat fides nostra, transeamus. --Constantius et Ammonius judices electi dixerunt: Constat Arnobium satisfecisse de uno omnipotenti Deo, et assertioni ejus Serapionem consensisse; aut si non est ita Serapion edicat.--Serapion dixit: Ego Arnobium scire studeo, utrumnam in aliis non erret fides ejus, ne forte si alia praeter ista, de quibus quaestio est, quae possint jure refelli et occasionem hujus temporis omittentes, ne hic aliquid egisse videamur.--Cognitores dixerunt: Dicat Arnobius, utrum permittat hunc alia quaerere, praeter ea de quibus orta videtur esse contentio.--Arnobius dixit: Non abnuo inquiri ab eo de quibuscunque voluerit, ne locum mihi inquirendi ab eo quaecunque voluero, videar amputare. III. --Judices memorati dixerunt: Dicat Serapion quae sint, quae ab eo velit addiscere.--Serapion dixit: Istum unum Deum liberatorem Hebraeorum, solum dices esse Deum an forte alterum?--Arnobius dixit: Deus Hebraeorum Deus unus est (Deut. VI, 4). Quando audis, Deus unus est, alterum Deum omnino non quaeras.--Serapion dixit: Ergo Judaica est tenenda assertio, qua solus et unus Deus Hebraeorum Deus praedicatur et creditur?--Arnobius dixit: Deum Judaei sic praedicant solum, ut negent Filium ejus; negent simul cum eo unum esse, qui natus est de Spiritu sancto ex Maria virgine.--Serapion dixit: Iste qui natus est de Spiritu sancto ex Maria virgine, ipse unus an est alius?--Arnobius dixit: In Deitate unus, in generatione vero sic est alius, ut Deus unus esse non cesset Pater et Filius. Deus enim tunc vere unus creditur et integra in eo Divinitas non negatur.--Serapion dixit: Et quomodo integra in eo Divinitas credenda est?--Arnobius dixit: Tunc integra in eo Divinitas non negatur, si Pater cum Filio et Spiritu sancto Deus unus penitus non negatur.--Serapion dixit: Eliciens me de synagogae synedrio, in Sabellii me insaniam induxisti: qui unum Deum Patrem et Filium et Spiritum sanctum confitetur.--Arnobius dixit: Si vere unum Deum diceret Sabellius, Filium ejus et Spiritum sanctum non negaret. Negat enim verum Patrem, qui verum Filium non dicit, negat Spiritum sanctum, qui integra Trinitate Deum integrum esse non credit.--Serapion dixit: Ego tibi Sabellium lego anathema dicentem his qui Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum ausi sunt denegare ad convincendam Trinitatem.--Arnobius dixit: Sed ipsum se Patrem, ipsum se Filium, ipsum se Spiritum sanctum impiissima defensione contendit. Nos autem Patrem dicimus et credimus qui genuit Filium: et est Pater unici Filii sui ante tempora geniti. IV. --Serapion dixit: Nolo me in altum ducas; et de hoc jam agas, quod ante tempora genuit. Hinc me prius egredi facito, quia te tres deos dicere intelligo. --Arnobius dixit: Intellectus tuus errorem patitur. Nam debes me meminisse dixisse, te vere unum Deum integrum confiteri, cum Patrem et Filium et Spiritum sanctum unum Deum ita credideris, ut nisi putative dicas Patrem, sed verum Patrem, qui genuit verum Filium.--Serapion dixit: Ergo et alius, et alius, et alius est.--Arnobius dixit: Alius, et alius est; et tamen unus Deus est.--Serapion dixit: Hoc stare non potest, ut alius sit Pater, qui genuit; et alius sit Filius, qui genitus est: ita ut non sit ipse Pater, qui est Filius, et tamen unus Deus sit.--Arnobius dixit: Ego in teipso assignabo tibi duas personas habere unam substantiam.--Serapion dixit: Cesset ars dialectica.--Arnobius dixit: Ars dialectica in rebus obscuris ingreditur, ut videatur esse verum quod verum est. Ego autem promitto me in teipso ostensurum personas duas unam habere substantiam: in te, inquam, quia dialexeos [ Forte διαλεκτικῶς] me agere, et non simpliciter autumas.--Serapion dixit: Doce ergo simpliciter aliquas in me duas personas unam habere substantiam.--Arnobius dixit: Ecce in uno capite tuo duo sunt oculi, sed est substantia eorum unus aspectus: duae nares, sed unus odoratus est: duae aures, sed unus auditus est. Quod si unius substantiae in te ista bina continent unitatem, non vis in Deo Patre et Filio vere duas personas unam habere substantiam?--Serapion dixit: Incongrua comparatio esse dignoscitur, ut de incorporeo corporea membra in exemplum assumas.--Judices dixerunt: Frustra quaereris de corporeis membris ab Arnobio sumptum exemplum. Si enim corporea membra oculorum, narium et aurium in suis formis divisa, et a se invicem quasi in suis cubiculis manentia, hanc obtinent unitatem substantiae, ut uno lumine, uno odoratu, uno fruantur auditu: quanto magis Deus, qui incorporeus esse fatendus est, unam cum Filio suo substantiam habens, unam etiam cum eo obtineat omnipotentiae majestatem?--Serapion dixit: Acquiesco quidem rationi corporeae: sed nisi incorporea fuerint exempla, ad incorporeum illa duci non patior.--Arnobius dixit: Deprecor, Judices, ut indulgenter feratis vestram renuentem sententiam. Non enim expavesco illa incorporea exempla quaerentem. cum verum Patrem, verum Filium, verum Spiritum sanctum, vere tres: vere unum confiteor omnipotentem et credam. Compellatur sane Serapion de hac interrogatione profiteri silentium, cum sicut de corporeis, ita et de incorporeis, exempla protulero, quibus astruam tres personas in una esse substantia.--Judices dixerunt: Edicat Serapion ad hujus rei probationem hoc solum deesse, ut ab Arnobio incorporea proferantur exempla.--Serapion dixit: Satisfactum fatebor sane cum incorporea exempla ita fuerint sicut corporea evidenter expressa.--Arnobius dixit: Nunquid possumus in uno homine aliquo perfectam dicere sapientiam esse, in quo minime sit memoria aut ingenium, aut intellectus?--Serapion respondit: Quomodo perfecta potest sapientia credi, cui unum de his tribus deesse potuerit?--Arnobius dixit: Ergo si ita est, immo quia ita est; sicut in una sapientia tres istae incorporeae personae subsistunt, id est memoria, et ingenium, et intellectus, et cum tres sint, non tres faciunt, sed unam sapientiam perfectam, si tota tria perfecta fuerint: ita una Deitas perfecta erit in fide nostra, cum perfectum Deum credamus Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum unam Deitatis omnipotentiam obtinere. Et sicut non est integra sapientia, ubi quidpiam de ingenio, aut de memoria, aut de intelligentia defuerit; sic nec est integra fides in homine eo, qui in Patre quidpiam, aut in Filio, aut in Spiritu sancto, quantum potest unius puncti mensura esse, offenderit. Oculorum enim interiorum lumen est fides; et sicut, si acu tenera aliquam partem pungas in oculo, totum lumen conturbas atque debilitas, ita etiam cum erratum fuerit in hac sancta Trinitate in aliqua parte quantum concedetur atomo, vel momento, vel puncto, totum serenum lumen fidei convertit in nubilum: et semel jam animus vulneratus, nil praeter tenebras videt.--Judices dixerunt: Serapion, qui ideo non acquievit corporeis exemplis assumptis, quia videbantur ei incorporeis aptari non posse; cedat incorporeis necesse est prolatis exemplis, ut vere unam Deitatem veris tribus personis fateatur rationabiliter esse assignatam. V. --Serapion dixit: Permittite me, Judices, ab eo inquirere quae sequuntur.--Judices dixerunt: Sicut non permitteris ea quae juste finita sunt iterare, ita non prohiberis, quae non sunt intimata proponere.--Serapion dixit: Patrem et Filium ad comparationem primo corpoream, secundo incorpoream ducens, unam Deitatem in his duobus, id est, in Patre et Filio docuisti: modo Spiritum sanctum nosse volo quid esse commemores: quoniam sentio quod patrem duos filios habere credas.--Arnobius dixit: Nisi te ad rationem humanam duxero, non potes pertingere ad divinam.--Serapion dixit: Duc quocunque volueris, tantum ut me facias ad rationem pervenire Spiritus sancti.--Arnobius dixit: Interrogo te ut dicas mihi, cum dixerit rex: Aedificetur forum, aut palatium, vel aliquid hujusmodi, hic sermo qui ex ore regis egressus est, ego puto quod ipse fecit fieri quod non erat.--Serapion respondit: Constat quod hic sermo ex ore regis egressus, facit fieri quod non erat.--Arnobius dixit: Ergo sermo Patris ex ore procedens, virtute plenus facit omnes visibiles creaturas. --Serapion dixit: Iterum me ad Patrem et Filium revocasti, cum ego Spiritum sanctum a te nascentem inquiram.--Arnobius dixit: Non potes invenire nascentem Spiritum sanctum, sed procedentem. --Serapion dixit: Ipsam jam processionem ostende. --Arnobius dixit: Non tibi dixi, quoniam impatienter audis ea quae te potuerunt perducere ad indaginem veritatis.--Serapion dixit: Patienter audiam, sequar quo volueris, jam mihi Spiritum sanctum ostende quid sentias.--Arnobius dixit: Prius est ut fatearis de Filio suo dixisse Patrem: Eructavit cor meum verbum bonum (Psal. XLIV, 1). --Serapion dixit: Etiam si negare voluerim, praesentes me omnes qui audiunt, confutabunt.--Arnobius dixit: Sermo cum ex ore Patris nasceretur, qui omnia visibilia et invisibilia sua virtute creavit, nunquam potuit sermo sine sancti Spiritus flatu procedere.--Serapion dixit: Ergo duo sunt filii, qui ex ore Patris egressi sunt, Sermo scilicet et Spiritus.--Arnobius dixit: Erras in auditu. Excidit enim tibi, quia duxi te prius ad exemplum regis qui imperavit fora fieri, aut palatia, aut thermas; et adjeci: Sermo imperii ejus tantam virtutem obtinuit ut fierent quae nunquam fuerant. Haec tu coram hominibus confirmasti. Responde nunc iterum, si ita est?--Serapion dixit: Ita est.--Arnobius dixit: Ergo si ita est, immo quia ita est: responde mihi: Utrum sermonem hunc natum ex ore imperantis, justa ratione confirmetur?--Serapion dixit: Justa ratione natum sermonem assentior.--Arnobius dixit: Nunquid cum nasceretur sermo jubentis, qui egressus ex ore, quae non erant faceret? Nunquid et flatus, qui procedebat ex eo qui verbum emisit, natus potius quam procedens, poterit aliqua ratione monstrari? Quod si id in homine non potest fieri imperante, quanto magis hoc in Deo? Verbum ex ore generante cadere non potest ut ipse flatus Spiritu sancto plenus Filius dicatur. Sed est Pater qui eructavit Verbum; et Spiritus sanctus, qui a Patre non cessat procedere, habens hanc virtutem quam Filius. Nam Verbo Patris coeli firmati sunt, et Spiritu oris ejus omnis virtus eorum (Psal. XXXII, 6). Si ita recordaris scriptum edicito.--Serapion dixit: Ita scriptum esse in libro Psalmorum primo nemo est qui nesciat.--Judices dixerunt: De sancto Spiritu satisfactum tibi, evidens est assertio, quam tuus probat assensus: nunc ad ea, quae nondum dicta sunt, accedamus. VI. --Serapion dixit: Ecce sicut in una sapientia quae perfecta est, memoriam, ingenium et intelligentiam consentio; sic et Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum in una Deitate esse confiteor. Sed quaero abs te: Si vere genuit Pater? Arnobius dixit: Nihil in Deo factum invenies, quam quod est. Hoc est: Pater enim Pater verus est, verus genitor Filii: verus Filius, verus unigenitus Patris.--Serapion dixit: Antequam generaret Filium, tantummodo Deus fuit; non tamen Pater?--Arnobius dixit: Erras in interrogatione: semper enim et Deus et Pater fuit.--Serapion respondit: Ergo non vere genuit.--Arnobius dixit: Vere genuit.--Serapion respondit: Si vere genuit, antequam generaret Deus, Deus fuit: non tamen et Pater simul esse potuit antequam generaret iste, qui genuit.--Arnobius dixit: Ideo errorem pateris, quia humanae fragilitatis comparationem omnipotentiae divinae impingis. Homo enim antequam Filium habeat tantummodo homo est: postea vero quam Filium habere coeperit, et homo est, quod fuit; et pater esse incipit, quod antequam filium generaret esse non potuit. Hanc injuriam Deo ne feceris. Deus est immutabilis et permanens, nihil in se recipit novum: semper enim fuit et Deus et Pater, nec illi hoc nomen paternitatis accessit: quoniam omne quod accidens est, recedere potest; et quod recedere potest, etiam deficere potest. Divinitas autem, quae immutabilis perseverat, nil in se ex accidenti aliquid recipit. Hoc enim est hodie, quod semper fuit. Nihil enim sicut tibi, o homo, deficiet ex praeterito, nihilque ei de futuro excrescet: nec sic ei tempora dominantur ut tibi, qui fuisti prius infantulus, postea puerulus, deinde juvenis, postea senex, post senectutem tibi finis occurrit. Hoc penitus in Deum si putaveris venire, et stultus ostenderis, et blasphemus execrabilis comprobaris.--Serapion respondit: Avertat hanc blasphemiam Deus, quae nunc stultitia nata in ridiculo blasphemantem arguit.--Arnobius dixit: Ergo Deus immutabilis est, an mutatur in aliquo?--Serapion respondit: Immutabilis est Deus: sed tamen te astruente quod genuit Filium, mutabilis ostenditur. --Arnobius dixit: Reverti habemus ad comparationes aliquas, per quas ostendamus sic nasci, ut inter generantem et generatum nulla possit temporum esse divisio. VII. --Serapion dixit: Novam rem audio, ut inter generantem et generatum nullum medium possit tempus ostendi.--Arnobius dixit: Ideo cognitores habemus et judices, ut vereamur nos dicere ostensuros quod ostendere non valemus.--Serapion dixit: Cave ne iterum corporea mihi aliqua exempla afferas quibus nitaris incorporea coaptare.--Arnobius dixit: Jam timeo prudentiam tuam in hac parte offendere. --Serapion dixit: Non meam prudentiam, sed omnium cognitorum et judicum.--Arnobius dixit: Audi ergo incorpoream generationem de corporeo homine. --Serapion dixit: In dialecticum sophisma prorumpis.--Arnobius dixit: Dialecticum sophisma duas facies recipit: et ut verum probetur quod astruitur, et non verum ex aliqua parte arguatur. Nunc autem quod dixero, cum veritatem solum ostendam, et ex nulla parte fallaciae notam incurrat, quomodo poterit dialecticum quod ingero, argui? Nunquid nam si dixero, vox hominis incorporea est, mentior?--Serapion dixit: Quis enim vocem unquam corpoream dixerit aliquando?--Arnobius dixit: Non dixit hoc ullus, tamen ego hoc volo dicere quod vox hominis incorporea sit--Serapion dixit: Hoc dicis quod nullus ignorat.--Arnobius dixit: Ex voce verbum nascitur, an vox ex verbo?--Serapion dixit: Ex voce verbum.--Arnobius dixit: Verbum quod ex incorporea voce natum est corporeum, an incorporeum est?--Serapion dixit: Incorporeum.--Arnobius dixit: Ecce ex incorporea voce sermo natus incorporeus filius vocis est. An possit posterior inveniri? Quod si tempus nullum inter verbum et vocem invenire praevales, quomodo inter Patrem et Filium Deum immutabilem medium aliquod tempus invenire poteris? In hac autem ipsa indagine, etiam Spiritus sancti non est intermittenda tertia persona. Quia cum ex voce nascitur sermo, flatus non nascendo, sed procedendo egreditur, per quem vocis verbi integritas custoditur: ita et Spiritus sanctus procedens ex Patre, per quem integra et perfecta Trinitas in catholicis definitionibus custoditur, patefacit non fuisse unquam sine filio patrem.--Judices dati dixerunt: Probabiliter Arnobii assertio sanctum quoque Spiritum cum Patre et Filio evidenter exposuit: si sunt alia quae nondum dicta sunt, proferantur.--Serapion dixit: Quae me movent, si non protulero, cassabuntur in animo meo ea quae explanata sunt, per ea quae minime prolata ad explicationem pertingere potuerunt.--Judices dati dixerunt: Videbimur et nos vano labore fatigari audiendo, et vos sine causa laborare dicendo, si ea repetantur quae finita noscuntur. Unde cavendum tibi est omnimodis et studendum, ne semel exposita et finita, quasi amens revoces adluctamenta verborum. VIII. --Serapion dixit: Jam quae ad consensum meum pertingere exposita potuerunt nulla potero ratione iterare: ea tamen quae ex eis si quae finita sunt oriuntur, necesse est ut proponam. Et adjecit: Dic mihi, catholice, qui Filium non negas ex Patre genitum, voluntate eum genuit Pater, an necessitate?--Arnobius dixit: Nec voluntate, nec necessitate. --Judices dixerunt: Aperi quod dixeris, quia clausum est.--Arnobius dixit: Omnis homo qui vult aliquid aut non vult, si sapientiam ante non habeat, non potest aliquid justum velle vel nolle. Ergo perprius est ut sapientiam habeat quam virtutem, qua possit aliquid vel velle, vel non velle: et ita demum incipiat jam sapere et velle, cum per sapientiam didicerit se habere posse. Quaerit ergo a me Serapion: Si Pater necessitate genuit Filium, an voluntate? Breviter respondebo de uno. Necessitatem qui patitur, Deus omnino nec dici debet nec credi. Cum ergo de una re absoluta sit quaestio, altera quae superest hoc ordine terminanda est, ut interrogem interrogantem me: utrum sit prius sapere rationabiliter, quam rationabiliter velle?--Judices dati dixerunt: Respondeat Serapion his quae sciscitatur Arnobius.--Serapion dixit: Quis est qui ignoret, quin prius sit rationabiliter sapere, quam rationabiliter velle.-- Arnobius dixit: Si prior est sapientia quam voluntas, praecessit Filius voluntatem, et ante est genitus, quam genitor aliquid vellet aut nollet: quia quando voluntas coepit jam sapientia, quam ipse confessus es, erat anterior. Et licet ratio a me data tuo jam sit formata consensu, cum diceres, quis est qui nesciat, quod prius sit rationabiliter sapere, quam rationabiliter velle: haec ratio a me data, tamen apostoli eam Pauli auctoritate firmabo, qua dicit de Dei Filio quia ipse sit virtus et Dei sapientia (I Cor. I, 24). --Judices dati dixerunt: Constat Arnobium recte dixisse, nec voluntate, nec necessitate Patrem Filium genuisse, quia Deus necessitatem non habet: voluntatem anteriorem sapientia esse non posse, et humana ratione edocuit, et Apostoli auctoritate firmavit. Si sunt alia a Serapione proferenda pandantur. IX. --Serapion dixit: Tres personas memoror te dixisse, Patrem genitorem Filii, Filium genitum Patris, Spiritum sanctum procedentem ex Patre, tres istas personas habere Deitatem suam, et integerrimam memorasti.--Arnobius dixit: Ita est.--Serapion dixit: Pater ergo Filius non est, nec ipse Filius qui Pater, nec Spiritus sanctus ipse qui Pater et Filius: sed unusquisque in sua persona perfectus est Deus.--Arnobius dixit: Ita est.--Serapion dixit: Quid ergo nunc ais ad interrogationem meam, cum te interrogem; et dicas mihi Pater perfectus est Deus, Filius perfectus Deus, Spiritus sanctus perfectus Deus. Ita dicis?--Arnobius dixit: Ita dico.--Serapion dixit: Et si ita dicis, quomodo tres deos esse non credis?--Arnobius dixit: Et si oblivio tui dominatur, non dominatur in universis cognitoribus et judicibus attributis. Sciunt enim me et duorum oculorum, unum aspectum; duarum aurium, unum auditum; et duarum manuum, unum attactum; et duorum pedum, unum gressum; et duorum labiorum atque unius linguae, unum memorasse sermonem: et memoriae, atque intelligentiae, et ingenii, his tribus unam sapientiam; et tot membris corporeis unius vitae substantiam; et in quinque sensibus unum intellectum; qui per oculos videndo, per aures audiendo, per os degustando, per nares odorando intelligat. Cum ergo ista omnia disputatio nostra tractasset, et sit de unitate finitum; quae ratio nos iterum ad ea revocat, quae sint et mutuo consensu, et judicum lata inter partes sententia jam finita? Cum dixissem, sicut memoria, et ingenium, et intellectus, unum sapientiae obtineant munus, ita Pater cum Filio et cui Spiritu sancto unum omnipotentiae suae permanet regnum.--Serapion dixit: De uniuscujusque perfectione deitatis, nec ego interrogavi, nec tu inde dixisti. Aio nunc enim: Pater perfectus Deus, Filius perfectus Deus, Spiritus sanctus perfectus Deus, tres faciunt deos. Aut enim tertiam partem unus Deus habet, ut per quaternas uncias tantum tres unam deitatem habeant; aut tres dii sint, si unusquisque in sua deitate perfectus est.--Arnobius dixit: Brevitati studenti mihi, laciniosa disputatione occurris; sed quantum tu in prolixum ire vis, tantum te ego in brevi concludam. Pone tres pretiosissimas margaritas incomparabiles, unius tamen meriti, in obscuro loco, aut in caeca nocte repositas. Cum tamen venerit lumen diei et solis splendor, quanto amplior fuerit serenitas luminis, tanto erit amplior oculis attendentibus horum trium lapidum pretiosorum splendor. Interrogo nunc: Isti tres lapides incomparabiles antequam manifestarentur a lumine, in sua pretiositate manebant, et pulchritudo eorum in ipsis erat, oculis tamen hominum non parebant?--Serapion dixit: Ita est.--Arnobius dixit: Lux quae eos manifestavit totos tres lapides, una est, an duae an tres luces sunt diei?--Serapion dixit: Quis negat quod una lux eos manifestare potest, etiamsi mille sint?--Arnobius dixit: Ego quidem tres dixi, tu mille concedis. Si ergo mille lapides pretiosi uno diei lumine ornatum sui splendoris ostendunt, quomodo non Pater et Filius et Spiritus sanctus unius divinitatis suae omnipotentiam uno pandunt lumine, deitatem non oculis corporeis, sed oculis cordis, si fuerit fidei catholicae fenestra adaperta, ut intret per eam sol justitiae, et suo lumine radiantur? Vere itaque tres lapides pretiosos unius meriti, unius majestatis, unius pulchritudinis, unius diadematis, unius quoque et regni evidenter ostendat, non ut unum bonum, alterum meliorem putes: ut sic unum magnifices, ut ad injuriam alterius alterum magnificentiorem existi mes. Unusquisque enim lapis verus ita est, ut nihil dehabeat quo possit alius verior aestimari; tantum et fides aperiat fenestras animorum, quas sine credulitate nostra nec Deus ipse aliquando patefecit. Non enim salvabitur nisi qui credulitatem suam fidei rectae subdiderit, et ipsa aperuerit fenestras intelligentiae, ut videas istas tres pulcherrimas gemmas in uno regno constructas, unum diadema facere et unum majestatis imperium obtinere.--Serapion dixit: Isti tres lapides licet unius pretiositatis uniusque sint pulchritudinis, tamen a se divisi sunt.--Arnobius dixit: Tu divisionem vidisti trium, sed unum regnum unius diadematis non vides.--Serapion dixit: Unum diadema video, sed in ipso diademate cataclyzomatis arte sunt gemmae constructae.--Arnobius dixit: Sicut tibi cataclyzomatis arte sunt gemmae constructae. ita hic naturaliter in uno omnipotentiae thesauro positae, illis tantum manifestantur quorum credulitas egerit, ut fides integra aperiat januam thesauri hujus perpetui, ac patefaciat et istam Trinitatis unitatem perfectam, et ipsius unitatis integerrimam unitatem: verum Patrem qui semper fuerit Pater, et verum Filium, cujus semper fuerit Pater. Non enim sicut ante Filius si non fuerit Patris sui, non potest effici Pater Filii sui. Nihil enim mutatur in eo qui verus Deus est, sed immutabilis idem semper est, et quo semper fuit Deus, qui vere unus et trinus est, non potest Deus credi qui incipit esse quod non fuit. Ex quo enim est quod Deus est (si tamen dici debet) ex quo est hoc quo Deus est (quod inopia humani sermonis dici permittit) non ipsa ratio majestatis: ex eo enim quod Deus est, ex eo et Pater, ex eo et Filius ejus, ex quo et Deus et Pater est. Nihil enim in se per substantiam habere coepit, quod ante non habuit. Semper enim cum virtute fuit, quae est Filius; semper cum flatu suo, qui est Spiritus sanctus.--Serapion dixit: Ad omnia quiesco, et semper fuisse totam Trinitatem confiteor. Sed majorem Patrem quare non credam, cum non nascitur Pater de Filio, sed Filius nascatur ex Patre? --Arnobius dixit: Jam diximus ex voce nasci sermonem, nec ideo vox major est quod ex ipso nascitur sermo: uno eodemque momento et vox sermoque simul oriuntur et flatus. Cessat amplitudo, et diminutio, quod tempus nullum interpolat inter vocem et sermonem et flatum. Nam sermonem esse Filium approbat Pater, sacra Scriptura testante: Eructavit cor meum Verbum bonum (Psal. XLIV, 1). Et quid tam bonum quam Filius, a quo omnis bonitas? Verbum autem eructantis ex corde, sine Spiritu eructantis, et flatu nasci non potuit. Flatus est enim qui procedit, quando nascitur verbum. Unde et paulo ante jam dixi: Verbo Domini coeli firmati esse a prophetis dicuntur, et Spiritu oris ejus omnis virtus eorum (Psal. XXXII, 6). --Judices dati dixerunt: Ex abundanti de invisibili majestate Trinitatis dictum sit ab Arnobio, quod repetitis intentionibus Serapionis ex integro salis cognovimus factum. Si est aliud quod Serapion intimet, pandat. X. --Serapion dixit: Non sit incongruum hoc quod animi impulsu inquiro, ut exprimas in hac sancta Trinitate, quis est qui primum obtinet locum? --Arnobius respondit: Pater primum obtinet locum. --Serapion dixit: De Filio quid dicis?--Arnobius dixit: Et ipse primum.--Serapion dixit: Quid etiam de Spiritu sancto?--Arnobius dixit: Et ipse primum obtinet locum.--Serapion dixit: Ergo non est Trinitas.--Arnobius dixit: Trinitas ita est, ut non dicamus, primus, secundus, tertius: sed unum, duo, tres.--Serapion dixit: Pater primus est, et Filius primus est, et Spiritus sanctus primus est: tres primi, tres dii sunt.--Arnobius dixit: Pone tres imperatores in uno regno, in una concordia, in una sede, in una suavitate, in uno amoris affectu, in una potestate, et quaere in ipsis qui primum locum potestatis obtineat. Sine dubio qui toti tres augusti sunt, toti tres primi sunt: secundum vero locum, et tertium potestatis ab augustis ordinatae habebunt.--Serapion dixit: Ergo primus in his imperatoribus non est, qui inter istos primum coepit habere imperium?--Arnobius dixit: Inter homines quidem ipse est prior augustus, qui prior coepit regnare solus; et postea istos aut generando, aut eligendo constituit: in divino autem imperio nunquam invenies ex his tribus unum regnare sine alio.--Serapion dixit: Et quare trium imperatorum, in quo dicere possumus, primus, secundus, tertius, exemplum nobis in medium protulisti?--Arnobius dixit: Ut ostenderem tibi fragilitatem humanam tantam habere gratiam in regno, ut cum pro certo doceatur primus, secundus, tertius, hic ordo per concordiam imperii exclusus, numerum tantummodo teneat; ordinem vero penitus non admittat. Omnes enim hi tres unum regnum, unum imperium, unum augustae dignitatis fastigium possidentes, hunc habent secundum, qui primus non fuerit, sicut ipsi sunt primi.--Serapion dixit: Tibi nunquid videtur integrum esse, ut divinae et coelesti majestati, temporale hoc regnum aptetur?--Arnobius dixit: Et si temporale imperium hoc mortale, tantam in se continet concordiam pacis, ut qui aliis aetate sit major nascendo, et imperando prius: hic minor, qui post multos annos ac hodie sumpsit imperium; ab ea tamen hora qua est augustus effectus, minor eo qui prior generatione coepit, esse non possit: quanto magis in hac sanctae Trinitatis divina concordia, in qua unus nunquam coepit coelestis aeternique solii tenere imperium; tanta est unitas, ut numero tres computati, unum uniusque potestatis habentes imperium, unus Deus et unus Dominus nuncupentur? In nullo enim a se distat divina natura. Et si ordinem, quem in hominibus prior aetas admisit, aequalitas potestatis excludit; quanto magis divina omnipotentia ubi in Trinitate nullus anterior, nullus est omnino posterior; ita unitas, ita indivisa majestas, ut cum vere trium numerum teneant, vere unus Deus, origo pacis, quietis et tranquillitatis existat.--Judices dati dixerunt: Aut Serapion, si valet, contra haec proferat aliquid, aut Arnobius hujus assertionis suae breviter colligat summam.--Cumque diuturno Serapion uteretur silentio, Arnobius dixit: Deus noster unus est: nam cum sit Pater et Filius et Spiritus sanctus, nemo autem Christianus tres deos vel dicere audet vel credere; quoniam (ut dixi) in nullo a se divina distat natura: primum enim et secundum vel tertium ordinem, quem inchoatio prima vel secunda vel tertia in hominibus per intervalla temporum facit, in Deo, quae ante tempora est aequalis inchoatio, in tantum non admittit, ut nec inchoatio dici possit, quod ante tempora exstitit. Cum ergo gradus fieri ex passibus omnis non possit, qui subdi non potest, numerum servat Trinitatis, ordinem vero unum aequalitatis assignat. Et ideo, ut dixi superius, quia non habet secundum, qui primus est; nec tertium, qui secundus, de primo non nascitur. Tolle distantiam, et quod in Trinitate credideris, primum invenies, ut nullum secundum, vel tertium, sed unum Deum habere gratuleris. XI. --Serapion dixit: Fateor mihi de universis quae opposui satisfactum rationabiliter: sed supersunt mihi multa interrogationum capitula, et praecipue incarnationis Dominicae sacramentis, quae si insuper non habetis, me interrogare praecipite: quoniam sicut fateor satisfactum mihi ab Arnobio, ita nostis cognitorum electi, nihil me legali auctoritate gessisse. Video enim tam veteris Testamenti quam novi, hunc Deum Patrem ingenitum. ita genito praeponi, ut secundum post Patrem locum obtineat.--Arnobius dixit: Profer ergo Legis divinae testimonia, quibus Patrem majorem Filio ostendas.--Serapion dixit: Ipsum Filium Dei considera Salomonis ore testantem: Dominus creavit me initio viarum suarum in opera, ante saecula creavit me (Prov. VIII, 12). Ipse autem Deus Pater de Filio per Isaiam prophetam dicit: Ecce ponam in Sion lapidem offensionis, et petram scandali: et omnis qui crediderit in eo, non confundetur (Isa. VIII, 14). Ita David de eo canit: Lapidem quem reprobaverunt aedificantes, etc. (Ps. CXVII, 22). Unde et Isaias dixit: Haec dicit Dominus Christo meo Domino (Isa. XLV, 1). Unde ipse Pater jubet Filio dicens: Dixit Dominus Domino meo, sede a dextris meis, etc. (Ps. CIX, 1). Unde et Stephanus de Filio dicit: Video Jesum a dextris Dei (Act. VII, 56): Dei utique Patris, qui est (testimonio Pauli apost.) caput Christi, Christus autem viri, vir autem caput est mulieris (I Cor. XII, 3). Hic est Pater qui dicit Filio: Ante luciferum genui te (Ps. CIX, 3). Unde et Christo dicitur: Quia angelis suis mandavit de te (Psal. XC, 1). Est ergo amplior qui mandat, et de quo mandatur minor est. Unde ad apostolos suos ipse Dominus dicit: Si diligeretis me, gauderetis, quia vado ad Patrem: quia Pater major me est (Joan. XIV, 28). Et iterum: Pater qui dedit mihi, major me est (Joan. X, 10). Item dicit ipse Filius Dei ad Patrem: Haec est vita aeterna ut cognoscant te unum et verum Dominum, et quem misisti Jesum Christum (Joan. XVII, 3). Filius ergo secunda persona est post Patrem, quia Filius est, non eripiens Patri illud, quo unus est Deus. Si enim innatus fuisset, comparatus ei qui innatus est, par aequatio in utrosque ostensa duos faceret innatos: et ideo duos ostenderet deos, si Filius sicut Pater esse sine origine potuisset, et sicut Pater invisibilis et incomprehensibilis exstitisset. Nunc autem quidquid est Filius, non ex se est, qui nec innatus est: sed est ex Patre, et Patri suo originem suam debet, quam sumpsit oriundus ex eo, qui originem non habet. Unus est enim omnium Deus sine principio, de quo dicit Filius qui principium habet: Pater major me est (Joan. XIV, 28). Quod ut probaret, adjecit: Non potest Filius a seipso facere quidquam, nisi quae viderit Patrem facientem (Joan. V, 19). Et ipse iterum ait: Non a meipso veni, sed ille me misit (Joan. VII, 28). Et iterum dicit: Opera quae ego facio testificantur de me, quia Pater me misit (Joan. X, 2). Item dicit: Qui a semetipso loquitur, propriam gloriam quaerit: qui autem quaerit gloriam ejus qui misit eum, hic verax est (Joan. VII, 18). Inde est quod ipse ait: A seipso nihil (Joan. VIII, 28): sed imperiis paternis et praeceptis obtemperat in omnibus, ut quem probet illum nativitas Filium, tamen morigera subjectio asserat illum paternae voluntati subjectum. Unde ait: A me non sum locutus; sed qui misit me Pater, ipse mandatum dedit mihi quid dicam, et quid loquar (Joan. XII, 49). Ecce qualiter ipse Patri obtemperat, et subditum esse demonstrat: per quod ostenditur quod subjectione sua minister sit; caeterorum vero Dominus approbetur, ut merito Deus Pater omnipotens Deus sit, Filius autem caeterorum omnium Deus sit, omnem creaturam subjectam sibi habens; Patri, qui illi subdidit omnia, cum omni creatura subjectus (I Cor. XV, 26). Propter quod Deus est creaturis omnibus constitutus, dicens: Ego autem constitutus sum rex ab eo, etc. (Psal. II, 6). XII. --Arnobius dixit: Si vere studium tuum ad hoc tenderet, ut aut disceres, aut doceres, non omnia ista testimonia ex divinis libris desecans, quasi unum fascem tuae interpretationis tortuosissimis nodis ligatum in conspectu cognitorum et judicum ita objiceres. Quapropter ad vos mihi sermo est, o cognitores et judices, praecipite, quaeso, coeptae disputationis ordinem non mutari, et singulatim capitula Scripturarum ea quae dixi vel alia quae nondum dixi a Serapione in conspectu vestro proponi, nec liceat ei simul alterum et alterum proferre in medium: nisi unum quod prius proposuerit explicetur.--Judices dixerunt: Quae juste petuntur ab Arnobio, necesse est ut sortiantur effectum. Unde exsolvere maturabit Serapion ista testimonia; quae in unum obtulit sua interpretatione constricta, ut de singulis quibusque testimoniis possit Arnobius dare responsum.--Serapion dixit: Testimonii mei objectio prima est, quam ex libro Proverbiorum Salomonis vocem Filii Dei esse cognoscis: Dominus creavit me initium viarum suarum (Prov. VIII, 22). Unde ostenditur Pater major esse qui creavit, quam Filius qui creatus est a Patre.--Arnobius dixit: Ergo credis vere Filium ex Patris substantia genitum, nec tam genitum, quam creatum?--Serapion dixit: Ego Filium Dei non nego.--Arnobius dixit: Si non negas verum Filium Dei ex Patris substantia genitum, hoc testimonium ad quam partem protulisti?--Serapion dixit: Ut ostenderem Filium minorem Patre.--Arnobius dixit: Nec tu minorem Filium Patre conaris ostendere: sed creaturam Dei moliris Filium demonstrare.--Serapion dixit: Ergo plenam auctoritatem divinae potentiae unum e duobus, aut non esse in auctoritate hoc testimonium astrue; aut quare sit dictum ostende.--Arnobius dixit: Adhuc modo redisti ad ordinem, ut possit uniuscujusque testimonii explanatio, donante Deo, nobis concedi.--Serapion dixit: Cujus ergo vis hanc vocem intelligi Dominus creavit me initium viarum suarum?--Arnobius dixit: Vox est sapientiae Dei.--Serapion dixit: Sapientia ipsius quae est, nisi Filius ipsius?--Arnobius dixit: Cum opus fuerit loco suo dicetur quomodo sapientia haec Filius ipsius sit. Nunc interim sapientia Dei loquitur per sapientissimum virum Salomonem dicens: Dominus creavit me initium viarum suarum.--Serapion dixit: Quid tam evidens, quam ut diceret, creavit me?--Arnobius dixit: Hoc quod dixit, creavit me, quod moliris ostende.--Serapion dixit: Quomodo initium creaturae sortitus Filius a Patre, hoc meruit ut principatum universae obtineat creaturae.--Arnobius dixit: Omnis certe creatura antequam crearetur non fuit?--Serapion dixit: Utique non fuit.--Arnobius dixit: Tunc ergo coepit sapientia quando creata est?--Serapion respondit: Tunc coepit quando creata est?--Arnobius dixit: Ergo qui illam creavit, insipientem illum blasphemas?--Serapion dixit: Avertat a me Deus hanc blasphemiam.--Arnobius dixit: Ergo ignoranter blasphemas.--Serapion dixit: Ego non blasphemo: sed magis laudo creatorem sapientiae. --Arnobius dixit: Compelleris unum astruere e duobus, ut aut habuisse sapientiam dicas istum qui creavit sapientiam hanc, aut non habuisse cum crearet.--Serapion dixit: Nunquam Pater sine sapientia fuit.--Arnobius dixit: Ergo non creavit sapientiam.--Serapion dixit: Noli altum sapere, sed time (Rom. XI, 20). --Arnobius dixit: Quis altum sapit, qui blasphemat Deum, an qui blasphemiam defendit?--Serapion dixit: Tu defendis Deum?--Arnobius dixit: Tempore quo audio blasphemiam, os blasphemantis objurgo, sicut tuum os increpo et doceo te Deum Patrem insipientem dicere. Cum enim diceres: Antequam crearetur sapientia, non fuit, et ipsam sapientiam, quae est creata Dei esse confirmas ostendis non habuisse sapientiam eum qui illam condidit, et tunc coepisse habere postquam creavit.-- Judices dixerunt: Acerrimae blasphemiae locus est. Et quid moramur? Et nostrae aures obtunduntur, et vestra ora gradiuntur? Unde par est ut Arnobius qui detexit blasphemiam testimonium jam a Serapione prolatum exponat. XIII. --Arnobius dixit: Semper fuit sapientia in corde Patris interius reposita, quomodo in corde oratoris ars rhetorica, et in corde grammatici ars grammatica. Dicitur autem creasse librum artis rhetoricae orator, et grammaticus librum artium condidisse, non quod ex eo coeperit rhetorica et grammatica, ex quo hominibus ad legendum est tradita. Illis namque qui eam scripserunt, ex eo tempore quo docti sunt, sem per in corde fuit. Nobis autem tunc creata est, quando nostra eruditio sumpsit exordium. Inde est quod ante paululum dixi opportune, Filium Dei esse sapientiam antequam fieret. Ergo Deus, qui fecit coelum et terram, et omnia quae in eis sunt, sic creavit sapientiam sicut (dixi) orator creat librum artis rhetoricae, proferens de corde suo, quod ex quo didicit, semper habuit. Creavit autem nobis, ut quod in corde ejus erat per aures nostras audiendo, et per oculos videndo, etiam in corde nostro initium daretur. Ita et Deus, qui a nullo didicit, sine initio habens sapientiam, cum vellet facere coelum et terram et omnia quae in eis sunt, primo omnium sapientiae suae virtutem jecit, ut ipsam domum quam fabricare voluit. Pater primus cum aerem faceret, antequam solum fortissimum solidaret; hoc est, prius faceret coelum, et ita demum terram cum montibus solidaret. Sed de creaturis suo tempore dicendum est: nunc de Creatore dicamus. Ergo dicit ipsa Sapientia: Dominus creavit me initium viarum suarum (Prov. VIII, 22); architectus plenus sapientia, immo fons ipse sapientiae, protulit ex se ipsam sapientiam. Quin audi quid sapientia dicat: Ego sapientia fundavi terram, paravi coelos prudentia (Prov. III, 19). Cum ergo tempora non oriuntur nisi de diebus, dies autem de lumine, lux autem nisi de coelo, coelum autem non sit ortum nisi de sapientia, ante coelum tempus penitus non sit ortum nisi de sapientia, ante coelum tempus penitus non fuit. Constat ergo semper fuisse sapientiam, et sic creatam sicut diximus creari librum sapientissimo oratori. Verbi, gratia. Salomon librum Sapientiae condidit: nunquid non antequam conderet hunc librum, ante non fuit sapientia? Potes quidem dicere: Ante non fuit, sed in Salomone antequam a Deo illam acciperet; postea vero semper fuit. Si ergo in homine misero ad comparationem Dei, et perquam exiguo, intus in corde semel posita non recedit, et quidquid utiliter crediderit, creditur sapientia praedicari sive in litteris, sive in aedificiis fabrefactis atque picturis ipsa cernitur, et in cunctis artibus ipsa laudatur, quanto magis in Deo, qui totus sapientia est qui eam a nullo accepit? Hanc, inquam, quam semper habuit, tunc creavit, cum illa de corde suo per fabricam coeli terraeque producere curavit, ut coelum fieret simul et omnia quae in eo sunt, quae non erant, non ut ipse inciperet sapiens esse, quod semper exstiterat. Creavit autem terram et omnia quae in ea sunt, quae non erant, non ut ipse inciperet sapere, quod ante non sapuerat. Tu autem Serapion, qui capitulum loci integrum non protulisti, audi totum caput hujus loci, ut credas illud meae explanationi concordare. Dominus creavit me initium viarum suarum in opera sua; ante saeculum fundavit me, priusquam terram faceret, priusquam poneret abyssos, priusquam produceret fontes aquarum, priusquam stabiliret montes: ante colles genuit me. Praescius ergo Deus quia hoc quod dictum fuerat, creavit me, potuisse ad periculum blasphemiae pervenire, adjecit: Ante omnes colles genuit me (Prov. VIII, 25). Hoc sermone quod dixit, me, illud interpretata est ipsa sapientia quod dixerat, creavit me. Unde et sequitur: Cum parabat coelum, simul cum illo eram; et cum segregabat sedem suam, quando super ventos fortes faciebat in summo nubes, et cum certos ponebat fontes sub coelo; et cum fortia faciebat fundamenta terrae, cum ipso eram cuncta componens, ad quam gaudebat in faciem meam, cum laetaretur orbe perfecto (Prov. VIII, 27-36). Et adjecit: Dicant nunc judices objectori hujus sententiae, quam protulit ad hoc ut doceret Dei Filium non esse Filium, sed creaturam ejus; dicat si eo ordine quo persecutus sum, textum integrae sententiae percurri, et hoc quod dixerat ipsa sapientia, Dominus creavit me; ipsa subjunxit, genuit me; et aut credat semper fuisse in Patre sapientiam, aut doceat sine sapientia fuisse Deum antequam condidisset eam.--Serapion dixit: Fateor et integre ut scriptum est a Salomone prosecutum, et ante omnes colles genuit me, propterea utiliter subjunxisse, ut hoc quod dixit, Creavit me, genuit me, evidenter ostenderet.--Arnobius dixit: Nempe priori conflictu dixisse te recoles, cur incorporea me protulisse exempla, quare nunc initium viarum Dei per montes et colles, et fabricas visibiles docentem contentus es, nisi quod mysticum divinae Scripturae sensum in solam historiam videns, et initium viarum inquirens, vias ipsas non quaesisti, creatorem vero Deum esse non solum litterarum judicio, verum etiam ipsius nostrae naturalis considerationis doceamus instinctu. Viae autem Domini istae sunt, prima fides, secunda spes, tertia charitas, quarta perseverantia, quinta bonitas, sexta timor Domini, septima constantia, octava patientia, nona lenitas, decima quies, undecima pax, duodecima obedientia, tertia decima longanimitas, quarta decima solitudo sancta, quinta decima contemptus ventris, decima sexta studium mentis, decima septima castitas, decima octava benignitas, decima nova misericordia, vigesima justitia, vigesima prima liberalitas, vigesima secunda studium scientiae legis Dei, vigesima tertia amor optimarum rerum, vigesima quarta contemptus temporalis gloriae, vigesima quinta affectio gloriae sempiternae. Hae omnes viae Dei sunt, in quibus ipse Pater quotidie deambulabat, sicut per prophetam dicit: Vivo ego Dominus, quia ego ambulabo in eis, et ero illorum Pater, et ipsi erunt mihi in filios et filias, dicit Dominus omnipotens (Lev. XXVI, 22; II Cor. VI). In his ergo omnibus viis Domini prior creata est Sapientia, quo qui sapientiam Dei prior habere coepit, nec unam de viis istis incedere poterit. Sunt ergo istae viae viginti quatuor, viginti quatuor seniorum numerum assignantes (Apoc. IV, 4), qui libras singulas, et integerrime novi et veteris Testamenti in unam libram duodecim apostolorum assignant, ut tres istae librae per tria genera populorum offerantur Trinitatis auctori, id est, virginitatis, atque viduitatis et conjugii. Totae autem tres istae librae integerrime per vias suas ambulantes, una fide, una spe, una charitate, uno consecratae baptismate subsistunt; quae penitus per vias suas ambulare non poterunt, nisi in ipso initio viarum Dominus creaverit in mentibus eorum sapientiam. Unde Psalmista cum diceret: Vias tuas, Domine, notas fac mihi (Ps. XXIV, 4), quia sciebat non posse ambulare vias istas, nisi Dominus sapientiam creasset ei in corde, orat Deum dicens: Cor mundum crea in me Deus (Psal. L, 12): quia in sordidam [Vulg. malevolam] animam non intrat sapientia, nec habitare potest in corpore subdito peccatis. --Judices dixerunt: Plus quam perfecte satisfecit Arnobius de testimonio sapientiae, et quod in Deo semper fuerit, et quod creata in mentibus sit a Deo, qui vias cupiunt ambulare virtutum. Si quid est quod Serapion interroget audiamus. XIV. --Serapion dixit: Si prior Deus cor mundat et sapientiam non creat, non habent culpam si in viis Dei non ambulaverint.--Arnobius dixit: Salvus sit status disputationis nostrae: de Deo enim agere coepimus Patre, et Filio, et Spiritu sancto, et assumptum est ad hoc testimonium, ut ostenderes Dei Filium creaturam. Hactenus ostendimus sapientiam in Deo fuisse semper, justumque est ut de deitate et Trinitate nostra currat intentio; tamen transitorie etiam hic damus responsum. Deus sicut personarum acceptor penitus non est (Rom. II, 11; Act. X. 34), sic considerat mentes, et studia, et cogitationes filiorum Adae, et novit optime quid debeat de thesauro suo proferre: et sicut exigit ejus aequitas, sic donare. Et ideo, sicut dicit Apostolus: Non est personarum acceptio apud Deum (Eph. VI, 9; Coloss. III, 25), sic ipse dicit: Nunquid omnes apostoli? Nunquid omnes prophetae (I Cor. XII, 29; Eph. IV, 11)? Sicut ergo certum geris, quod personarum acceptor non sit, sic certum gere quod etiam distributor non sit injustus: quidquid circa humanum genus fecerit, penitus nulla potest ratione reprehensibile inveniri. Sane cor mundum creari in se David fletibus et gemitibus postulavit (Ps. L, 12). Imitare David in poenitendo et in accipiendo particeps factus cordis mundi et sapientiam in te creatorem Deum gratulaberis. Nunc autem ad testimonia a te posita revertamur.--Serapion dixit: Memoravi lapidem quem reprobarunt aedificantes, eo quod factus sit in caput anguli (Ps. CXVII, 22; Matth. XXI, 42); hoc a Domino factum est mirabile in oculis nostris.--Arnobius dixit: Tria in hoc loco quaerenda sunt: qui sunt aedificantes, quid aedificantes, et qui reprobantes lapidem. Aedificantes namque Judaei super fundamentum prophetarum, Dominum nostrum Jesum Christum de numero hujus aedificationis non solum reprobaverunt, verum et crucifixerunt. Hic ab incredulis reprobatus (Act. IV, 11), sed a Deo in caput anguli factus est, ut duos conderet in semetipso (Eph. II, 15); et fieret ex lege et prophetis, quae a Moyse coeperat perfecta fabrica in Christo, de quo, novi Testamenti apices suum parietem habentes, hoc angulari lapide unam Ecclesiam ex utrisque apicibus dedicaret ille qui dixit Petro: Super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam, et portae inferi non praevalebunt ei (Matth. XVI, 18). --Serapion dixit: Dic nobis quae sint portae inferi?--Arnobius dixit: Adhuc de petra dicenda est expositio, quae dum finita fuerit, tunc de portis inferni respondebimus.--Serapion dixit: Ut breviter de portis inferni dicas exigit integritas dictae sententiae.-- Arnobius dixit: Portas inferni illas dicimus quas principes hujus mundi divitiis et passionibus, impietatibus et criminibus in introitum perpetuae mortis posuerunt: per quas ingrediuntur idololatrae daemonum templa, verum Deum non timentes, metuentes autem figmenta vanissima. Habent et alias portas, per quas ingrediuntur synagogae synedrium, Christum Dominum Deum denegantes. Habent et alias portas, per quas ingrediuntur ad doctrinam haereticorum et schismaticorum sectas. Habent et alias portas, per quas stupratores, adulteri, fornicatores, plagiatores, fures, blasphemi, omniumque rei criminum ingrediuntur. His principibus in adventu Domini nostri Jesu Christi clamatum est a Spiritu sancto: Tollite portas, etc. (Ps. XXIII, 7, 9). Illi enim vere temporales non sunt, in quibus immortalitas ita regnat, ut portae inferni non praevaleant adversus eam; per ipsas enim introivit Rex gloriae cum omnibus suis. Si inquiris, quis iste Rex gloriae, audies ipsum dicentem Spiritum sanctum: Dominus fortis et potens, Dominus potens in praelio. Sunt enim portae justitiae in auribus hominum positae, ad quas sermo fidei catholicae clamat dicens: Aperite mihi portas justitiae, et ingressus in eas confitebor Domino (Psal. CXVII, 19). Ipse autem sermo posteaquam introierit per aures in civitatem animae, ostendit ei portam vitae aeternae; et dicit, Haec porta Domini, justi intrabunt in eam. Angustum sane introitum in isto mundo habere a Domino nostro Jesu Christo ostenditur, sed per viam ejus angustissimam et arctam ad latissimum vitae aeternae introitum asseritur qui ambulat pervenire. Si quidem ipsius ore Domini affirmatur hortantis atque dicentis: Intrate per angustam portam. Angusta enim porta est quae ducit ad vitam, et pauci sunt qui intrant per eam. Lata enim et spatiosa via est quae ducit ad mortem, et multi sunt qui intrant per eam (Matth. VII, 13). --Judices dixerunt: Arnobius de portis inferni interrogatus, et infernorum nobis et coelorum aperit; si alia sunt parata a Serapione, proferantur. XV. --Serapion dixit: Ad promissam expositionem te traham: ad locum unde deviavimus revertamur.--Arnobius dixit: Dominicae incarnationis exempla panduntur, quando lapis, quando mons, quando virga, quando angelus, quando homo, quando sacerdos, quando etiam testimonium; sed et multae aliae effigies, quas sensus catholicus per vias lucidas, et Spiritus sancti splendore radians, ambulans, orando potius quam discutiendo reperiat. Nam petram, per quam e periculo sitis positus Dei populus in deserto liberatus est, Christum esse beatus apostolus Paulus asseruit dicens: Patres nostri idem spirituale poculum biberunt, bibebant de spirituali consequenti eos petra: petra autem erat Christus (I Petr. X, 4). Et in Cantico Moysi dicitur: Fluxit eis mel de petra, et oleum de solida petra (Deut. XXXII, 13). Et in psalmo octuagesimo: De petra melle saturavit eos (Psal. LXXX, 17). Item in psalmo septuagesimo septimo: Eduxit aquam de petra, et deduxit tanquam flumina aquas (Psal. LXXVII, 16). Item in psalmo vigesimo sexto, Ecclesia de Christo dicit: In petra exaltasti me (Psal. XXVI, 5); et in trigesimo nono ipse dicit: Statuit supra petram pedes meos (Psal. XXXIX, 3); et in psalmo sexagesimo: In petra exaltasti me (Psal. LX, 3); et in psalmo centesimo decimo tertio: Convertit solidam petram in stagna aquarum, et rupem in fontes aquarum (Psal. CXIII, 8); et in psalmo centesimo quarto: Percussit petram, et fluxerunt aquae (Psal. CIV, 41). Et in Cantico Salomonis Spiritus sanctus invitans ad se Ecclesiam, dicit: Veni ad me, proxima mea, sponsa mea, formosa mea, et in velamento petrae continuatae muro (Cant. II, 14). Et in Isaia vox Filii Dei: Posui, ait, faciem meam petram firmissimam (Isai. L, 7). Item in Ezechiele propheta dicit Dominus: Super adamantem et petram firmavi faciem tuam (Ezech. III, 9). Et in Evangelio, Dominus sapientem virum fabricantem domum super petram dicit (Matth. VII, 24). Quam autem petram nisi illam de qua dicit Apostolus: Fundamentum autem aliud nemo potest ponere, praeter id quod positum est Jesus Christus (I Cor. III, 11)? Sunt et alia multa quae memorare longum est, quae et doceant petram pro immutabilitate et pro constantissima voluntate Domini nostri Jesu Christi, quam in carne sua exercuit, tentatus a diabolo, traditus a discipulo, fixus in patibulo, cibatus felle, potatus aceto, perforatus lancea, humiliatus usque ad mortem, mortem autem crucis (Philip. II, 8). Et cum omnia haec homo perfectus sustinuerit, nihil tamen de impatientia hominis imitatus, ostendit Deum per hominem hominibus praestitisse victoriam, sicut in prima Corinthiorum Epistola asserit Apostolus dicens: Deo autem gratias qui dedit nobis victoriam per Dominum nostrum Jesum Christum (I Cor. XV, 57). --Serapion dixit: Sollicitum reddit me explanatio tua, qua de incarnatione Domini nostri ita interpretari studes, ut hominem, et non Deum memorare videaris. Unde quia octo effigies ad tropologiam Domini pertinentes, ex quibus unam hanc, quam in petram memoraveras, evidentibus divinorum voluminum testimoniis exsolvisti, his reliquis septem exemplis expletis, una mihi explanatio Dominicae incarnationis supererit. Propter istam enim solam istum putamus iniisse conflictum. Unde etiam te non puto effectum memorem quod inter initia hoc dixerim, justum esse ut tecum agerem quasi unus ex Arianis, aut Eunomianis, aut Sabellianis, aut Macedonianis, et favere salva fide mea, illorum assertionibus. Idcirco, ut dixi, tecum me iniisse conflictum, ut si invenissem te in aliquem incurrisse errorem, non tecum hac definitione agerem, de qua tu a me, et ego a te dissentio. Nihil mihi nunc superest, nisi ut istas octo quas memorasti similitudines in Christo ita compte et irreprehensibiliter expedias, ut integram divinitatem in Christo expedias, aperiens ne etiam hoc mihi afferas non totum quod exstitit divinum ostendas. Ostende itaque nunc quare tantum octo commemorasti, cum sint aliae multae in Christo efligies, quae dici poterant, ut ipse dixisti.--Arnobius dixit: Consideravi multa sacramentorum genera in isto numero contineri, primo quomodo in veteri Testamento, cum sit prima dies, in qua dixit, Fiat lux (Gen. I, 3); etiam in novo ipsa meruit per resurrectionem Christi et prima effici et octava. Nam sicut ipsa die aperti sunt coeli, ut funderetur manna (Exod. XVI, 14 et 16), David quoque octavus est filius qui per defensionem ovium ferarum interfector effectus est (I Reg. XVI 11), et per defensionem populi, interfector gigantis (I Reg. XVII, 49 et 50). Primo cum adhuc esset parvulus, a Deo omnipotente effectus est Christus. Sed et in Evangelio, ore Domini nostri Jesu Christi octo beatitudines memoratae sunt (Matth. V), cum utique essent et aliae virtutes multae, quae meritum beatitudinis habere potuerint. Hoc itaque exemplo visum est mihi ut salva multitudine similitudinum, has tantum octo tropologias proferrem in medium, certus quod ex his quae prolatae sunt, caeterae quae non sunt pro latae inquiri possint, et intelligi inventae, et oris ratione utiliter explanari. XVI. --Serapion dixit: Primo per occasionem objectionum mearum lapidem exposuisti; cum ergo subsecutus essem capitula evangelica, in quibus dicit Dominus, Pater major me est (Joan. XIV, 28), unde alia protulisti. Unde ne videaris ista exempla ideo attulisse ut illa testimonia declinares, expositis his quae protulisti, de illis mihi dabis responsum; et ita demum accedemus ad nostrum specialem conflictum.--Arnobius dixit: Oportuerat nos de hoc solo sensu tractare, de quo vere dissentis, id est, de hoc quod non vis catholicae fidei utiliter credere, in Christo Deo nostro duas esse veras perfectasque substantias; et sicut verum Dei Filium, ita verum hominem Filium hominis confiteri. Sed quomodo te praevides jure et legibus rationabiliter superandum, ne te solum doleas victum, qui plurimorum in te haereticorum sumpsisti personas, ut cum cives tui te superatum increpaverint, tu dicas per nostram, immo non nostram, sed Christi victoriam a tali te superatum, qui potuerit plurimorum in te haereticorum prius acumina, per miram atque potentissimam fidei catholicae januam aperire.--Serapion dixit: Sapiens tunc vincit perfidiam cum eam de suis visceribus pellit; et qui vincit bis victor est, quia et de assertione sua fidei coronam accipit, et de lucro hominum consequitur palmam. Arnobius dixit Hoc totum misericordiae Dei applicandum est: nihil enim nostris nisibus possumus, sed totum de Dei gratia et misericordia quod quaerimus invenimus. Aggrediar nunc reliquas septem quas proposui similitudinum formas; dehinc duas quaestiones, quas ex Evangeliis protulisti, ipso Domino dante, exponam. Tu tamen sagaci memoria easdem figuras recolens, incipe sigillatim revocare in medium, ut per singula doceam de sacris voluminibus me ista exemplaria protulisse.--Serapion dixit: Prius de petra te explicuisse satis constat; secundo quod mons praedictus sit Dominus ex Scripturis, ut ostendere te promisisti, ostende.--Arnobius dixit. In Exodo legimus: Dixit autem Dominus ad Moysem: Hoc tibi signum sit, quoniam ego te mittam ut ejicias populum meum ex Aegypto, et servietis mihi in monte hoc (Exod. III, 11). --Serapion dixit: De monte Sina hoc dictum est.--Arnobius dixit: Si historiam quaeras solam, Synagogam ingredere; nos autem historiam ideo accipimus, ut quae sunt intra historiam spiritaliter explicemus, sequentes apostolum Paulum magistrum Ecclesiae gentium a Domino attributum, qui (ut dixi) eo usque sensus nostros provocavit et corda, ut petra quae pro certo petra est, unde aqua producta est, Christum esse evidenter assereret, dicens: Petra autem erat Christus (I Cor. X, 5). Ita et montem, in quo apparuit claritas Dei, in quo ignis illuminans, et non comburens, in quo Deus cum homine facie ad faciem loquens (Exod. XXXIII, 11), in quo Majestas ipsa digito suo in duabus tabulis lapideis suae legis voluntatem in decem praeceptis scripsit; in quo Deuteronomii, id est, secundae vel iteratae legis scriptus est liber; montem ubi Deus homini notum fecit, quod in principio Deus fecisset coelum et terram (Gen. I, 1), et omnia quae in eis sunt, et multa alia sanctitatis indicia, quae dicere longum esset; de quo Psalmista dicit: Mons Dei, mons pinguis, mons in quo beneplacitum est Deo habitare in eo. Etenim Dominus habitabit in finem (Psal. LXVII, 16 et 17). Ut ostenderet de quo diceret in psalmo quarto decimo, ait: Quis requiescet in monte sancto tuo? et adjecit: Qui ingreditur sine macula, etc. (Psal. XIV, 1 et 2). Et quis alius sine macula, nisi solus Dominus Jesus Christus, qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus (I Pet. II, 22)? Nam in vigesimo tertio psalmo: Quis, ait, ascendet in montem Domini? Et respondit: Innocens manibus, etc. (Psal. XXIII, 3 et 4). Et item David canit: Magnus Dominus et laudabilis nimis, etc.; et subjungit: Mons Sion latera aquilonis, etc. (Psal. XLVII, 3). Unde et Isaias ait: In novissimis diebus manifestus erit mons Domini, et venient ad eum omnes gentes (Isai. II, 2). Dicit et in alio loco David: Qui confidit in Domino, sicut mons Sion, etc. (Psal. CXXIV, 1). Unde et in alio psalmo: Mons Sion, in quo habitas in eo (Psal. LXVII, 17). Dicit et de ipso monte: Hunc quem acquisivit dextera ejus (Psal. LXXVII, 54). Acquisivit hominem dextera ejus perfectum, dextera Domini qui fecit virtutem (Psal. CXVII, 16): dextera enim Patris ab operatione dicitur et probatur. Ipse enim invisibilis Filius hanc virtutem per omnipotentiam suam operatus est, ut per hominis assumptionem ita visibilis fieret, ut diceret: Qui me videt, videt et Patrem, quia ego in Patre, et Pater in me est (Joan. XIV, 9 et 10). --Serapion dixit: Ergo Judaei qui eum viderunt, viderunt et Patrem.--Arnobius respondit: Judaei eum sic viderunt, sic Spiritus sanctus ad Isaiam dicit: Vade, dic populo huic, Videntes non videbitis, et audientes non intelligetis (Isai. V, 9; Act. XXVIII. 16). Unde et ipse Dominus ad eos dicit: Neque me nostis, neque Patrem meum (Joan. VIII, 19). Suis autem discipulis: Beati oculi qui vident quae vos videtis, et audiunt quae vos auditis (Matth. XIII, 16). Quapropter, si videtur de monte datum esse responsum, commemora loco tertio a me dictum exemplum. XVII. --Serapion dixit: Primo lapidem, secundo montem, tertio turrem, in similitudine commemorasti.--Arnobius dixit: Bene commemoras, si et bene recipias veritatem. Ipse est enim, de quo in psalmo sexagesimo canitur quod sit turris fortitudinis a facie inimici (Ps. LX, 4). Haec est turris, de qua dicit Spiritus sanctus per Isaiam: Aedificavi turrim in medio vineae, quam plantavi (Isai. V, 2). Vineam hanc ipse interpretatur Spiritus sanctus, dicens: Vinea enim Domini Sabaoth, domus Israelis est (Psal. LXXIV, 16). Turrim vero, de qua dicit se aedificasse in medio, ut Scriptura sancta dicit, Filius est hominis, quem confirmavit sibi. De quo Salomon dicit: Sapientia aedificavit sibi domum (Prov. IX, 1). Ipse enim qui est sapientia Patris, aedificavit sibi in utero Virginis perfectum hominem Jesum, qui praedestinatus est Filius Dei in virtute secundum spiritum sanctificationis (Rom. I, 4), non secundum conjugium pollutionis.--Serapion dixit: Noli dicere conjugii pollutionem: nam conjugium pollutionem non habet, sed fornicatio pollutio nuncupanda est.--Arnobius dixit: Conjugium pollutionem habet, et crimen non habet: fornicatio autem et pollutionem habere probatur, et crimen. Sed permitte me probare turris indiculum. Ipse autem Dominus in Evangelio sic ait: Paterfamilias plantavit vineam, et sepsit eam, et aedificavit in ea turrim, et locavit eam agricolis (Matth. XXI, 33), qui missos ad se servos a patrefamilias plagis affligere non metuerunt: postremo ab ipso patrefamilias missum filium occiderunt. Hoc dicto, interrogantur a Domino, Cum venerit dominus vineae, quid faciet colonis illis? Et respondentes Judaei dixerunt: Malos male perdet, et vineam suam aliis locabit agricolis. Et Dominus ad eos, Amen dico, inquit, vobis, Auferetur a vobis regnum Dei, et dabitur genti facienti fructus ejus. XVIII. --Serapion dixit: Quarto nunc loco quaerendus sermo Dominum per virgam praefiguratum ostendens, ut promissio tua suo ordine explicetur.--Arnobius dixit: Loquitur in Exodo ad Moysem Dominus: Ego stabo in cacumine collis, et virga haec, quae in manu tua est, in ipsa faciam omnia signa virtutum. Dicit et David in spiritu: Virga aequitatis, virga regni tui. Virga tua et baculus tuus, etc. (Exod, IV, 17). Et David interpellat Dominum dicens: Memento congregationis tuae, etc. Liberasti virgam haereditatis tuae (Psal. XLIV, 7). Item dicit: Virgam virtutis tuae, etc. (Psal. LXXIII, 2). Evidentius autem de Domino dicitur: Exsurget virga de radice Jesse, etc. (Isai. XI, 1). Quae omnia adimpleta sunt in eo, qui factus est ex semine David secundum carnem (Rom. I, 3). --Serapion dixit: Serva disputationem carnis, de qua nobis erit verus apertusque conflictus: nunc quae proposita sunt a te, explicare stude exempla. Nam quarto loco virgam cur posueris jam dixisti, quinto nunc loco, Angelum qua ratione dixeris, pande. --Arnobius dixit: Audi ad Moysem loquentem Dominum: Ecce ego mitto angelum meum ante te, ad custodiendum te in omni itinere tuo: observa eum, et obaudi ei: nomen enim meum in eo est (Exod. XXIII, 20). Malachias autem dicit: Labia sacerdotis erunt in eo, quia angelus Domini est (Malach. II, 7). Unde etiam de populo sanctorum omnium, qui in isto mundo causa nominis sancti afflicti probantur et passi dicuntur: Iste pauper clamavit, et Dominus exaudivit eum, id est, populum sanctum, et ex omnibus angustiis eripiet eum (Psal. XXXIII, 7, 6). Misit angelum Dominus in circuitu timentium eum, hoc est, timentium Dominum, et eripiet eos, eumdem populum justorum. Item Daniel angelum commemorat de coelo descendisse in medium flammarum, ut tres pueros de incendio liberaret, cum Nabuchodonosor de eo dixisset, Quartus quem video similis est Filio Dei (Dan. III, 49): non est mendacium testimonium ejus. David quoque in suo proprio psalmo sic dicit de Deo: Ipse misit angelum suum, et tulit me de ovibus patris mei, et unxit me unctione misericordiae suae (Psal. LXXVII, 70). --Serapion dixit: Propera ad sextum, in similitudinem hominis Filium Dei ante visum: quia sufficit de quinto quod dictum est.--Arnobius dixit: Legimus in libro Jesu Nave, quod illo tempore cum Jericho continuum iniret praelium, vidit hominem stantem contra se, et gladius in manu ejus: cumque accessisset ad eum, dixit ei: Noster es, an adversariorum? Qui respondens ait: Ego sum dux fortitudinis Dei (Josue V, 13, 14). Item Isaias propheta dicit: Clamabit populus ad Deum suum in angustiis suis, et mittet illis Dominus hominem qui liberet eos (Isai. XIX, 20). Item dicit Daniel: Vidi in nubibus coeli venientem Filium hominis ad veterem dierum, et data est ei potestas regni (Dan. VII, 13). Item ipse Daniel ait: Stetit contra me quasi visio hominis, et vocavit Gabrielem archangelum, et dixit ei, ut doceret visionem quam videbam (Dan. VIII, 16). Item ipse Daniel: Elevavi, inquit, oculos meos, et vidi, et ecce homo qui indutus erat bysso, et lumbi ejus accincti erant auro (Dan. X, 5). Item Ezechiel dicit: Vidi super thronum quasi figuram hominis (Ezech. I, 26). Item ipse: Vidi ascendentem desuper cherubim vocantem ad se hominem, qui indutus erat podere, qui cinctus erat super lumbos suos zona aurea (Ezech. X, 2). --Serapion dixit: Ex abundanti testimonia de eo reddenda sunt, quod in dubium venit: nunc vero brevitati studens, perge ad septimam sacerdotii a te similitudinem memoratam.--Arnobius dixit: In Regum libro primo ad Samuelem loquitur Deus dicens: Suscitabo mihi sacerdotem fidelem, qui omnia ex corde meo faciet (I Reg. I, 35). Et David dicit: Juravit Dominus David, et non poenitebit eum, etc. (Ps. CIX, 4). --Serapion dixit: Evidentia sunt ista duo testimonia a te prolata de septima similitudine: explica nunc octavam, quod testa mentum Dei, Filius Dei possit intelligi.--Arnobius dixit: Liber Geneseos loquitur quod dixerit Dominus ad Noe et ad filios ejus: Ecce ego excito testamentum meum vobis, et semini vestro post vos, et omni animae quae vivit vobiscum (Gen. IX, 10). Item post alia dicit Deus ad Noe et ad filios ejus: Memor ero testamenti mei quod est inter me et vos, et omnem animam vivam (Gen. IX, 15). Item vox Dei ad Noe et ad filios ejus dicit: Ponam arcum meum in nubibus coeli, et recordabor testamenti mei, quod est inter me et vos (Ibid.). Item per Isaiam dicit Dominus: Testamentum meum erit cum vita et pace, lex et veritas erit in ore ejus, et iniquitas non invenietur in labiis ejus. In pace dirigens habitabit vobiscum, et multos convertet ab iniquitate sua (Malach. II, 5). Item per Isaiam Dominus dicit: Ego Dominus vocavi te, et dedi te testamentum gentium, aperire oculos caecorum (Isai. XLII, 7). Item per Isaiam Dominus dicit: Audite me, et manducabitis bona, ambulate in viis ejus, et salvabitur anima vestra, et disponam vobis testamentum aeternum (Isai. LV, 3). Item per Isaiam Dominus dicit: Faciam vobis cum pace, cum fide, et disponam vobis testamentum aeternum: quae omnia unum Dei Filium praefigurant. Sunt etiam alia multa genera figurarum, quae si exegerit ratio ut proferantur in medium, sanctarum Scripturarum auctoritate assignabo.--Judices dixerunt: Tam rationabili manifestatione quam legali auctoritate, ab Arnobio quae sunt defensa firmata sunt, ita ut Serapion, qui e diverso est, nobis tacentibus, ita universa esse ut ab eo defensa sunt suo sit ore testatus. Et quomodo aurorescente die inchoatam altercationem vespertinum tempus invenit, nocturnae quietis transacto silentio, die nobis a Deo salubriter restituto, permissa nobis utriusque partis confessio orietur.--Serapion dixit: Peto ut sermoni nostro in eo hodie finis occurrat, ut scire me faciat Arnobius, pro qua causa praefigurationes has Domini nostri in medium proferre voluerit.--Arnobius dixit: Quomodo sunt quaedam quae inter istas praefigurationes, etiam ipsum, pro quo figuratae sunt, Dei Filium aestiment computandum, cum omnibus illis imago sit veritatis in isto homine, quem Virgo peperit ipsa sit veritas: et sicut verus Dei Filius Deus, sic verus filius hominis homo non ita mixtus, ut utriusque rei permutatio facta sit, sed in veritate deitatis et omnipotentia sua permanens, invisibilis Filius Dei societatem suam cum homine habens, et verum Deum Dei Filium nostrae liberationi exhibuisse credatur. Aliter enim Deus carneis oculis videri non potuit. Quicunque ergo negat Deum esse in Christo, id est, in homine, hic Antichristus est (I Joan. II, 22 et 43). Qui autem negat aliquid de his similitudinibus, potest aut reprehensibilis, aut forte nec reprehensibilis inveniri. Negat enim petram, negat virgam, negat montem, et quidquid illud potest dici Christo posse competere. Virum autem perfectum et perfectum Deum qui negaverit, ab aeterna damnatione non potest liberari Similiter qui duos filios Dei ausus fuerit cogitare vel credere, unum qui ante tempora ex Patre genitus est sine matre, et alium qui natus est de Spiritu sancto ex Maria Virgine, aeterno anathemate ferietur. Nostrae autem, id est, apostolicae sedis B. Petri, quae ab ipso Apostolo coepit, fidei confessio haec est: Unum Dei Filium ex duabus substantiis perfectis et integerrimis credentes, ex visibili et invisibili, ex corporeo et incorporeo, ex comprehensibili et incomprehensibili, ex passibili et impassibili, ex mortali et immortali, ex vero Deo et vero homine fateamur, dicentes, et credentes Deum in Christo, et Christum Jesum in gloria Patris ita unam Deitatem habere, sicut in duobus oculis unus aspectus est, in duabus auribus unus auditus, in geminis naribus unus odoratus est: ita et in his duabus substantiis Dei et hominis unus Filius est Dei. Sane quomodo novi solicitum auditorem memorem esse me ad unam Patris et Filii substantiam, in duobus oculis unum aspectum, in duabusque auribus unum auditum, et unum memorasse in geminis naribus odoratum: nunc tibi, non una substantia, sed una in duabus substantiis esse credenda persona, non videatur incongruum. Nisus enim sum ostendere hoc, ut sicut in tribus personis unam credimus esse substantiam, ita in duabus substantiis Dei et hominis unam Filii Dei credamus esse personam. ==LIBER SECUNDUS.== I. --Postera die, inter initia diei, eorum repraesentato conventu, residentibus Constantio et Ammonio,--Arnobius dixit: Si Serapioni aliqua supersunt de hesterno conflictu, si voluntas est: pandat.--Serapion dixit. Una quaestio evangelica noscitur remansisse, illa scilicet, quam Arius videtur habere palmarem, cum dicit: Me quid culpant dicentem, Pater major me est (Joan. XIV, 28), cum ipse Filius de seipso testetur dicens: Pater qui misit me, major me est? --Arnobius dixit: In ea forma, in qua Filius Patris est sine matre, ipse et Pater unum sunt: in ea vero forma, in qua Filius matris est sine Patre, Patre minor est. Naturam enim servilem assumpsit, in qua non solum Deo Patre minor esset, sed et matre tantum minor esset, quantum matris Virginis annositas exstitisset.--Serapion dixit: Novum hodie mihi dedisti responsum, in quo matrem Domini, ut gentiles delirant, Mariam esse genitricem sine Patre ejus. Dic cujus Pater Deus genitor sine matre exstiterit?--Arnobius dixit: Ergo heri non tota ventilatione verborum nostrorum atque sermonum hoc ventilatum est, ut Patrem genitorem Filii sui majorem Filio non esse docerem?--Serapion dixit: Utique humana narratione docuisti, quod auctoritate Evangelica stare non praevalet.--Arnobius dixit: Tamen humana rationabilitate firmatum est, nihil in Patre majus, nihil in Filio minus, nihil quod non aequale sit in Spiritu sancto reperiri.--Serapion dixit: Et si hoc ego denegem, tam judices, quam omnes hi qui astant poterunt approbare. II. --Arnobius dixit? Quid ergo superest?--Serapion dixit: Hoc quod rationis tuae expositionem sacratissima Christi impugnat assertio, qua dicit, Pater major me est (Joan. XIV, 28). --Arnobius dixit: Quidquid dicit Paulus apostolus de Christo, putas verum dicit, an fallit?--Serapion dixit: Si Paulus fallit, quis verum dicit? --Arnobius dixit: Memor es dixisse eum de Domino Jesu Christo, Qui cum esset in forma Dei, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo (Philip. II, 6). Dixit hoc Paulus, an non?--Serapion respondit: Dixit quidem, sed integram sententiam non protulisti.--Arnobius dixit: Ergo scis quia Apostoli sermo conscriptus est in epistola.--Serapion dixit: Scio.--Arnobius dixit: Ipsum comma integrae sententiae dic mihi quod dixi.--Serapion dixit: Dixisti: Qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo. --Arnobius dixit: Et de quo hoc dixit?--Serapion dixit: De Filio: Arnobius dixit: Et de quo hoc dicit, Esse se aequalem? --Serapion respondit: De Patre.--Arnobius dixit: Collige formam Dei, si potes.--Serapion respondit: Forma Dei est hoc quod immensus est, et coelos et terram replet, et transcendit mensura ejus coelos sursum, et terram, et maria, et abyssos deorsum (Isai. XL, 12). Sic quidem legitur in prophetis, quod palma ejus totius coeli mensura sit, et pugillo comprehendat omnem terram, et omnes aquae mensura manuum ejus sunt.--Arnobius dixit: Oris tui testimonium verum de Deo amplector, et praedico, et ita esse confiteor. Ergo si ita est, immo quia ita est: explicuisti sermone formam Dei hanc esse, quod sit immensus, et incomprehensibilis, inaestimabilis, invisibilis. Ita est, an non?--Serapion respondit: Ita est.--Arnobius dixit: Jam modo integram Apostoli sententiam proferam de Filio Dei. Qui cum in forma Dei esset (Philip. II, 6), hoc est, invisibilis, incomprehensibilis, inaestimabilis, et esset aequalis, non minor, sed ea forma, et in ea aequalitate qua est Pater, exinanivit semetipsum. --Serapion dixit: Quomodo exinanivit se? Nunquid ut cessaret esse Deus?--Arnobius dixit: Ne forte hoc blasphemiae scelus nostrae aestimationi subreperet, interpretatus est istum sermonem dicens, in quo exinanivit seipsum, id est, quia cum esset Dominus formam servi accipiens in similitudinem hominum factus, et habitu repertus ut homo, humiliavit seipsum factus obediens usque ad mortem, etc. Hic ergo qui est Filius Patris sine initio natus ex eo Patre, qui paternitatis suae initium non habet, hic dicit, Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30). Hic autem natus ex matre sine Patre carnali, hic dicit, Pater major me est (Joan. XIV, 28). --Serapion dixit: Ergo duo sunt filii Dei, et unus de Patre sine matre, alius de matre sine Patre est?--Arnobius dixit: Puto te non esse immemorem ostendisse me quidem duos oculos, sed unum aspectum; duas aures, sed unum auditum; duas nares, sed unum odoratum.--Serapion dixit: Duo ista quomodo vis in unum esse? ut sicut Dealitas Patris et Filii et Spiritus sancti una est substantia, ita et substantia Dei cum filio hominis una sit substantia?--Arnobius dixit: Non est ita. Homo enim per Deum, qui eum assumpsit, factus est Deus: non Deus per hominem, quem assumpsit, factus est homo. III. --Serapion dixit: At per hoc duo sunt filii Dei, cum dicis, Deus, Deus est; et homo, homo est; Deus verus, verusque homo duo sunt.--Arnobius dixit: Duae sunt substantiae in uno Filio Dei. Hic enim unus Filius Patris, qui fecit primum hominem de limo terrae virginis. Cum timore Dei et interrogare te et audire oportet.--Serapion dixit: Quare hoc dicis?--Arnobius dixit: Quia quasi plausibilem fuisse te existimas, cum dicis duos filios Dei esse, unum de Patre sine matre, et alium de matre sine Patre. Cum ego tibi dixerim Deum per omnipotentiam suam formam servi assumpsisse in utero Virginis, et cum eo sumpsisse temporalem originem. Non habet hunc Filium Dei, qui penitus temporalem non habet.--Serapion dixit: Tu dixisti alterum Virginis filium praeter Christum.--Arnobius dixit: Non dixi alterum Virginis filium praeter Christum, sed dixi: Hic qui de limo terrae Virginis primum hominem fecit, ipse in utero Virginis sanctae hominem in quo ipse habitaret sua incomprehensibili omnipotentia fabricavit, secundum quod legimus: Sapientia aedificavit sibi domum (Sap. IX, 1). --Serapion dixit: Quis est qui fabricavit sibi in utero Virginis hominem?--Arnobius dixit: Filius Dei Patris invisibilis fabricavit sibi hominem, in quo, quasi in domo incomparabili manens, ipse fieret visibilis sanctis.--Serapion dixit: Ergo visibilis factus est?--Arnobius dixit: Non dixi visibilis factus est tantum; sed dixi, visibilis factus sanctis, hoc est credentibus, ut per fidem videretur, non per speciem (I Cor. V, 7), secundum hoc quod legimus: Vidimus eum, et non habebat speciem (Isai. LIII, 2). Carnis enim aspectus ita incredulis patuit, ut, exspoliatus vestimentis, totus per singula membra corporis videretur ab his qui eum exspoliaverunt, et irriserunt, et flagellaverunt, et in crucis patibulo eum posuerunt (Matth. XXVII; Joan. XIX); sed quia fidei oculos non habebant, hominem purum, non illum qui in ipso erat homine videre potuerunt. IV. --Serapion dixit: Quasi anguis lubricus, quo plus constringeris, plus de stringentibus pugnis evadis. Hominem vis esse Filium Dei, an Deum?--Arnobius dixit: Verum Deum et verum hominem.--Serapion dixit: Ergo, ut dixi, duo filii Dei sunt, unus carnalis, et alius spiritualis.--Arnobius dixit: Cum timore Dei loquere; blasphemum est enim duos filios Dei dicere.--Serapion dixit: Ergo tu blasphemas, qui duos filios Dei dicis.--Arnobius dixit: Et tu blasphemas, et mihi calumniam blasphemantis impingis. Ego enim dico unum Dei Filium, quasi ignem in massam auri candentis. Nihil in eo vides nisi ignem dum ignitum fuerit, et simul aurum purum putaveris, manus ipsa tangendo flammatur. Ita et dum in isto homine miseris manum infidelitatis tuae, ut solum hominem aestimes, incendio aeterno consumeris. Item si aurum negaveris, ignem vero qui in eo venit ut esset visibilis, cum sit invisibilis, denegaveris. Nunc interrogo te, responde mihi: Cur non dimittis manum ad candentem massam auri?--Serapion dixit: Quoniam manus quae eum contigerit ardescit. V. --Arnobius dixit: Iste ignis visibilis est an invisibilis?--Serapion dixit: Visibilis.--Arnobius dixit: Unde probas visibilem esse ignem? Per se ipsum, an per alteram materiam?--Serapion respondit: Per alteram.--Arnobius dixit: Ergo non est visibilis ignis.--Serapion respondit: Quomodo non est visibilis ignis, qui videtur et tangitur?--Arnobius dixit: Non videtur, nec tangitur, nec calefaciet, nec comburet per suam substantiam, si non fuerit alteri cuicunque commixtus.--Serapion dixit: Ergo ignis per se nihil est.--Arnobius dixit: Non solum non dico, nihil est: sed dico, magna vis, fortissimaque substantia: sed tamen nisi mixtus alteri fuerit substantiae, invisibilis et incorporeus perseverat.--Serapion dixit: Ergo ignis Deus est.--Arnobius dixit: Hoc tibi dixi, quia erras. Nunquid totum quod invisibile nobis et incorporeum est, hoc etiam Deo et invisibile et incorporeum est.--Serapion dixit: Ergo Deo visibilis est ignis et corporeus.--Arnobius dixit: Omnia quaecunque invisibilia et incorporea sunt, Deo soli secundum hoc, quae ab eo creata sunt, visibilia et corporea sunt.--Serapion dixit: Ergo animae, et spiritus, et angeli corporei sunt.--Arnobius dixit: Nolo me per anfractus tuos a Deo tollas, et ad angelos, et ad animas, et spiritus trahas. Tamen ne putes me fugere interrogationem tuam, audi. Quidquid mensuram habet, corpus est, non humanis, sed divinis oculis patens: immensus autem et incorporeus Deus solus est (Joan. IV). Omnes enim angeli a Deo facti initium habent; et quae initium habent, et ultimum habent, non nostris oculis serviens, sicut sol, et luna, et stellae, sed solis divinis oculis patescit.--Serapion dixit: Ergo et anima hominis corporea est.--Arnobius dixit: Quidquid tangit et tangitur, et in loco aliquo continetur, corpus esse non dubium est. Cum ergo et intrare animam corpus, et habitare in corpore, et exire e corpore doceatur, quomodo non corporea esse, dignoscitur? Sed interim, si de hac re longiorem vis disputationem fieri, tibi etiam alio tempore proponere licebit. Nunc vero aienti mihi ignem incorporeum esse, sicut animam et spiritum, nobis dico ignem incorporeum esse. Asserenti mihi, si qua praevales ratione, obsiste.--Serapion dixit: Novam rem audio. Quotidie inter manus nos ignem habere video, sed novo stropho verborum ignem mihi vult invisibilem comprobare.-- Judices dixerunt: Nos Arnobium audivimus non ita dicentem ignem invisibilem, ut negare videatur esse visibilem per alteram speciem cuicunque fuerit mixtus, sive ligno, sive ferro, aut aeramento, aut argento, aut auro; sed cur hoc dicat, inquire. VI. --Arnobius dixit: Gratias prudentissimis cognitoribus refero, qui, sensum verborum meorum eo quo est a me dictum per ordinem ostendentes, quasi lucem in tenebris effulserunt. Dic ergo, Serapion, quod verum est: Hanc ignis substantiam nunquid sine ligno aut quocunque metallo videre potes, aut contingere praevales?--Serapion dixit: Cum de Dei Filio loquimur, ad imaginem me et metalla trahis.--Arnobius dixit: Non audisti Apostolum dicentem de Deo, quomodo invisibilia ejus, per ea quae facta sunt electa conspiciuntur, sempiterna quoque virtus ejus et Divinitas (Rom. I, 20)? Ergo si tu vestigas, sive ut tu de me dixisti, tortuosus anguis stringente mihi te conaris evadere, mediis justissimis cognitoribus penitus non evadis. Dic ergo, cum ignem in ligno aut quocunque metallo videris, unam in eo substantiam, an duas attendis?--Serapion dixit: Unam.--Arnobius dixit: Non est ergo ibi nec lignum, nec ferrum, nec ullius prorsus materiae genus, per quod virtus ejus et invisibilitas agnoscatur.--Serapion dixit: Est quidem per quam cognoscatur virtus et invisibilitas, tamen ignis sola patet esse substantia.--Arnobius dixit: Ista ignis sola substantia in aere cognoscitur intra thermarum colorem, sed ni lignis admixtus intra fornacem excitaverit flammas, nec teporem exhibet thermis, nec calorem.--Serapion dixit: Benefacis docere homines quod nullus ignorat. --Arnobius dixit: Si tecum Hebraico loqui sermone poteram, nunquid non superfluus, an consideratus argueret?--Serapion dixit: Ita est.--Arnobius dixit: Ita si tecum loquar quod omnes ignorant, et non tecum hoc loquar quod nullus ignorat, vincere te qua ratione potero? Dic ergo, ignem cernis duas substantias, an unam?--Serapion dixit: Unam video, ignis scilicet.--Arnobius dixit: Obsecro, judices, jam date sententiam, et uter nostrum quod fallat ostendat.--Judices dixerunt: Sine causa reprobavit interrogationem tuam; et cur timeat Serapion duas substantias dicere in igne dum cernitur, ignoramus. Unde, quia subterfugit, nos non solum judices, sed et testes te habere confidens, perge quo tua tendit oratio. VII. --Arnobius dixit: Ignis iste invisibilis aliquam aliam materiam ingressus, visibilis per istam efficitur, habens in se unum quod exurit, alterum quod illuminat; ita Filius de sinu Patris egressus, Virginea integritas ita illum suscepit, ut potest massa auri ignem suscipere; et ex ipsa massa produxit hominem perfectum ex semine David secundum carnem (Rom. I, 2). in quo toto quasi aureo metallo ipse ignis incomprehensibilis comprehensibilis fieret, impassibilis passibilis fieret, impalpabilis palpabilis fieret, ut dixi prius, unum quod exurit incredulos, aliud quod omnes credentes illustrat. Itaque per duas istas substantias, auri, quod corpus est, et ignis, quod corpus non est, una persona, quam cernimus aut ferri, aut aeris, aut argenti, aut auri, una subsistit species, habens duas substantias auri veri et ignis veri.--Judices dixerunt: Ut quid declinat Serapion tuam evidentissimae rationi responsum dare, nescimus; unde, ut diximus, perge quo tua tendit oratio. VIII. --Arnobius dixit: Calumniam quam in me ingessit confirmare dum studet, fecit rem consultam homo sapiens ut taceret, ne suo se ore confutando convinceret. Dixit enim me quod Deum duos filios habere per visibilem et invisibilem substantiam credendo assererem, cum unum Dei Filium in duabus substantiis credam; sicut unum auri metallum, cum ignitum fuerit in duabus substantiis probabiliter asseram. Invisibilis enim Filius Dei visibill filio hominis mixtus unum Filium Dei fecit, ut in ipso esset visibilis, sicut ignis, qui invisibilis fuit, in massa auri aut cujuscunque metalli factus visibilis, non amisit, quomodo solus ignis sine materia alterius rei quae illum visibilem et sensibilem faciat nec videri potest ab oculis, nec a corporibus omnino sentiri.--Serapion dixit: Intelligo te ad hoc pervenire, ut dicas Filium Dei deseruisse filium hominis, nec simul crucifixum in ligno.--Arnobius dixit: Ego hoc nunquam nec corde concepi, nec ore protuli; quinimmo cum propheta dico, quod non solum non deseruit eum in cruce positum: verum etiam non eum dereliquit euntem in infernum, et non dedit sanctum suum videre corruptionem (Ps. XV, 10). --Serapion dixit: Ex quo tempore Dealitas in hominem, quem assumpsit, advenit?--Arnobius dixit: Ex qua hora Gabriel angelus verbum ejecit, et illa credendo concepit.--Serapion dixit: Ergo simul conceptus est.--Arnobius dixit: Dum conciperetur verbo homo in utero, qui eum fabricaverat, et adhuc fabricabat, ut in eo maneret, et ibi erat is qui initium nunquam habuit, in eo qui initium essentiae suae in utero Virginis assumebat.--Serapion dixit: Ergo Deus et patrem et matrem habet.--Arnobius dixit: Patrem habet Filius Dei, qui eum genuit ante tempora sine matre; et matrem habet Virginem, quae illum concepit et peperit sine homine patre.--Serapion dixit: Ergo mater Dei est.--Arnobius dixit: Mater Christi et Dei.--Serapion dixit: Quid est Christi et Dei?--Arnobius dixit: Dei, qui cum initium non haberet, tamen nascendo initium assumpsit cum Christo. Christus enim sine Deo similis est christis aliis qui ante eum fuerunt. Christus autem Deus noster similem per naturam penitus non habet; praeter ipsum enim nullus est Christus et Deus.--Serapion dixit: Quid ergo in partu Mariae natum credis?--Arnobius dixit: Hominem, qui nunquam fuit, cum Deo qui semper fuit.--Serapion respondit: Maria ergo mater hominis, et non Dei est.--Arnobius dixit: Per hominem de Spiritu sancto conceptum et natum meruit etiam ejus mater fieri, qui ita fuit semper, ut et non fuerit tempus quando non fuit.--Serapion dixit: Ergo Nestorii sectam sequeris.--Arnobius dixit: Nestorius Θεοτόκον negavit, quam et Χριστοτόκον credo.--Serapion respondit: Si illum creavit ex se qui ante non, fuit, illum sine dubio non creavit qui semper fuit.--Arnobius dixit: Si ad rationes humanas vadis, et fidem tecum non ducas, vadis, vacuus redis, et semper vacuus permanebis.--Serapion dixit: Si scis quia non possum et ego tecum injuriose loqui, loquere injuriose.--Arnobius dixit: Injuria esset, si non, ut vides, causa exigeret ut hoc tibi dicerem.--Serapion dixit: Quae causa hoc exigit sciamus.--Arnobius dixit: Quomodo totum quod circa Mariam gestum est rationem hanc habet primam, ut credas; si vero rationem habeas, et fidem non habeas, vacua erit ratio tua.--Serapion dixit: Aut ratio, ratio, aut fides, fides erit.--Arnobius dixit: Non potest fides sine ratione in hac parte, nec ratio sine fide subsistere.--Serapion dixit: Et quae ratio poterit me docere quod Virgo concepit, Virgo peperit, Virgo post partum permansit?--Arnobius dixit: Haec ratio est Deus omnipotens.--Serapion dixit: Ego tecum de puella ago.--Arnobius dixit: Ego tecum de Omnipotente ago. Dicas mihi. Qui fecit coelum et terram, et omnia quae in eis sunt Omnipotens ipse est, an non Omnipotens?--Serapion dixit: Semper aliud proponis, ut aliud tibi agere liceat, et non ad interrogata respondeas?--Arnobius dixit: Ego interrogationi tuae studens respondere, interrogo te. Dic mihi, Deus est omnipotens, an non?--Serapion dixit: Qui hoc negat, nihil illo stultius est. Scriptum est: Dixit insipiens in corde suo, Non est Deus (Ps. XIII, 1). --Arnobius dixit: Filius ergo Dei per omnipotentiam suam hoc facere voluit, ut efficeretur filius hominis.--Serapion dixit: Cujus hominis?-- Arnobius dixit: Mariae.--Serapion dixit: Ergo hoc voluit quasi putative, et non veraciter.--Arnobius dixit: In Deo nihil putativum, nihil fantasticum, nihil mendacii existit.--Serapion dixit: Unum e duobus stare non potest, quia Maria aut Θεοτόκος erit eadem genitrix; aut Χριστοτόκος eadem genitrix Christi.--Arnobius dixit: Et Θεοτόκος est, et Χριστοτόκος. --Serapion dixit: Ergo duorum est mater filiorum.--Arnobius dixit: Unius filii mater est.--Serapion dixit: Qua ratione hoc poteris docere, cum Filius Dei, Dei Filius sit; qui ex Deo Patre ante saecula est genitus Deus; et iste nunc ex tempore sit genitus filius hominis?--Arnobius dixit: Filius Dei omnipotens omnipotentis Patris per omnipotentiam suam hoc voluit, ut unus cum eo fieret Filius Dei iste filius hominis.--Serapion dixit: Ergo mixta est Divinitas et humanitas.--Arnobius dixit: Quid est hoc quod vis dicere, Mixta est?--Serapion dixit: Deum hominem, quid mixtum carnis et Verbi unum corpus effecit.--Arnobius dixit: Blasphemum est ita credere, ut quasi conflantibus opere duas naturas in unam credamus redactam esse substantiam. Evidens est enim utriusque partis corruptio: nam qui capax, non capabilis; penetrans, non penetrabilis est; implens, non implebilis est; qui ubique diffusus et ubique totus est, simul per omnipotentiam ita se naturae infudit humanae, ut caro perficeretur in Verbo, non Verbum in carne perficeretur. Non enim dicit evangelista, Verbum cum carne natum est, sed Verbum caro factum est (Joan. I, 14), et homo nasci non judicavit indignum.--Serapion dixit: Si Verbum caro factum est, Verbum esse cessavit.--Arnobius dixit: Non homo perfectus in virginali utero conceptus est et natus?--Serapion dixit: Homo ergo cum Deo natus est.--Arnobius dixit: Si pie hoc diceres, finita erat contentio; nunc autem quam impie dicas, hinc detegeris. Dicis enim, Homo cum Deo natus est, ut videatur nunc ipsa Divinitas Filii Dei sumpsisse initium. Dico autem et ego, Ita homo cum Deo natus est, ut Deus qui semper est, et sine initio, voluntate sua qua potest omnia quae vult facere in coelo et in terra, in mari et in abyssis, hoc illi placuit ut, salva et integra Deitate sua, fieret filius hominis. Dic mihi, Serapion, potuit hoc facere, et noluit; an voluit, et non potuit? Invisibilis huic homini, quem assumpsit, ut unum secum esset, salva sua substantia divina, salva ejus substantia humana, fieret? Si voluit, et non potuit, cesset esse omnipotens, qui suam implere non potuit voluntatem.-- Serapion dixit: Hanc reverentiam Deo dare debemus, ut seorsum quae Dei sunt soli Deo demus, et seorsum quae sunt hominis soli homini reputemus.--Arnobius dixit: Impia est ista credulitas, quae quartam admittit in divina Trinitate personam. Duo enim Christi duo erunt filii; aut certe unus Christus erit, non tamen Filius Dei. Et ubi est quod Symbolo universalis Ecclesiae nos credere confitemur, Christum Jesum Filium ejus unicum Dominum nostrum, qui natus est de Spiritu sancto ex Maria Virgine. Qui sicut ante saecula natus est ex Patre, nobis ex Maria Virgine semper confitemur, totum accipiendo quod Dei est homo, totum suscipiendo Deus quod est hominis, aliud quam Deus est esse non posset. Pars enim una omnipotentia plena, partem illam in se suscipiens quae omnipotentiam non habebat, tanta in illa se suavitate infudit, ut, salva utriusque partis substantia, unus nobis Dei Filius nasceretur ex Virgine.--Serapion dixit: Facta est ergo humanae substantiae transmigratio in Deum.--Arnobius dixit: Non vis dicere: Humanae substantiae corruptio? Istam enim transmigrationem substantiae si tibi concessero, corruptionem probabis; et videbitur Deus per infusionem suam a statu suo quasi inclusum exclusisse substantiam.--Serapion dixit: Non tibi inclusum per quam humillimam suam substantiam a statu suo exclusit, ut homo reverteretur in Deum, non Deus verteretur in hominem?--Arnobius dixit: Non solum a statu suo non est exclusa humana substantia, sed in statu suo magis est roborata. Nam sicut status virginitatis Mariae, homine concepto et parto, non est ex sua integritate dejectus, sed magis est integrior factus; ita status humanae substantiae in infusione divina, ita, inquam, est fortior factus, ut quidquid per praevaricationem Adae fragilitatis incurrerat, per assumptionem Dei penitus non haberet, et firmius suae integritate substantiae possideret, quam ipse Adam ante suam praevaricationem possedit. IX. --Serapion dixit: Omnis substantia cum subsistit, aut magna est, et parva non est; aut regalis est, et privata non est; aut immortalis, et mortalis non est; aut dives est, et paupercula non est; aut divina est, et humana non est. Tu autem confundens omnia, unum et duobus stare dum denegas, nec Deum nobis verum, nec hominem verum praevales edocere.--Arnobius dixit: Audi quid dixisti: Omnis substantia aut magna est, et parva non est. Singulatim tibi expono, si nescis: In unico Filio Dei duas esse substantias profiteor et assigno. Habet per humanitatem ut vere minor Patre sit (Joan. XIV, 28); habet unde initium vere sumpsit ex tempore; habet unde vere sit impassibilis, habet et unde passibilis exstitit; habet unde vere immortalis sit; habet unde vere sit mortuus et sepultus; habet unde nunquam cessavit vivere, et vitam omnibus qui vivunt suo arbitrio dispensare; habuit etiam unde inter animas defunctorum animam corporis sui defuncti ire ad inferos permitteret, et redire (Ps. XV). Habuit unde mortis imperium subjugatum teneret; habuit unde mortis subjaceret imperio (Heb. II, 14). Habuit unde ploraret defunctum, et in eo erat unde juberet ipsum quem plorabat mortuum suscitari (Joan. XI, 35 et 44). Et haec ratio Divinitatis ejus, ut cum duas istas integerrimas substantias habeat, unum tantum in his duabus Filium Dei credas.--Serapion dixit: Ergo conversionem aliquam in semetipso, unde inciperet esse quod non erat, habuit.--Arnobius dixit: Non ita est: sed serino Patris, nunquam a Patre discedens, homo quippe fieri dignatus est secreto suo mysterio, quod ipse novit, qui quoniam totum suscipiens quod est hominis, homo est; totum accipiens quod Dei est: alius quam Deus esse non potest.--Serapion dixit: Et si incarnatus est, ut asseris, immixtus, quomodo non est facta diminutio divinae substantiae?--Arnobius dicit: Est ne aliquid quod aut non possit Deus, aut nesciat? Serapion dixit: Nihil est quod non possit Deus, nihil est quod nesciat.--Arnobius dixit: Ergo si scit, et potest sine sui corruptione misceri, sicut potuit hominem suscipere, ita ut nihil ei augmenti de susceptione accederet; scivit et potuit ut totum se infunderet, et nihil acciperet detrimenti. X. --Serapion dixit: Quae ratio te compellit, ut quotiescunque de Filio Dei, qui est Deus natus ex Maria, loqueris, non solum dicis ut sit Maria Θεοτόκος; sed semper hoc nominas, quod Filius hominis est, ut sit Maria Χριστοτόκος?--Arnobius dixit: Sicut ego nunquam Χριστοτόκον sine Θεοτόκον dico, et tu ita confitendo confirmas fidem tuam, et finis hujus nostrae altercationis occurrit.--Serapion dixit: Unde tibi haec auctoritas hujus definitionis advenit?--Arnobius dixit: Apostoli Pauli non vis recipere hoc quod dixit testimonium: Factus est primus homo in animam viventem, novissimus homo in spiritum vivificantem (I Cor. XIV, 45)? --Serapion dixit: Dic mihi quo ordine tu istum sensum accipias?--Arnobius dixit: Ipse Apostolus suis verbis hoc quod dixi explanavit, dicens: Quoniam per hominem mors, et per hominem resurrectio mortuorum. Et sicut in Adam omnes moriuntur, ita in Christo omnes vivificantur (I Cor. XV, 21, 22). --Serapion dixit: Video quod moliris astruere, ut quia in isto loco nominat Apostolus hominem solum, non etiam Deum, docuisse videatur resurrectionis nostrae gloriam celebrare.--Arnobius dixit: Christum quando audis, et non audis sanctae Mariae Virginis Filium, scias te unum ex rebus Judaeorum audire: et ideo hominem hunc solum esse justa ratione firmamus. Virginis autem Filium Deum et Christum esse catholica fidelitate hoc ordine confitemur, ut gloriam quam humanum genus per primum hominem amiserat per istum Filium Virginis, qui Deus et homo, in centuplum melius recuperaret. Nam paradisi regio per primum hominem legitur fuisse sublata, per secundum vero hominem et regno paradisi restituitur, et omnium indulgent a confertur.--Serapion dixit: Ergo haec tanta beneficia homo nobis praestitit, non Filius Dei Deus?--Arnobius dixit: Calumniam vis ex ea nasci, ex qua natus est qui nos ex omni liberaret et ab omni peccato; et inde vis me vinctum tenere, unde a vinculis solvimur; et inde vis mihi libertatem auferre, unde libertas servo mundo et captivo ingenuitas generatur.--Serapion dixit: Unde ista tam bona tamque praeclara nascuntur?--Arnobius dixit: Ex ista confessione ut dicam Dei Filium in carne venisse, dicente apostolo: Qui negat Jesum Christum in carne venisse, hic Antichristus est (I Joan. II, 22). Est ergo caro, hoc est, perfectus homo est; et qui venit in carne, hic est Filius Dei invisibilis, hic est perfectus Deus, Filius Dei, creator hominis, cum quo dignatus est fieri filius hominis.--Serapion respondit: Ergo Deus, suus creator est.--Arnobius dixit: Ubi non est commixtio viri, qui creator exstitit nati? XI. --Serapion dixit: Multum me suspectum reddis, cum et creaturam, et carnem, et hominem, et filium repetis, tamen Filium Dei Filium fuisse Mariae non fateris.--Arnobius dixit: Si non esset filius hominis Filius Dei factus, Maria mater Dei esse non poterat. Per filium ergo suum facta est mater Filii Dei; per formam servi quam assumpsit Dominus, facta est mater Domini; nec poterat esse Θεοτόκος,nisi Χριστοτόκος fieri meruisset. Audi quid habebat concipere in utero, aut quid habebat parere, aut quid habebat pannis involvere, et in praesepio ponere (Luc. I), aut quid habebat lactare, aut quid habebat tollere et fugere in Aegyptum (Matth. II, 13), aut quid habebat crescere aetate et sapientia, aut quid octava die circumcidi, aut quid habebat baptizari a Joanne (Luc. II), nisi esset homo perfectus, in quo esset perfectus Deus, qui ipsum sicuti hominem in utero fabricavit.--Serapion dixit: Nestorii est ista doctrina.--Arnobius dixit: Nestorius quae asserit prae manibus habeo; si jubent judices recitabo.--Judices dixerunt: Legatur quod ab Arnobio offertur, ut possit Serapionis si vera est objectio demonstrari. Cumque accepta esset homilia, ad locum lecta est ita: Non peperit sanctissima Maria Deitatem, nam quod natum est de carne, caro est (Joan. III, 6). Non peperit creatura creatorem; sed peperit hominem Deitatis ministrum. Non aedificavit Deum Verbum Spiritus sanctus: Quod enim ex ipsa natum est, ait, de Spiritu sancto est (Matth. I, 20). Deo itaque Verbo templum ex Virgine aedificavit. Et paulo post: Per se qui natus est Deus in utero Deus est. Et paulo post: Θεοτόκου formam in Deo honoremus. Item in alia praedicatione, cujus initium hoc est: Saepe mecum fructus vitae versans, et terrestrium rerum multiplicem mutabilitatem, sparsaque per vitam insidias cogitans, haesitans exclamavi. Quis poterit liberari? Et post paululum ait: Spiritum divina separat natura, qui humanitatem ejus creavit. Quidquid ex Maria natum est, de Spiritu sancto est, qui et secundum justitiam replevit quod creatum est. Hoc quod manifestatum est in carne, justificatum est in Spiritu (I Tim. III, 16). Item ait: Qui fecit eum metuendum daemonibus, de quo dicit ipse Dominus, Ego in Spiritu Dei ejicio daemonia (Luc. XI, 20), ipse carnem ejus fecit templum. Unde dicit Baptista: Vidi Spiritum sanctum descendentem de coelo, et manentem in eo (Matth. III, 16). Item paulo post: Qui dedit ei elevationem in coelum, ait, dedit mandata apostolis quos elegit per Spiritum sanctum, et postea elevatus est in coelum (Act. I). Hunc itaque qui Christo tantam donavit dispensationem, qui natum putant carneum, separant a divina natura. Item in alia praedicatione, cujus initium hoc est, Nulla deterior aegritudo humanis animis quam ignorantia. Et paulo post: Ista autem faciunt Deum secundum post beatam Mariam, cum matrem temporalem creatricem temporum Deitatem assignant; immo nec matrem Christi eam esse permittunt, quae et Χριστοτόκος est. Nam, sicut illi aiunt, non humana natura, sed Deus Verbum ab illa natus est, et ea quae peperit non est mater nati. Quomodo enim mater esse potest alieni a sua natura? Si autem mater est, ut ab ipsis vocatur, humanitas est quod natum est, et non Deitas. Proprium est enim parere matri essentiae suae similem: aut enim non erit mater, si essentiae suae similem non pepererit: aut si mater est, essentiae suae similem peperit. Item post alia: Deus enim mensium et creator est, et non mensium partus est; fabricator sanctae Mariae non postea ex Spiritu in ipsa fabricatus. Sed sine mea doctrina audi angelum ad ipsum Joseph dicentem: Accipe puerum et matrem ejus (Matth. II, 3). Igitur pueri dixit, non Deitatis. Item post haec: Vis tibi addi secundum testimonium? Completi sunt itaque dies ut pareret, et peperit filium suum primogenitum (Luc. XXVI). Ecce habes cujus mater fuit Χριστοτόκος, id est, pueri mater, quem peperit Maria, non Deitatis, quae omnia circumstringit. Audi et aliud testimonium: Videntes autem magi stellam, gavisi sunt gaudio magno valde, et intrantes domum invenerunt puerum cum Maria matre ejus (Matth. II, 11). Ubique pueri mater, non Deitatis, Virgo praedicatur. Quid igitur ordinas carnem matrem Deitatis? Et paulo post: Virgini Χριστοτόκῳ contigit parere humanitatem, Dei verbo Deitatis ministerium.--Et cum legeret haec judices dixerunt: Hactenus Nestorii dicta sufficiant: quid ad haec sentiat Serapion, pandat. XII. --Serapion respondit: Si ita non sentit, nec credit Arnobius, quare frequentat Χριστοτόκον et Θεοτόκον?--Arnobius dixit: Si Χριστοτόκον dico, et nego Θεοτόκον, recte arguis me Nestorianum, vel per leve accusationis tuae vestigium forsitan accusaris. Nunc vero totus defensionis meae cursus impugnat negantem Θεοτόκον Mariam; et tu mecum Nestorium damnas, cum me tecum exsecretur Nestorius.--Serapion dixit: Pro qua re me tecum exsecratur Nestorius?--Arnobius dixit: Pro eo quod tecum sanctam Mariam Θεοτόκον non nego.--Serapion dixit: Sermone argumentando Θεοτόκον qui confiteris, Χριστοτόκον illam asserendo impugnas.--Arnobius dixit: Tu negas Christum Filium Dei esse?--Serapion dixit: Non nego Christum Filium Dei; sed te increpo qui Christum hominem asseris, et non Filium Dei.--Arnobius dixit: Antequam nasceretur ex Maria, Filius Dei ante fuit?--Serapion dixit: Quis haec praeter Photinum dixerit?--Arnobius dixit: Ergo semper fuit.--Serapion dixit: Semper fuit.--Arnobius dixit: Quis est iste, qui natus est?--Serapion dixit: Ipse qui semper fuit.--Arnobius dixit: Qui semper fuit purus natus est, aut cum homine, aut extra hominem, aut per hominem?--Serapion dixit: Non tibi dixi, quia hominem vis ostendere.--Arnobius dixit: Si hominem dicerem, et non simul Deum, sine diminutione Dealitatis suae simul natum negarem, recte ista oppeneres.--Serapion respondit: Erubescis Deum natum, Deum tentatum, Deum crucifixum, mortuum et sepultum dicere, cum et Paulus dicat: Non erubesco Evangelium; virtus enim Dei in salutem est omni credenti (Rom. I, 16). Tu ergo eum erubescis hoc credere Dominum, quem Deum impassibilem volens ostendere, liberatorem nostrum solum hominem assignas. Unde necesse est mihi interrogare te: Quis est qui pro nobis passus est, Deus an homo?--Arnobius dixit: Et homo natus est Deus; et homo passus est.--Serapion dixit. Et quomodo impassibilem Deum Dei Filium a passione humanitatis extraneum reddis?--Arnobius dixit: Sicut natus est ex tempore, cum sit ante tempora genitus, et tamen filius hominis est, ita et cum sit vere impassibilis, vere passus est, et cum sit vere immortalis, vere mortuus est cum passibili suo. Mortuus est enim ex infirmitate nostra, sed vivit ex virtute Dei (II Cor. XIII, 4). Humana enim passibilitas ab eo qui impassibilis permanet, ita suscepta est, ut cum ipso esset quando conceptus, quando natus, quando baptizatus, quando tentatus, quando venundatus, quando traditus, quando irrisus, quando colaphizatus, quando spinis coronatus, quando felle cibatus, et aceto potatus, quando crucifixus est, et mortuus, et sepultus. Non enim dereliquit eum in inferno, nec dedit sanctum suum videre corruptionem (Ps. XV, 10). Cum ipso etiam tertia die resurrexit a mortuis, cum ipso ascendit in coelos, cum ipso sedet ad dexteram Patris, cum eo venturus est judex. Siquidem apostolis angeli in hora ascensionis dixerunt: Hic Jesus, qui assumptus est a vobis in coelum, sic veniet, etc. (Act. I, 11). XIII. --Serapion dixit: In eo magis Nestorianum te justissima existimo ratione, quod libros Nestorii circumferens, S. Cyrilli episcopi, qui contra Nestorium plurima catholico sermone scripsit, nihil memoraveris.--Arnobius dixit: Gratias tibi ago, omnipotens Deus, quod ex ore Serapionis victoriam protulisti.--Judices dixerunt: In quo sermone tibi autumas victoriam prolatam esse?--Arnobius dixit: In quo ait S. Cyrilli episcopi, qui contra Nestorium multa catholico sermone scripsit. Constat ergo apud Serapionem sancti Cyrilli sanam apostolicamque esse doctrinam.--Judices dixerunt: Si hoc negaverit Serapion, non solum a nobis, sed etiam a sancta Alexandrina et ab universali, quae in toto mundo est, Ecclesia catholica reprobatus abscedat.--Arnobius dixit: Apostolicae recordationis vir S. Cyrillus, Ecclesiae Alexandrinae episcopus, cum cognovisset Nestorianum dogma contrarium fidei pullulare, scripsit per totam Aegyptum, et ad sanctum Coelestinum apostolicae recordationis antistitem misit; dicens ad laudem suam pertinere, si ab eo qui pontificatus arcem tenebat, fuisset aliquid emendatum. Sanctus vero Coelestinus ita ἐγκωμίαστης ejus exstitit, ut in Nestorii damnationis dictasset sententiam: laudem vero Cyrilli et in conspectu Dei et omnium praedicasset, asserens sensum ejus praeclarorum nostrae provinciae episcoporum praedicatione roborari; et Damasi, Ambrosii, Hilarii hunc fuisse sensum evidenter exposuit. Ait enim in ipso concilio: Recordor beatae memoriae Ambrosium in die natalis Domini nostri Jesu Christi, omnem fecisse populum una voce Deo canere: Veni, Redemptor gentium, ostende partum Virginis, miretur omne saeculum, talis decet partus Deum. Nunquid talis partus decet hominem? Et adjecit: Ergo sensus fratris nostri Cyrilli in hoc quod dicit Θεοτόκον Mariam, valde concordat, talis decet partus Deum. Deum partu suo Virgo effudit, ipso potente qui omnipotentia plenus est. Hilarius quoque vir acris ingenii scribens in Constantium imperatorem, de incarnatione Domini sic ait: Filius Dei factus homo Deus. Et praeposterans repetit: Deus filius hominis factus est Deus, non Deus factus est homo, et filius hominis factus est Filius Dei. Superavit enim magnitudo Domini parvitatem servilis formae, ita ut ipsa forma servilis, quam assumpsit, cessaret esse servilis per eum Dominum qui eam assumpsit. Si enim qui natura non filii Dei, per ipsum efficiuntur filii Dei; quanto magis ipse qui natura Filius Dei est, hunc cum quo voluntate sua alvo virginali conceptus et natus est, ita sublimavit in Deum, ut in nomine ejus omne genu flectatur coelestium, terrestrium et infernorum (Phil. II, 10)? Item praecessor meus Damasus scribens ad Paulinum Antiochenae Ecclesiae episcopum, inter caetera ait: Anathematizamus eos qui duos filios Dei asserunt, alterum qui ex Patre est genitus, et alterum qui ex assumptione carnis natus est ex Virgine. Item ipse apostolicae memoriae vir Dama sus in altera epistola ad Paulinum: Anathematizamus eos qui duos in Salvatore filios confitentur: unum ante incarnationem, et alium post assumptam carnem ex virgine, et non eumdem Dei Filium, et antea et postea ipsum esse Christum verum Dei Filium, qui natus est ex Virgine, confitentur. XIV. --Et cum persequeretur haec Arnobius,--Serapion dixit: Non haec abs re quaesivi; sed volui videre studium pro catholica defensione contra Nestorianum dogma ita instructum, sicut Nestorianae assertionis eruditus es.--Arnobius dixit: Ego et Nestorii errorem declinandum didici, et Cyrilli defendendam esse doctrinam agnovi.--Serapion dixit: Profer ergo aliqua, per quae in uno Dei Filio Cyrillum duas doceas asseruisse substantias, humanam scilicet et divinam.--Protulit illico Arnobius codicem epistolarum Cyrilli, qui in capite hanc habebat epistolam: Cyrillus universis episcopis et presbyteris, et diaconibus, patribus monachorum et his qui vobiscum vitam solitariam habent, et in fide Dei confirmati sunt, dilectis et charissimis, et regioni Alexandrinae in Deo salutem. Nuper quidam ex vobis Alexandriam more solito advenerunt. Percunctanti vero mihi et discere admodum cupienti, si modeste Patrum vestigia vos quoque sectantes, fidem quoque rectam et immaculatam enitescere contendatis, conversatione autem egregia decorati religiosae vitae sanctis laboribus voluntatem veram existimantes pro novo labore noviter tolerare. Et post pauca ait: Sempiternae memoriae Pater noster Athanasius, qui Alexandrinae Ecclesiae episcopatum annis quadraginta et sex coornavit, qui profanis haereticorum argutiis inexpugnabilem et apostolicam obtinebat sapientiam, et quasi odoratissimo unguento suis scriptis laetificat orbem terrarum, cujus fidem rectam et veram dogmatum scientiam cunctorum testimonia comprobant, cum de sacrosancta Trinitate, et unius substantiae, quod Graece dicitur ὀμοούσιον, opus componeret, in libro tertio identidem sanctam Virginem Θεοτόκον appellat. Utar autem necessario vocibus et dictionibus illius, quae se ita habent: Haec, inquit, sententia est et character sanctae Scripturae, quod saepe diximus, duplicem esse in ea de Salvatore significationem. Haec cum recitarentur,--Serapion respondit: Nescio si Athanasius dixit duplicem de Salvatore significationem.--Judices dixerunt: Nulla potest ratione quispiam mentiri, quae in archivis retinentur Alexandrinae Ecclesiae. Unde permitte recitari cum omni silentio. Certi enim sumus de scripturis sanctae memoriae Cyrilli episcopi, neque Arnobium, neque aliquem posse aliqua ratione mentiri. Et recitata sunt scripta S. Cyrilli episcopi de Athanasio.--Arnobius dixit: Sanctae Scripturae duplicem habent de Salvatore significationem, quod Deus semper fuit, et est Filius, et Verbum, et lumen, et sapientia Patris: et qui postea propter nos carnem sumpsit ex Maria Virgine Θεοτόκω,, et homo factus est. Item post alia: Multi autem sancti fuerunt, et mundi a peccato: Jeremias ab utero sanctificatus est, et Joannes cum esset in utero, exsultavit gaudio ad vocem Mariae Θεοτόκου,, Deum portantis. aec Athanasius dixit, vir summae auctoritatis, et cui debet credi, et nunquam dixit ea quae sanctis litteris non conveniunt: neque poterat fieri ut verum praeclarus vir et memoratissimus ignoraret, quem etiam in S. synodo, quae tunc temporis Nicaeae convocata est, ante alios admirati sunt. Nondum quidem in sedem episcopatus ascenderat, sed adhuc annumerabatur clericis. Caeterum sagacitatis et modestiae causa, et propter subtilem, incomparabilemque scientiam ascitus a Patre nostro beatissimae memoriae Alexandro episcopo, aderat semper, et quasi filius gubernans patrem in agendis rebus consilium ejus, viamque utilem subministrabat. Sed quoniam fieri potest ut aliqui existiment etiam a venerabili et divina Scriptura oportere nos hujusmodi laborare tractatum, adjiciant etiam sanctam et maximam synodon, neque Θεοτόκον dixisse Domini matrem, nec omnino super hoc aliquid statuisse: age modo quantum verum est dispensationisque de Christo intelligitur, ostendamus, quoniam nobis modo divina Scriptura praedicata sit. Quod autem et ipsi Patres locuti sint cum fidem sanctam et inviolabilem detinerent, inspirante eis veritatem Spiritu sancto, neque enim ipsi loquebantur, secundum vocem Salvatoris, sed Spiritus Dei et Patris loquebatur in ipsis (Matth. X). Et paulo post ait: Sancta et maxima synodus ex substantia Dei et Patris ait ipsum genitum Unigenitum (Joan. I), per quem omnia propter nos homines, et propter nostram salutem descendisse de coelis, incarnatum esse et hominem factum, passum esse et resurrexisse, et in tempore venturum judicem. Et post pauca, ait: Apprehendit igitur semen Abrahae, et communicavit carni et sanguini Dei Verbum (Heb. II, 14, 16), faciens corpus ex muliere, ut non solum Deus, sed etiam homo factus secundum nos propter coadunationem intelligatur. Ergo ex duabus rebus simul evidenter ex Deitate et humanitate Emmanuel est, unus tamen Dominus Jesus Christus, unus vere Filius, et Deus, et non homo deificatus, id est Theopetis, sicut alii per gratiam: Deus autem magis verus in humana forma apparuit. Item paulo post: Cum sit igitur manifestum quod non dicitur Christus extra carnem, et separatum Dei Verbum, deceat autem eum magis sic nominari, postquam homo factus est, probamus autem sacris litteris fidem facientes quod sit naturaliter Deus, et incoadunatione sua cum carne convenerit. Item paulo post ait: Sicut enim in Adam morimur, ita in Christo omnes vivificamur (Rom. 5; I Cor. XV, 22). Nam si non est passus humano more pro nobis, ergo neque divino more nostrae salutis habuit rationem. Dicitur prius tanquam homo esse mortuus; resurrexisse vero postea, quia erat naturaliter Deus. Ergo si non est passus carnaliter, nec mortuus secundum Scripturas, nec vivificatus spiritu (I Pet. III, 18), nec idem omnino revixit. Et si hoc verum est, inanis est fides nostra (I Cor. XV, 14) et adhuc sumus in peccatis nostris. Item post paululum ait: Audio eumdem Dominum nostrum Jesum Christum evidenter dicentem de sua anima: Nemo tollet eam a me, sed ego ponam eam ex me: potestatem habeo ponendi eam, rursum potestatem habeo sumendi eam (Joan. X, 18). Descendit enim in mortem per carnem suam, qui mortem ignoravit, ut nos resurgamus cum eo in vitam. Revixit enim cum spoliasset inferna, non tanquam homo juxta nos, sed ut Deus in carne nobiscum et supra nos. Consequebatur enim natura in ipso primo immortalitatem, et contundebatur mors, quae vitae corpus more hostis invaserat: quemadmodum vicit Adam, sic in Christo devicta est. Itaque ascendenti et propter nos et pro nobis ad coelestem Patrem et Dominum, ut terrenis hominibus pervium et ascensibile faceret coelum, triumphales cantus referebat divinus modulator: Ascendit Deus in jubilo (Ps. XLVI, 6). Unde et Paulus ait: Qui descendit, ipse est et qui ascendit super coelos, ut adimpleret omnia (Eph. IV, 9). Item juxta finem hujus Epistolae ait: Non ignoramus ejus gloriam qui est factus homo juxta nos, mansit tamen idem qui fuerat Deus. XV. --Judices dixerunt: Et abundanti satisfecit Arnobius, et ratione humana, et auctoritate legis divinae, et assertionibus priorum episcoporum magnorum atque sanctorum Ambrosii, Hilarii, Gregorii, sed et Athanasii et ipsius Cyrilli, doctrinamque eorum hanc fuisse evidenter ostendit, quae duas astruat substantias in uno Filio Dei existere, deitatis scilicet et humanitatis: per quas duas substantias in tantum duos filios esse non credit; ut etiam ita credere volentes legerit Damasi, et Hilarii, et Ambrosii exsecratione damnatos. Superflue itaque moramur palmam dare vincenti, cum etiam S. Cyrilli episcopi plurima protulerit, quibus et a sancto Athanasio legitur in uno Dei Filio Deum hominemque adunatum, non ut Verbum quod semper in principio fuit, et in sua Dealitate manet, hoc quod semper fuit, per assumptionem hominis Deus esse cessavit; sed ut homo inciperet esse Deus quod ante non fuerat, in utero conceptus est Emmanuel, et ideo Θεοτόκος Maria, quia homo qui conceptus est et natus a tempore conceptionis Deus coepit esse in utero, et Deus est in partu. Hic sensus Cyrilli, hic sensus Athanasii, Damasi, Ambrosii, Gregorii, Hilarii, hic Arnobii comprobatus est. Aut dexteram Serapion concordiae jungat, aut confutatus abscedat. XVI. --Serapion respondit: Si non omne quod consideratione concepit animus, fuerit elimatum, non erit lucida veritatis ostensio. Unde ut evidentius possim assertionibus Arnobii praebere consensum, integrum opusculum Cyrilli tradat in vestro recitandum auditu, ne forte castratis sententiis commoda potius secundum arbitratum secuerit, ut defensioni suae probaret Cyrilli concordare doctrinam.--Arnobius dixit: Licet infinita sint volumina quae doceant Cyrillum ita de Domino Jesu sensisse et credidisse, ut in uno Dei Filio Deus verus et verus homo esse credendus sit et colendus, et ita esse Mariam Θεοτόκον sicut Χριστοτόκον; tamen ecce liber ex integro, si jubetis, recitandus offertur.--Judices dixerunt: Semel animus contentione attonitus etiam cum integer lectus fuerit, non dehabebit quod ingerat, et superfluo molimine occupet morarum spatia: tamen quia est prae manibus liber S. Cyrilli, recitetur. Cumque fuisset codex apertus, recitatus est titulus sic, etc. XVII. --Post hanc epistolam publice perlectam,--Judices praefati dixerunt: Ecce ex integro liber lectus est sancti Cyrilli, quem Arnobius fidei suae concordem noscitur protulisse; si quid Serapioni remansit quod ingerat, pandat.--Serapion dixit: Ego amore fidei ducor, et vinci me magis gloriari potero quam confundi. Non enim de sua victoria servus agere debet, qui de honore Domini vel exhonoratione ejus cum conservo contendit, et ut vult ostendere suum Dominum inhonorare in suis sermonibus. Beatissimum correptionis genus est in quo non agitur de censu pecuniae, nec de rebus his quarum post depositionem corporis non egemus: sed agitur de his quae ad perpetuum gaudium pertinent, vel irrogant aeternum incendium. Haec ideo ingero, ut si adhuc aliqua protulero contra Arnobium, non amore contentionis existimer protulisse, ut de mea contentione coner mihi generare victoriam; sed ut victoriam ipsam veritatis elimatam per omnia membra sua et splendidam Arnobius proferat, ut nihil mihi quod nunc egerim, agendi hoc tempore remansisse contestetur.--Judices dati dixerunt: Dic ergo si quid tibi superesse cognoscis. XVIII. --Serapion dixit: Iste liber qui lectus est S. Cyrilli, non docet in Filio Dei duas substantias, sed unam conatur ostendere.--Arnobius dixit: Ipsam unam, quam conatur ostendere pande.--Serapion dixit: Deitatis tantum, non humanitatis; ut Dei mater dicatur Maria, non tamen et hominis. Nam Θεοτόκον vult eam vocari, non Χριστοτόκον; aut si alio consentit, et Χριστοτόκον pande.--Arnobius dixit: Sanctus Cyrillus contra eos qui sanctam Mariam Θεοτόκον negant, secutus priores suos episcopos Theophilum, sive Athanasium, ostendit illam Θεοτόκον exstitisse, ne forte parem habere putaretur, cum Χριστοτόκος dicitur. Fuerunt enim et aliae Christotocae, nulla tamen ita Χριστοτόκος et Θεοτόκος, et virgo effecta feta est sicut Maria. Memorans ergo hoc quod majus est Θεοτόκος, quod minus est Χριστοτόκος siluit. Modo qui ante dixit, Maria patrem et matrem habuit, et homo fuit, nunquid eam negasse hominem esse putandus est? Impressit igitur hunc locum, de quo erat contentio. Nestorius enim nullo modo passus est debere Θεοτόκον credi, et ideo frequenti assertione id egit, ut eum hoc quod negavit Θεοτόκος edoceret.--Serapion dixit: Doce ergo sensum Cyrilli talem exstitisse, ut ipsum qui ex Maria natus est Deum illum et hominem memoraret.--Arnobius dixit: Et nos assumus, et liber qui lectus est; accipe ex eo quae lecta sunt ita. Non ideo factus est homo unigenitum Dei Verbum, ut Deus esse cessaret, sed ut in assumptione etiam carnis propriae majestatis gloriam intueremur. Haec primo dixisse si non sufficit, quae in secundis dixit ausculta. In carne positus audiebat Patrem dicentem, Sede ad dexteram meam (Ps. CIX, 1). Audi etiam quid dixerit tertio, divinam secuti Scripturam, Dei Verbum cum conditione copulantes, humanam et mortalem, divinamque naturam in unum aliquid conferentes, ita tamen ut simpliciter non homo Theoferus intelligatur, sed Deus incarnatus, qui per dispensationem copulationis (nota quid dicat) corpus sibi ex Virgine sancta ascribit. Hoc enim modo, nec aliter intelligitur Christus. Ausculta etiam quarto loco quid astruat. In Christo asserimus quod coierunt quadam arcana ineffabilique ratione in unum Deitas et humana conditio, ut in eodem simul et homo intelligatur juxta nos, et Deus supra nos. Quinto etiam loco audi quid dixerit de Filio Dei. Sicut ipsius Verbi quod est ex Deo Patre, propria fuit caro illa pura atque venerabilis, quae ex sancta Virgine procreata est, ita omnia quae carni conveniunt absque solo peccato, subire debuit, et omnia ut nasceretur ex matre. Audisti quid dixit?--Serapion respondit: Audivi.--Arnobius dixit: Explana mihi quod dixit.--Serapion respondit: Caro pura atque honorabilis, quae ex sancta Maria procreata est, omnino ut nasceretur ex matre.--Arnobius dixit: Quidquid intelligis in hoc loco, fac me scire.--Serapion dixit: Hoc puto illum dixisse, quod carnis sanctae mater sit Virgo ista quae peperit.--Arnobius dixit: Vis videre quia bene intellexisti? Considera quid isti sermoni subjunxit. Si, inquit, extra carnem intelligatur Deitas, ipsa per se erit sine matre, et recte quidem.--Serapion dixit: Peto ut planum mihi facias quid conetur astruere.--Arnobius dixit: Luce clarius est quod Dei matrem Mariam esse per carnem, quam solam creavit, exponat. Deitas enim, ait, sola matrem non habet, ut subaudiatur, quia Deus et homo unus Dei Filius est iste qui natus est. Unde sexto loco subjungens, ait: Si voluerimus recte calcare, non Deitatem nudam, sed inter carnem et natum permixtum Dei Patris Verbum sanctam Virginem creasse, quae electa est, ad puerperium venerandum, ut carnaliter eum pareret, qui carnem dignatus est induere.-- Serapion dixit: Clausis auribus mentis totum librum istum audivi: et ideo non vidi istas duas personas in uno Dei Filio Cyrilli assertione expressas. Nam quomodo non duae docerentur personae virgineo partu editae, cum dicat Deum carnaliter natum, qui dignatus est assumere? etc.--Arnobius dixit: Utique carnem simul cum assumptore carnis. Assumptor enim carnis Deus est, caro autem integer homo est; integer autem homo est, qui carnem et animam habet. Nam Apollinaris ideo damnatus est, quia pro anima Deum posuit incarnatum. Et ideo res in synodo Nicaena damnatas nec meminisse debemus. Audi ergo S. Cyrillum dicentem in libello ejus qui lectus est. Sirecte, inquit, sapere voluerimus, et semitam sine errore calcare, non Deitatem permixtam Dei Patris Verbum sanctam Virginem creavisse, quae electa est ad puerperium venerandum, ut carnaliter eum pareret, qui carnem est dignatus assumere.--Judices dixerunt: Liquet defensionem Arnobii Cyrilli assertionibus convenire, injusta ergo ratio est quae cunctatur deferre victoriam ei qui post altercationis exitum palmam meretur. XIX. --Serapion dixit: Per justitiam vestram obsecro, uti quomodo primo loco, et secundo, et tertio, quod de ea re, de qua agitur, dixerit Cyrillus, ita per ordinem commemoravit Arnobius, ut veniret ad sextum; nunc ne forte sumpserit alia capitula ejusdem libri evidentiora, quae hoc ipsum ostendere valeant, meae petitioni concedite.--Judices dixerunt: Ad quam partem velis eum facere dicito.--Serapion dixit: Ego quidem probatissimum jam apud me retineo, et totis ex visceribus credo ita esse ut defendit Arnobius. Sympolitae et Sympatriotae in hoc errore positi, in quo ego fui, nulla poterunt ratione ab hoc errore vocari, nisi hac sola, ut dicatur illis et probetur ita S. Cyrillum tenuisse.--Arnobius dixit: Deprecor et ego aequitatem vestrim ut per ordinem loca ostendentem sancti Cyrilli libri, patienter exspectare dignemini, quousque finem ejus attingam.--Judices dixerunt: Licet exspectationis nulla sit causa, tamen vestrae petitioni annuendum esse credentes, patimur ex abundanti loca libelli ostendi ab Arnobio quo possint et auditores nostri, et hujus actionis nostrae lectores aut non errare, aut, si erraverint, ab erroris itinere revocari. Erit Dei nostri parata clementia electis his ut redeant ad Christum, ad pacem, ad concordiam fidei catholicae, qui unum Dei Filium in duas partes divisum existimantes tenere Romanam Ecclesiam, seipsos miserabiliter occiderunt, dicente ipso Domino nostro Jesu Christo: Omnis qui irascitur fratri suo sine causa reus erit concilio (Matth. V, 23). Ecce causa nulla est, et interfectio facta est populorum; vadit furor caecus in universo populo Christiano per episcopos, per presbyteros, per diaconos, per archimandritas, per omnes pene monachorum et innumerabilium turbas. Sic tota Aegyptus, sic tota est Palaestina turbata, ut effusio sanguinis humani terram ipsam inebriaverit; et causa sola rumoris est, nullius prorsus erroris. Nam cum omnibus Aegyptiis et Syris praedicatio sancti Cyrilli placeat, quae tanta dementia est quae in suos fratres desaevit, et spumat ira, cum ejusdem fidei sit tota fraternitas populorum?--Serapion dixit: Fateor errorem meum non aliunde sumpsisse exordium, nisi hinc quod duos filios Dei astruere asserant hi qui duas substantias in uno Dei Filio asserunt, easque perfectas. Nam si vere Dei Filius ex Patre genitus ante saecula creditur, qui per omnipotentiam suam voluit angustum virginei ventris intrare hospitium; unde qui semel natus fuerat ex Patre ante tempora solus, ut iterum non solus cum homine nasceretur, constat duas esse substantias in uno Domino Jesu, sicut praedicatio sancti Cyrilli posuit in ferri massa quam ignis inflammat, ut sit ferrum in sua substantia, et ignis in sua natura, sed utrumque in unam societatem connexa, et ita in una coadunatione subsistunt, ut non ferrum possit, sed solus ignis sensibus manifestari humanis; sensibus, inquam, videndi atque tangendi, quibus ratio nostra colligitur, et ad id quod verum est pervenitur. Prosequatur itaque coepta Arnobius, ut tandem erubescant hi qui fratres suos persequuntur injuste. XX. --Arnobius dixit: Nunc usque sexti capituli causa tractata est; quid autem in septimo factum sit recitabo. Carnaliter eum peperit, qui propter nos homo factus est et infans. Erat enim non juxta nos, hoc est, non in sola nostri similitudine constitutus, sed erat in humana conditione propter carnem: Divinus autem et coelestis super nos.--Serapion dixit: De quo dixit, Homo factus est?--Arnobius dixit: De Filio Dei ante tempora et ex Patre genito, de quo superius dixit: Non cessavit Deus esse, cum carnem assumpsit.--Serapion dixit: Hic qui assumpsit hominem Deus, ipsum hominem per suam omnipotentiam Deum fecit? Constat ex assumente et assumpto unum Dei Filium Cyrillum docuisse.--Arnobius dixit: Ecce octavo loco prosecutus. Ratio Deitatis nuda, ac si sine carne existimetur, ipsa per se nostri sermonis non egebit auxilio.--Serapion dixit: Explanationem hujus, quaeso, pande sententiae.--Arnobius dixit: Ratio Deitatis si nuda, id est, sine carne existimetur, hoc est, si sine homine divinitus, humanioris ratione non egebit. Quid enim sermo in invisibili Deo dicere praevalet? Et ideo in uno capitulo hunc intellectum aperiens ait: Sed quomodo unigenitus Dei Sermo factus est caro, et habitavit in nobis? Ideo ad ipsum referuntur. Sequamur nunc, et quid in nono capitulo dixerit recitemus. Prophetissam sanctam Virginem vocat. Christo enim praegnans prophetae implevit officium. Item in decimo capitulo: Natus enim (ait ille) infans divinus, et omni mundo excellentior; erat quidem in cunabulo (Luc. II, 7) gremioque Genitricis propter morem conditionis humanae, sed qui erat etiam Deus.--Serapion dixit: Cum dicit, iste infans qui natus est, erat etiam Deus, duas personas evidenter expressit.--Arnobius dixit: Coepisti aures animae tuae aperire. Utique qui cum dixit erat, etiam ostendere voluit natum quidem infantem, qui non solum infans esset, sed etiam Deus. Duodecimo etiam loco, quando his pressius insistat, qui negant duas substantias in unico Dei Filio convenisse. Ait enim: Sed dicit aliquis: Quomodo fieri potest ut hominis natura majestatem caperet Deitatis, praesertim cum Deus ipse dixerit manifestissime beato Moysi: Quomodo nemo videbit faciem meam et vivet (Exod. XXXIII, 20)? Et si igitur intolerabilis Deitas inaccessibilem habet attactum, quomodo credibile videbitur Deum et hominem in unum convenisse? Ego vero adversus hujusmodi quaestionem dixerim quidem, super omnem modum et genus miraculi, et super mentis nostrae cogitationem et sensus dispensationis esse hujus rationem. Sed tamen agebatur sapienter Deo suam naturam imbecillitati nostrae tolerabilem faciente.--Serapion dixit: Nullus tam evidenter divinam humanamque naturam in uno Christo distinxit, ut diceret, objurgantur contra eum qui negant Deum in unum et hominem convenisse. Et adderet dicens: Ego adversus hujusmodi quaestionem dixerim, etc.--Arnobius dixit: Bene considerasti solum illum apostolice docuisse, Deum esse in Christo mundum reconciliantem sibi (I Cor. V, 18); verum etiam contra eos suscepisti, qui dicunt hominem in Dei substantiam convenire minime potuisse. Transeamus duodecimum, et ad quartumdecimum veniamus. Ait enim in sequentibus: Quantum spectat ad rationes et sensus humanos, nequaquam possent inter se convenire Deitas et humana conditio; conveniunt tamen in Christum, et unus ex ambobus Emmanuel. Qui vero separat et hominem seorsum, et Filium Dei, et alium aestimat, is mihi videtur veritatem non intelligere, et videre non posse. Item de quartodecimo dicemus. Ut ostenderet duas in uno Dei Filio inesse substantias, ait: Quemadmodum ferri materies, cum in medio fornacis aestu conflatur, ignis instar ardescit, et in ejus speciem vertitur ad calorem, et candorem ipsius imitatur flammae victricis; ita carnis natura, cum aeterno atque incorruptibili Dei Filio est conjuncta, destitit esse quod fuerat.--Serapion dixit: Quid est, destitit esse quod fuerat?--Arnobius dixit: Sequens versiculus indicat, quare dixerit, Desiit esse quod fuerat. Ait enim in sequenti sermone. Nec ulterius remansit in.....--Serapion dixit: Aperi mihi ut quid dicat videam.--Arnobius dixit: Omnis natura generis humani fragilitatem habet affectuum et sensuum: hic autem in hanc pestem nunquam incurrit, nec aliquando aliquid sine sua passus est voluntate; sed sicut scriptum est, Omnia quaecunque voluit Dominus fecit in coelo et in terra, in mari, in abyssis (Ps. CXXXIV, 6). --Judices dixerunt: Quomodo vidimus Serapionem manus tuae dedisse victoriae, ipsius pace dictum sit, pacis fidei tuae nobis verbo tenus lineam tende, ut memoranda non tegantur silentio. XXI. --Arnobius servus Jesu Christi dixit: Dum in Unigenito duas confitemur naturas, duasque substantias, objicitur quod alterum dicamus Dei Filium, alterum filium hominis. Nos autem auctoritate Apostoli dicimus: Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi (II Cor. V, 18). Si enim mundum reconciliavit, ita ut credentes in se faceret filios Dei, homines utique natura servos non Dei filios, actu etiam reos et per praevaricationem primi hominis inimicos generis humani obnoxios (Rom. V, 10; Rom. VI, 16, 17); tamen per suam gratiam hos Dei filios fecit (Joan. I, 12). Qui ergo alios Dei filios fecit, quomodo ipse non est Filius Dei, adunatus cum Verbo, quod caro factum legitur (Joan. I, 14); Verbum quod erat antequam mundus esset (Joan. XVII, 5); Verbum quod non est a principio, sed in ipso principio semper fuit; Verbum quod caret initio, sed ipsum est initium; Verbum quod non subjacet tempori, vel momento, vel atomo, vel puncto, sed est omnium creator? Hoc Verbum non amittendo intemporalitatem suam, sed assumendo temporalem hominem perfectum, perfectus Deus, hominem natum de Spiritu sancto ex Maria virgine per omnipotentiam (Luc. I, 35; Matth. I, 20), quia omnipotens Deus sic Pater et Spiritus sanctus. Per hanc ergo omnipotentiam suam voluit hunc hominem, quem assumpsit, hoc facere assumendo ex tempore, quod ipse semper fuit sine tempore; ut non possint jam dici duo filii, alius ante tempora genitus, et alius natus ex tempore; sed unus Dei Filius Dominus Jesus Christus. Inde est quod dictum est ab Apostolo: Et si cognovimus Dominum Jesum secundum carnem, sed nunc jam non novimus (II Cor. V, 16). Quasi quis dicat: Et si cognovimus lanam priusquam ad mixtionem conchylii fieret purpura: sed jam non novimus lanam, sed purpuram, qua inter homines omnes nullus uti possit, nisi Augusti fuerit praeditus dignitate. Impingitur hoc loco: Ergo vilis lana fuit prius Jesus, et Dealitas superveniens fecit eum purpuram? Non ita dicimus: sed antequam Spiritus veniret super Mariam, et virtus Altissimi obumbraret eam; et hoc conciperet quod sanctum vocaretur Filius Dei (Luc. I, 35, 36), ante hoc ipse uterus Mariae, quamvis mundus esset a peccato et sanctus, tamen vilitate humilitatis erat ut lana optima et incomparabilis universis quae erant sub coelo virginibus: eratque talis ac tanta, quae decenter et in se Dealitatem Filii Dei, sicut conchylii lana sanguinem susceperit, et ipsa lana esse cessaret lana, sed vera purpura per sanguinem fieret memoratum. Non enim lana, sed pretiosa est hujus sanguinis capax! Quod si sanguis hic lanam tanta majestate sublimat per suam admixtionem, ut nulli hac liceat uti, nisi huic, qui regia fuerit praeditus dignitate; quanto magis quando Spiritus sanctus venit in Mariam, et virtus Altissimi obumbravit eam, hoc quod natum est ex ea de semine David secundum carnem (Rom. I, 3), secum fecit Filium Dei, ut sic esset Maria Θεοτόκοσ, sicut Χριστοτόκος? Quia ante Mariam fuerunt aliae christotocae, sed non virgines, nec ex Spiritu sancto, nec virtute Altissimi obumbrante. Haec autem et Χριστοτόκος est sola, et Θεοτόκοσ, sola virgo, ex Spiritu sancto et virtute Altissimi concipiens. XXII. --Objicitur nunc de tentationibus et passionibus ejus: Utrum ipsa Dealitas simul interpretatione diabolica, fuerit in passione Judaica. Ad haec audi prophetam canentem: Quomodo Dominus amat judicium, et non derelinquet sanctos suos (Ps. XXXVI, 28). Addo aliud: Si non deserti sunt tres pueri in camino ignis, sed ipse qui semper fuit Filius Dei, ibi inter tres quartus apparuit (Dan. III, 92); quanto magis non dereliquit Sanctum suum, cum coepit in vulva Virginis concipi, et cum nascente nasci, cum lactante lactari, cum crescente crescere? Ipse utique cum tentato tentatus est, et cum crucifixo crucifixus est. Objicitur: Quomodo ergo Deum impassibilem asseritis qui dicitis simul conceptus, simul natus, simul est et tentatus, et passus, et prorsus Sanctum suum nunquam deseruit? Respondebo: Memor esse debes exempli lanae et sanguinis conchylii. Cum ergo facta fuerit haec lana per admixtionem sanguinis purpura, cum netur, aut filatur, aut torquetur, lana utique recipit majestatem. Nunquidnam quae torquetur, a purpureo colore deseritur? Addo et aliud exemplum: Verbi gratia dicamus: securis ictu arborem cum verberaveris, et splendorem solis, si eum simul percusseris, arbori quidem infligis vulnus, solem vero et splendorem simul percutis, et calorem impassibilem derelinquis. Quod si arborem ad ictum percutientis sol non deserit, quanto magis Sanctum suum nequaquam Dei Filius, quod est Verbum, in passione deseruit? Et sicut vere rubus flammam habuit, sic vere passus est Filius hominis; et sicut vere non incensus est, sic vere non passus est Filius Dei. XXIII. --Objicitur iterum: Duos facis, filium hominis, et Filium Dei. Respondetur: Non duos ad divisionem facio, sed in una Dealitate duas substantias distinguo, unam quae nativitatem temporalem habuit, alteram quae penitus tempori subjacere non potuit. Unam, qua infans in praesepe positus, pannis obvolutus (Luc. II, 7), crevit aetate et sapientia (Luc. II, 53); altera, qua ipse creat nascentes, et dat eis ut vivant et crescant aetate et sapientia. Unam, qua baptizatur a famulo, quasi sanctificationem accipiens (Matth. III, 15); aliam, qua ipse sanctificat et aquam pariter et Baptistam. Unam, qua dormit in navi, et excitatur a discipulis; aliam, qua ipse excitat ut excitent Dominum. Unam, quae subsit ventis, flatibus et tempestati; aliam, qua ventis imperat, et tempestatibus jubet (Marc. IV, 38; Matth. VIII, 24). Unam, qua plorat hominem mortuum; aliam, qua imperat morti, ut relinquat mortuum et sepultum (Joan. XI, 35, 44). Unam, qua venditur a discipulo (Matth. XXVI; Joan. XIX); aliam, qua totum redimit mundum. Unam, qua felle cibatur, et potatur aceto (Matth. XXVII); aliam, qua pane vitae aeternae cibat et propinat poculum gaudii sempiterni (Matth. XXVI). Unam qua tristatur usque ad mortem; aliam, qua a tristitia liberat, atque dat gaudium vitae. Unam, qua moritur et sepelitur; aliam, qua sepulcra aperiat, etc. Unam, qua videntibus apostolis elevatus est in coelos, et sedet ad dexteram Patris (Act. I); alteram, qua de sinu Patris non abscessit, sed semper in Patre, et cum Patre fuit, et esse non desinit. Objicitur ergo: Et quando in vulva Virginis Verbum caro fiebat, et quando in praesepe pannis obvolutus erat infans, et crescebat aetate et sapientia, et caetera exercebat, quae tota vita fecisse scimus, de sinu Patris nunquamne discessit? Respondetur: Cum quidam interrogator cuidam diceret erudito: Dic mihi in quo loco nunc Deus est? fertur tale dedisse responsum: Dic ubi non sit, et inquire ubi sit. At vero cum propheta clamet: Si ascendero in coelum (Ps. CXXXVIII, 6), etc., et ipse dicat: Coelum et terram repleo (Jer. XXIII, 24), quomodo poterat fieri ut qui unus est cum Patre et Spiritu sancto deesset Patri et Spiritui sancto, cum esset in vulva Virginis, cum nasceretur, lactaretur, etc., tamen de sinu Patris nunquam discessit. Et cum haec dixisset,--Judices et omnes auditores dixerunt: Satis subtile quod asseris, et videri a nobis non potest, nisi aliquibus hoc fuerit comparationibus declaratum. XXIV. --Dicite mihi, dixit Arnobius: Unde fons nascitur? Qui respondentes dixerunt: De vena terrae.--Arnobius dixit: Vena haec unde nascitur fons, Patris locum opportune in vestra mente depingat, ut sit Pater vena, Filius fons, qui natus est de vena; de vena vero et fonte non nascitur fluvius, sed procedit. Aliud est nasci, aliud est procedere. Quidquid ad vivificandum pertinet, et ad medendum, et ad lavandum unius ejusdemque substantiae est: sed tripartitae personae, ut sit vena Pater generans Filium, quem diximus fontem: ex vena vero et fonte non nascens, sed procedens fluvius sit Spiritus sanctus. Sitque secum connexa pergens, ut unum sint tres, et sic vere tres, ut vere unum sint. Filius ergo idem fons vitae simul cum fluvio eodem Spiritu sancto procedente ex Patre et Filio, circuit universa orbis terrae spatia, sitientes potans, ariditates infundens, terras rigans, sordes diluens, fabricans, solidans, omniumque hominum, avium, pecudum, repentium, piscium genera vivificando sustentans: nec est omnino cuiquam vita, nisi his quibus fons et fluvius ex vena fontis ex ipsius gremio procedens circumeundo sordes lavet, ariditates infundat, sitientes potet, aestuantes refrigeret, angustiatos recreet, hominum, avium, pecudum, reptilium et piscium generationes universas suo haustu sustentet. Vena autem nunquam patitur fontis ex se ante nascentis, fluvii ex se et fonte procedentis absentiam. Quod si elementum aquae servituti nostrae subjectum hanc probant habere potentiam, ut vadens cursu rapidissimo per montes, per colles, per cuniculos aquaeductorum, et fistulas, tamen de sinu venae non discedendo circumfluit, sed ibidem permanendo discurrit; quanto magis Filius et Spiritus sanctus de illo gremio majestatis nunquam penitus abscedentes, inseparabili et integra Trinitate perdurant in unitate substantiae, in Trinitate personae. XXV. --Volentibus autem hujus sanctae Trinitatis inquirere majestatem et originem, occurrit vena fontis: fodi quantum potes, nunquam poteris ad ejus initium pervenire. Occurrit tibi affluentior vena, quidquid pulsando quaesieris, et eo magis plus prohiberis inquirere, quanto plus quaerendo potius quam eredendo pervenire. Et si venae hujus subditae pedibus tuis initium invenire non praevales, quomodo poteris Patris initium reperire? Patris vero si inveniris initium, invenies et Filii. Si enim inveneris quando coepit vena manare, invenies et quando ex ipsa vena natus sit fons; invenies etiam quando ex vena fontis fluvius procedere coeperit. Sed sicut non praevales ad venae pervenire principium, quomodo in principio jam erat vena, in qua erat fons, et fons erat apud venam, et vena erat Pater ejus, qui erat in principio apud Deum (Joan. I, 1). Verbum quippe Patris est fons, qui est venae Filius, fons vitae, quomodo Psalmista canit ad venam dicens: Quoniam apud te est fons vitae (Psal. XXXV, 10). Fluvius autem ex fonte procedens, et vena tunc coepit procedere, quando vena eructabat fontem. Sic enim legitur Patrem dixisse: Eructavit cor meum Verbum bonum (Psal. XLIV, 1). Sed sicut non invenies venae initium, ita quoque nec fontis; et sicut non invenies initium venae nec fontis, ita nec invenies fluminis. Ut simul ergo vena emanans, et fons, fluviusque, ita simul Pater, et Filius, et Spiritus sanctus: et quantum dignitas Creatoris a creatura, tantum distat comparatio creaturae a Creatore. Quantum vero potueris aliquid melius sentire et dicere, eo amplius remanebit, ubi melius possit et verius Divinitas credi. Bene, ut dictum est, non dictum melius excludit, sed ornat; male autem dictum a bene dicto eliminatur et pellitur. Ideo meliora dicentibus aures semper patere, et mentibus Sapientia imperat dicens: Aperi aurem tuam verbo veritatis, et firma cor tuum in sermonibus justis (Prov. XXII). XXVI. --Cavendum est sane ne scelerati Sabellii sensum incurrens, Patrem, et Filium, Spiritum sanctum sic unum Deum credas, ut non putes Patrem verum Filii genitorem, et unigenitum verum Patris Filium, procedentem ex Patre et Filio non credas Spiritum sanctum, sicut unus Deus secundum sacram Scripturam credendus est, quae dicit: Dominus Deus tuus, Deus unus est (Deut. VI). Ita ipse unus Deus Pater verus, Filius verus, Spiritus sanctus unus et verus credendus Deus est. Deus enim indivisae substantiae nomen est, accipienti conferens totum, et nihil minuens conferenti: non ita ut Filius habeatur, qui Pater est; neque Pater credatur, qui Filius est; nec Spiritus sanctus qui est Pater aestimetur. Pater enim est qui dicit Filio: Ante luciferum genui te (Ps. CIX, 4). Filius qui dicit: Ante omnes colles generavit me, et antequam quidquam faceret, ego eram cum eo (Prov. VIII, 25). Ipsum autem Spiritum sanctum qui procedit ex Patre et Filio (Joan. XV, 26), sicut de fonte, et de vena fontis procedens fluvius, contra doctrinam Macedonii, Deum esse Paulus apostolus evidenter ostendit, eum ipsum, quem Isaias propheta dicit: Vidi Dominum sedentem in thronum excelsum, qui dixit mihi: Vade, dic populo huic, Videntes videbitis, et non videbitis (Isai. VI, 4, 9). Spiritum sanctum hunc Paulus hoc ordine patefecit, dicens ad Judaeos: Bene de vobis Spiritus sanctus dicit per Isaiam: Vade, dic populo huic, Videntes (Act. XXVIII, 26), etc. Hoc autem, ut dixi, sectam Macedonii superat, quae dicit: Nusquam legitur in Scripturis sanctis, Deus Spiritus sanctus; diximus apostolum Paulum hunc dixisse Spiritum sanctum, quem Isaias dicit: Vidi Dominum Deum omnipotentem Sabaoth sedentem super thronum, et dicentem mihi, etc. Nunc etiam beatum Petrum ostendam Dominum dixisse Spiritum sanctum, et sufficit; quia quasi in capite corporis duo oculi, ita in capite Ecclesiae Petrus et Paulus sunt. Dicit ergo Petrus apostolus ad Ananiam mentientem: Quid utique convenit tibi et uxori tuae mentiri Spiritui sancto? Non estis hominibus mentiti, sed Deo (Act. V, 3, 4). Alia plura poneremus, si non sufficerent horum duorum testimonia apostolica auctoritate firmata. Sane quomodo jam diximus et probavimus, quod qui descendit de coelis pro assumptione hominis nunquam dimiserit coelos, quia scriptum est, Coelos et terram ego replebo (Jer. XXIII, 24); et qui cum ab his ad coelos ascendit, nos nunquam dereliquit. Sic enim ipse promisit dicens: Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi (Matth. XXVIII). Cum ergo constet descensus ejus ad carnem, sic teneamus, ut in ipso Dei Filio duas nativitates, sicut duas substantias fateamur, ante tempora invisibiliter ex Patre, ex tempore visibiliter ex matre; ante tempora Deus verus de Deo vero, ex tempore Deus verus et homo verus ex Maria semper Virgine Spiritu sancto obumbrante, natus autem verus Deus invisibilis cum vero homine visibili, verus Deus incomprehensibilis cum vero homine mortali. Natus, inquam, non aereus, sed corporeus; non in phantasia, sed carnem, ossa, sanguinem, sensum et animam gestans: unus idemque homo verus et Deus verns, adimplens Legem et Prophetas, passus cruceni secundum Scripturas, vere mortuus est, vere sepultus, vere a mortuis tertia die resurrexit. Hoc tamen in eo est mortuum, quod mori potuit. Homo enim mortalis est a Deo immortali susceptus; resurrexit autem non Deus in hominem, sed homo in Deum. Postea per quadraginta dies in terris visus est, ac sic assumptus in coelum, sedet ad dexteram Patris, venturus ad judicandum vivos et mortuos (Act. I). XXVII. --Et cum haec diceret,--Universi dixerunt: Dic nobis, quomodo judicabuntur vivi et mortui?--Arnobius dixit: Vivos, credentes, catholicam fidem habentes; mortuos, gentiles, Judaeos et haereticos, qui non habent vitam secundum sermonem Domini: Qui non credit in me, non habet vitam in se (Joan. III, 36). Et verum dicit: Qui credit in me, si mortuus fuerit, vivet (Joan. VI, 35). Ergo, ut dixi, sequamur. Venturus est ut judicet vivos et mortuos, justos et injustos, fideles et incredulos. Mors enim ejus pretiosas facit omnes mortes credentium atque sanctorum (Ps. CXV, 15), in tantum, ut in eadem carne, qua natus, et passus, et mortuus resurrexit, et pro qualitate operum, omnes vel ad aeternam coronam gloriae, vel ad supplicia aeterna, Deo judicante, pertingant. Credendum namque est animam nostram a Deo factam: et licet sit perpetua in alterutram conditionem aut boni aut mali futuram, sine initio tamen non esse animam: quia hoc solius Dei est peculiare, ac per hoc creaturam Dei esse animam sive facturam. Scriptum est enim: Qui figuravit flatum omnium hominum, ipse scit omnia. Et rursum: Vivit Dominus, qui fecit nobis animam. Et iterum: Spiritus a me prodiet, et omnem animam ego feci (Isai. LVII, 16). Carnem quoque nostram ex limo per Deum factam (Gen. II, 7), et idcirco utramque hominis substantiam unius Dei esse auctoris; atque ideo omnia quae facta sunt nobis subdita sunt, quia illa jussu Dei sunt formata. Igitur non opere. De homine autem dixisse Deum legimus: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram (Gen. I, 23); et ideo hominem nobilissimam Dei fabricam non solum ex anima et corpore, sed et spiritu constare, et esse triplicem Apostolus probat dicens: Ut integer spiritus vester, et caro, et anima in adventu Dei servetur (I Thess. V, 23). Sane spiritum dico, qui accidens est, non naturalem, nec eumdem, esse in omnibus. Sic enim Apostolus dicit: Nos autem non spiritum hujus mundi accepimus, sed spiritum qui ex Deo est (I Cor. II, 12). Istum autem quem credentes accipimus, gratiae divinae est; alterum vero spiritum intentionis diabolicae. Quia diabolus non sine initio est creatus, ut Marcion delirat, sed a Deo bono angelus factus est, et omne malum ex ipso initium sumpsit. Malum autem esse quod prohibet fieri bonus et benignus Deus, etiamsi id bonum sit, malum judicabitur per prohibitionem Legislatoris Dei, Jam quid tam bonum quam sacrificium Deo offerre? Sed quomodo exspectare sanctum Samuelem rex Saul noluit, ipse autem sacrificium morante Samuele, incendit, ultra Spiritus sanctus in eo esse non potuit (I Reg. XIII, 10). Spiritus enim sanctus disciplinae affugiet fictum (Sap. I, 5), atque utinam recedente Spiritu sancto, alio spiritu non ludificaretur, vel etiam vexaretur. Ad qualitatem igitur facti si respiciamus, bonam rem facit; sed non respiciendum est ad qualitatem facti, sed ad superbiam contemptoris. Nam et communio sacramenti sancta est, sed perniciosum opus perficitur, huic si nondum fuerit sacratissima unda perfusus. Sunt multa his similia, quae cum bona sint opera, perniciem pariunt cum non eo ordine quo sunt constituta peraguntur. Ideo angelus iste, qui est diabolus, de praesumptione incurrit culpam et primus omnium angelorum in suo corde peccavit. Sic enim dicitur in propheta a Domino: Tu dixisti in corde tuo: Ascendam super coeli sidera (Isai. XIV, 13), etc. Primus ergo in suo corde peccavit: ex quo pullulare omnium praesumptionum genera tunc coeperunt, cum nullius exemplum secutus, a se dedit peccandi exordium. Natura autem bonus est, sicut effractor est homo aliena rapiens habenti, et liberalis est homo propria conferens indigenti. Uterque homo est, sed unus bonus aliis, in aliis non natura malus, propter Creatoris injuriam, sed pravae voluntatis studio; bonus autem, et natura bonus, et bonae studio voluntatis. Unde et angelorum canores his sermonibus resonabunt, ut Deo gloria in excelsis caneretur et pacem Dei super terram cum hominibus bonae sererent voluntatis (Luc. II, 14, 15). Malae ergo voluntatis arbitrio angelus bonus cum esset, declinavit ad malum: hunc secutus est homo (Gen. III), qui divinae legis instituta contempsit. Creator autem praescius contemptores fore et angelos et homines, justitiae suae subditos fecit, ita ut absolute eos suae esse permitteret voluntatis, quia nec aliter gratiae retributio justa esse posset. Initium autem hominis et praevaricationis ejus evidens Geneseos liber inter sui initia loquitur, angeli autem initium testatur propheta dicens: Tu eras consignatio similitudinis, et corona decoris, in deliciis paradisi Dei fuisti. Omnem lapidem optimum habens in te sardium, et topazium, et smaragdum, et carbunculum, et saphyrum, et jaspidem, et ligurium, et achaten, et amethystum, et chrysolitum, et berillum, et onychinum, et auro implesti thesauros tuos, et apothecas tuas in te. Nam ex qua die creatus es tu, cum cherubim posui te in monte sancto Dei, et factus es in medio lapidum igneorum, et abisti sine macula in diebus tuis, ex qua die creatus es tu, donec invenirentur iniquitates tuae in te, a multitudine cogitationis tuae. Implesti, enim promptuaria tua iniquitate,et peccasti, et vulneratus es a monte Dei: et eduxit te de cherubim, de medio lapidum igneorum. Exaltatum enim est cor tuum in dedecore tuo; ideo in terram projeci te in conspectu regum, et dedi te in traductionem propter multitudinem peccatorum tuorum, et iniquitatem negotiationis tuae, quia contaminasti sancta tua. Et producam ignem de medio tui, et ipse ignis devorabit te, et dabo te in cinerem super terram in conspectu omnium videntium te, et omnes qui te noverunt inter nationes contristabuntur super te.Ut prodigium enim factus es, et non eris amplius in aeternum (Ezech. XXVIII, 12). Mundum quoque ipsum credere debemus a Deo factum ex nihilo, sicut legitur in Machabaeis: Aspicite, filii, in coelum et terram; et aspectis omnibus, quae in eis sunt, intelligite quomodo ex nihilo fecit ea Deus (II Mach. VII, 28). Ergo sicut ex nihilo factus est mundus, ita ad nihilum redigendus erit in finem, quia scriptum est: Terram tu, Domine, fundasti, et opera manuum tuarum sunt coeli. Ipsi peribunt, tu autem in aeternum manes (Ps. CI, 26; Hebr. I, 10). Coelum autem novum et terram novam fideliter Dei eloquia repromittunt (Isai. LXV, 17; Id. LXVI, 22; Apoc. XXI, 1; II Pet. III, 13), in quibus perpetuum hoc sanctis suis inhabitet: quae cujusmodi sint futura, ipse solus novit, qui facturus est; quia nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascenderunt quae praeparavit Deus diligentibus se (Isai. LXIV, 4; I Cor. II, 9). Obtemperavi petitioni, immo jussioni vestrae; et qualiter credam, exposui: superest ut vestris orationibus mihi donetur amor timoris Domini, ut possim habere vel initium sapientiae, et sit in me intellectus bonus, rectis operibus manifestus (Ps. CX, 10), quo a prohibitis abstinens, jussis insistam. XXVIII. --Serapion dixit: Hanc rem cum orationibus impetrare debes, sive tuis, sive quorumcunque sanctorum quam non habes per arbitrii libertatem concessam.--Arnobius dixit: Et quam rem habeo per arbitrii libertatem concessam?--Serapion respondit: Ut a prohibitis abstineas, et jussis insistas.--Arnobius dixit: Qui a prohibitis abstinet, et sine peccato efficitur; qui vero etiam jussis insistit, non solum a peccati reprehensione alienus est, verum etiam laude dignus est.--Serapion dixit: Ita est.--Arnobius dixit: Si ita est,ergo potest per liberum arbitrium sine peccato effici, et laudem adipisci divinam.--Serapion respondit: Ita est.--Arnobius dixit: Contra dico.--Serapion dixit: Ergo non est liberum arbitrium.--Arnobius dixit: Liberum arbitrium et defendo et teneo, sed intra metas suas clausum et finibus suis limitibusque distinctum.--Serapion dixit: Deus hominem liberi arbitrii idcirco esse voluit, ut juste vituperentur mali, quia potuerunt esse boni; juste etiam laudentur boni, quia potuerunt esse mali. Tolle enim utriusque rei possibilitatem, et non inveniet poena quem feriat, nec inveniet in remuneratione quem coronet.--Arnobius dixit: Dic ergo mihi si tui libertas arbitrii ad hoc te perducere valeat, ut possis ita a prohibitis abstinere, ut sine peccato sis; aut ita praecepta perficere, ut pervenias ad coronam? --Serapion respondit: Et si non potest homo sine peccato esse, peccatum ipsum non ei imputabitur a Deo. XXIX. --Arnobius dixit: Hoc quod illum a peccato facere liberum potuit in primi hominis praevaricatione periit: unde creaturam suam Creator ad hanc recuperationem praevenire potuit, ut quia jam suis viribus liberari a peccato non poterat, Dei gratia liberaretur. Unde etiam infirmitates nostrae, Salvatoris Domini nomen imposuerunt, captivitas nostra Redemptorem, miseriae nostrae misericordem, servitus liberatorem. Nunc te volo Serapionem interrogare. Cupis ut tui misereatur Deus, an non?--Serapion dixit: Et quis est qui non vult ut ejus misereatur Deus?--Arnobius dixit: Ego quod interrogo, sicut te interrogo, ad ea volo mihi respondeas. Unde, dic mihi, petis ut tui misereatur Deus?--Serapion dixit: Plane, quia hoc quotidie Deum precor et obsecro.--Arnobius dixit: Ergo miserum te confitere, ut misericordiam consequaris; ad quam rem audi clamantem Apostolum: Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? Gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum (Rom. VII, 24). Collige ergo rationem, et vide quia si potes sine peccato esse, miserum te esse confiteri non poteris, et cum miserum te non confiteris, a misericordia Dei te suspendis. Et aut potes teipsum a peccato ita suspendere, ut a prohibitis possis viribus tuis abstinere, et miser non sis. Si vero miserum te scis, et non possis simpliciter confiteri, recte a Deo misericordiam consequi poteris. Nam et si habere te aliquid forte existimare valeas, et docere, clamat ad te Apostolus: Quid enim habes, quod non accepisti? Aut si accepisti, quid gloriaris quasi non accepisses (I Cor. IV, 7)? Deinde, quomodo potes Salvatorem tuum Dominum credere, nisi te infirmum agnoscas? Aut quomodo potes adjutorium Dei et adminiculum postulare, nisi te non posse sine ejus adjutorio bonum implere credas quod cupias, et malum declinare quod fugias? Unde unum e duobus est, permitte te dare responsum, ut aut miserum te fatearis aut fortem, aut infirmum aut sanum, ut audias vocem Domini dicentis: Non indigent qui sunt sani medico (Luc. V, 31). Unde et propheta clamat: Non enim in arcu meo sperabo, et gladius meus non salvabit me; sed dextera tua, et brachium tuum, et illuminalio vultus tui (Psal. XLIII, 4, 7, 8). Unum e duobus, aut potes te abstinere ab omni peccato, aut non potes? Si potes, adjutorio non indiges; potes enim. Si non potes, recte auxilium quaeris. Testimonium autem Dei adjutorium tale ferre psalmista dicit: Qui habitat in adjutorio Altissimi (Ps. XC, 1), etc. Videamus nunc qui ita credit, et qui ita dicit, quid ei eveniat. Scapulis suis obumbrabit tibi, etc.--Serapion dixit: Quid ergo habebit libertas arbitrii?--Arnobius dixit:Ut si non vis ita credere, non ita credas, et auxilio te divino suspendas. Si vis vero credere, ita ab his quae tibi imminent, faciente Dei auxilio, libereris et misericordia. XXX. --Serapion dixit: Non ita docentem Augustinum audivi.--Arnobius dixit: In qua parte non ita audisti eum docentem?--Serapion dixit: Non imperium legis implere omnia volumina tractatuum et librorum ejus testantur scripta.--Arnobius dixit: Tangit me ita sicut sunt mira ejus verba in medium proferre, et probare quantum legis imperio, quantum libero concedatur arbitrio.--Serapion dixit: Testor Deum, quia sollicitudini meae universa ambiguitate eliminas, si de his ejus mihi definita proferas, et de omnibus quae transacta sunt evidentia ejus afferas documenta. Fateor enim me ejus assertiones ita probatas habere, ut seipsum ore suo haereticum detegat, qui Augustinum putaverit in aliquo reprehendendum eloquio.--Arnobius dixit: Meo sensu locutus es: nam ea quae ejus nunc profero, ac si sacratissima apostolorum scripta sic credo, et teneo, et defendo. Ait enim: Inquirens in divinis Scripturis quid sit gratia, utrum liberum arbitrium esset gratia, sive gratiam esse peccatorum, sive gratiam esse legis praecepta, et nihil eorum cognovi quae per administrationem Spiritus sancti pertineant ad concupiscentias tentationesque vincendas, quam ditissime effundet super nos qui ascendit in coelum, et captivans captivitatem dedit dona hominibus (Psal. LXXVI, 19). Hinc et oramus ut peccatorum tentationes superare possimus, et Spiritus Dei, unde pignus accepimus, adjuvet infirmitatem nostram. Qui autem orat et dicit: Ne nos induci patiaris in tentationem (Matth. VI, 13), non utique id orat, ut homo sit, quod est natura; neque id orat, ut habeat liberum arbitrium, quod jam accepit cum crearetur ipsa natura; neque orat peccatorum remissionem, quia hoc superius dicitur: Dimitte nobis debita nostra; neque orat ut accipiat mandatum: sed orat plane ut faciat mandatum. Orat ut non peccet, hoc est, ne quid faciat mali: quod pro Corinthiis orat Apostolus dicens: Oramus autem ad Deum, ne quid faciatis mali. Unde satis apparet quia ad non peccandum, id est, ad non malefaciendum, quamvis esse non dubitetur liberum arbitrium voluntatis, tamen ejus potestas non sufficiat, nisi adjuvetur infirmitas. Ipsa igitur oratio est clarissima gratiae testificatio. Haec ille confiteatur qui denegat, et eum gaudemus sive rectum sive correctum. Distinguenda ergo lex est et gratia. Lex juvaret nisi esset voluntas, nec gratia juvaret nisi esset infirmitas. Jubetur ut habeam intellectum, ubi dicitur, Nolite fieri equus et mulus, etc.; et tamen oramus ut habeamus intellectum, ubi dicitur: Da mihi intellectum ut discam mandata tua. Jubetur ut habeamus sapientiam, ubi dicitur: Stulti, aliquando sapite; et tamen oramus ut habeamus sapientiam, ubi dicitur: Si quis vestrum indiget sapientia, postulet a Deo, qui dat omnibus affluenter, et non improperat, et dabitur ei. Jubemur habere continentiam, ubi dicitur: Contine teipsum; et tamen oratur ut habeamus continentiam, ubi dicitur: Cum scirem quia nemo potest continens esse nisi Deus det, et hoc ipsum erat sapientis scire, cujus esset hoc donum, et accessi ad Dominum, et deprecatus sum eum. Postremo, ne nimium longum sit cuncta percurrere, jubemur ut non faciamus mala, ubi dicitur: Declina a malo, et fac bonum; et tamen oratur ut non faciamus malum, ubi dicit Apostolus: Oramus autem ad Dominum, ne quid mali faciatis. Jubemur ut non faciamus malum, et faciamus bonum, ubi dicitur, Declina et a malo et fac bonum; et tamen oratur ut faciamus bonum, ubi dicitur: Non cessamus pro vobis orantes, ut ambuletis digne Deo, in omnibus beneplacentes Deo, et in omni opere bono. Si ergo agnoscimus voluntatem, cui haec praecipiuntur, sic debemus agnoscere gratiam, quomodo sine Dei gratia quae implere cupimus nullum sortiuntur effectum.--Serapion dixit: Quomodo magna haec assertio sancti viri tanta est aequitate subnixa, ut contra haec mentis homo venire non possit: nosse cupio si etiam de his quae anteriori tempore egimus, tali ab eo fuerint sensu vel sermone definita.--Arnobius dixit: Multa sunt de quibus disputatio nostra per altercationem pervenit ad finem; de quo nunc titulo sancti Augustini vis roborari sermone?--Serapion dixit: De nativitate Jesu Christi, in qua Deus et homo nobis per duas substantias declaratus est, in quibus sanctam Mariam et Χριστοτόκον et Θεοτόκον exstitisse, te astruente et probante, cognovi. XXXI. --Arnobius dixit: Si verba ejus per commata incisa proponere voluero, suspicionem potius quam satisfactionem exhibuisse videbor. Unde congruum censeo ut integrum tibi ejus tractatum assignem, quo evidenter agnoscas eum duas nativitates duasque substantias in unico Dei Filio praedicasse. Sermo sancti Augustini episcopi, de Nativitate Domini nostri Jesu Christi. Salvator noster natus de Patre sine die, per quem factus est omnis dies, voluit in terra habere natalem hunc diem, quem hodie celebramus. Quisquis hunc diem miraris, aeternum mirare potius ante omnem diem permanentem, omnem diem creantem, in die nascentem, a malitia diei liberantem. Adhuc mirare: quae peperit, mater et virgo est; quem peperit infans et Verbum est (Joan. I, 1). Merito coeli locuti sunt, angeli gratulati, pastores laetati, magi invitati, reges turbati, parvuli coronati. Lacta, mater, cibum nostrum, lacta panem de coelo venientem, et in praesepio positum velut piorum cibaria jumentorum (Luc. I, 10; Matth. II, 1; Joan. VI; Luc. II). Illic enim cognovit bos possessorem suum, asinus praesepe domini sui (Isai. I, 3); circumcisio scilicet et praeputium, cohaerendo lapidi angulari, quorum primitiae fuerunt pastores et magi. Lacta cum qui talem fecit te, ut ipse fieret in te, qui tibi et munus fecunditatis attulit conceptus, et decus virginitatis non abstulit natus; qui sibi priusquam nasceretur, et diem qua nasceretur elegit. Et ipse condidit quod elegit, ut ille hinc procederet ut sponsus de thalamo suo (Psal. XVIII, 6), quo mortalibus oculis posset videri, et augmento lucis annuae se lucem mundi venisse testari (Joan. I, 9). Prophetae cecinerunt conditorem coeli ac terrae in terra cum hominibus futurum (Baruch. III), angelus nuntiavit Creatorem carnis et spiritus in carne venturum. Salutavit Joannes ex utero in utero Salvatorem; Simeon senex Deum agnovit infantem; Anna vidua Virginem matrem (Luc. I, II). Haec sunt testimonia nativitatis tuae, Domine Jesu, antequam tibi fluctus sternerentur calcanti, cederent imperanti; antequam ventus te jubente siluisset, mortuus te vocante vixisset (Joan. XI), sol te moriente palluisset, terra resurgente tremuisset, coelum te ascendente patuisset; antequam ista et alia mirabilia jam juvenilis tui corporis aetate fecisses. Adhuc portabaris in manibus matris, et jam Dominus orbis agnoscebaris; ipse puer parvulus ex semine Israel (Isai. IX), et ipse nobiscum Deus Emmanuel (Isai. VII). Quae et qualis est illa generatio Salvatoris, qua gignenti Patri coaeternus est Filius? Quando hanc generationem ex Virgine mundus expavit, quam pia fides excepit et tenuit, infidelitas autem irrisit, superbia timuit superata? Quaenam est illa generatio, qua in principio erat Verbum apud Deum, et Deus erat Verbum (Joan. I, 1)? Quod est hoc Verbum, quod dicturus antea non silebat, quo dicto non siluit qui dicebatur? Hoc est Verbum sine tempore, per quod facta sunt tempora; Verbum quod labia nullius aperuit coeptum, clausitve finitum. Verbum quod initium non habet ex ore loquentium, et aperit ora mutorum; Verbum quod linguis gentium desertis non fit, et linguas infantium disertas facit. Quaenam est illa generatio, cui Pater moriendo non credit, quia non eum vivendo praecedit, segregata ab omnibus locorum intervallis, temporumque spatiis, quam vel in diebus, vel in corporibus sentire consuevimus? Levemus ad eum, quantum ipso adjuvante possumus, animam nostram, si quo modo capere valeamus et natum non praevenientem qui gignit, et gignentem non subsequentem qui gignitur, Patrem et Filium; nec Pater pariter nec Filius pariter, et pariter aeternus. Non utrumque generantem, non utrumque nascentem, sed alterum sine altero non viventem, et Patrem sempiterne genuisse, et Filium sempiterne natum esse cogitemus, si valemus; si non valemus, credamus. Non est hic quod dicere volumus: sed tamen non est longe positum ab unoquoque nostrum. In illo enim vivimus, movemur et sumus (Act. XVII, 28). Transcendamus carnem nostram, in qua parentes ante filios vivunt, quia ut filios possent generare creverunt, et filiis crescentibus jam senescunt. Nondum natis filiis parentes vixerunt, quia et parentibus mortuis filii victuri sunt. « Transcendamus et animas nostras; pariunt enim et ipsae, aliquid cogitando, quod secum habent sciendo; sed possunt amittere obliviscendo, quia non habebant antea nascendo. Cuncta corpora, et temporalia, et mutabilia transcendamus, ut videamus super omnia, per quem facta sunt omnia. Ascensus noster in corde est, quia et illud quo ascendimus prope est; longe autem ab eo sumus, in quantum dissimiles sumus. Ascendit ergo ad eum sua similitudo quam in nobis fecit et refecit, quia perspecta palpitat animi infirmus aspectus, et ineffabilem candorem lucis aeternae non potest intueri. Cujus ergo fulgorem mentis acies nondum capit: Generationem ejus quis enarrabit (Isai. LIII)? Sed Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. I). « Hanc ergo generationem, cujus hodiernum celebramus diem; hanc, in qua dignatus est venire per Israel, et fieri Emmanuel, nobiscum Deus, in carnis infirmitate, non nobiscum in cordis iniquitate; accedens ad nos per id quod assumpsit ex nostro, et liberans nos per id quod mansit in suo (visitavit quippe Dominus servos suos per mortalem infirmitatem, ut eos liberos faceret per incommutabilem veritatem); hanc ergo generationem, cujus utrumque capax est humana fragilitas; non illam quae sine tempore manet, sine matre super omnia, sed istam quae in tempore facta est sine Patre inter omnia. Hunc Virginis Filium, et virginum sponsum, de incorrupta matre nascentem et incorruptibili veritate fetantem, laudemus, amemus, adoremus, ut in ejus misericordia fisi, de astutia diaboli victa triumphemus. Diabolus ad nos decipiendos corrupta feminea mente subrepsit: Christus ad nos liberandos incorrupta feminea etiam carne processit, qui est benedictus cum Patre et Spiritu sancto in saecula saeculorum, Amen. » XXXII. --Serapion dixit: Satisfactum esse desiderio meo fateor. Vere enim et duas naturas, et duas substantias evidenter asseruit. Nunc ut radicitus mihi evellatur omnis cunctatio, probari apud me cupiosi Dominus meus vir apostolicus Leo papa venerabilis priores suos in hac parte secutus est, ut alloqueretur Orientales suarum epistolarum scriptis.--Arnobius dixit: Accipe quid apostolicae recordationis vir papa venerabilis Damasus ad sanctum virum Paulinum sanctae memoriae Antiochenae urbis antistitem scripserit, ut cognoscas antiquo usu sanctum et eruditissimum virum papam Leonem ad revocandas ab errore Ecclesias ad Orientales litteras destinasse. Cumque haec dixisset Arnobius, protulit codicem, ex quo recitatum est sic: « Dilectissimo fratri Paulino, Damasus. Per ipsum filium meum Vitalem ad te rescripta direxeram, quae tuae voluntati et judicio omnia derelinquens, et per Petronium presbyterum breviter indicaveram me in articulo jam profectionis ejus aliqua ex parte commotum. Unde ne aut tibi scrupulus resideret, et volentes forsitan Ecclesiae copulari tua cautio probanda differret, fidem nostram misimus, non tam tibi, qui ejusdem fidei communione sociaris, quam his qui in ea subscribentes, tibi, id est nobis, per te voluerint sociari, dilectissime frater. Quia post concilium Nicaenum, et quod urbe Roma concilium congregatum est a catholicis episcopis, is error inolevit, ut quidam ore sacrilego auderent dicere Spiritum sanctum factum esse per Filium, anathematizamus eos qui non tota libertate proclamant Spiritum sanctum cum Patre et Filio unius potestatis esse atque substantiae. Anathematizamus quoque eos qui Sabellii sequuntur errorem, eumdem dicentes Patrem esse quem et Filium. Anathematizamus Arium atque Eunomium, qui pari impietate (licet sermone dissimili) Filium et Spiritum sanctum asserunt esse creaturas. Anathematizamus Macedonianos, qui de Arii stirpe venientes, non perfidiam mutavere, sed nomen. Anathematizamus Photinum, qui Hebionis haeresim instaurans, Dominum Jesum Christum tantum ex Maria Virgine confitetur. Anathematizamus eos qui duos filios asserunt, unum ante saecula, et alterum post assumptionem carnis ex Virgine. Anathematizamus eos qui pro hominis anima rationabili et intelligibili dicunt Dei Verbum in humana carne versatum, cum ipse Filius sit Verbum Dei, et non pro anima rationali et intelligibili in suo corpore fuerit: sed nostram, id est, rationabilem et intelligibilem sine peccato animam susceperit atque salvaverit. Anathematizamus eos qui Verbum Dei Filium extensione, aut collectione, et a Patre separatum, insubstantivum, et finem habiturum esse contendunt. Eos autem qui ab Ecclesiis ad Ecclesias migraverunt, tandiu a communione nostra habemus alienos, donec ad eas redierint civitates in quibus sint primum constituti. Quod si quis alius, alio transmigrante, in locum viventis ordinatus est, tandiu vacet sacerdotii dignitate qui suam deservit civitatem, quandiu successor ejus quiescat in Domino. Si quis non dixerit semper Patrem, semper Filium, semper Spiritum sanctum fuisse et esse, anathema sit. Si quis non dixerit Filium natum de Patre, id est, de substantia divina ipsius, anathema sit. Si quis non dixerit Verbum Domini Filium Dei, Deum verum sicut Patrem ejus, et omnia posse, et omnia nosse, anathema sit. Si quis dixerit quod in carne constitutus Filius Dei cum esset in terra, in coelis cum Patre non erat, anathema sit. Si quis dixerit quod in passione crucis dolorem sustinebat Filius Dei, et non caro cum anima, quam induerat in forma servi (Philip. II), quam sibi acceperat, sicut ait Scriptura, anathema sit. Si quis non dixerit quod in carne quam assumpsit sedet ad dexteram Patris, in qua venturus est judicare vivos et mortuos, anathema sit. Si quis non dixerit Spiritum sanctum de Patre esse vere ac proprie sicut et Filium de divina substantia et Deum verum, anathema sit. Si quis non dixerit Spiritum sanctum omnia posse, omnia nosse, et ubique esse sicut Patrem et Filium, anathema sit. Si quis dixerit Spiritum sanctum facturam esse, aut per Filium factum, anathema sit. Si quis non dixerit omnia per Filium postea incarnatum, et Spiritum sanctum Patrem fecisse, anathema sit. Si quis non dixerit Patris et Filii et Spiritus sancti unam divinitatem, potestatem, majestatem, potentiam, unam gloriam, dominationem, unum regnum, atque unam voluntatem, ac veritatem, anathema sit. Si quis tres personas non dixerit veras, Patrem et Filium et Spiritum sanctum, aequales, semper viventes, omnia continentes visibilia et invisibilia, omnia potentes, omnia judicantes, omnia vivificantes, omnia facientes, omnia quae sunt salvanda salvantes, anathema sit. Si quis non dixerit Spiritum sanctum adorandum ab omni creatura, sicut Filium et Patrem, anathema sit. Si quis de Patre et Filio bene senserit, de Spiritu autem sancto non recte habuerit, haereticus est, quia omnes haeretici, de Filio Dei et Spiritu sancto male sentientes, in Judaeorum atque gentilium perfidia inveniuntur. Quod si quis partiatur Deum Patrem dicens, et Deum Filium ejus, et Deum Spiritum sanctum, tres deos dici, et non Deum propter unam Divinitatem et potentiam, quam credimus et scimus Patris et Filii et Spiritus sancti, Deum verum; subtrahens autem Filium et Spiritum sanctum, ita solum existimet Deum Patrem dici aut credi unum Deum, anathema sit. Nomen namque deorum, et angelis, et sanctis omnibus a Deo est impositum et donatum. De Patre autem et Filio et Spiritu sancto propter unam et aequalem Divinitatem, non nomen deorum, sed Dei nobis ostenditur atque indicatur, ut credamus quia in Patre et Filio et Spiritu sancto solum baptizamur; non in archangelorum nominibus aut angelorum, quomodo haeretici, aut Judaei, aut etiam gentiles dementes faciunt. Haec est ergo salus Christianorum, ut credentes Trinitati, id est, Patri et Filio et Spiritui sancto, et in eam baptizati, veram solamque unam divinitatem, potentiam, majestatem et substantiam ejusdem sine dubio credamus. » 847aykv982hpnxnqkz74m9wyufigu9d Colloquium Wolfgang et Maximilian 0 56490 274059 192670 2026-07-23T09:01:36Z Demetrius Talpa 13304 274059 wikitext text/x-wiki {{titulus2 |Scriptor=Ioannes Volfgangus Goethius |OperaeTitulus=Colloquium Wolfgang et Maximilian |Annus=1757 |SubTitulus= <!-- SubTitulus --> |Genera=Dialogi |Fons= [https://www.hs-augsburg.de/~harsch/Chronologia/Lspost18/Goethe/goe_wolf.html Bibliotheca Augustana] }} <div class=text> M. Ubi tam diu manes? W. Mene exspectavisti? M. Ita est: et quidem unam prope horam. W. Doleo, non potui, alias prius venissem. M. Quid tibi igitur adhuc agendum erat? W. Me oportebat mensam sternere et omnia ad excipiendos amicos ordinare. M. Praeclara res: cur non mansisti domi? W. Parentes mei noluerunt ut conviviolo adessem, dein tibi promisi huc prius venire, quam ludimagister se sistat. M. Quid sibi vult, quod iussus sis domo exire convivis praesentibus?0 W. Quod mea non refert percontari desino. M. Recte quidem: modo ne de multis rebus dulciculis frustrareris. W. Quid tum: epulentur, gaudeo te valere. M. Dic quaeso quomodo fallendum nobis tempus donec Didascalus veniat. W. Speccii interea praxin Declinationum et Coniugationum ad manus sumamus. M. Fac missum hunc temporis traducendi modum. W. Visne forsan mecum Comenii orbem sensualium pictum evolvere et par numerorum repetere? M. Nequidem hunc quamvis renovatus ac quadrilinguis esset. W. Unum adhuc auctorem proponam, tironem nempe latinum. M. Nequaquam: apage nunc omnes libros. W. Loquere ergo tu ipse quid faciendum nobis. M. Odi seria, quae morosis prorsus relinquo. W. Quid moraris: edic modo in quonam consistat. M. Scito, concuramus frontibus interim adversis. W. Absit a nobis: meum ad minimum caput ad id aptum non est. M. Quid tum: videamus quisnam nostrum durius habeat granium. W. Audi, hunc arietandi lusum, capris, quibus naturalis est, relicturi sumus. M. Timide: duriora, hoc pacto, nos habituri sumus, capita. W. Id profecto nobis non esset honori. Malo meum potius conservare molle. M. Quomodo hoc intelligis. W. Durum caput i.e. pertinax habere nolo. M. Rectissime quidem: ego vero de soliditate s. firmitate membrorum loquor. W. Si sola haec est intentio, offende modo caput pro lubitu ad parietem et res ex voto succedet. M. Bonus sane consiliarius es: ast ego te non nisi stultus sequerer. W. Elige ergo aliud ludi genus, humanius isto. M. Age dum, sume, praeceptore adhuc absente, hunc baculum. W. Quid igitur vis, ut cum illo faciam? M. Exspecta, mox scies: ego interim apprehendam istam regulam, et ita muniti, una mascule pugnabimus. W. Non minus hoc est periculosum: quod si vero praeceptor nos ita conveniret. M. Noli timere: hora illius nondum venit. Proeliare fortiter, caesim et punctim, prout lubet. W. Ausculta, nonne fores pulsantur? ingredimini. M. Vae mihi: ubi sunt libri mei. Claude interea ianuam. W. Manum de ianua. Non decet praeceptorem excludere. Introite. M. Adveniat modo, paratus sum, nihil quicquam timeo. W. Bonus certe fuit genius, praeceptoris adventum nobis paulo ante indicans: istic enim primum adproperat. M. Sic est: terror quidem fuit panicus, attamen salutaris. Taceamus. </div> 36jhwuimc21ezc8pnw0ltcjc5rlxrz3 Aliae epistolae (Gerbertus Auriliacensis) 0 64762 274057 229251 2026-07-23T08:55:54Z Demetrius Talpa 13304 274057 wikitext text/x-wiki {{titulus2 |Scriptor=Silvester II |OperaeTitulus=Aliae epistolae |OperaeWikiPagina=Aliae epistolae (Gerbertus Auriliacensis) |SubTitulus= Gerbertus Auriliacensis |Genera-epistulae |Annus=saeculo X |Fons=[http://www.mlat.uzh.ch/index.php?app=browser Corpus Corporum] |Editio=J. P. Migne }} '''[[Patrologia Latina/139a|Migne ''Patrologia Latina Tomus 139a'']]''' '''Aliae epistolae (Gerbertus Auriliacensis)''', J. P. Migne cc_id: cps_2.GerAur.AliEpi, cc_idno: 9783 EPISTOLA CLXII. ELECTIO ARNULFI REMORUM ARCHIEPISCOPI A GERBERTO EDITA. 139.0243C| Sanctae ac universali Ecclesiae catholicae salutem dicunt filii Remorum metropolis. Divae memoriae patre nostro A. sensus corporeos relinquente, clarum lumen pastoris amisimus, praeda hostium facti sumus. Itaque dum molimur, conamur tanti viri resarcire ruinas. Elapsa sunt canonica tempora, violatae sunt leges, quibus cavetur nullam sedem amplius triginta dierum spatio vacare licere. Nuncque tandem pulsantibus divina lux se apparuit, et quo sequeremur ostendit, depulso antichristo, Simoniaca haeresi damnata. Nos, inquam, qui dicimur episcopi dioeceseos Remorum metropolis, 139.0243D| cum omni clero, diversi ordinis populo acclamante, orthodoxis regibus nostris consentientibus, eligimus nobis in praesulem virum pietate praestantem, fide insignem, constantia mirabilem, in consiliis providum, rebus gerendis aptum. In quo hae virtutes, quae sic clare relucent, indicio sunt caeteras abesse non posse. Arnulphum dicimus regis Lotharii filium. Quem etsi altus sanguis vitio temporis sub anathemate positus aliquo infecit contagio; sed tamen hunc mater Ecclesia purificans 139.0244C| mysticis abluit sacramentis: hunc, inquam, dicimus Laudunensis Ecclesiae filium, et, ut verius fateamur, Remensis. Ea quippe civitas Remense territorium, Remensis parochia est: nec sic a beato Remigio divisa, ut fieret aliena. Nimirum ille vir Deo plenus, unitatem appetens, non scissionem affectans, sic scidit ut cohaereret velut pars in toto. Et quis et quantus futurus esset intelligens, natale solum beavit sacerdotii dignitate. Eligimus ergo hunc Arnulphum hinc ortum, hic educatum, Simoniacae haereticis expertem, a factione tyrannica remotum, sua cuique debita jura reddentem, sanctuarium Dei non dissipantem. Sint procul ab electione nostra dolus et . . . . . . nec putent eam ad se pertinere filii Belial, filii pacis et concordiae stabilem 139.0244D| et solidam in perpetuum faciant confirmando, corroborando, subscribendo. EPISTOLA CLXIII. EX PERSONA ARNULPHI REMENSIS EPISCOPI. Etsi adhuc neque in republica, neque in privata, nulla merita nobis sint, his tamen animus minime deest, specialiusque quodammodo inardescimus ad comparandos ac retinendos vestros affectus. Ob id itaque Gerardum antiquum militem vestrum vim inferentem, ac beneficium nostri fidelis Guenirici 139.0245A| pervadentem patientia ferimus, utque eum quiescere jubeatis oramus. Et si forte dissimulaverit, utrumque monitorem experiatur sui justissimum hostem. EPISTOLA CLXIV. E. EPISCOPO TREVERENSI EX PERSONA EJUSDEM. Sciens benevolentiam, vel potius pietatem vestram, qua semper usi estis circa beatae recordationis praedecessorem meum, feliciorem me judico, si eam sic accipio uti acceptam terminus nesciat. Itaque ex abundanti charitate a vobis facto principio congaudemus, ac mutua dilectione frui indissolubiliter optamus. Et quia tumultus dissidentium regnorum, ac novitas nostrae ordinationis decernere ac perficere, qui animose impediunt actuum nostrorum moderamina, consoli atae prudentiae vestrae 139.0245B| delegamus: simul quoque oramus si fieri potest definite praescribi, ubi et quando post reditum vestrum a palatio convenire possimus, simusque ad praesens certi, si quid rerum novarum didiceritis, post plenius instruendi quod planius pernoscetis. Magnum argumentum est in sanctissima amicitia, ac firma societate nos in aeternum mansuros, cum eisdem utamur auctoribus quibus apud praedecessorem meum in otio et negotio semper usi estis interpretibus. EPISTOLA CLXV. Plurimum intelligo vos intelligere motus animi mei, eoque amplius vos accurate diligo, et amplector. Recordor quippe honestissimae admonitionis, qua 139.0245C| me satis diu a communione quorumdam principum suspendistis, quid velletis significastis. Oro ergo per venerabile nomen patris mei, et per inviolatam fidem, qua se suosque semper colui, ne cogar eorum hominum oblivisci quos ob ejus amorem meis commodis neglectis praecipue semper dilexi. Dominae meae Theophanae servata fides circa se suumque filium, ne sinat me fore gloriam suorum hostium, quos propter se, si quando valui, abduxi in opprobrium et contemptum. Iterum in commune oro, et obsecro ne ejus vobis displiceat servitus, cui vestrum imperium, honor, potestas, hactenus placuerunt. Facite vestra liberalitate ne absentia honestatis, fuga optimarum artium, efficiar sectator Catilinae, qui in otio et negotio praeceptorum Marci Tullii diligens fui exsecutor. EPISTOLA CLXVI. 139.0245D| Non alienum est a vestra humanitate, et a sacrosancto sacerdotio, quaerentibus consilium consilium dare. Nulli mortalium aliquando jusjurandum praebui, nisi D. M. Othoni. Id ad dominam meam Th. ac filium ejus Oth. Aug. permanasse ratus sum; quippe cum in tribus unum quidem quodammodo intellexerim. Quousque ergo hanc fidem servandam censetis? Dico equidem quod spoliatus amplissimis rebus imperiali dono collatis, apostolica benedictione confirmatis, nec una saltem villula ob fidem retentati vel retinendam donatus sum. Dico quod inter gravissimos hostes vestros positus, nullis eorum 139.0246A| beneficiis quamvis ingentibus oblatis inflexus sum. Quousque ergo id genus amicitiae exercebo? Consulite, ac solatium imploranti praebete, etsi non ob mea merita, sed tamen et propter vestra erga omnes semper laudata beneficia. EPISTOLA CLXVII. Conceptam laetitiam Romani itineris, quo vester comitatus ac dominae Theophanae semper Augustae futurum alloquium ampliorem fecerat, senioris mei prohibitio conturbat. Vices ergo meas velut amicus amici obtinete. Et ut pallium a domino papa per vos consequamur, et gratiam dominae nostrae per vos coeptam retineamus. Cujus obsequio, Deo annuente, in Pascha erimus, nec quisquam erit qui vos ab ejus ac filii sui fidelitate ac servitio prohibere 139.0246B| possit. EPISTOLA CLXVIII. AD RAINARDUM MONACHUM BOBIENSEM. Quidam Tetbaldus, ut ipse ferebat, monachus Bobiensis, praeterita aestate, ad nos venit, per quem nostra scripta tibi direximus, quibus tuae litterae non satis respondent. Itaque et exemplar prioris epistolae remittimus, et tuae petitioni hoc modo consulimus. Si sub regula patris Benedicti ac spirituali abbate tibi militare delectat in alio monasterio, mea licentia utere, nec obsit tibi transitus causa religionis, et imperio abbatis tui factus. Caeterum in dando et accipiendo frena licentiae relaxamus partim, partim restringimus: hoc modo servata discretione, ut quod jure et sine offensione divinarum legum dandum 139.0246C| ac recipiendum est, des ac recipias. Nec putes ad meam licentiam pertinere, si quid tyranno aut impio sponte tribueris, vel ab eis acceperis. EPISTOLA CLXIX. AD REMIGIUM MONACHUM TREVIRENSEM. Petitio tua, dulcissime frater, toties repetita, quibus jactemur fluctibus satis ostendit. Nescis, nescis quae naufragia pertulerimus, postquam a te digressi sumus. Gravissimis quippe laboribus aestivis et continuis eos contraximus morbos quibus pestilens autumnus pene vitam extorsit. Accessit ad haec violenta fortuna, cuncta quae dederat repetens per eos praedones qui urbem Remorum depopulati sunt. Nunc amicorum captivitatem deflemus, et an sedes nobis sint permutandae pervigili cura deliberamus. 139.0246D| Eo in luctu, eoque in moerore nostra patria est. Timor et tremor muros circumdant, inopia cives premit. Clerus utriusque ordinis propter futuram vastitatem ingemit. Ergo sit tui muneris manus levare ad Omnipotentem pro nobis. Et si Divinitas poenam alleviaverit peccati erimus non immemores tui per omnia beneficii. EPISTOLA CLXX. GERBERTUS RAIMUNDO. Nostro reverentissimo patri RAIMUNDO du. Filius. Quo in portu agam navim gubernatore amisso, scire vos, dulcissime Pater, et quinam sit status in Francorum R. p. [republica]. Ego cum statuissem 139.0247A| non discedere a clientela et consilio patris mei beati Ad., repente sic eo privatus sum, ut me superesse expavescerem. Quippe cum esset nobis cor unum et anima una, nec hostes ejus eum putarent translatum, cum me superesse viderent, me ad invidiam Caroli nostram patriam tunc et nunc vexantis digito notabant, qui reges deponerem regesque ordinarem. Et qui R. p. permistus eram, cum R. p. periclitabar, velut in perditionem nostrae urbis pars praedae maxima fui. Eaque res iter meum in Italiam penitus distulit, ubi et organa etiam servantur, et optima portio meae supellectilis. Non enim potuimus obsistere praecipiti fortunae, nec Divinitas declaravit adhuc quonam in portu me sistere velit. Igitur de me et de meis fortunis gavisuri, exspectant exitum 139.0247B| instantis fortunae. Dabo operam pro viribus, nec quidquam eorum quae fieri oporteat intermittam, donec optatis perfruar sedibus, reddamque Deo vota mea in Sion. Vale, amantissime Pater, valeat frater Ariardus, valeat sanctissimum collegium tibi subjectum, meique sitis memores in contemplativis cum patre meo Adal. EPISTOLA CLXXI. VENERABILI ADHUC EPISCOPO A. GERBERTUS. Itane socordiae atque dubiis casibus credidisti, ut gladios cervici imminentes non videas, arietes ac vineas ilia tua pulsantes non sentias? Recordare, quaeso, quid actum sit, o felix quondam et dulcis amice, sub imperio patris mei Adalberonis. Divi Aug. Lotharii germanus frater, haeres regni, regno 139.0247C| expulsus est. Ejus aemuli, ut opinio multorum est, inter reges creati sunt. Quo jure legitimus haeres exhaeredatus est, quo jure regno privatus est, et quo in paternam domum rediit? Quae decreta Romanorum pontificum infantes baptizari vetuerunt? Qui sacri canones innocentes presbyteros ab altaribus removerunt? Agit Abraham cum Deo causam, utrum in Sodomis debeat perdere justum cum impio, et tu pastor non dubitas addicere poenae noxium simul et innoxium? Sed quid ego haec minima, cum sciam accusationem tuam a sacerdotibus Dei descriptam, et plenam criminibus, gravidam sceleribus? Electi sunt judices, quorum judicio si defueris, de absentia nihil lucraberis. Et si adfueris, episcopus esse cessabis. Inventus est qui tuas vices sortiatur. Curre 139.0247D| ergo dum aliquid otii superest, neque spem tuam ponas in Ligeri et Sequana, nihil profuturus. Ego quidem factionum, conspirationum, jurisconsulti ac consulentium conscius, ob fidele silentium haec tibi causa veteris amicitiae habui dicere, ut te lethargo alleviarem. Tuum sit plenius remedium quaerere, qui etiam in comitialem morbum videris decidisse. Vale. EPISTOLA CLXXII. Immensae benevolentiae ac potius pietati vestrae circa nos immensas rependimus grates. Quanti nos habeatis compassione vestra profecto declarastis. Declaramus ergo et nos quid in futurum moliamur, non solum ex his quae cum paucissimis pernoctamus, sed 139.0248A| etiam ex anathemate in praedones Remensis urbis jam promulgato. Cujus exemplar vobis mittimus, ut ex eo pernoscatis cujus animi simus, simulque nos majora aggressuros, quae suo tempori reservamus. Omnia enim tempus habent. Dicimus tacenda, tacemus dicenda. Agimus quod nolumus, quod volumus nequimus. Ita sunt omnia plena perturbationis, ac potius confusionis: nec se sic ingerunt expetenda, quemadmodum devitanda. Nam si oblata esset rationabilis facultas, jam dudum vestra colloquia expetissemus. Regium nomen, quod apud Francos pene emortuum est, magnis consiliis, magnis viribus resuscitassemus: sed propter impia tempora, propter perditissimorum iniqua commenta, clam agimus quod palam non possumus. Veniet, veniet, 139.0248B| inquam, dies, et prope est, in qua uniuscujusque nostrum probentur et cogitata, et dicta et facta. Interim praescriptas vobis metas recognoscite, nec majora regni negotia velitis definire sine metropolitani conscientia, nec sententiam in his praecipitate quae quo animo fiant ignoratis. Prudentiam roburque vestrum reservate, tunc fortissima pectora hostibus pro nobis exposituri, cum videritis victricia signa nobis ductoribus anteferri. EPISTOLA CLXXIII. Mare fluctuans ingressi naufragamur et ingemiscimus; nusquam tuta littora, nusquam portus occurrit. In vobis quietem quaerimus. In vobis certe est, quod cum dederitis non desit, accipienti supersit. 139.0248C| Petimus ergo omni affectu charitatis vos affore Remis II Kal. Aprilis, si jure amicitiae quidquam promeruimus aut promereri posse putamus. EPISTOLA CLXXIV. AD ROMULFUM ABBATEM SENONENSEM. Officia dantis et accipientis muneribus vestris exsecuti estis. Nihil enim nobis antiquius in humanis rebus clarissimorum hominum scientia, quae utique multiplicibus librorum voluminibus explicatur. Agite ergo ut coepistis, et fluenta M. Tullii sitienti praebete. M. Tullius mediis se ingerat curis, quibus post urbis nostrae perditionem sic implicamur, ut ante oculos hominum felices, nostro judicio habeamur infelices. Quae mundi sunt quaerimus, invenimus, perficimus, et ut ita dicam principes sceleris facti 139.0248D| sumus. Fer opem, Pater, ut Divinitas, quae multitudine peccatorum excluditur, tuis precibus inflexa redeat, nos visitet, et nobiscum habitet, tuaque praesentia, si fieri potest, laetemur, qui beati Patris Ad. absentia tristamur. EPISTOLA CLXXV. AD E. ARCHIEPISCOPUM TREVIRENSEM. Pervenit, beatissime Pater, gladius usque ad animam: gladiis hostium undique perstringimur. Hinc fide promissa regibus Francorum urgemur. Hinc potestati principis Caroli regnum ad se revocantis addicti, permutare dominos, aut exsules fieri cogimur. Hoc solum spei superest, quod vos praescia divinitas germanitate quadam nobis devinxit, et ut 139.0249A| invicem onera portemus effecit. Ad vos itaque confugimus tanquam ad rectum praesidium, tanquam ad aram prudentiae, tanquam ad divinarum atque humanarum legum interpretes. Eruntque perlata consulta filiis vestris coelestia oracula. EPISTOLA CLXXVI. G. SAL. DICIT R. SIBI DILECTO. Grandia quidem poscis, dulcissime frater, sed tuis meritis non indebita. Nam quid est tam optabile quod benevolentia tua non promereatur? quid tam humile quod conferri amicis haec tempora sinant? Itaque cum tibi desit artifex medendi, nobis remediorum materia, supersedimus describere ea quae medicorum peritissimi utilia judicaverint vitiato jecori. Quem morbum tu corrupte postuma, nostri 139.0249B| apostema, Celsus Cornelius a Graecis ἡπατικόν dicit appellari. EPISTOLA CLXXVII. AD ROMULFUM ABBATEM SENONENSEM. Magno curarum pondere in momento temporis alleviatum iri existimamus deliberationibus nostris ad utile et honestum aeque inflexis. Quod utique puris affectibus vestris in divina speculatione ut coeptum, ita consummandum est. Sicque aptiori loco mutua perfruendum charitate EPISTOLA CLXXVIII. AD BRUNONEM EPISCOPUM LINGONENSEM. Serenissimi Augusti domini nostri desiderabilem praesentiam vestram causa consultandi jamdudum 139.0249C| exoptant. Moneo ergo vos atque rogo causa salutis totius reipublicae, quamprimum maturare iter. Et quia vos apud Roceium audivi pro mea salute, merear nunc Silvanectis audiri pro omnium bonorum liberatione. EPISTOLA CLXXIX. AD ECBERTUM ARCHIEPISCOPUM TREVIRENSEM. Etsi prudentiam vestram in multis expertus sim, nuper tamen plurimum intellexi, cum querimoniam, quam ex persona Ar. archiepiscopi subornaveram, subtili responso perstrinxistis. Veritus itaque sum, famulante conscientia, ne in oculis vestris displicerem, qui mihimetipsi displicere jam coeperam, eo quod non socius vitiorum, sed princeps dijudicarer maximorum scelerum. Ille ego, qui sub imperio 139.0249D| beatae memoriae patris mei Ad. militaveram in schola omnium virtutum, nunc ego regiam incolo aulam, cum sacerdotibus Dei verba vitae conferens. Nec ob amorem Caroli vel Arnulfi passus sum diutius fieri organum diaboli, pro mendacio contra veritatem declamando. Oro itaque antiqua benevolentia vestra dignus inveniri. Quippe existimatione vestra conscientiam meam detexi, ut ex me pernoscatis quid de perditione Remorum intelligere debeatis. EPISTOLA CLXXX. AD ADALBERONEM EPISCOPUM VIRDUNENSEM. Omnium consiliorum meorum participi ac conscio non multa verba facturus sum. Satis enim post Patris 139.0250A| mei beati Ad. ad Dominum discessum cur tanto tempore Remis commoratus sum, quo ante perditionem urbis et post perditionem abire contenderim. Saepius quoque illud Terentianum recepistis: Si non potest fieri quod vis, id velis quod possis. Et nunc quidem beneficiorum ac pietatis vestrae circa me non immemor, conceptum amorem erga vos vestrosque conservo, eoque me beatiorem fieri judico. Quomodo enim non diligam diligentes me. Sentio quippe vos condelectari quod sceleratorum hominum conciliabula effugerim, quod communioni ecclesiasticae restitutus sim. Agite ergo causam amici solito more, id est ut Lelius ab Helvetiis vel Suevis redeat, Aquilae dilecto diligendus conquiratur par, ut operum nostrorum sit finis consummata 139.0250B| charitas. EPISTOLA CLXXXI. Praecipuam ac singularem amicitiam vestram dum arctius amplectimur, multorum hominum invidiam toleramus, maximeque eorum qui senioris vestri contra nos consilia conturbant. Crescit malum in dies. Multiplicantur inimici nostri, majoremque sumunt audaciam spe dissidentium regnorum. Si ergo ea in vobis est virtus quam credimus et optamus, sentiamus non nobis obesse quod vestrum amorem amori regis O. praeposuimus. Sentiant inimici nostri per vos stabilem esse regnorum concordiam, quam sine suo consultu posse fieri negant. Et quia credibilibus legatis inter hostes difficilis est via, vos legatorum 139.0250C| nostrorum vices explete, quod honestum judicabitis pro nobis spondete. Sic de nobis absentibus praesumite tanquam de praesentibus; et si quid salutare reperietis, quamprimum litteris vel nuntiis significate, ut ignorantibus nostris aemulis per fidissimos internuntios utriusque partis coepta amicitia corroboretur. Hoc ideo dicimus, quia majoris auctoritatis legatos cum sui magno periculo sine certa causa mittere nolumus, et quia conventus regum laboriosus est, et hoc tempore per omnia inutilis propter malivolos utriusque partis. Quod si pravorum hominum consilia convaluisse senseritis, nec honestam et utilem posse fieri amicitiam, inprimis quod maximum est consilium simul et auxilium a vobis imploramus. Neque nos deludi vana 139.0250D| exspectatione sinatis, quos omni genere amicitiarum et affinitatis dignos hactenus duxistis. EPISTOLA CLXXXII. Felicitas vestra gloriam simul nobis parit et solatium. Ubi enim est una caro, et unus sanguis, ibi et unus affectus. Abiit illa dies, nec redeat unquam, in qua vester moeror ineluctabilem nobis parit dolorem. Et nunc quidem in pace, sicut et tunc in angustia, nos nostraque vestro condonamus obsequio: ut si quid magnum vestraque dignum memoria vel vi vel ingenio aggredi conamini, nostra utamini opera, diligentia, consilio, ingenio, viribus. Quod si quieti et silentio studetis, et ad praesens et in aeternum liceat nobis gaudere vobis cum pace et quiere, 139.0251A| Nec glorientur aemuli vestri nominis plus sese obesse quam vos prodesse. Sit, si fieri potest, inter nos ac seniorem vestrum honestus habitus amicitiarum. Praescribite sequenda et vitanda, nec patiamini dolis et fraudibus nos circumscribi, qui nullorum hominum amicitiam contra vos decrevimus sequi. EPISTOLA CLXXXIII. EPISCOPI REMORUM DIOECESEOS SALUTEM DICUNT REVERENTISSIMO PATRI R. Quoniam frater et coepiscopus noster A. infra suam Ecclesiam captus, propter vim hostium, ut fertur, non satis quae sui juris sunt exsequi valet, nos nostri officii non immemores, quod olim in famosissimos praedones suo consilio feceramus, repetivimus. Hoc addito, quod in cibo et potu contra divinum 139.0251B| ac humanum jus nulla misericordia abusi sumus, ut ipse; sed insuper duces et comites, et conscios totius factionis anathemate damnavimus, eamque Ecclesiam a divino officio suspendimus. Caeteris Christianis fidelibus sufficere posse judicantes. Itaque decreti atque anathematis exemplar vobis mittimus, nostraeque sententiae vos favere, atque idem facere hortamur, monemus, oramus. EPISTOLA CLXXXIV. AD GARINBERTUM ABBATEM. Quod nostri curam geritis, nostrisque laetamini commodis, debitas rependimus grates. Nec sic locis disparamur remotis, nec ea utimur fortuna, divinitate propitia, ut antiquas non valeamus exercere amicitias. Procurabo igitur quod jussistis, et quoad 139.0251C| potero persuasione vel gratia Augustorum uti, a vicinia Remorum procul dimovebo exercitum, donec in urbe recondatis, si quid residui habetis in agris. Procurate itaque et vos filium meum Aquilam, donec per fidissimos mihi remittatis amicos. Et ne ignoretis quae synodus episcoporum nostrae dioeceseos decreverit, exemplar rerum gestarum vobis nostrisque mitto sociis, ut exinde pernoscatis quid sequi, quid vitare debeatis. EPISTOLA CLXXXV. LIBELLUS REPUDII GERBERTI ARNULPHO ARCHIEPISCOPO. Diu multumque mihi in animo replicanti infelicem statum nostrae urbis, nec exitum malorum sine strage bonorum reperienti, ea tandem sententia placuit, 139.0251D| quae et praesentibus mederetur incommodis, et in futurum praecaveret amicis. Permutamus itaque solum solo, dominium dominio, vestraque beneficia emancipati vobis nostrisque aemulis ad invidiam relinquimus, ne fidelitatis promissae hinc arguamur, inde genere amicitiarum ad patruum vestrum quodammodo se habentium perstringamur. Nihil enim alteri debetur eo quo vivimus pacto, fide in alteram partem praetenta. Nam si vos salvos esse volumus, quomodo patruo vestro praesumus? Item si patruo vestro praesumus, quomodo vos esse salvos volumus? Hanc litem sic dirimimus, ad alios demigrando, nec vobis nec illi quidquam praeter benevolentiam debeamus gratuitam. Eam si amplectimini, domos, quas 139.0252A| proprio labore multis sumptibus exaedificavimus, mihi meisque cum sua supellectili reservate. Ecclesias quoque, quas solemnibus ac legitimis donationibus juxta morem provinciae consecuti sumus, nullis praejudiciis attingi oramus, de reliquo non multum deprecaturi. Hoc facto me olim libera colla gerentem ad obsequia vestra honeste invitabitis. Nec dubium erit, si hos terminos praetergrediemini, quin omnia quae possidebamus ut a multis accepimus, aemulis nostris sacramento contuleritis, tunc cum secundum affectum vestrum acutissima pro vobis dictaremus consilia. Nec praeteritorum malorum poterimus oblivisci, cum praesentibus admonebimur judiciis. EPISTOLA CLXXXVI. ELECTIO GERBERTI REMORUM ARCHIEPISCOPI. 139.0252B| Semper quidem, dilectissimi fratres, judicia Dei justa sunt, sed interdum occulta. Ecce enim post dissolutionem beatae memoriae Patris A. quemdam ex regio semine prodeuntem nobis Ecclesiaeque Remensi praefecimus, et clamore multitudinis impulsi, Scriptura dicente, Vox populi vox Dei, et sanctorum canonum institutis desiderium ac vota cleri ac populi in electione episcopi perquirentium: caligavit acies mentis nostrae litteram incaute sequendo, concordem sententiam divinarum Scripturarum parum investigando. Non erat quippe vox Dei vox populi clamantis: Crucifige, crucifige. Ergo non omnis vox populi vox Dei est; nec omnis cleri et populi vota et 139.0252C| desideria in electione episcopi perquirenda sunt, sed tantum simplicis et incorrupti, id est spe quaestus minime electi. Sententiae Patrum exponendae. Non liceat, inquit, turbis electionem facere eorum qui ad sacerdotium provocantur, sed judicium sit episcoporum, ut eum ipsi qui ordinandus est probent, si in fide et in episcopali vita edoctus est. Nos igitur episcopi Remorum dioeceseos secundum has constitutiones Patrum, favore et conniventia utriusque principis nostri domni Ugonis Augusti, et excellentissimi regis Roberti, assensu quoque eorum qui Dei sunt in clero et populo, eligimus nobis archiepiscopum abbatem Gerbertum aetate maturum, natura prudentem, docibilem, affabilem, misericordem, nec praeferimus illi vagam adolescentiam, ambitionem 139.0252D| se extollentem, omnia temere ministrantem; imo nec talibus subjugari patienter auditu perferimus, quorum sapientia et consilio Ecclesiastica ac civilia jura administrari non posse scimus. Cumque in unoquoque episcopo sit hoc speculandum, maxime tamen in eo qui caeteris praeest metropolitano. Eligimus itaque hunc Gerbertum, qui *** fuit. Hujus vitam ac mores a puero novimus, studium in divinis ac humanis rebus experti sumus. Hujus consiliis ac magisterio informari quaerimus. Ejus electionem subscribendo confirmamus, stabilimus, corroboramus communi omnium bonorum consultu. EPISTOLA CLXXXVII. PROFESSIO FIDEI GERBERTI REMORUM ARCHIEPISCOPI. 139.0253A| Ego Gerbertus gratia Dei praeveniente mox futurus archiepiscopus Remorum, ante omnia fidei documenta verbis simplicibus assero, id est Patrem et Filium, et Spiritum sanctum, unum Deum esse confirmo, totamque in Trinitate deitatem coessentialem et consubstantialem et coaeternalem et omnipotentem praedico. Singulam quamque in Trinitate personam verum Deum, et totas tres Personas unum Deum profiteor. Incarnationem divinam non in Patre, neque in Spiritu sancto, sed in Filio tantum credo, ut qui erat in divinitate Dei Patris Filius, ipse fieret in homine matris filius, Deus verus ex Patre, homo verus ex matre. Carnem ex matris visceribus 139.0253B| habentem, et animam humanam rationalem simul in eo utriusque naturae, id est hominem et Deum, unam personam, unum filium, unum Christum, unum Dominum, creaturarum omnium quae sunt et auctorem, et dominum, et rectorem, cum Patre et Spiritu sancto, confiteor. Passum esse vera carnis passione, mortuum vera corporis sui morte, resurrexisse vera carnis suae resurrectione, et vera animae* resurrectione, in qua veniet judicare vivos et mortuos, assero. Novi et Veteris Testamenti unum eumdemque credo auctorem et dominum et Deum. Diabolum non per conditionem, sed per arbitrium factum esse malum. Credo hujus, quam gestamus, et non alterius, carnis resurrectionem. Credo judicium futurum, et recepturos singulos pro his quae 139.0253C| gesserunt vel poenas vel praemia. Nuptias non prohibeo, secunda matrimonia non damno. Carnium praeceptionem non culpo. Poenitentibus reconciliatis communicari debere confiteor. In baptismo omnia peccata, id est tam illud originale contractum, quam ea quae voluntarie admissa sunt, dimitti credo. Et extra Ecclesiam catholicam nullum salvari confiteor. Sanctas synodos quatuor, quas universalis mater Ecclesia confirmat, confirmo. EPISTOLA CLXXXVIII. GERBERTUS OTTONI CAESARI. Domino glorioso OTTONI Caesari semper Augusto Romanorum imperatori GERBERTUS episcopus debile servitutis obsequium. Absentiam vestram longitudine terrarum disjuncti 139.0253D| omnino moleste ferimus. Et quod fama nimium devia rerum praeclare quidem a vobis gestarum, ut semper, nec ullam vobis scintillam attulit. De vita et moribus Harmandi comitis hoc tempore a me alienum est, ita gemitus et suspiria fratris et significare mea vobis plurimum refert. Conqueritur quippe ille nobilis vir fratrem suum apud Gorziam fame necari contra suam suorumque natalium dignitatem, ignominiaeque ducit hoc sempiternae. Quod si verum est, quid sibi volunt tam dira supplicia? quod genus mortis acerbius fame? Omnia poenarum genera sola fames exsuperat, mortem ipsam contemnit, ac eam contra naturae usum in se provocat. Removere, quaeso, tam immane nefas, et petenti fratri fratrem adhuc, ut 139.0254A| dicit, spirantem, reddite. Eorum conditiones tantum mementote qui capiunt et capiuntur, ne capti post libertatem aut per se aut per suos capientes, vel amicos capientium pro causa captionis laedere valeant. EPISTOLA CLXXXIX. GERBERTUS OTTONI. Domino excellentissimo OTTONI Caesari semper Augusto, suorum episcoporum minimus semper et ubique debitae servitutis obsequia. Cum inter humanas res nihil dulcius vestro aspiciamus imperio, sollicitis pro vobis nihil dulcius significare potuistis, quam vestri imperii summam gloriam, summam cum dignitate constantiam. Et quaenam certe major in principe gloria? quae laudabilior in summo 139.0254B| duce constantia, quam legiones cogere, in hostilem terram irrumpere, hostium impetum sua praesentia sustinere, seipsum pro patria, pro religione, pro suorum reique publicae salute maximis periculis opponere? Quae facta quam felices exitus habuerunt. Minori sumus affecti cura ob legationem Leonis abbatis vobis directam super illo Arnulfo, sed neque animo insedit ea legatio, quae omnino falsa est, sed quae Leo abbas a meis Gallis promissa exigit, vera fore putavit. Aut si ita est, novi ingenitam vobis benevolentiam, talibus ausis et velle et posse obsistere. Et quoniam noster Leo iter suum ad vos intenderit volando, ut ipse scripsit, VI Id. Sept. quando primum allata venit epistola, iniquis, ut credo, memorata ventis, nihil super Arnulfo consultum est. 139.0254C| Sed fert secum alia ut magnis inventa ingeniis, ita magnis finienda consiliis. Aeternum vale vobis vester G. Et quia ut magnifices magnifice magnificum Sasbach contulistis, aeterno imperio vestro aeternum se dedicat vester Gerbertus. Et quia R. S. V. D. aeterno obsequio vestro se mancipat G. vester. Hinc a vobis liberaliter collata, sed a quodam nescio cur ablata, restitui sibi petiit vester G. Extremus numerorum abaci vestrum definiat. EPISTOLA CXC. Domino et reverentissimo patri ill. G. filius. Sanctissimas amicitias firmissimasque societates luculenta oratione quam dulces, quamve utiles essent expressistis, meque tanto fructu divinitatis participem sociumque esse et fore dignati estis. Quid 139.0254D| enim est aliud vera amicitia, nisi divinitatis praecipuum munus? Hac igitur amicitia vestra fretus, deque ea bene praesumens, atque in posterum meliora sperans, Arnulfi reditum ad urbem Remorum non expavesco, sed si ita pervenerit, ut Hungerius qui voluit retulit; ob quam causam de Hur Chaldaeorum liberari confido, vestrisque obsequiis non deesse. Quodque semper volui, semper optavi, haec causa comitem individuum efficiet, eique solemne imperium appellamus. Quare quid dulcius, quid praestantius? Non ergo suspirandum pro causa amici vobis fuit, vel erit, cum ex toto, cum ex communi voto et deliberatione cuncta provenerint, sintque proventura divinitate propitia, vobis consulentibus, 139.0255A| amicis juvantibus, imperio vestro omnia feliciter exsequente et procurante. Valete, et ob res nostri Caesaris bene gestas, bene se habentes, mecum gaudete. Iterum et numerosius valete. EPISTOLA CXCI. OTTONI CAESARI ET AUGUSTO IMPERATORI QUOQUE ROMANO GERBERTUS. Domino et glorioso semper Augusto OTTONI Caesari GERBERTUS. Scio me Divinitatem in multis offendisse, et offendere, sed vos vel vestros in quo offendisse redarguor nescio, et uti mea servitus sic repente displicuerit. Utinam a vestra munificentia cum gloria tanta collata aut non licuisset suscipere, aut suscepta 139.0255B| cum tanta confusione perdere! Quid hoc esse putem, quod utique dedistis, aut dare potuistis, aut non potuistis? Si non potuistis, cur posse simulastis? Si autem potuistis, quis ignotus et sine nomine imperator imperatori nostro notissimo, et per orbem terrarum famosissimo, imperat? In quibus tenebris ille furcifer latitat? In lucem veniat, et crucifigatur, ut nostro Caesari libere imperare liceat. A multis creditum est me apud vestram pietatem posse opitulari multis. Nunc operae pretium est habere patronos quos olim defendendos suscepi, majorque fides hostibus meis habenda quam amicis. Amici quippe salubria cuncta, prospera omnia docuerunt. Hostes nec praecepta, nec beneficia mihi profutura, dulcia principia amaros exitus habitura, seu prophetico, 139.0255C| seu fanatico spiritu praedixerunt. Quae quidem mihi plus quam velim tristia, sed imperiali personae minus convenientia. Tribus, ut ita dicam, saeculi aetatibus, vobis, patri, avo, inter hostes et tela fidem purissimam exhibui, meam quantulamquamque personam regibus furentibus, populis insanientibus pro vestra salute opposui. Per invia et solitudines, per incursus et occursus praedonum, fame et siti, vi frigoris et aestus excruciatus, infractus inter tot tempestates exstiti, ut mortem potius praeoptarem quam filium Caesaris tunc captivum imperantem non viderem. Vidi et gavisus sum, et utinam liceat usque in finem gaudere, et vobiscum dies meos in pace finire! EPISTOLA CXCII. ADALBERTO ARCHIEPISCOPO, ABBATI MAJORIS MONASTERII. 139.0255D| Servat natura vices, terraque bona, non suo judicio diu infecunda, mirandos flores fructusque parturit. Ecce enim beati Martini cellula monachorum agmina jam dudum emortua resuscitat. Martini virtus in suis discipulis dignoscitur. E quibus beatae conversationis alumnam tanquam exemplar vitae et morum accepisse Osulphum gaudemus. Hujus sanctissimos affectus vestris affectibus consociandos offerimus, ut qui se singulari certamine antiquo hosti opposuit, precum vestrarum clypeo victor evadat. Alleviemur ergo nos vestris meritis, qui nostris praegravamur offensis. EPISTOLA CXCIII. GERBERTUS ARNULPHO AURELIANENSI EPISCOPO. 139.0256A| Multum mortalibus divinitas largita est, o mei animi custos, quibus fidem contulit, et scientiam non negavit. Hinc Petrus Christum Dei Filium agnoscit, et agnitum fideliter confitetur. Hinc est quod justus ex fide vivit. Huic fidei ideo scientiam copulamus, quia stulti fidem non habere dicuntur. Hanc vos habere fidem illa generosi animi praeclara scientia indicat: hoc vestrae orationis series manifestat, qua eam inter nos aeternari cupitis. Habeo igitur et rependo gratias tantorum munerum largitori, et quod mihi in nullo a me dissentientem amicum reservaverit, et quod aemulis nostris verisimilia non tamen vera narrantibus minus credidit. Hoc 139.0256B| tui muneris esse, bone Jesu, qui facis unanimes habitare in domo: hoc ego sacerdos tuus coram te confiteor venerabilem artificem * tuum A. me colere, diligere, amare, cunctisque mei ordinis quos hodie noverim corde et ore proferre. Procul ergo esto omnis fraus et dolus, pax et fraternitas hic adesto, ut qui alterum laedit utrumque laeserit. Me Christi potentia protegente non vis tyrannica ab hoc deterrebit incoepto; non minae regum, quas in hoc Paschali festo pertulimus graves. Accusabamur quippe monachos sancti Dionysii injuste damnasse. Urgebamur coram damnatis divina obsequia celebrare nec privilegiis Romanae Ecclesiae monasterio beati Dionysii factis contraire debere. Ad hoc opponebatur nobis, privilegiis canonum auctoritate promulgatis 139.0256C| nos assensum praebituros: nec si quid contra leges ecclesiasticas decretum sit pro lege recepturos. Sed cum in me specialiter pondus causae retorqueretur, mei juris illum non esse aiebam, nec me in meorum dominorum prosilire injuriam, ut insimulabar, ipsorum interesse cujus culpa eadem proferant, videre. Cum sententia saecularium monachorum obtinuisset parti . . . . . Hoc itaque se habere filius vestrae beatitudinis testis est Fulco, qui mei animi amaritudinem non sine lacrymarum effusione cognovit. Dolebam quippe, ac multum doleo . . . . . vos insuper nescio a quo delatore insimulatum esse quasi regii honoris insidiatorem, et qui . . . . . Non ergo, ut vobis relatum est, mea valentia in vos saevit, nec elocutio dura absenti amico detraxit. Sed dum vos excusare nisus 139.0256D| sum, me pene accusatum palatinis canibus objeci. Sit itaque inter nos, ut vultis, est tantum, non autem est et non: sit auxilium in commune et consilium. Quod etiam in sacris per data verba, si vestrae sublimitati placet, confirmandum fore censeo, ut, amoto motu omnium suspicionum, sit nobis cor unum et anima una. EPISTOLA CXCIV. GERBERTUS CONSTANTINO MICIACENSI ABBATI. Satis super venerabilis A. legatione miratus sum. Referebat quippe *. Haec autem omnia non dolores, sed initia dolorum sunt. Majus est quod quaeritur, et quod appetitur, quam ego humilis et parvus, verumque proverbium est: Tua res agitur paries cum 139.0257A| proximus ardet. Et divinus sermo: A sanctuario meo incipite, id est a regni fundamento et ab arce. Hoc factum qui doli comitentur, in aperto est. Hoc enim concesso, dignitas vel potius gravitas confunditur sacerdotalis, status regni periclitatur. Quod si hoc inconsultis episcopis agitur, episcoporum potestas, gravitas, dignitas annullatur. Qui episcopum quamvis sceleratum sacerdotio privare nec potuerunt, nec debuerunt. Si vero consultis, ipsi suae damnationis testes sunt, qui a se non judicandum judicaverunt. Et qui contra professionem suam et subscriptionem suam in libello abdicationis a seipsis factam venire praesumpserunt. Reducetur ad memoriam ejus captio, carcer prolixus, alterius in ejus sedem ordinatio, ordinatores, ordinatus, atque 139.0257B| ab eo ordinati calumniae subjacebunt. Ipsi quoque reges in peccatis singulis peccatores apparebunt. Nec sibi quisquam blandiatur, quolibet conquassato, se incolumi, nec falso nomine sponsionis decipiatur, cum res et facta non ex indulgentia judicum, sed ex stabilitate pendeant causarum. EPISTOLA CXCV. LEODICENSI EPISCOPO NOCHERIO. Licet non ignoremus ex quo fonte motus animi vestri in nos profluxerint, tamen ex officio nostro praestare debemus, sine gravi lite, quantum vestra interest, ut hic fons arescat, et hic motus conquiescat. Igitur ad petitionem venerabilis VV. Argentinae 139.0257C| civitatis episcopi nudiustertius descripsi materiam malorum nostri temporis; et quid inter partes conveniret vel disconveniret aperui; vobis tanquam probatis judicibus direxi. Et nunc ad votum meorum hostium, quia ex toto orbe fieri non potest, saltem ex toto nostrorum principum regimine, ut universale cogatur concilium, modis quibus valeo elaboro. Eo conveniendi et disceptandi, non solum curiosis, sed etiam hostibus, libera datur facultas. Tantum quippe a nobis abest maleficium, tantumque in innocentia confidimus, ut regulare judicium non solum non devitemus, sed etiam quasi toto orbe fugiens prosequamur. Ecce nunc tertio moniti si praesentiam suam exhibere noluerint, et appellatio et litis retractatio lege peremptoria sopientur. In 139.0257D| qua re vestrum est animadvertere, cui ira Domini comminatur dicentis: Vae illi per quem scandalum venit! Cum enim Paulus apostolus dicat: Nos quidem praedicamus Christum Jesum. Judaeis quidem scandalum, Graecis autem stultitiam. Non itaque Paulo est vae, sed his, ut ait propheta, qui dicunt bonum malum, et malum bonum. Novit Dominus qui sunt ejus, novit qui sui permoveantur zelo. Sed si Deus pro nobis, quis contra nos? Oro ergo et deprecor per eam, si qua est in vobis pietas, ut non plus meis hostibus quam vobis de me credatis. Experimini an sim qui fuerim scilicet vobis per omnia devotus et obsequens, in commune fidus amicis, aequi et veri amantissimus, sine dolo 139.0258A| et superbia, vestra vestrorumque usus amicitia, qui non meo vitio perditam a vestra virtute reposco: ea negata multum doliturus, itemque recepta multum gavisurus. EPISTOLA CXCVI. G. ABBATI S. GERALDI, ET FRATRIBUS. ro mei loci atque ordinis officio magnorum negotiorum occupationibus ad plurima distractus, nec legatis, nec litteris quae circa me geruntur hactenus vobis significare volui. Nunc quoniam frater . . . . . . sicut per antiquiorem . . . gerulum scripseram, dum urbem Remorum causa Dei fugio, urbi Remorum gratia Dei praelatus sum. Quae res gentes et populos in mei excitavit invidiam. Et quia viribus nequeunt, legibus ulcisci quaerunt. Estque tolerabilior armorum colluctatio 139.0258B| quam legum disceptatio. Et quamvis aemulis meis dicendi arte, et legum prolixa interpretatione, quantum mea interest, satisfecerim, non tamen adhuc semel coepta deposuerunt odia. A teste ergo, reverendi Patres, vestroque alumno fusis ad Deum precibus opem ferte. Discipuli victoria, magistri est gloria. In commune quidem omnibus vobis pro mei institutione grates rependo, sed specialius patri R. Cui, si quid scientiae in me est, post Deum inter omnes mortales gratias rependo. Nunc . . . . . valeat sanctum collegium vestrum . . . . . . valeant quondam mei noti vel affinitate conjuncti, si qui supersunt, quorum tantum speciem nec omnia satis novi: non eorum aliquo fastu oblitus, sed barbarorum feritate 139.0258C| maceratus, totusque, ut ita dicam, alteratus. Quae adolescens didici, juvenis amisi: et quae juvenis concupivi, senex contempsi. Tales fructus affero mihi. O voluptas! talia mundi honores pariunt gaudia. Credite ergo mihi experto. In quantum principes exterius attollit gloria, in tantum cruciatus angit interius. EPISTOLA CXCVII. Consuluistis utrum is qui sororem suae conjugis adulterio polluit, post peractam poenitentiam ad priorem copulam redire debeat, an alteram sortiri. Et alterum quidem permittitur, alterum penitus inhibetur. In conciliis Africanis, titulo 49, placuit ut secundum evangelicam et apostolicam disciplinam, neque dimissus ab uxore, neque dimissa a marito, 139.0258D| alteri conjungantur, sed ita maneant ut sibimet reconcilientur. Quod si contempserint, ad poenitentiam redigantur. Quod si mulier duxerit alterum, non prius accipiat communionem, quam is quem reliquit de saeculo exierit: nisi forte necessitas infirmitatis dare compulerit. Agat ergo hic ad ultimum poenitentiam lege eorum qui se incesto polluerunt, sed scilicet decennalem. Femina quoque nihilominus cognata, et, si fieri potest, castitatem professa, quod calore juventutis urgetur: timendumque ne a Satana tentetur. Nihil inde melius novimus, quam quod Leo papa de similibus dicit. Adolescens, inquit, si continens esse non potest, uxoris remedio potest sustineri. Ad hunc modum dici potest, 139.0259A| ut si haec adultera se continere non potest, nubat, ut ait Apostolus, tantum in Domino. EPISTOLA CXCVIII. GERBERTUS LEONI PONTIFICI. Sciens magnam benevolentiam vestram erga me, tanti viri amicitia felicem me judico. Enimvero quia nostra servitus minus vobis obsecundata est quae oportuerit, non malevolentiae ascribendum est, sed necessitati. Inter varios quippe tumultus, quibus assidue quatimur, vix aliquis idoneus reperitur, cui tuto secreta pectoris reserentur. Ita sibi virtutis arcem dolus et fraus, simulatio et dissimulatio, vicissim occupaverunt. Hinc est quod postquam a me digressi estis, nulla litterarum mutua perfunctione usi sumus, nisi ea quae vobis sub triplicatae crucis 139.0259B| signo direximus. Itaque nos et nostra sub vestra dispositione ita constituimus, ut qui forte nos laeserit, domno Leoni pontifici injuriam irrogasse visus sit. Nec erit deinceps nostri juris quid, quantum, quibus, et quando placitura parentur: sed domno Leoni diligens aderit obsequium ministri. Saluto domnum episcopum amicum per omnia reverendum: multum de ejus sapientia et eloquentia praesumens, et singulari morum probitate, ac per hoc obsequio ejus me obnoxium reddens. EPISTOLA CXCIX. AD JOANNEM PAPAM. Sanctissimo vestro apostolatui potuisse subripi me cujuspiam pervasionis reum videri, dolore vehementi 139.0259C| afficior, et totis visceribus ingemisco. Eo quippe animo in Ecclesia Dei hactenus versatus sum, ut multis profuerim, neminem laeserim. Non ergo Arnulfi peccata prodidi, sed publice peccantem reliqui: non spe, ut mei aemuli dicunt, capessendi ejus honoris, testis est Deus, et qui me noverunt, sed ne communicarem peccatis alienis. EPISTOLA CC. Quia vestris interdum non utimur alloquiis, non satis aequo animo ferimus. Per haec enim mutua manet charitas, dissociata coeunt, aspera mitescunt, simultates intereunt, multaque praesentium comparantur commoda. At dum ista motu temporum minus assequitur, ut epistolaris brevitas inter nos affectus explicet, petimus benevolentiam vestram 139.0259D| pro fratre . . . . . . ut prosit ei apud vos nostra intercessio, plusque sibi nostra obtineat epistola, quam fortuitu cujuspiam oblata munera. Temporum difficultatibus addicti regulariter convenire, et quae Dei sunt quaerere, hactenus non satis valuimus. Nunc quia Deo miserante respirare datur, censemus, vosque interesse omni evitabili excusatione postposita monemus et oramus. Licet omnibus sacerdotibus disciplinae forma aequaliter proponatur, et cognoscendi et observandi sacros canones Spiritu Dei conditos, et totius mundi reverentia consecratos; nobis tamen arctius indicitur quod in exemplar morum et vitae a pastoribus acceptum in subditum gregem gratiosus propagetur. Cum ergo pecuniam 139.0260A| in facte anteponimus, cur sanctarum legum jura illicita cupiditate calcamus? Et haec quidem Dominus, et clamores quos assidue patimur, non sicut tyrannus tyrannorum praejudicio, sed sicut sacerdos sacerdotum judicio, pensetis, discernatis, dijudicetis. Hos motus compescite, has querelas sopite, morum gravitate, annorum teneritudine superate. Lectio continua, et interrogatio assidua mentem vestram exacuat. Cur judicium . . . . . . . . nos latuit? Cur ad majorem audientiam provocans suis rebus privatus est? Quod si non provocans, sed tacens spoliatus, quare in eum prolatum judicium ad nos non est relatum? Si haec itaque scienter egistis, lex in contumaces est: si ignoranter, utique venia danda hoc pacto, ut illegaliter ablata presbytero restituantur 139.0260B| legaliter: postquam, si ita videbitur, judicium legibus innovetur, ne si existimetis filium meum R. suae diffidere causae, quia nunc ex condicto non occurrit. Pluribus enim occupati negotiis, eum examini vestro dirigere usque in XV Kal. nequimus. Quas moras sibi non obfuturas pro summa benevolentia vestra circa nos omnimodis deprecamur. Quod si haec mansuete feceritis, in ejus judicio sine personarum acceptione judicaveritis, plurima nos debere obsequio vestro facietis. EPISTOLA CCI. GERBERTUS ET OMNES EPISCOPI DIOECESEOS REMENSIUM, PERVASORIBUS EJUSDEM. Girbertus gratia Dei Remorum episcopus, Guido Suessonicus, Adalbero Laudunensis, R. Noviomensis, 139.0260C| Rot. Cameracensis, O. Silvanectensis, F. Ambianensis, B. Moriensis, Her. Belluacensis, per gratiam sancti Spiritus episcopi, vobis Girberto et his qui subscripti sunt pervasoribus, carnificibus atque tyrannis. Diu modestia sacerdotum furoris vestri rabiem sustinuit, et adhuc patienter exspectat. Quousque ergo insania vestra sanis intellectibus nostris obsistet? Quousque dissimulatio pravorum simplicium quietem turbabit? Caedes clero infertis, a cleri, monachorum et pauperum rapinis non cessatis. Convenimus ergo conscientiam vestram omnes episcopi Remorum dioeceseos, ad satisfactionem invitamus, spatiumque poenitentiae usque in proximis Kalendis attribuimus: tunc vos aut infertiles Ecclesiae palmites 139.0260D| recognituri, aut tanquam inutile lignum ab agro Dei gladio sancti Spiritus excisuri. EPISTOLA CCII. AD ERVEAM BELVAGORUM EPISCOPUM. Quod tanto tempore dilectum nobis D. retinuimus, non malevolentiae causa, sed summae utilitatis vestrae, et vobis honestum et utile parere possit. Et nunc quidem illum patriam parentesque, sed et omne amicorum genus nostrum ob amorem derelinquentem vestrae charitati, ut petitis, dirigimus. Quem velut thesaurum inaestimabilem e sinu nostro in vestri jura transfundimus. Suscipite ergo illum in disciplinis liberalibus eruditum, in opificum magisterio edoctum, a multis multa mercede expetitum 139.0261A| sed a nobis obtentum. Quem sic tractari et custodiri volumus, ut dolorem ei partum ex nostra absentia vestra sublevet indulgentia. Eaque munificentia et liberalitate illum habetote, quae deceat G. Remorum archiepiscopum dantem et Bellovagorum episcopum accipientem. EPISTOLA CCIII. Oportebat te virginem spectabilem patris pacta et constituta laudare et corroborare. Sed quoniam ea dissolvisti, et quae insuper egisti pernegare contendis, invitamus te ad tui peccati recognitionem. Te quoque R. a direptione rerum . . . . . . cessare jubemus, et male pervasa restituere. Nec te . . . . . . praetereundum existimes, te, inquam, tonsura clericum, sed vita et moribus * triennium cum tuo complice N. 139.0261B| Vos, inquam, omnes aut dignos poenitentiae fructus Ecclesiae catholicae ostendetis, aut velut ethnici et publicani ab Ecclesia catholica gladio sancti Spiritus propulsabimini. EPISTOLA CCIV. Suscepta querimonia, reverende pater, scripsimus cum fratribus et coepiscopis nostris pro eadem causa, contemptoribus quoque vestris commonitorias misimus litteras. Erit ergo vestrae prudentiae propter pacis charitatisque custodiam, si resipuerint, eos velut exorbitantes filios blande suscipere. Quod si, quod absit, in malitia perseveraverint, tunc in celebri Ecclesiae loco nostrae vocationis scripta ad legendum proponi jubemus. Deinde excommunicationem 139.0261C| rationabiliter conscriptam, et a vobis solemniter celebratam celebri affigi loco, ejusque exemplar nobis dirigi, ut idem in nostris fiat Ecclesiis. Et quoniam eruditum vobis clericum mitti orastis, qui in his et in aliis adjumento esse posset, cum redierit meus D., dabimus operam ut vestris deserviat obsequiis. EPISTOLA CCV. Quanto moderamine salus animarum tractanda sit, et vestra fraternitas novit, summopere pensandum est, ut ne quid nimis. Ecce enim dum judicii severitatem in Ecclesiam scilicet exercetis, modum a patribus constitutum transcendistis. Nam quae concilia vel decreta parvulos baptizari, vel fideles in coemeteriis sepeliri vetuerunt? Quod si is locus 139.0261D| interdicto vestro, et, ut solemniter dicamus, vestro banno jure tenetur astrictus, liceret innocentibus parochianis ad alia transmigrare loca, suisque legaliter uti sacris. Moneo igitur paternitatem vestram modum judicii temperare, totumque negotium ita pertractare, ut ante oculos divinae Majestatis placere possitis, et coepiscoporum judicio non displiceatis. Varios mali temporis diu jam sufferens motus, ad vestrum solatium tanquam ad tutissimum confugio portum. Alioquin, aut vestra solabimur ope, aut peregrina nobis expetenda subsidia. EPISTOLA CCVI. GERBERTUS ADHELAIDI IMPERATRICI. Saepenumero mecum reputans ubinam fides, veritas, 139.0262A| pietas, et justitia, domicilium sibi fecerint, vestra solum pietas et majestas occurrere potuit, qua virtus multiplex semper inhabitavit atque possedit. Ad vos ergo tanquam speciale templum misericordiae supplex confugio, vestrumque semper salubre consilium et auxilium reposco. Quia enim . . . . . in me unum acerba fremunt, vitamque cum sanguine poscunt. Additur ad malorum cumulum . . . . . Saevit et ipsa quae solatio debuit esse Roma. Oro ergo et deprecor vestra vestro imperio mitescant regna. Ego quippe totus ubique vester vestrum exspecto examen et levamen. Idque solum certum esse nosse qui velle, quod vobis constiterit placuisse. EPISTOLA CCVII. 139.0262B| Humanas res aeterno regi consilio cum semper Divinitas ostenderit, tum praecipue vestro tempore consiliorum suorum vos esse materiam voluit. Exaltavit enim vos et humiliavit, eamque humilitatem sua bonitate modificans, extenuans, atque cum summa multorum populorum prosequente favore, vestrae sedi restituit, et tanquam aurum in fornace probatum in sua domo clarius relucere jussit. Laudo igitur et glorifico misericordias et miserationes ejus, cum in vobis, tum in me, quem peregrinum, totoque, ut ita dicam, orbe profugum quandoque requiescere jussit, certaque consistere terra. Dirigo vobis multum dilectum, quem a sacro fonte me suscipere voluistis. Sed utrum nobis erudiendum mittere debeatis, non est nostri judicii. Si enim recusamus, 139.0262C| ingrati fortasse apparemus; et si laudamus, quiddam est sinistrum puero. Quod temporum difficultas intulerit, nostro imputabitur vitio. EPISTOLA CCVIII. GERBERTUS FULCONI EPISCOPO AMBIANENSI. Inter varias magnarum rerum occupationes nulla molestia magis afficimur quam vestrorum excessuum crebra relatione. Etsi enim totius metropolis Remorum cura nobis injuncta est, sed vestri potissimum, qui et amorum teneritudine, et morum levitate pondus sacerdotale necdum ferre didicistis. Cur ergo, contra pactum in commune statutum, usque ad tempus consilii pervasionem in propria paroechia fecistis? Nec in hoc enim alleviamini, si res Ecclesiae sunt quas diripuistis, cum hoc nisi legibus fieri 139.0262D| non liceat. Accessit ad hoc illicitum armorum praesumptio, Ecclesiae violatio, quasi sacerdoti omnia in ecclesiis liceant. Sed, ait Apostolus, omnia mihi licent, sed non omnia expediunt. Licent per liberum arbitrium, quo male usi estis: sed non expediunt per jura divina, quae contempsistis. Monemus itaque fraternitatem vestram errata corrigere, et nobis quos offendistis, si placet, satisfacere, ut horum excessuum recognitio multorum peccatorum possit esse abolitio. EPISTOLA CCIX. GERBERTUS ARCHEMBALDO ARCHIEPISCOPO TURONENSI. Querelam vestram non sine fraterna compassione suscepimus. Unde consilium et auxilium, quantum 139.0263A| nostra interest, non differimus. Quia enim clerus, ut dicitis, beati Martini benedictionem vestram renuit, fiat ut scriptum est: Noluit benedictionem, et elongabitur ab eo. Pro accepta vero injuria repulsionis, pulverem calceamenti excutiendum esse contra illos Dominus docet. EPISTOLA CCX. ADELAIDI IMPERATRICI GERBERTUS. Incredibili pene et nimium sceterata relatione tanto dolore affectus sum, ut lumen oculorum prope plorando amiserim. Sed quia jubetis ut vos adeam, consolationemque impendam, rem quidem bonam, sed impossibilem imperatis. Transierunt enim dies mei, o dulcis domina et gloriosa, senectus mea mihi diem minatur ultimum. Latera pleuresis occupat, 139.0263B| tinniunt aures, distillant oculi, totumque corpus continuis pungitur stimulis. Totus hic annus me in lecto a doloribus decumbentem vidit, et nunc vix resurgentem recidivi dolores alternis praecipitant diebus. Quod si quid requiei a doloribus dabitur, vestri beneficii immemor esse non potero. Licet sufficere posse videatur quod synodus Nicaena de communione privatis definit, ut hi qui abjiciuntur ab aliis non recipiantur, omni jussioni vestrae paremus tum in his, tum in quibuslibet honestis et competentibus negotiis. Sed quia cum magno moderamine salus animarum tractanda est, nec quisquam praepropere a corpore et sanguine Filii Dei submovendus, per quod mysterium vera vivitur vita, et quo 139.0263C| juste privatus vivens mortuus est, dignum ducimus militarem virum nostra primum admonitione conveniendum, si forte resipiscat, et vestrae reverentiae satisfaciat. Et nos quidem illum jam dudum pro his proque aliis excessibus, a liminibus tantum Ecclesiae cum aliis quibusdam submovimus, post separaturi a corpore Domini, ac deinde a fidelium communione, ut his quibusdam gradibus suae salutis admoneatur, et unius contagio pro hujusce temporis male, necessaria sub nomine militari cohabitatione, populus Dei minus inficiatur, solusque suam interim portet malitiam, ignominiam et ruinam. EPISTOLA CCXI. CANONICIS SANCTI MARTINI EX PERSONA EPISCOPORUM. 139.0263D| Omnes episcopi qui ad concilium venerunt in ecclesia sancti Pauli, omnibus clericis de monasterio sancti Martini. ¶ Audita fama vestrae rebellionis contra fratrem nostrum Turonicae civitatis episcopum, has litteras direximus, in commune decernentes, quatenus aut cum vestro episcopo redeatis in gratiam, aut ad placitum Chelae habendum veniatis pro discordia diu retenta rationem reddituri VII Id. Maii. Quod si non feceritis, sciatis vos percelli censura canonicae districtionis. EPISTOLA CCXII. GERBERTUS ARNULFO AURELIANENSI EPISCOPO. 139.0264A| Nullo genere locutionis affectum animi nostri erga vos explicare valeo, quippe qui omni simulatione mei capitis periclitarer. Quae mihi vitanda essent, quaeve sequenda docuistis, monuistis, praescripsistis. Et nunc quidem omni conamine, omnique nisu secundum meum scire et posse grates quas valeo rependo, vestraeque clientelae et dispositioni me meaque omnia committo; non dubiam spem pro me gerens praeclara principia felices habitura. Et quoniam synodum . . . . . unde omnixe precor ne ingentes curae, quae me ad praesens totum sibi vindicant, Ecclesiae nostrae officiant. Dum enim post paululum 139.0264B| divinitate propitia respirare licebit, et de his et de aliis in vestra praesentia vestra exspectabimus sententiam. EPISTOLA CCXIII. GERBERTUS METENSI EPISCOPO. Licet ea quae in nobis est virtus multis ante innotuerit modis, nunc tamen ex superabundanti verbis et sententiis affectum sui explicans vel super candelabrum effulsit. Quia enim Apostolus ait: Gaudete cum gaudentibus, flete cum flentibus, me a fratrum meorum indebita persecutione liberatum laeto animo accepistis, vosque meis periculis nunc interfuisse doluistis. Quapropter et absens grates rependo, et praesens servitutis pensum si libet excipio. Caeterum . . . . . alia memoratu digna non satis adhuc comperta 139.0264C| habemus. EPISTOLA CCXIV. GERBERTUS VERDUNENSI EPISCOPO. Communes filii R. et D. laetificaverunt nos ex dulci rerum commutatione. Quia enim, ut ait Apostolus: Corrumpunt mores bonos colloquia mala, nec vos simplicitate gaudentes quorumdam Gallorum affectus varios et perplexos dulces in ore, amaros in corde subito deprehendere potuistis, ad nulla eorum commentitia stuporis plena non immerito mutati estis. Sed quia ingenita vobis prudentia diutius illudi non potuit, eorum simulationem ac dissimulationem vos ad plenum intellexisse gaudemus. Unde filium nostrum D. quem in multa rerum 139.0264D| scientia eruditum interpretem fidum omnium quae in commune placeant habere poterimus. Vale. EPISTOLA CCXV. AD AZELINUM EPISCOPUM LAUDUNENSEM. ( Vide infra in epistolis et diplomatibus post susceptum summum pontificatum scriptis. ) EPISTOLA CCXVI. AD ARNULFUM REMENSEM ARCHIEPISCOPUM. (Vide ibid.) [[Categoria:Patrologiae Cursus Completus]] 1jmcnr7jqv7sksdu45whsuglc3saic9 274058 274057 2026-07-23T08:57:23Z Demetrius Talpa 13304 274058 wikitext text/x-wiki {{titulus2 |Scriptor=Silvester II |OperaeTitulus=Aliae epistolae |OperaeWikiPagina=Aliae epistolae (Gerbertus Auriliacensis) |SubTitulus= Gerbertus Auriliacensis |Genera=Epistulae |Annus=saeculo X |Fons=[http://www.mlat.uzh.ch/index.php?app=browser Corpus Corporum] |Editio=J. P. Migne }} '''[[Patrologia Latina/139a|Migne ''Patrologia Latina Tomus 139a'']]''' '''Aliae epistolae (Gerbertus Auriliacensis)''', J. P. Migne cc_id: cps_2.GerAur.AliEpi, cc_idno: 9783 EPISTOLA CLXII. ELECTIO ARNULFI REMORUM ARCHIEPISCOPI A GERBERTO EDITA. 139.0243C| Sanctae ac universali Ecclesiae catholicae salutem dicunt filii Remorum metropolis. Divae memoriae patre nostro A. sensus corporeos relinquente, clarum lumen pastoris amisimus, praeda hostium facti sumus. Itaque dum molimur, conamur tanti viri resarcire ruinas. Elapsa sunt canonica tempora, violatae sunt leges, quibus cavetur nullam sedem amplius triginta dierum spatio vacare licere. Nuncque tandem pulsantibus divina lux se apparuit, et quo sequeremur ostendit, depulso antichristo, Simoniaca haeresi damnata. Nos, inquam, qui dicimur episcopi dioeceseos Remorum metropolis, 139.0243D| cum omni clero, diversi ordinis populo acclamante, orthodoxis regibus nostris consentientibus, eligimus nobis in praesulem virum pietate praestantem, fide insignem, constantia mirabilem, in consiliis providum, rebus gerendis aptum. In quo hae virtutes, quae sic clare relucent, indicio sunt caeteras abesse non posse. Arnulphum dicimus regis Lotharii filium. Quem etsi altus sanguis vitio temporis sub anathemate positus aliquo infecit contagio; sed tamen hunc mater Ecclesia purificans 139.0244C| mysticis abluit sacramentis: hunc, inquam, dicimus Laudunensis Ecclesiae filium, et, ut verius fateamur, Remensis. Ea quippe civitas Remense territorium, Remensis parochia est: nec sic a beato Remigio divisa, ut fieret aliena. Nimirum ille vir Deo plenus, unitatem appetens, non scissionem affectans, sic scidit ut cohaereret velut pars in toto. Et quis et quantus futurus esset intelligens, natale solum beavit sacerdotii dignitate. Eligimus ergo hunc Arnulphum hinc ortum, hic educatum, Simoniacae haereticis expertem, a factione tyrannica remotum, sua cuique debita jura reddentem, sanctuarium Dei non dissipantem. Sint procul ab electione nostra dolus et . . . . . . nec putent eam ad se pertinere filii Belial, filii pacis et concordiae stabilem 139.0244D| et solidam in perpetuum faciant confirmando, corroborando, subscribendo. EPISTOLA CLXIII. EX PERSONA ARNULPHI REMENSIS EPISCOPI. Etsi adhuc neque in republica, neque in privata, nulla merita nobis sint, his tamen animus minime deest, specialiusque quodammodo inardescimus ad comparandos ac retinendos vestros affectus. Ob id itaque Gerardum antiquum militem vestrum vim inferentem, ac beneficium nostri fidelis Guenirici 139.0245A| pervadentem patientia ferimus, utque eum quiescere jubeatis oramus. Et si forte dissimulaverit, utrumque monitorem experiatur sui justissimum hostem. EPISTOLA CLXIV. E. EPISCOPO TREVERENSI EX PERSONA EJUSDEM. Sciens benevolentiam, vel potius pietatem vestram, qua semper usi estis circa beatae recordationis praedecessorem meum, feliciorem me judico, si eam sic accipio uti acceptam terminus nesciat. Itaque ex abundanti charitate a vobis facto principio congaudemus, ac mutua dilectione frui indissolubiliter optamus. Et quia tumultus dissidentium regnorum, ac novitas nostrae ordinationis decernere ac perficere, qui animose impediunt actuum nostrorum moderamina, consoli atae prudentiae vestrae 139.0245B| delegamus: simul quoque oramus si fieri potest definite praescribi, ubi et quando post reditum vestrum a palatio convenire possimus, simusque ad praesens certi, si quid rerum novarum didiceritis, post plenius instruendi quod planius pernoscetis. Magnum argumentum est in sanctissima amicitia, ac firma societate nos in aeternum mansuros, cum eisdem utamur auctoribus quibus apud praedecessorem meum in otio et negotio semper usi estis interpretibus. EPISTOLA CLXV. Plurimum intelligo vos intelligere motus animi mei, eoque amplius vos accurate diligo, et amplector. Recordor quippe honestissimae admonitionis, qua 139.0245C| me satis diu a communione quorumdam principum suspendistis, quid velletis significastis. Oro ergo per venerabile nomen patris mei, et per inviolatam fidem, qua se suosque semper colui, ne cogar eorum hominum oblivisci quos ob ejus amorem meis commodis neglectis praecipue semper dilexi. Dominae meae Theophanae servata fides circa se suumque filium, ne sinat me fore gloriam suorum hostium, quos propter se, si quando valui, abduxi in opprobrium et contemptum. Iterum in commune oro, et obsecro ne ejus vobis displiceat servitus, cui vestrum imperium, honor, potestas, hactenus placuerunt. Facite vestra liberalitate ne absentia honestatis, fuga optimarum artium, efficiar sectator Catilinae, qui in otio et negotio praeceptorum Marci Tullii diligens fui exsecutor. EPISTOLA CLXVI. 139.0245D| Non alienum est a vestra humanitate, et a sacrosancto sacerdotio, quaerentibus consilium consilium dare. Nulli mortalium aliquando jusjurandum praebui, nisi D. M. Othoni. Id ad dominam meam Th. ac filium ejus Oth. Aug. permanasse ratus sum; quippe cum in tribus unum quidem quodammodo intellexerim. Quousque ergo hanc fidem servandam censetis? Dico equidem quod spoliatus amplissimis rebus imperiali dono collatis, apostolica benedictione confirmatis, nec una saltem villula ob fidem retentati vel retinendam donatus sum. Dico quod inter gravissimos hostes vestros positus, nullis eorum 139.0246A| beneficiis quamvis ingentibus oblatis inflexus sum. Quousque ergo id genus amicitiae exercebo? Consulite, ac solatium imploranti praebete, etsi non ob mea merita, sed tamen et propter vestra erga omnes semper laudata beneficia. EPISTOLA CLXVII. Conceptam laetitiam Romani itineris, quo vester comitatus ac dominae Theophanae semper Augustae futurum alloquium ampliorem fecerat, senioris mei prohibitio conturbat. Vices ergo meas velut amicus amici obtinete. Et ut pallium a domino papa per vos consequamur, et gratiam dominae nostrae per vos coeptam retineamus. Cujus obsequio, Deo annuente, in Pascha erimus, nec quisquam erit qui vos ab ejus ac filii sui fidelitate ac servitio prohibere 139.0246B| possit. EPISTOLA CLXVIII. AD RAINARDUM MONACHUM BOBIENSEM. Quidam Tetbaldus, ut ipse ferebat, monachus Bobiensis, praeterita aestate, ad nos venit, per quem nostra scripta tibi direximus, quibus tuae litterae non satis respondent. Itaque et exemplar prioris epistolae remittimus, et tuae petitioni hoc modo consulimus. Si sub regula patris Benedicti ac spirituali abbate tibi militare delectat in alio monasterio, mea licentia utere, nec obsit tibi transitus causa religionis, et imperio abbatis tui factus. Caeterum in dando et accipiendo frena licentiae relaxamus partim, partim restringimus: hoc modo servata discretione, ut quod jure et sine offensione divinarum legum dandum 139.0246C| ac recipiendum est, des ac recipias. Nec putes ad meam licentiam pertinere, si quid tyranno aut impio sponte tribueris, vel ab eis acceperis. EPISTOLA CLXIX. AD REMIGIUM MONACHUM TREVIRENSEM. Petitio tua, dulcissime frater, toties repetita, quibus jactemur fluctibus satis ostendit. Nescis, nescis quae naufragia pertulerimus, postquam a te digressi sumus. Gravissimis quippe laboribus aestivis et continuis eos contraximus morbos quibus pestilens autumnus pene vitam extorsit. Accessit ad haec violenta fortuna, cuncta quae dederat repetens per eos praedones qui urbem Remorum depopulati sunt. Nunc amicorum captivitatem deflemus, et an sedes nobis sint permutandae pervigili cura deliberamus. 139.0246D| Eo in luctu, eoque in moerore nostra patria est. Timor et tremor muros circumdant, inopia cives premit. Clerus utriusque ordinis propter futuram vastitatem ingemit. Ergo sit tui muneris manus levare ad Omnipotentem pro nobis. Et si Divinitas poenam alleviaverit peccati erimus non immemores tui per omnia beneficii. EPISTOLA CLXX. GERBERTUS RAIMUNDO. Nostro reverentissimo patri RAIMUNDO du. Filius. Quo in portu agam navim gubernatore amisso, scire vos, dulcissime Pater, et quinam sit status in Francorum R. p. [republica]. Ego cum statuissem 139.0247A| non discedere a clientela et consilio patris mei beati Ad., repente sic eo privatus sum, ut me superesse expavescerem. Quippe cum esset nobis cor unum et anima una, nec hostes ejus eum putarent translatum, cum me superesse viderent, me ad invidiam Caroli nostram patriam tunc et nunc vexantis digito notabant, qui reges deponerem regesque ordinarem. Et qui R. p. permistus eram, cum R. p. periclitabar, velut in perditionem nostrae urbis pars praedae maxima fui. Eaque res iter meum in Italiam penitus distulit, ubi et organa etiam servantur, et optima portio meae supellectilis. Non enim potuimus obsistere praecipiti fortunae, nec Divinitas declaravit adhuc quonam in portu me sistere velit. Igitur de me et de meis fortunis gavisuri, exspectant exitum 139.0247B| instantis fortunae. Dabo operam pro viribus, nec quidquam eorum quae fieri oporteat intermittam, donec optatis perfruar sedibus, reddamque Deo vota mea in Sion. Vale, amantissime Pater, valeat frater Ariardus, valeat sanctissimum collegium tibi subjectum, meique sitis memores in contemplativis cum patre meo Adal. EPISTOLA CLXXI. VENERABILI ADHUC EPISCOPO A. GERBERTUS. Itane socordiae atque dubiis casibus credidisti, ut gladios cervici imminentes non videas, arietes ac vineas ilia tua pulsantes non sentias? Recordare, quaeso, quid actum sit, o felix quondam et dulcis amice, sub imperio patris mei Adalberonis. Divi Aug. Lotharii germanus frater, haeres regni, regno 139.0247C| expulsus est. Ejus aemuli, ut opinio multorum est, inter reges creati sunt. Quo jure legitimus haeres exhaeredatus est, quo jure regno privatus est, et quo in paternam domum rediit? Quae decreta Romanorum pontificum infantes baptizari vetuerunt? Qui sacri canones innocentes presbyteros ab altaribus removerunt? Agit Abraham cum Deo causam, utrum in Sodomis debeat perdere justum cum impio, et tu pastor non dubitas addicere poenae noxium simul et innoxium? Sed quid ego haec minima, cum sciam accusationem tuam a sacerdotibus Dei descriptam, et plenam criminibus, gravidam sceleribus? Electi sunt judices, quorum judicio si defueris, de absentia nihil lucraberis. Et si adfueris, episcopus esse cessabis. Inventus est qui tuas vices sortiatur. Curre 139.0247D| ergo dum aliquid otii superest, neque spem tuam ponas in Ligeri et Sequana, nihil profuturus. Ego quidem factionum, conspirationum, jurisconsulti ac consulentium conscius, ob fidele silentium haec tibi causa veteris amicitiae habui dicere, ut te lethargo alleviarem. Tuum sit plenius remedium quaerere, qui etiam in comitialem morbum videris decidisse. Vale. EPISTOLA CLXXII. Immensae benevolentiae ac potius pietati vestrae circa nos immensas rependimus grates. Quanti nos habeatis compassione vestra profecto declarastis. Declaramus ergo et nos quid in futurum moliamur, non solum ex his quae cum paucissimis pernoctamus, sed 139.0248A| etiam ex anathemate in praedones Remensis urbis jam promulgato. Cujus exemplar vobis mittimus, ut ex eo pernoscatis cujus animi simus, simulque nos majora aggressuros, quae suo tempori reservamus. Omnia enim tempus habent. Dicimus tacenda, tacemus dicenda. Agimus quod nolumus, quod volumus nequimus. Ita sunt omnia plena perturbationis, ac potius confusionis: nec se sic ingerunt expetenda, quemadmodum devitanda. Nam si oblata esset rationabilis facultas, jam dudum vestra colloquia expetissemus. Regium nomen, quod apud Francos pene emortuum est, magnis consiliis, magnis viribus resuscitassemus: sed propter impia tempora, propter perditissimorum iniqua commenta, clam agimus quod palam non possumus. Veniet, veniet, 139.0248B| inquam, dies, et prope est, in qua uniuscujusque nostrum probentur et cogitata, et dicta et facta. Interim praescriptas vobis metas recognoscite, nec majora regni negotia velitis definire sine metropolitani conscientia, nec sententiam in his praecipitate quae quo animo fiant ignoratis. Prudentiam roburque vestrum reservate, tunc fortissima pectora hostibus pro nobis exposituri, cum videritis victricia signa nobis ductoribus anteferri. EPISTOLA CLXXIII. Mare fluctuans ingressi naufragamur et ingemiscimus; nusquam tuta littora, nusquam portus occurrit. In vobis quietem quaerimus. In vobis certe est, quod cum dederitis non desit, accipienti supersit. 139.0248C| Petimus ergo omni affectu charitatis vos affore Remis II Kal. Aprilis, si jure amicitiae quidquam promeruimus aut promereri posse putamus. EPISTOLA CLXXIV. AD ROMULFUM ABBATEM SENONENSEM. Officia dantis et accipientis muneribus vestris exsecuti estis. Nihil enim nobis antiquius in humanis rebus clarissimorum hominum scientia, quae utique multiplicibus librorum voluminibus explicatur. Agite ergo ut coepistis, et fluenta M. Tullii sitienti praebete. M. Tullius mediis se ingerat curis, quibus post urbis nostrae perditionem sic implicamur, ut ante oculos hominum felices, nostro judicio habeamur infelices. Quae mundi sunt quaerimus, invenimus, perficimus, et ut ita dicam principes sceleris facti 139.0248D| sumus. Fer opem, Pater, ut Divinitas, quae multitudine peccatorum excluditur, tuis precibus inflexa redeat, nos visitet, et nobiscum habitet, tuaque praesentia, si fieri potest, laetemur, qui beati Patris Ad. absentia tristamur. EPISTOLA CLXXV. AD E. ARCHIEPISCOPUM TREVIRENSEM. Pervenit, beatissime Pater, gladius usque ad animam: gladiis hostium undique perstringimur. Hinc fide promissa regibus Francorum urgemur. Hinc potestati principis Caroli regnum ad se revocantis addicti, permutare dominos, aut exsules fieri cogimur. Hoc solum spei superest, quod vos praescia divinitas germanitate quadam nobis devinxit, et ut 139.0249A| invicem onera portemus effecit. Ad vos itaque confugimus tanquam ad rectum praesidium, tanquam ad aram prudentiae, tanquam ad divinarum atque humanarum legum interpretes. Eruntque perlata consulta filiis vestris coelestia oracula. EPISTOLA CLXXVI. G. SAL. DICIT R. SIBI DILECTO. Grandia quidem poscis, dulcissime frater, sed tuis meritis non indebita. Nam quid est tam optabile quod benevolentia tua non promereatur? quid tam humile quod conferri amicis haec tempora sinant? Itaque cum tibi desit artifex medendi, nobis remediorum materia, supersedimus describere ea quae medicorum peritissimi utilia judicaverint vitiato jecori. Quem morbum tu corrupte postuma, nostri 139.0249B| apostema, Celsus Cornelius a Graecis ἡπατικόν dicit appellari. EPISTOLA CLXXVII. AD ROMULFUM ABBATEM SENONENSEM. Magno curarum pondere in momento temporis alleviatum iri existimamus deliberationibus nostris ad utile et honestum aeque inflexis. Quod utique puris affectibus vestris in divina speculatione ut coeptum, ita consummandum est. Sicque aptiori loco mutua perfruendum charitate EPISTOLA CLXXVIII. AD BRUNONEM EPISCOPUM LINGONENSEM. Serenissimi Augusti domini nostri desiderabilem praesentiam vestram causa consultandi jamdudum 139.0249C| exoptant. Moneo ergo vos atque rogo causa salutis totius reipublicae, quamprimum maturare iter. Et quia vos apud Roceium audivi pro mea salute, merear nunc Silvanectis audiri pro omnium bonorum liberatione. EPISTOLA CLXXIX. AD ECBERTUM ARCHIEPISCOPUM TREVIRENSEM. Etsi prudentiam vestram in multis expertus sim, nuper tamen plurimum intellexi, cum querimoniam, quam ex persona Ar. archiepiscopi subornaveram, subtili responso perstrinxistis. Veritus itaque sum, famulante conscientia, ne in oculis vestris displicerem, qui mihimetipsi displicere jam coeperam, eo quod non socius vitiorum, sed princeps dijudicarer maximorum scelerum. Ille ego, qui sub imperio 139.0249D| beatae memoriae patris mei Ad. militaveram in schola omnium virtutum, nunc ego regiam incolo aulam, cum sacerdotibus Dei verba vitae conferens. Nec ob amorem Caroli vel Arnulfi passus sum diutius fieri organum diaboli, pro mendacio contra veritatem declamando. Oro itaque antiqua benevolentia vestra dignus inveniri. Quippe existimatione vestra conscientiam meam detexi, ut ex me pernoscatis quid de perditione Remorum intelligere debeatis. EPISTOLA CLXXX. AD ADALBERONEM EPISCOPUM VIRDUNENSEM. Omnium consiliorum meorum participi ac conscio non multa verba facturus sum. Satis enim post Patris 139.0250A| mei beati Ad. ad Dominum discessum cur tanto tempore Remis commoratus sum, quo ante perditionem urbis et post perditionem abire contenderim. Saepius quoque illud Terentianum recepistis: Si non potest fieri quod vis, id velis quod possis. Et nunc quidem beneficiorum ac pietatis vestrae circa me non immemor, conceptum amorem erga vos vestrosque conservo, eoque me beatiorem fieri judico. Quomodo enim non diligam diligentes me. Sentio quippe vos condelectari quod sceleratorum hominum conciliabula effugerim, quod communioni ecclesiasticae restitutus sim. Agite ergo causam amici solito more, id est ut Lelius ab Helvetiis vel Suevis redeat, Aquilae dilecto diligendus conquiratur par, ut operum nostrorum sit finis consummata 139.0250B| charitas. EPISTOLA CLXXXI. Praecipuam ac singularem amicitiam vestram dum arctius amplectimur, multorum hominum invidiam toleramus, maximeque eorum qui senioris vestri contra nos consilia conturbant. Crescit malum in dies. Multiplicantur inimici nostri, majoremque sumunt audaciam spe dissidentium regnorum. Si ergo ea in vobis est virtus quam credimus et optamus, sentiamus non nobis obesse quod vestrum amorem amori regis O. praeposuimus. Sentiant inimici nostri per vos stabilem esse regnorum concordiam, quam sine suo consultu posse fieri negant. Et quia credibilibus legatis inter hostes difficilis est via, vos legatorum 139.0250C| nostrorum vices explete, quod honestum judicabitis pro nobis spondete. Sic de nobis absentibus praesumite tanquam de praesentibus; et si quid salutare reperietis, quamprimum litteris vel nuntiis significate, ut ignorantibus nostris aemulis per fidissimos internuntios utriusque partis coepta amicitia corroboretur. Hoc ideo dicimus, quia majoris auctoritatis legatos cum sui magno periculo sine certa causa mittere nolumus, et quia conventus regum laboriosus est, et hoc tempore per omnia inutilis propter malivolos utriusque partis. Quod si pravorum hominum consilia convaluisse senseritis, nec honestam et utilem posse fieri amicitiam, inprimis quod maximum est consilium simul et auxilium a vobis imploramus. Neque nos deludi vana 139.0250D| exspectatione sinatis, quos omni genere amicitiarum et affinitatis dignos hactenus duxistis. EPISTOLA CLXXXII. Felicitas vestra gloriam simul nobis parit et solatium. Ubi enim est una caro, et unus sanguis, ibi et unus affectus. Abiit illa dies, nec redeat unquam, in qua vester moeror ineluctabilem nobis parit dolorem. Et nunc quidem in pace, sicut et tunc in angustia, nos nostraque vestro condonamus obsequio: ut si quid magnum vestraque dignum memoria vel vi vel ingenio aggredi conamini, nostra utamini opera, diligentia, consilio, ingenio, viribus. Quod si quieti et silentio studetis, et ad praesens et in aeternum liceat nobis gaudere vobis cum pace et quiere, 139.0251A| Nec glorientur aemuli vestri nominis plus sese obesse quam vos prodesse. Sit, si fieri potest, inter nos ac seniorem vestrum honestus habitus amicitiarum. Praescribite sequenda et vitanda, nec patiamini dolis et fraudibus nos circumscribi, qui nullorum hominum amicitiam contra vos decrevimus sequi. EPISTOLA CLXXXIII. EPISCOPI REMORUM DIOECESEOS SALUTEM DICUNT REVERENTISSIMO PATRI R. Quoniam frater et coepiscopus noster A. infra suam Ecclesiam captus, propter vim hostium, ut fertur, non satis quae sui juris sunt exsequi valet, nos nostri officii non immemores, quod olim in famosissimos praedones suo consilio feceramus, repetivimus. Hoc addito, quod in cibo et potu contra divinum 139.0251B| ac humanum jus nulla misericordia abusi sumus, ut ipse; sed insuper duces et comites, et conscios totius factionis anathemate damnavimus, eamque Ecclesiam a divino officio suspendimus. Caeteris Christianis fidelibus sufficere posse judicantes. Itaque decreti atque anathematis exemplar vobis mittimus, nostraeque sententiae vos favere, atque idem facere hortamur, monemus, oramus. EPISTOLA CLXXXIV. AD GARINBERTUM ABBATEM. Quod nostri curam geritis, nostrisque laetamini commodis, debitas rependimus grates. Nec sic locis disparamur remotis, nec ea utimur fortuna, divinitate propitia, ut antiquas non valeamus exercere amicitias. Procurabo igitur quod jussistis, et quoad 139.0251C| potero persuasione vel gratia Augustorum uti, a vicinia Remorum procul dimovebo exercitum, donec in urbe recondatis, si quid residui habetis in agris. Procurate itaque et vos filium meum Aquilam, donec per fidissimos mihi remittatis amicos. Et ne ignoretis quae synodus episcoporum nostrae dioeceseos decreverit, exemplar rerum gestarum vobis nostrisque mitto sociis, ut exinde pernoscatis quid sequi, quid vitare debeatis. EPISTOLA CLXXXV. LIBELLUS REPUDII GERBERTI ARNULPHO ARCHIEPISCOPO. Diu multumque mihi in animo replicanti infelicem statum nostrae urbis, nec exitum malorum sine strage bonorum reperienti, ea tandem sententia placuit, 139.0251D| quae et praesentibus mederetur incommodis, et in futurum praecaveret amicis. Permutamus itaque solum solo, dominium dominio, vestraque beneficia emancipati vobis nostrisque aemulis ad invidiam relinquimus, ne fidelitatis promissae hinc arguamur, inde genere amicitiarum ad patruum vestrum quodammodo se habentium perstringamur. Nihil enim alteri debetur eo quo vivimus pacto, fide in alteram partem praetenta. Nam si vos salvos esse volumus, quomodo patruo vestro praesumus? Item si patruo vestro praesumus, quomodo vos esse salvos volumus? Hanc litem sic dirimimus, ad alios demigrando, nec vobis nec illi quidquam praeter benevolentiam debeamus gratuitam. Eam si amplectimini, domos, quas 139.0252A| proprio labore multis sumptibus exaedificavimus, mihi meisque cum sua supellectili reservate. Ecclesias quoque, quas solemnibus ac legitimis donationibus juxta morem provinciae consecuti sumus, nullis praejudiciis attingi oramus, de reliquo non multum deprecaturi. Hoc facto me olim libera colla gerentem ad obsequia vestra honeste invitabitis. Nec dubium erit, si hos terminos praetergrediemini, quin omnia quae possidebamus ut a multis accepimus, aemulis nostris sacramento contuleritis, tunc cum secundum affectum vestrum acutissima pro vobis dictaremus consilia. Nec praeteritorum malorum poterimus oblivisci, cum praesentibus admonebimur judiciis. EPISTOLA CLXXXVI. ELECTIO GERBERTI REMORUM ARCHIEPISCOPI. 139.0252B| Semper quidem, dilectissimi fratres, judicia Dei justa sunt, sed interdum occulta. Ecce enim post dissolutionem beatae memoriae Patris A. quemdam ex regio semine prodeuntem nobis Ecclesiaeque Remensi praefecimus, et clamore multitudinis impulsi, Scriptura dicente, Vox populi vox Dei, et sanctorum canonum institutis desiderium ac vota cleri ac populi in electione episcopi perquirentium: caligavit acies mentis nostrae litteram incaute sequendo, concordem sententiam divinarum Scripturarum parum investigando. Non erat quippe vox Dei vox populi clamantis: Crucifige, crucifige. Ergo non omnis vox populi vox Dei est; nec omnis cleri et populi vota et 139.0252C| desideria in electione episcopi perquirenda sunt, sed tantum simplicis et incorrupti, id est spe quaestus minime electi. Sententiae Patrum exponendae. Non liceat, inquit, turbis electionem facere eorum qui ad sacerdotium provocantur, sed judicium sit episcoporum, ut eum ipsi qui ordinandus est probent, si in fide et in episcopali vita edoctus est. Nos igitur episcopi Remorum dioeceseos secundum has constitutiones Patrum, favore et conniventia utriusque principis nostri domni Ugonis Augusti, et excellentissimi regis Roberti, assensu quoque eorum qui Dei sunt in clero et populo, eligimus nobis archiepiscopum abbatem Gerbertum aetate maturum, natura prudentem, docibilem, affabilem, misericordem, nec praeferimus illi vagam adolescentiam, ambitionem 139.0252D| se extollentem, omnia temere ministrantem; imo nec talibus subjugari patienter auditu perferimus, quorum sapientia et consilio Ecclesiastica ac civilia jura administrari non posse scimus. Cumque in unoquoque episcopo sit hoc speculandum, maxime tamen in eo qui caeteris praeest metropolitano. Eligimus itaque hunc Gerbertum, qui *** fuit. Hujus vitam ac mores a puero novimus, studium in divinis ac humanis rebus experti sumus. Hujus consiliis ac magisterio informari quaerimus. Ejus electionem subscribendo confirmamus, stabilimus, corroboramus communi omnium bonorum consultu. EPISTOLA CLXXXVII. PROFESSIO FIDEI GERBERTI REMORUM ARCHIEPISCOPI. 139.0253A| Ego Gerbertus gratia Dei praeveniente mox futurus archiepiscopus Remorum, ante omnia fidei documenta verbis simplicibus assero, id est Patrem et Filium, et Spiritum sanctum, unum Deum esse confirmo, totamque in Trinitate deitatem coessentialem et consubstantialem et coaeternalem et omnipotentem praedico. Singulam quamque in Trinitate personam verum Deum, et totas tres Personas unum Deum profiteor. Incarnationem divinam non in Patre, neque in Spiritu sancto, sed in Filio tantum credo, ut qui erat in divinitate Dei Patris Filius, ipse fieret in homine matris filius, Deus verus ex Patre, homo verus ex matre. Carnem ex matris visceribus 139.0253B| habentem, et animam humanam rationalem simul in eo utriusque naturae, id est hominem et Deum, unam personam, unum filium, unum Christum, unum Dominum, creaturarum omnium quae sunt et auctorem, et dominum, et rectorem, cum Patre et Spiritu sancto, confiteor. Passum esse vera carnis passione, mortuum vera corporis sui morte, resurrexisse vera carnis suae resurrectione, et vera animae* resurrectione, in qua veniet judicare vivos et mortuos, assero. Novi et Veteris Testamenti unum eumdemque credo auctorem et dominum et Deum. Diabolum non per conditionem, sed per arbitrium factum esse malum. Credo hujus, quam gestamus, et non alterius, carnis resurrectionem. Credo judicium futurum, et recepturos singulos pro his quae 139.0253C| gesserunt vel poenas vel praemia. Nuptias non prohibeo, secunda matrimonia non damno. Carnium praeceptionem non culpo. Poenitentibus reconciliatis communicari debere confiteor. In baptismo omnia peccata, id est tam illud originale contractum, quam ea quae voluntarie admissa sunt, dimitti credo. Et extra Ecclesiam catholicam nullum salvari confiteor. Sanctas synodos quatuor, quas universalis mater Ecclesia confirmat, confirmo. EPISTOLA CLXXXVIII. GERBERTUS OTTONI CAESARI. Domino glorioso OTTONI Caesari semper Augusto Romanorum imperatori GERBERTUS episcopus debile servitutis obsequium. Absentiam vestram longitudine terrarum disjuncti 139.0253D| omnino moleste ferimus. Et quod fama nimium devia rerum praeclare quidem a vobis gestarum, ut semper, nec ullam vobis scintillam attulit. De vita et moribus Harmandi comitis hoc tempore a me alienum est, ita gemitus et suspiria fratris et significare mea vobis plurimum refert. Conqueritur quippe ille nobilis vir fratrem suum apud Gorziam fame necari contra suam suorumque natalium dignitatem, ignominiaeque ducit hoc sempiternae. Quod si verum est, quid sibi volunt tam dira supplicia? quod genus mortis acerbius fame? Omnia poenarum genera sola fames exsuperat, mortem ipsam contemnit, ac eam contra naturae usum in se provocat. Removere, quaeso, tam immane nefas, et petenti fratri fratrem adhuc, ut 139.0254A| dicit, spirantem, reddite. Eorum conditiones tantum mementote qui capiunt et capiuntur, ne capti post libertatem aut per se aut per suos capientes, vel amicos capientium pro causa captionis laedere valeant. EPISTOLA CLXXXIX. GERBERTUS OTTONI. Domino excellentissimo OTTONI Caesari semper Augusto, suorum episcoporum minimus semper et ubique debitae servitutis obsequia. Cum inter humanas res nihil dulcius vestro aspiciamus imperio, sollicitis pro vobis nihil dulcius significare potuistis, quam vestri imperii summam gloriam, summam cum dignitate constantiam. Et quaenam certe major in principe gloria? quae laudabilior in summo 139.0254B| duce constantia, quam legiones cogere, in hostilem terram irrumpere, hostium impetum sua praesentia sustinere, seipsum pro patria, pro religione, pro suorum reique publicae salute maximis periculis opponere? Quae facta quam felices exitus habuerunt. Minori sumus affecti cura ob legationem Leonis abbatis vobis directam super illo Arnulfo, sed neque animo insedit ea legatio, quae omnino falsa est, sed quae Leo abbas a meis Gallis promissa exigit, vera fore putavit. Aut si ita est, novi ingenitam vobis benevolentiam, talibus ausis et velle et posse obsistere. Et quoniam noster Leo iter suum ad vos intenderit volando, ut ipse scripsit, VI Id. Sept. quando primum allata venit epistola, iniquis, ut credo, memorata ventis, nihil super Arnulfo consultum est. 139.0254C| Sed fert secum alia ut magnis inventa ingeniis, ita magnis finienda consiliis. Aeternum vale vobis vester G. Et quia ut magnifices magnifice magnificum Sasbach contulistis, aeterno imperio vestro aeternum se dedicat vester Gerbertus. Et quia R. S. V. D. aeterno obsequio vestro se mancipat G. vester. Hinc a vobis liberaliter collata, sed a quodam nescio cur ablata, restitui sibi petiit vester G. Extremus numerorum abaci vestrum definiat. EPISTOLA CXC. Domino et reverentissimo patri ill. G. filius. Sanctissimas amicitias firmissimasque societates luculenta oratione quam dulces, quamve utiles essent expressistis, meque tanto fructu divinitatis participem sociumque esse et fore dignati estis. Quid 139.0254D| enim est aliud vera amicitia, nisi divinitatis praecipuum munus? Hac igitur amicitia vestra fretus, deque ea bene praesumens, atque in posterum meliora sperans, Arnulfi reditum ad urbem Remorum non expavesco, sed si ita pervenerit, ut Hungerius qui voluit retulit; ob quam causam de Hur Chaldaeorum liberari confido, vestrisque obsequiis non deesse. Quodque semper volui, semper optavi, haec causa comitem individuum efficiet, eique solemne imperium appellamus. Quare quid dulcius, quid praestantius? Non ergo suspirandum pro causa amici vobis fuit, vel erit, cum ex toto, cum ex communi voto et deliberatione cuncta provenerint, sintque proventura divinitate propitia, vobis consulentibus, 139.0255A| amicis juvantibus, imperio vestro omnia feliciter exsequente et procurante. Valete, et ob res nostri Caesaris bene gestas, bene se habentes, mecum gaudete. Iterum et numerosius valete. EPISTOLA CXCI. OTTONI CAESARI ET AUGUSTO IMPERATORI QUOQUE ROMANO GERBERTUS. Domino et glorioso semper Augusto OTTONI Caesari GERBERTUS. Scio me Divinitatem in multis offendisse, et offendere, sed vos vel vestros in quo offendisse redarguor nescio, et uti mea servitus sic repente displicuerit. Utinam a vestra munificentia cum gloria tanta collata aut non licuisset suscipere, aut suscepta 139.0255B| cum tanta confusione perdere! Quid hoc esse putem, quod utique dedistis, aut dare potuistis, aut non potuistis? Si non potuistis, cur posse simulastis? Si autem potuistis, quis ignotus et sine nomine imperator imperatori nostro notissimo, et per orbem terrarum famosissimo, imperat? In quibus tenebris ille furcifer latitat? In lucem veniat, et crucifigatur, ut nostro Caesari libere imperare liceat. A multis creditum est me apud vestram pietatem posse opitulari multis. Nunc operae pretium est habere patronos quos olim defendendos suscepi, majorque fides hostibus meis habenda quam amicis. Amici quippe salubria cuncta, prospera omnia docuerunt. Hostes nec praecepta, nec beneficia mihi profutura, dulcia principia amaros exitus habitura, seu prophetico, 139.0255C| seu fanatico spiritu praedixerunt. Quae quidem mihi plus quam velim tristia, sed imperiali personae minus convenientia. Tribus, ut ita dicam, saeculi aetatibus, vobis, patri, avo, inter hostes et tela fidem purissimam exhibui, meam quantulamquamque personam regibus furentibus, populis insanientibus pro vestra salute opposui. Per invia et solitudines, per incursus et occursus praedonum, fame et siti, vi frigoris et aestus excruciatus, infractus inter tot tempestates exstiti, ut mortem potius praeoptarem quam filium Caesaris tunc captivum imperantem non viderem. Vidi et gavisus sum, et utinam liceat usque in finem gaudere, et vobiscum dies meos in pace finire! EPISTOLA CXCII. ADALBERTO ARCHIEPISCOPO, ABBATI MAJORIS MONASTERII. 139.0255D| Servat natura vices, terraque bona, non suo judicio diu infecunda, mirandos flores fructusque parturit. Ecce enim beati Martini cellula monachorum agmina jam dudum emortua resuscitat. Martini virtus in suis discipulis dignoscitur. E quibus beatae conversationis alumnam tanquam exemplar vitae et morum accepisse Osulphum gaudemus. Hujus sanctissimos affectus vestris affectibus consociandos offerimus, ut qui se singulari certamine antiquo hosti opposuit, precum vestrarum clypeo victor evadat. Alleviemur ergo nos vestris meritis, qui nostris praegravamur offensis. EPISTOLA CXCIII. GERBERTUS ARNULPHO AURELIANENSI EPISCOPO. 139.0256A| Multum mortalibus divinitas largita est, o mei animi custos, quibus fidem contulit, et scientiam non negavit. Hinc Petrus Christum Dei Filium agnoscit, et agnitum fideliter confitetur. Hinc est quod justus ex fide vivit. Huic fidei ideo scientiam copulamus, quia stulti fidem non habere dicuntur. Hanc vos habere fidem illa generosi animi praeclara scientia indicat: hoc vestrae orationis series manifestat, qua eam inter nos aeternari cupitis. Habeo igitur et rependo gratias tantorum munerum largitori, et quod mihi in nullo a me dissentientem amicum reservaverit, et quod aemulis nostris verisimilia non tamen vera narrantibus minus credidit. Hoc 139.0256B| tui muneris esse, bone Jesu, qui facis unanimes habitare in domo: hoc ego sacerdos tuus coram te confiteor venerabilem artificem * tuum A. me colere, diligere, amare, cunctisque mei ordinis quos hodie noverim corde et ore proferre. Procul ergo esto omnis fraus et dolus, pax et fraternitas hic adesto, ut qui alterum laedit utrumque laeserit. Me Christi potentia protegente non vis tyrannica ab hoc deterrebit incoepto; non minae regum, quas in hoc Paschali festo pertulimus graves. Accusabamur quippe monachos sancti Dionysii injuste damnasse. Urgebamur coram damnatis divina obsequia celebrare nec privilegiis Romanae Ecclesiae monasterio beati Dionysii factis contraire debere. Ad hoc opponebatur nobis, privilegiis canonum auctoritate promulgatis 139.0256C| nos assensum praebituros: nec si quid contra leges ecclesiasticas decretum sit pro lege recepturos. Sed cum in me specialiter pondus causae retorqueretur, mei juris illum non esse aiebam, nec me in meorum dominorum prosilire injuriam, ut insimulabar, ipsorum interesse cujus culpa eadem proferant, videre. Cum sententia saecularium monachorum obtinuisset parti . . . . . Hoc itaque se habere filius vestrae beatitudinis testis est Fulco, qui mei animi amaritudinem non sine lacrymarum effusione cognovit. Dolebam quippe, ac multum doleo . . . . . vos insuper nescio a quo delatore insimulatum esse quasi regii honoris insidiatorem, et qui . . . . . Non ergo, ut vobis relatum est, mea valentia in vos saevit, nec elocutio dura absenti amico detraxit. Sed dum vos excusare nisus 139.0256D| sum, me pene accusatum palatinis canibus objeci. Sit itaque inter nos, ut vultis, est tantum, non autem est et non: sit auxilium in commune et consilium. Quod etiam in sacris per data verba, si vestrae sublimitati placet, confirmandum fore censeo, ut, amoto motu omnium suspicionum, sit nobis cor unum et anima una. EPISTOLA CXCIV. GERBERTUS CONSTANTINO MICIACENSI ABBATI. Satis super venerabilis A. legatione miratus sum. Referebat quippe *. Haec autem omnia non dolores, sed initia dolorum sunt. Majus est quod quaeritur, et quod appetitur, quam ego humilis et parvus, verumque proverbium est: Tua res agitur paries cum 139.0257A| proximus ardet. Et divinus sermo: A sanctuario meo incipite, id est a regni fundamento et ab arce. Hoc factum qui doli comitentur, in aperto est. Hoc enim concesso, dignitas vel potius gravitas confunditur sacerdotalis, status regni periclitatur. Quod si hoc inconsultis episcopis agitur, episcoporum potestas, gravitas, dignitas annullatur. Qui episcopum quamvis sceleratum sacerdotio privare nec potuerunt, nec debuerunt. Si vero consultis, ipsi suae damnationis testes sunt, qui a se non judicandum judicaverunt. Et qui contra professionem suam et subscriptionem suam in libello abdicationis a seipsis factam venire praesumpserunt. Reducetur ad memoriam ejus captio, carcer prolixus, alterius in ejus sedem ordinatio, ordinatores, ordinatus, atque 139.0257B| ab eo ordinati calumniae subjacebunt. Ipsi quoque reges in peccatis singulis peccatores apparebunt. Nec sibi quisquam blandiatur, quolibet conquassato, se incolumi, nec falso nomine sponsionis decipiatur, cum res et facta non ex indulgentia judicum, sed ex stabilitate pendeant causarum. EPISTOLA CXCV. LEODICENSI EPISCOPO NOCHERIO. Licet non ignoremus ex quo fonte motus animi vestri in nos profluxerint, tamen ex officio nostro praestare debemus, sine gravi lite, quantum vestra interest, ut hic fons arescat, et hic motus conquiescat. Igitur ad petitionem venerabilis VV. Argentinae 139.0257C| civitatis episcopi nudiustertius descripsi materiam malorum nostri temporis; et quid inter partes conveniret vel disconveniret aperui; vobis tanquam probatis judicibus direxi. Et nunc ad votum meorum hostium, quia ex toto orbe fieri non potest, saltem ex toto nostrorum principum regimine, ut universale cogatur concilium, modis quibus valeo elaboro. Eo conveniendi et disceptandi, non solum curiosis, sed etiam hostibus, libera datur facultas. Tantum quippe a nobis abest maleficium, tantumque in innocentia confidimus, ut regulare judicium non solum non devitemus, sed etiam quasi toto orbe fugiens prosequamur. Ecce nunc tertio moniti si praesentiam suam exhibere noluerint, et appellatio et litis retractatio lege peremptoria sopientur. In 139.0257D| qua re vestrum est animadvertere, cui ira Domini comminatur dicentis: Vae illi per quem scandalum venit! Cum enim Paulus apostolus dicat: Nos quidem praedicamus Christum Jesum. Judaeis quidem scandalum, Graecis autem stultitiam. Non itaque Paulo est vae, sed his, ut ait propheta, qui dicunt bonum malum, et malum bonum. Novit Dominus qui sunt ejus, novit qui sui permoveantur zelo. Sed si Deus pro nobis, quis contra nos? Oro ergo et deprecor per eam, si qua est in vobis pietas, ut non plus meis hostibus quam vobis de me credatis. Experimini an sim qui fuerim scilicet vobis per omnia devotus et obsequens, in commune fidus amicis, aequi et veri amantissimus, sine dolo 139.0258A| et superbia, vestra vestrorumque usus amicitia, qui non meo vitio perditam a vestra virtute reposco: ea negata multum doliturus, itemque recepta multum gavisurus. EPISTOLA CXCVI. G. ABBATI S. GERALDI, ET FRATRIBUS. ro mei loci atque ordinis officio magnorum negotiorum occupationibus ad plurima distractus, nec legatis, nec litteris quae circa me geruntur hactenus vobis significare volui. Nunc quoniam frater . . . . . . sicut per antiquiorem . . . gerulum scripseram, dum urbem Remorum causa Dei fugio, urbi Remorum gratia Dei praelatus sum. Quae res gentes et populos in mei excitavit invidiam. Et quia viribus nequeunt, legibus ulcisci quaerunt. Estque tolerabilior armorum colluctatio 139.0258B| quam legum disceptatio. Et quamvis aemulis meis dicendi arte, et legum prolixa interpretatione, quantum mea interest, satisfecerim, non tamen adhuc semel coepta deposuerunt odia. A teste ergo, reverendi Patres, vestroque alumno fusis ad Deum precibus opem ferte. Discipuli victoria, magistri est gloria. In commune quidem omnibus vobis pro mei institutione grates rependo, sed specialius patri R. Cui, si quid scientiae in me est, post Deum inter omnes mortales gratias rependo. Nunc . . . . . valeat sanctum collegium vestrum . . . . . . valeant quondam mei noti vel affinitate conjuncti, si qui supersunt, quorum tantum speciem nec omnia satis novi: non eorum aliquo fastu oblitus, sed barbarorum feritate 139.0258C| maceratus, totusque, ut ita dicam, alteratus. Quae adolescens didici, juvenis amisi: et quae juvenis concupivi, senex contempsi. Tales fructus affero mihi. O voluptas! talia mundi honores pariunt gaudia. Credite ergo mihi experto. In quantum principes exterius attollit gloria, in tantum cruciatus angit interius. EPISTOLA CXCVII. Consuluistis utrum is qui sororem suae conjugis adulterio polluit, post peractam poenitentiam ad priorem copulam redire debeat, an alteram sortiri. Et alterum quidem permittitur, alterum penitus inhibetur. In conciliis Africanis, titulo 49, placuit ut secundum evangelicam et apostolicam disciplinam, neque dimissus ab uxore, neque dimissa a marito, 139.0258D| alteri conjungantur, sed ita maneant ut sibimet reconcilientur. Quod si contempserint, ad poenitentiam redigantur. Quod si mulier duxerit alterum, non prius accipiat communionem, quam is quem reliquit de saeculo exierit: nisi forte necessitas infirmitatis dare compulerit. Agat ergo hic ad ultimum poenitentiam lege eorum qui se incesto polluerunt, sed scilicet decennalem. Femina quoque nihilominus cognata, et, si fieri potest, castitatem professa, quod calore juventutis urgetur: timendumque ne a Satana tentetur. Nihil inde melius novimus, quam quod Leo papa de similibus dicit. Adolescens, inquit, si continens esse non potest, uxoris remedio potest sustineri. Ad hunc modum dici potest, 139.0259A| ut si haec adultera se continere non potest, nubat, ut ait Apostolus, tantum in Domino. EPISTOLA CXCVIII. GERBERTUS LEONI PONTIFICI. Sciens magnam benevolentiam vestram erga me, tanti viri amicitia felicem me judico. Enimvero quia nostra servitus minus vobis obsecundata est quae oportuerit, non malevolentiae ascribendum est, sed necessitati. Inter varios quippe tumultus, quibus assidue quatimur, vix aliquis idoneus reperitur, cui tuto secreta pectoris reserentur. Ita sibi virtutis arcem dolus et fraus, simulatio et dissimulatio, vicissim occupaverunt. Hinc est quod postquam a me digressi estis, nulla litterarum mutua perfunctione usi sumus, nisi ea quae vobis sub triplicatae crucis 139.0259B| signo direximus. Itaque nos et nostra sub vestra dispositione ita constituimus, ut qui forte nos laeserit, domno Leoni pontifici injuriam irrogasse visus sit. Nec erit deinceps nostri juris quid, quantum, quibus, et quando placitura parentur: sed domno Leoni diligens aderit obsequium ministri. Saluto domnum episcopum amicum per omnia reverendum: multum de ejus sapientia et eloquentia praesumens, et singulari morum probitate, ac per hoc obsequio ejus me obnoxium reddens. EPISTOLA CXCIX. AD JOANNEM PAPAM. Sanctissimo vestro apostolatui potuisse subripi me cujuspiam pervasionis reum videri, dolore vehementi 139.0259C| afficior, et totis visceribus ingemisco. Eo quippe animo in Ecclesia Dei hactenus versatus sum, ut multis profuerim, neminem laeserim. Non ergo Arnulfi peccata prodidi, sed publice peccantem reliqui: non spe, ut mei aemuli dicunt, capessendi ejus honoris, testis est Deus, et qui me noverunt, sed ne communicarem peccatis alienis. EPISTOLA CC. Quia vestris interdum non utimur alloquiis, non satis aequo animo ferimus. Per haec enim mutua manet charitas, dissociata coeunt, aspera mitescunt, simultates intereunt, multaque praesentium comparantur commoda. At dum ista motu temporum minus assequitur, ut epistolaris brevitas inter nos affectus explicet, petimus benevolentiam vestram 139.0259D| pro fratre . . . . . . ut prosit ei apud vos nostra intercessio, plusque sibi nostra obtineat epistola, quam fortuitu cujuspiam oblata munera. Temporum difficultatibus addicti regulariter convenire, et quae Dei sunt quaerere, hactenus non satis valuimus. Nunc quia Deo miserante respirare datur, censemus, vosque interesse omni evitabili excusatione postposita monemus et oramus. Licet omnibus sacerdotibus disciplinae forma aequaliter proponatur, et cognoscendi et observandi sacros canones Spiritu Dei conditos, et totius mundi reverentia consecratos; nobis tamen arctius indicitur quod in exemplar morum et vitae a pastoribus acceptum in subditum gregem gratiosus propagetur. Cum ergo pecuniam 139.0260A| in facte anteponimus, cur sanctarum legum jura illicita cupiditate calcamus? Et haec quidem Dominus, et clamores quos assidue patimur, non sicut tyrannus tyrannorum praejudicio, sed sicut sacerdos sacerdotum judicio, pensetis, discernatis, dijudicetis. Hos motus compescite, has querelas sopite, morum gravitate, annorum teneritudine superate. Lectio continua, et interrogatio assidua mentem vestram exacuat. Cur judicium . . . . . . . . nos latuit? Cur ad majorem audientiam provocans suis rebus privatus est? Quod si non provocans, sed tacens spoliatus, quare in eum prolatum judicium ad nos non est relatum? Si haec itaque scienter egistis, lex in contumaces est: si ignoranter, utique venia danda hoc pacto, ut illegaliter ablata presbytero restituantur 139.0260B| legaliter: postquam, si ita videbitur, judicium legibus innovetur, ne si existimetis filium meum R. suae diffidere causae, quia nunc ex condicto non occurrit. Pluribus enim occupati negotiis, eum examini vestro dirigere usque in XV Kal. nequimus. Quas moras sibi non obfuturas pro summa benevolentia vestra circa nos omnimodis deprecamur. Quod si haec mansuete feceritis, in ejus judicio sine personarum acceptione judicaveritis, plurima nos debere obsequio vestro facietis. EPISTOLA CCI. GERBERTUS ET OMNES EPISCOPI DIOECESEOS REMENSIUM, PERVASORIBUS EJUSDEM. Girbertus gratia Dei Remorum episcopus, Guido Suessonicus, Adalbero Laudunensis, R. Noviomensis, 139.0260C| Rot. Cameracensis, O. Silvanectensis, F. Ambianensis, B. Moriensis, Her. Belluacensis, per gratiam sancti Spiritus episcopi, vobis Girberto et his qui subscripti sunt pervasoribus, carnificibus atque tyrannis. Diu modestia sacerdotum furoris vestri rabiem sustinuit, et adhuc patienter exspectat. Quousque ergo insania vestra sanis intellectibus nostris obsistet? Quousque dissimulatio pravorum simplicium quietem turbabit? Caedes clero infertis, a cleri, monachorum et pauperum rapinis non cessatis. Convenimus ergo conscientiam vestram omnes episcopi Remorum dioeceseos, ad satisfactionem invitamus, spatiumque poenitentiae usque in proximis Kalendis attribuimus: tunc vos aut infertiles Ecclesiae palmites 139.0260D| recognituri, aut tanquam inutile lignum ab agro Dei gladio sancti Spiritus excisuri. EPISTOLA CCII. AD ERVEAM BELVAGORUM EPISCOPUM. Quod tanto tempore dilectum nobis D. retinuimus, non malevolentiae causa, sed summae utilitatis vestrae, et vobis honestum et utile parere possit. Et nunc quidem illum patriam parentesque, sed et omne amicorum genus nostrum ob amorem derelinquentem vestrae charitati, ut petitis, dirigimus. Quem velut thesaurum inaestimabilem e sinu nostro in vestri jura transfundimus. Suscipite ergo illum in disciplinis liberalibus eruditum, in opificum magisterio edoctum, a multis multa mercede expetitum 139.0261A| sed a nobis obtentum. Quem sic tractari et custodiri volumus, ut dolorem ei partum ex nostra absentia vestra sublevet indulgentia. Eaque munificentia et liberalitate illum habetote, quae deceat G. Remorum archiepiscopum dantem et Bellovagorum episcopum accipientem. EPISTOLA CCIII. Oportebat te virginem spectabilem patris pacta et constituta laudare et corroborare. Sed quoniam ea dissolvisti, et quae insuper egisti pernegare contendis, invitamus te ad tui peccati recognitionem. Te quoque R. a direptione rerum . . . . . . cessare jubemus, et male pervasa restituere. Nec te . . . . . . praetereundum existimes, te, inquam, tonsura clericum, sed vita et moribus * triennium cum tuo complice N. 139.0261B| Vos, inquam, omnes aut dignos poenitentiae fructus Ecclesiae catholicae ostendetis, aut velut ethnici et publicani ab Ecclesia catholica gladio sancti Spiritus propulsabimini. EPISTOLA CCIV. Suscepta querimonia, reverende pater, scripsimus cum fratribus et coepiscopis nostris pro eadem causa, contemptoribus quoque vestris commonitorias misimus litteras. Erit ergo vestrae prudentiae propter pacis charitatisque custodiam, si resipuerint, eos velut exorbitantes filios blande suscipere. Quod si, quod absit, in malitia perseveraverint, tunc in celebri Ecclesiae loco nostrae vocationis scripta ad legendum proponi jubemus. Deinde excommunicationem 139.0261C| rationabiliter conscriptam, et a vobis solemniter celebratam celebri affigi loco, ejusque exemplar nobis dirigi, ut idem in nostris fiat Ecclesiis. Et quoniam eruditum vobis clericum mitti orastis, qui in his et in aliis adjumento esse posset, cum redierit meus D., dabimus operam ut vestris deserviat obsequiis. EPISTOLA CCV. Quanto moderamine salus animarum tractanda sit, et vestra fraternitas novit, summopere pensandum est, ut ne quid nimis. Ecce enim dum judicii severitatem in Ecclesiam scilicet exercetis, modum a patribus constitutum transcendistis. Nam quae concilia vel decreta parvulos baptizari, vel fideles in coemeteriis sepeliri vetuerunt? Quod si is locus 139.0261D| interdicto vestro, et, ut solemniter dicamus, vestro banno jure tenetur astrictus, liceret innocentibus parochianis ad alia transmigrare loca, suisque legaliter uti sacris. Moneo igitur paternitatem vestram modum judicii temperare, totumque negotium ita pertractare, ut ante oculos divinae Majestatis placere possitis, et coepiscoporum judicio non displiceatis. Varios mali temporis diu jam sufferens motus, ad vestrum solatium tanquam ad tutissimum confugio portum. Alioquin, aut vestra solabimur ope, aut peregrina nobis expetenda subsidia. EPISTOLA CCVI. GERBERTUS ADHELAIDI IMPERATRICI. Saepenumero mecum reputans ubinam fides, veritas, 139.0262A| pietas, et justitia, domicilium sibi fecerint, vestra solum pietas et majestas occurrere potuit, qua virtus multiplex semper inhabitavit atque possedit. Ad vos ergo tanquam speciale templum misericordiae supplex confugio, vestrumque semper salubre consilium et auxilium reposco. Quia enim . . . . . in me unum acerba fremunt, vitamque cum sanguine poscunt. Additur ad malorum cumulum . . . . . Saevit et ipsa quae solatio debuit esse Roma. Oro ergo et deprecor vestra vestro imperio mitescant regna. Ego quippe totus ubique vester vestrum exspecto examen et levamen. Idque solum certum esse nosse qui velle, quod vobis constiterit placuisse. EPISTOLA CCVII. 139.0262B| Humanas res aeterno regi consilio cum semper Divinitas ostenderit, tum praecipue vestro tempore consiliorum suorum vos esse materiam voluit. Exaltavit enim vos et humiliavit, eamque humilitatem sua bonitate modificans, extenuans, atque cum summa multorum populorum prosequente favore, vestrae sedi restituit, et tanquam aurum in fornace probatum in sua domo clarius relucere jussit. Laudo igitur et glorifico misericordias et miserationes ejus, cum in vobis, tum in me, quem peregrinum, totoque, ut ita dicam, orbe profugum quandoque requiescere jussit, certaque consistere terra. Dirigo vobis multum dilectum, quem a sacro fonte me suscipere voluistis. Sed utrum nobis erudiendum mittere debeatis, non est nostri judicii. Si enim recusamus, 139.0262C| ingrati fortasse apparemus; et si laudamus, quiddam est sinistrum puero. Quod temporum difficultas intulerit, nostro imputabitur vitio. EPISTOLA CCVIII. GERBERTUS FULCONI EPISCOPO AMBIANENSI. Inter varias magnarum rerum occupationes nulla molestia magis afficimur quam vestrorum excessuum crebra relatione. Etsi enim totius metropolis Remorum cura nobis injuncta est, sed vestri potissimum, qui et amorum teneritudine, et morum levitate pondus sacerdotale necdum ferre didicistis. Cur ergo, contra pactum in commune statutum, usque ad tempus consilii pervasionem in propria paroechia fecistis? Nec in hoc enim alleviamini, si res Ecclesiae sunt quas diripuistis, cum hoc nisi legibus fieri 139.0262D| non liceat. Accessit ad hoc illicitum armorum praesumptio, Ecclesiae violatio, quasi sacerdoti omnia in ecclesiis liceant. Sed, ait Apostolus, omnia mihi licent, sed non omnia expediunt. Licent per liberum arbitrium, quo male usi estis: sed non expediunt per jura divina, quae contempsistis. Monemus itaque fraternitatem vestram errata corrigere, et nobis quos offendistis, si placet, satisfacere, ut horum excessuum recognitio multorum peccatorum possit esse abolitio. EPISTOLA CCIX. GERBERTUS ARCHEMBALDO ARCHIEPISCOPO TURONENSI. Querelam vestram non sine fraterna compassione suscepimus. Unde consilium et auxilium, quantum 139.0263A| nostra interest, non differimus. Quia enim clerus, ut dicitis, beati Martini benedictionem vestram renuit, fiat ut scriptum est: Noluit benedictionem, et elongabitur ab eo. Pro accepta vero injuria repulsionis, pulverem calceamenti excutiendum esse contra illos Dominus docet. EPISTOLA CCX. ADELAIDI IMPERATRICI GERBERTUS. Incredibili pene et nimium sceterata relatione tanto dolore affectus sum, ut lumen oculorum prope plorando amiserim. Sed quia jubetis ut vos adeam, consolationemque impendam, rem quidem bonam, sed impossibilem imperatis. Transierunt enim dies mei, o dulcis domina et gloriosa, senectus mea mihi diem minatur ultimum. Latera pleuresis occupat, 139.0263B| tinniunt aures, distillant oculi, totumque corpus continuis pungitur stimulis. Totus hic annus me in lecto a doloribus decumbentem vidit, et nunc vix resurgentem recidivi dolores alternis praecipitant diebus. Quod si quid requiei a doloribus dabitur, vestri beneficii immemor esse non potero. Licet sufficere posse videatur quod synodus Nicaena de communione privatis definit, ut hi qui abjiciuntur ab aliis non recipiantur, omni jussioni vestrae paremus tum in his, tum in quibuslibet honestis et competentibus negotiis. Sed quia cum magno moderamine salus animarum tractanda est, nec quisquam praepropere a corpore et sanguine Filii Dei submovendus, per quod mysterium vera vivitur vita, et quo 139.0263C| juste privatus vivens mortuus est, dignum ducimus militarem virum nostra primum admonitione conveniendum, si forte resipiscat, et vestrae reverentiae satisfaciat. Et nos quidem illum jam dudum pro his proque aliis excessibus, a liminibus tantum Ecclesiae cum aliis quibusdam submovimus, post separaturi a corpore Domini, ac deinde a fidelium communione, ut his quibusdam gradibus suae salutis admoneatur, et unius contagio pro hujusce temporis male, necessaria sub nomine militari cohabitatione, populus Dei minus inficiatur, solusque suam interim portet malitiam, ignominiam et ruinam. EPISTOLA CCXI. CANONICIS SANCTI MARTINI EX PERSONA EPISCOPORUM. 139.0263D| Omnes episcopi qui ad concilium venerunt in ecclesia sancti Pauli, omnibus clericis de monasterio sancti Martini. ¶ Audita fama vestrae rebellionis contra fratrem nostrum Turonicae civitatis episcopum, has litteras direximus, in commune decernentes, quatenus aut cum vestro episcopo redeatis in gratiam, aut ad placitum Chelae habendum veniatis pro discordia diu retenta rationem reddituri VII Id. Maii. Quod si non feceritis, sciatis vos percelli censura canonicae districtionis. EPISTOLA CCXII. GERBERTUS ARNULFO AURELIANENSI EPISCOPO. 139.0264A| Nullo genere locutionis affectum animi nostri erga vos explicare valeo, quippe qui omni simulatione mei capitis periclitarer. Quae mihi vitanda essent, quaeve sequenda docuistis, monuistis, praescripsistis. Et nunc quidem omni conamine, omnique nisu secundum meum scire et posse grates quas valeo rependo, vestraeque clientelae et dispositioni me meaque omnia committo; non dubiam spem pro me gerens praeclara principia felices habitura. Et quoniam synodum . . . . . unde omnixe precor ne ingentes curae, quae me ad praesens totum sibi vindicant, Ecclesiae nostrae officiant. Dum enim post paululum 139.0264B| divinitate propitia respirare licebit, et de his et de aliis in vestra praesentia vestra exspectabimus sententiam. EPISTOLA CCXIII. GERBERTUS METENSI EPISCOPO. Licet ea quae in nobis est virtus multis ante innotuerit modis, nunc tamen ex superabundanti verbis et sententiis affectum sui explicans vel super candelabrum effulsit. Quia enim Apostolus ait: Gaudete cum gaudentibus, flete cum flentibus, me a fratrum meorum indebita persecutione liberatum laeto animo accepistis, vosque meis periculis nunc interfuisse doluistis. Quapropter et absens grates rependo, et praesens servitutis pensum si libet excipio. Caeterum . . . . . alia memoratu digna non satis adhuc comperta 139.0264C| habemus. EPISTOLA CCXIV. GERBERTUS VERDUNENSI EPISCOPO. Communes filii R. et D. laetificaverunt nos ex dulci rerum commutatione. Quia enim, ut ait Apostolus: Corrumpunt mores bonos colloquia mala, nec vos simplicitate gaudentes quorumdam Gallorum affectus varios et perplexos dulces in ore, amaros in corde subito deprehendere potuistis, ad nulla eorum commentitia stuporis plena non immerito mutati estis. Sed quia ingenita vobis prudentia diutius illudi non potuit, eorum simulationem ac dissimulationem vos ad plenum intellexisse gaudemus. Unde filium nostrum D. quem in multa rerum 139.0264D| scientia eruditum interpretem fidum omnium quae in commune placeant habere poterimus. Vale. EPISTOLA CCXV. AD AZELINUM EPISCOPUM LAUDUNENSEM. ( Vide infra in epistolis et diplomatibus post susceptum summum pontificatum scriptis. ) EPISTOLA CCXVI. AD ARNULFUM REMENSEM ARCHIEPISCOPUM. (Vide ibid.) [[Categoria:Patrologiae Cursus Completus]] fhbwtfjm766hiz22dreesne8kuhsbr1 Pagina:Historia Naturalis Brasiliae (1648).pdf/185 104 72221 274041 273975 2026-07-20T18:45:49Z Trooper57 22870 274041 proofread-page text/x-wiki <noinclude><pagequality level="3" user="Trooper57" />{{rh||{{sc|Histor. Plantarvm Lib. I.}}|35}}</noinclude>#XVI# {{s}}eu cap{{s}}ul{{ae}} rotund{{ae}} Coriandri feminis magnitudine, in quibus continetur {{s}}emen exile, {{FI |file=Arapabaca - Historia naturalis Brasiliae (Page 35) BHL289128 (cropped).jpg |tsize=200px |float=left |margin-right=0.3em |margin-top=0.3em |margin-bottom=0.3em}} {{s}}ubrotundum, nigrum, papaveris magnitudine {{et}} figura. Radix illius e{{s}}t parva, alba, filamentofa, habetque odorem radicis Petro{{s}}elini. Vide Androfacem apud Mathiolum. ''Annotatio.'' Mathiolus agit de Androface ad lib. {{sc|iii}}. Dio{{s}}corid. cap. 133. {{et}} dat duas illius Icones, quarum tamen neutra ullo modo convenit cum hac quam Auctor delineavit; neque a{{s}}{{s}}equor quare hanc cum illa comparaverit, pr{{ae}}fertim cum Dio{{s}}corides {{s}}cribat Androfacem tenuia virgulta emittere {{s}}ine foliis. {{sc|Vrvcatv}} Bra{{s}}ilien{{s}}ibus, Planta e{{s}}t qu{{ae}} {{s}}uper arbore ''Vrucari iba'' na{{s}}citur {{s}}ine radice: verum quatuor aut quinque folia inferius lata {{FI |file=Urucatu - Historia naturalis Brasiliae (Page 35) BHL289128 (cropped).jpg |tsize=200px |float=right |margin-left=0.3em |margin-top=0.3em |margin-bottom=0.3em}} bulbum faciunt ovalem; circiter quatuor digitos longum, qui intus continet medullam quandam unguenti factitii con{{s}}i{{s}}tentia {{et}} a{{s}}pectu, pinguem, ad tactum frigidam, ex albo vire{{s}}centem, multa adh{{ae}}c filamenta {{s}}ubtilia albida in {{s}}e di{{s}}per{{s}}a habentem. Supra bulbum folia à {{s}}e invicem di{{s}}cedunt, {{s}}untque ibi angu{{s}}ta, {{s}}ed in pedalem aut majorem altitudinem excre{{s}}centia, {{s}}uperius latiora, lingu{{ae}} figura {{et}} {{s}}imilia Squill{{ae}}, viridia: quodlibet autem folium {{s}}ecundum longitudinem habet tres nervos. Nec florem fert nec fructum; inodora e{{s}}t planta, unguentum quoque illius inodorum. Hoc denique frigidum {{et}} ad dolores leniendos judicatur apti{{s}}{{s}}imum atque efficaci{{s}}{{s}}imum: {{s}}oporem quoque inducere experientia probatum e{{s}}t. <section begin="XVII"/>{{c|{{sc|Cap. XVII.}}}} {{c|{{larger|''Tajaoba, ejus radix Taja. Faborandi. Planta verben{{ae}} facie. Mundubi.''}}}} {{is|T}}{{sc|Aioba}} Bra{{s}}ilien{{s}}ibus cujus radix vocatur ''Taja''. {{FI |file=Taiaoba - Historia naturalis Brasiliae (Page 35) BHL289128 (cropped).jpg |tsize=200px |float=right |margin-left=0.3em |margin-top=0.3em |margin-bottom=0.3em}} Tres illius {{s}}pecies hic reperiuntur. Prima folio lacte{{s}}cente, radicem habet orbicularem, non tamen bulbofam, exterius incarnati coloris, interius flavi, cep{{ae}} magnitudine aut porri, multa filamenta inferius obtinentem, tres vel quatuor digitos longam: caulem autem brunnum {{s}}eu fu{{s}}cum, folia penè orbicularia {{et}} nervos foliorum rufe{{s}}centes. Secunda folio lacte{{s}}cente. Radicem habet itidem orbicularem, ut prior. Ex qua radice porro prodeunt caules quatuor, quinque, {{s}}ex {{et}} interdum plures, rotundi, {{s}}pongio{{s}}i, {{s}}ucculenti, virides, cra{{s}}{{s}}i, novem aut etiam duodecim digitos longi: cuilibet autem cauli infidet folium unicum {{s}}agittalis herb{{ae}} figura {{et}} magnitudine, quando junior adhuc e{{s}}t planta, alias {{pt|tri-|triplo }} <section end="XVII"/><noinclude>{{rh||E 2|plo}}</noinclude> 4tetip8a32tvqkw94rbjltyoxhbck3u 274042 274041 2026-07-20T18:45:57Z Trooper57 22870 274042 proofread-page text/x-wiki <noinclude><pagequality level="3" user="Trooper57" />{{rh||{{sc|Histor. Plantarvm Lib. I.}}|35}}</noinclude><section begin="XVI"/>{{s}}eu cap{{s}}ul{{ae}} rotund{{ae}} Coriandri feminis magnitudine, in quibus continetur {{s}}emen exile, {{FI |file=Arapabaca - Historia naturalis Brasiliae (Page 35) BHL289128 (cropped).jpg |tsize=200px |float=left |margin-right=0.3em |margin-top=0.3em |margin-bottom=0.3em}} {{s}}ubrotundum, nigrum, papaveris magnitudine {{et}} figura. Radix illius e{{s}}t parva, alba, filamentofa, habetque odorem radicis Petro{{s}}elini. Vide Androfacem apud Mathiolum. ''Annotatio.'' Mathiolus agit de Androface ad lib. {{sc|iii}}. Dio{{s}}corid. cap. 133. {{et}} dat duas illius Icones, quarum tamen neutra ullo modo convenit cum hac quam Auctor delineavit; neque a{{s}}{{s}}equor quare hanc cum illa comparaverit, pr{{ae}}fertim cum Dio{{s}}corides {{s}}cribat Androfacem tenuia virgulta emittere {{s}}ine foliis. {{sc|Vrvcatv}} Bra{{s}}ilien{{s}}ibus, Planta e{{s}}t qu{{ae}} {{s}}uper arbore ''Vrucari iba'' na{{s}}citur {{s}}ine radice: verum quatuor aut quinque folia inferius lata {{FI |file=Urucatu - Historia naturalis Brasiliae (Page 35) BHL289128 (cropped).jpg |tsize=200px |float=right |margin-left=0.3em |margin-top=0.3em |margin-bottom=0.3em}} bulbum faciunt ovalem; circiter quatuor digitos longum, qui intus continet medullam quandam unguenti factitii con{{s}}i{{s}}tentia {{et}} a{{s}}pectu, pinguem, ad tactum frigidam, ex albo vire{{s}}centem, multa adh{{ae}}c filamenta {{s}}ubtilia albida in {{s}}e di{{s}}per{{s}}a habentem. Supra bulbum folia à {{s}}e invicem di{{s}}cedunt, {{s}}untque ibi angu{{s}}ta, {{s}}ed in pedalem aut majorem altitudinem excre{{s}}centia, {{s}}uperius latiora, lingu{{ae}} figura {{et}} {{s}}imilia Squill{{ae}}, viridia: quodlibet autem folium {{s}}ecundum longitudinem habet tres nervos. Nec florem fert nec fructum; inodora e{{s}}t planta, unguentum quoque illius inodorum. Hoc denique frigidum {{et}} ad dolores leniendos judicatur apti{{s}}{{s}}imum atque efficaci{{s}}{{s}}imum: {{s}}oporem quoque inducere experientia probatum e{{s}}t. <section end="XVI"/> <section begin="XVII"/>{{c|{{sc|Cap. XVII.}}}} {{c|{{larger|''Tajaoba, ejus radix Taja. Faborandi. Planta verben{{ae}} facie. Mundubi.''}}}} {{is|T}}{{sc|Aioba}} Bra{{s}}ilien{{s}}ibus cujus radix vocatur ''Taja''. {{FI |file=Taiaoba - Historia naturalis Brasiliae (Page 35) BHL289128 (cropped).jpg |tsize=200px |float=right |margin-left=0.3em |margin-top=0.3em |margin-bottom=0.3em}} Tres illius {{s}}pecies hic reperiuntur. Prima folio lacte{{s}}cente, radicem habet orbicularem, non tamen bulbofam, exterius incarnati coloris, interius flavi, cep{{ae}} magnitudine aut porri, multa filamenta inferius obtinentem, tres vel quatuor digitos longam: caulem autem brunnum {{s}}eu fu{{s}}cum, folia penè orbicularia {{et}} nervos foliorum rufe{{s}}centes. Secunda folio lacte{{s}}cente. Radicem habet itidem orbicularem, ut prior. Ex qua radice porro prodeunt caules quatuor, quinque, {{s}}ex {{et}} interdum plures, rotundi, {{s}}pongio{{s}}i, {{s}}ucculenti, virides, cra{{s}}{{s}}i, novem aut etiam duodecim digitos longi: cuilibet autem cauli infidet folium unicum {{s}}agittalis herb{{ae}} figura {{et}} magnitudine, quando junior adhuc e{{s}}t planta, alias {{pt|tri-|triplo }} <section end="XVII"/><noinclude>{{rh||E 2|plo}}</noinclude> cku2v2kpwixt4rtqb4fb4kpwx0ow3jo Pagina:Historia Naturalis Brasiliae (1648).pdf/186 104 72222 274040 238259 2026-07-20T18:43:18Z Trooper57 22870 /* Proofread */ 274040 proofread-page text/x-wiki <noinclude><pagequality level="3" user="Trooper57" />{{rh|36|{{sc|GeorgI MarcgravI}}}}</noinclude><noinclude>plo</noinclude> aut quadruplo majus, {{et}} Pera{{s}}itidis herb{{ae}} foliorum magnitudine, nervos habens con{{s}}picuos, viride {{et}} ad tactum molle ut Bra{{s}}{{s}}ic{{ae}}, ac in {{FI |file=Taiaoba 1 - Historia naturalis Brasiliae (Page 36) BHL289129 (cropped).jpg |tsize=200px |float=right |margin-left=0.3em |margin-top=0.3em |margin-bottom=0.3em}} ambitu cingitur duabus venis. Radix cocta vulgò comeditur ut Batata, e{{s}}tque dulcis, {{s}}ingularisque, qua{{s}}i mo{{s}}chati aut floris violacei, {{s}}aporis. Vtriu{{s}}que {{s}}peciei folia cum caulibus cra{{s}}{{s}}ifimis etiam inciduntur {{et}} pro olere in aquâ coquuntur; mole{{s}}cunt {{s}}tatim {{et}} optimè {{s}}apiunt. Tertia folio non lacte{{s}}cente: Radicem habet ut c{{ae}}ter{{ae}} {{s}}pecies, caules, ut primâ, fu{{s}}cos, folia {{s}}agittalis figurâ ut {{s}}ecunda, {{s}}ed angu{{s}}tiora, pedalis circiter longitudinis, {{s}}uperius {{s}}aturatè viridia, inferius albicantia, nervo {{et}} venis ex viridi flave{{s}}centibus, {{et}} in centro folii purpura{{s}}centibus. H{{ae}}c {{s}}pecies mihi florebat circa finem Aprilis anno 1640. In caule autem longo (qualem quodlibet folium habet) flos erat unicus longus {{s}}eu latus quinque digitos, albus, unico folio con{{s}}tans, cujus {{s}}uperior medietas alba, in{{s}}tar corporis elliptici per medium {{s}}ecundum {{s}}uam longitudinem {{s}}ecti {{et}} veluti in {{s}}capham excavati: inferior medietas in{{s}}tar vulv{{ae}}, viridis coloris magnitudine juglangis {{FI |file=Taiaoba 2 - Historia naturalis Brasiliae (Page 36) BHL289129 (cropped).jpg |tsize=200px |float=right |margin-left=0.3em |margin-top=0.3em |margin-bottom=0.3em}} {{et}} ejusdem figur{{ae}}, aperturam habens; uno verbo totus flos figurâ cucurbit{{ae}} in medio vinct{{ae}} dum cre{{s}}ceret; per albam autem medietatem floris vari{{ae}} di{{s}}cuntur alb{{ae}} regul{{ae}}, quarum pars circa extremum folii quodammodo purpura{{s}}cit. In medio floris {{s}}tamen e{{s}}t cra{{s}}{{s}}itie penn{{ae}} an{{s}}erin{{ae}}, cylindraceum, in extremitate fa{{s}}tigiatum, longitudinis paulò majoris duorum digitorum ac {{s}}emis, con{{s}}tans corpulculis clypiformibus, ac ve{{s}}titum brevibus villis luteolis, qui facilè ab{{s}}terguntur. Ita autem compo{{s}}ita {{s}}unt h{{ae}}c corpulcula ut columna {{s}}eu {{s}}tamen l{{ae}}ve {{et}} teres appareat. H{{ae}}c corpulcula {{s}}unt {{s}}emen. Flos caret odore aliquo perceptibili: clau{{s}}us adhuc totus vire{{s}}cit. Po{{s}}tea flores tulit eadem planta. {{sc|Iaborandi}} mult{{ae}} dantur {{s}}pecies. Prima (''cujus hic Iconem damus'') ad duorum pedum {{FI |file=Iaborandi - Historia naturalis Brasiliae (Page 36) BHL289129 (cropped).jpg |tsize=200px |float=left |margin-right=0.3em |margin-top=0.3em |margin-bottom=0.3em}} altitudinem ad{{s}}urgit, caule ligno{{s}}o, tereti, per certa intervalla nodo{{s}}o, tortuo{{s}}o {{et}} in{{ae}}quali, coloris gry{{s}}ei, quorum unus, duo, vel etiam tres ex unâ radice prodeunt {{et}} in ramos {{s}}e pandunt. Radix autem haud cra{{s}}{{s}}a e{{s}}t {{s}}ed in multas radiculas {{et}} filamenta dividitur, exterius ex albo flave{{s}}cens, interius albicans, odoris acriu{{s}}culi, {{s}}aporis acris ut pyretrum. In {{s}}ingulis ramulis ab internodiis pediculus prodiens digitum longus tria habet folia {{s}}ibi crucis modo appo{{s}}ita, ad tactum ut Tili{{ae}} folia, mollia, parum pilo{{s}}a, nervo con{{s}}picuo {{et}} venis obliquis, ab uno ad quinque digitos longa, totidemque latâ ubi lati{{s}}{{s}}ima, in{{ae}}qualis quippe magnitudinis, pallidè virentia, infernè paulum candicantia. In extremitate ramulorum multa foliola parva venabili figurâ {{s}}ibi invicem confertim {{s}}unt appo{{s}}ita, in duos ramulos qua{{s}}i cornua diducta, in quibus flofculi albi quatuor foliolis con{{s}}tantes; quos {{s}}equitur {{s}}emen, duplici paleâ tectum ut in cannabi, fu{{s}}cum, compre{{s}}{{s}}um, parvulum, cordis figurâ, cui ab uno latere pars ab{{s}}ci{{s}}{{s}}a videtur. Radix valet contra venena {{et}} eâ utebatur Poius qui fungos veneno{{s}}os comederat. {{sc|Planta}} Verb{{ae}}n{{ae}} facie; (''cujus Iconem Auctor non dedit'') ex radice recta, haud cra{{s}}{{s}}â, ad latera multis radiculis pr{{ae}}ditâ, albâ, gu{{s}}tu amaricante; ad{{s}}urgit caulis<noinclude>{{d|angu-}}</noinclude> agx9r5heker9wiiskus673e3lexyd18 Pagina:Historia Naturalis Brasiliae (1648).pdf/187 104 72223 274039 238261 2026-07-20T18:36:12Z Trooper57 22870 /* Proofread */ 274039 proofread-page text/x-wiki <noinclude><pagequality level="3" user="Trooper57" />{{rh||{{sc|Histor. Plantarvm Lib. I.}}|37}}</noinclude><section begin="XVII"/>angulo{{s}}us ac nodo{{s}}us in {{s}}e{{s}}quipedalem altitudinem: ad {{s}}ingulos autem nodos duo na{{s}}cuntur folia {{s}}ibi oppo{{s}}ita, {{s}}e{{s}}quidigitum longa, per latera in medietate exteriore {{s}}errata; {{et}} ad eo{{s}}dem quoque ramuli duo exeunt {{s}}ibi oppo{{s}}iti, cum {{s}}imilibus foliis ad nodos oppo{{s}}itis, {{s}}ed non {{s}}olum duobus, {{s}}ed tribus aut quatuor foliis minoribus {{s}}emper junctis: {{et}} in hi{{s}}ce ramulis ad nodos etiam multi pediculi, breves, quatuor ut plurimum ad quemlibet nodum, quorum quilibet habet capitulum rotundum, cum parvâ prominentiâ in{{s}}tar cuspidis acule{{ae}}, quod {{s}}e aperiens protrudit flosculum lacte{{s}}centis coloris, quatuor foliolis con{{s}}tantem, habetque in medio multa parva {{s}}taminula erectè {{s}}tantia, qu{{ae}} repr{{ae}}{{s}}entant plumam, ita ut flosculus qua{{s}}i plumatus appareat. {{sc|Cicvtaria Palvstris}}: In ip{{s}}is aquis ad ripas na{{s}}citur, {{et}} in duorum aut trium pedum ad{{s}}urgit altitudinem; caulis illius angulatus, {{s}}triatus, nodo{{s}}us, multos habens ramos {{et}} in quolibet ramulos alternatim po{{s}}itos, qui folia itidem alternatim po{{s}}ita habent, tres aut quatuor digitos longa, in octo vel novem angu{{s}}ta {{et}} acuminata foliola di{{s}}{{s}}ecta, ita ut cornua cervinâ penè referant: coloris dilutè viridis, {{s}}apore apium referentia. Folia autem in ramulis exteriora {{s}}unt minora interioribus. Fert flores, {{s}}ed illos non invenio ab Auctore de{{s}}criptos. {{sc|Mvndvbi}} Bra{{s}}ilien{{s}}ibus Herba, in {{FI |file=Historia naturalis Brasiliae (Page 37) BHL289130 (cropped).jpg |tsize=200px |float=right |margin-left=0.3em |margin-top=0.3em |margin-bottom=0.3em}} pedalem aut bipedalem altitudinem ad{{s}}urgit, caule quadrato aut {{s}}triato, ex viridi rufe{{s}}cente, {{et}} pilo{{s}}o. Hinc inde ena{{s}}cuntur ramuli primò qua{{s}}i caulem amplectentes {{et}} foliolis angu{{s}}tis, acuminatis {{s}}tipati; mox habent nodum ac trium vel quatuor digitorum longitudine extenduntur; continetque quilibet ramulus quatuor folia, duo {{s}}emper {{s}}ibi oppo{{s}}ita, paulò plus quam duos digitos longa, {{s}}e{{s}}quidigitum lata, {{s}}upernè latè viridia, in{{s}}tar trifolii, infernè paulum cane{{s}}centia, nervo con{{s}}picuo {{et}} {{s}}ubtilibus venulis qua{{s}}i parallelis dotata, raris quoque pilis ve{{s}}tita. Ad exortum ramulorum qui folia gerunt prodit pediculus {{s}}e{{s}}quidigitum circiter longus, tenuis, flosculum gerens flavum {{et}} per oras rubentem, duobus foliolis con{{s}}tantem, more viciorum aut trifolii. Radix illius haud longa, tenuis, contorta, filamentofa, cui adna{{s}}cuntur folliculi ex albicante gry{{s}}ei, figurâ minim{{ae}} cucurbit{{ae}}, oblong{{ae}}, magnitudine Myrobalani, fragiles: quilibet autem continet in {{s}}e duos nucleos, pelliculâ {{s}}aturatè purpureâ ve{{s}}titos, carne intus albâ, oleaginofâ, {{s}}apore pi{{s}}taceorum, qui comeduntur cocti {{et}} inter bellaria apponuntur. Multum tamen come{{s}}ti capitis dolores caufare ajunt. Fructu integro quaffato nuclei intus {{s}}tripunt. Confer Monard. cap. {{sc|lx}}. Anchic Peruvianis, Hi{{s}}panis ibi ''Mani'' vocatur, uti traditum lib. {{sc|x}}. cap. 2. De{{s}}criptionis Americ{{ae}}. <section end="XVII"/> <section begin="XVIII"/>{{c|{{sc|Cap. XVIII.}}}} {{c|{{larger|''Caragusta {{s}}eu Erva Babo{{s}}a. Herba innominata caule Portulac{{ae}}.''}}}} {{is|C}}{{sc|Aragvata}} Bra{{s}}ilien{{s}}ibus ''Erva Babo{{s}}a'' Lu{{s}}itanis, Aloë Latinis. Radice cum Aloë Americanâ Dodonei, foliis cum vulgari convenit. Nimirum ex radice cra{{s}}{{s}}a, brevi, ad{{s}}urgunt folia viginti aut plura, cra{{s}}{{s}}a, {{s}}ucculenta, acuminata, utroque latere dentata {{s}}eu {{s}}pino{{s}}a, unum vel etiam duos pedes longa, pallidè viridia, atque hinc inde gry{{s}}eo colore maculata. Inter folia prodit caulis, tres aut quatuor pedes altus, in duos ramos divi{{s}}us, quorum quilibet <section end="XVIII"/><noinclude>{{rh||E 3|fert}}</noinclude> rjuj4x0byf3yqdgmnvyk3rt76fxhvb8 Heroides (Vincartius) 0 72247 274044 274036 2026-07-20T20:45:02Z Demetrius Talpa 13304 /* Epistola VI. Elapis Iacobo. */ 274044 wikitext text/x-wiki {{in progressu}}{{titulus2 |Scriptor=Ioannes Vincartius |OperaeTitulus= Sacrarum Heroidum epistolae |Annus=1639 |Genera=epistulae, elegi |Fons=[[Liber:IoannisVincartiiSacrarumHeroidumEpistolae.pdf|liber]] |Editio=Moguntiae 1737 }} <poem> <big>''R. P. Joannis Vincartii Gallobelgae Insulani''</big> <big>''e Societate Jesu ''</big> <big>'''Sacrarum Heroidum epistolae'''</big> editio novissima Moguntiae sumptibus Joannis Friderici Krebsii, bibliopol. academici, anno MDCCXXXVII </poem> =Liber I.= ==Epistola I. <br>Maria Christo.== ''Argumentum'' ''Cum Hebraeis lege sancitum esset, ter anno Jerosolymam templum adirent; eoque Joseph, ex more cum MARIA et puero JESU jam duodenni, profectus esset in Paschate, qui dies apud Judaeos praecipuae observantiae, et cultus erat: accidit, ut Jesus clam parentibus, facta ablatione Nazarethum revertentibus, Jerosolymae remanserit. Quod statim MARIA, ad primam scilicet reditus vesperam animadvertit: siquidem puerum antehac viris permistum arbitrata, qui diversam a feminis viam tenebant: subito vi ingentis doloris saucia, filio requirendo animum pedesque convertit. Verum cum Jerosolymae diem jam tertium partim labore itineris, partim luctu atque angore fatigata, frustra impenderet; hanc Epistolam ad eum scribit, mittitque per Angelum. In hac autem quidquid questus et lacrymarum maternus amor exprimit, operose adhibet: tum et rationum momenta precesque aggerit, quibus amissum profugumque inducat, ut quantocyus revertatur, seseque matri afflictissimae restituat'', Luc. 2. SYMBOLUM. <poem> [[Fasciculus:Maria symbolum.jpg|450px]] Turtur hic et ''Virgo'' uti loco proximae, ita et simul gemunt: turturi enim id proprium esse docet ''Plinius'' et ''Virg''. Eclog. 1. ::Nec gemere aeria cessabit turtur ab ulmo. Si causam inquiras, certe ut turturi amissum comparem, ita et ''Mariae'' Filium lugenti, merito adscripseris. </poem> <hr> ''Quia sola.'' <hr> <poem> Mittitur a Solymis, ubi te, mea gaudia, Fili, Perdidimus, luctus nuntia charta mei: Ut te non lateat: tamen haec tibi Mater, Jesu, Tradidit Aligeri verba ferenda manu. {{Versus|5}}Ad questus pia turba meos properavit? amicam Et notus Gabriel obtulit ales opem. Attamen, heu! quantum diversam vidit ab illa, Cum tu visceribus conciperere meis! Qui mihi tunc niveo candebat lumine vultus, {{Versus|10}}Fuscabat madidas nubilus imbre genas. Nec male: venturi solis mihi nuntius ille Obtigit; amissi nuntius alter erat. Quod facit hoc gratum est: I protinus, Angele, dixi: Longa mihi damni vel brevis hora mei. {{Versus|15}}Nectuntur scribendo morae? suffecerit istud Dicere vel sola, voce: MARIA dolet. Scribo tamen; sic cogit Amor: quamtumlibet udis Luminibus calami praepediatur opus, Quascunque aspicies charta squallente lituras, {{Versus|20}}Perlege; materna pondera vocis habent. Tertius affusas sol mundo eliminat umbras, Et madidam sparso lumine siccat humum. Cum mihi, sed frustra pedus suspiria rumpunt, Et Solyma amissus quereris urbe puer. {{Versus|25}}Sive diem numeres, seu tardae tempora noctis; Non caruit lacrimis ille, nec illa meis Saepe locum incusans, qui nos acceperat ambos, Venimus (exclamo) si duo, redde duos. Vel nato matrem, vel natum redde parenti: {{Versus|30}}Quodlibet hospitium, dulce duobus erit. Cur animis juncti tecto non jungimur uno? Heu! ubi pars nostri maxima, ''Christe'', lates. Haec ego dum gemebunda queror, subnixa fenestrae, Pallidaque aspiciens sidera, tristis eram. {{Versus|35}}Nimirum ut tacito pallentia sidera mundo Eniteant, summae fluminis unus abes, Pene (fatebor enim): caelo convicia feci, Ausaque sum verbis astra ferire meis, Astra, quid? inclamo: Reges duxistis Eoos<ref> Eous, matutinus, sive Orientalis; Graecis enim ἥως et ἕως ''aurora'' dicitur.</ref> {{Versus|40}}Ad cunas pueri, qui mihi natus erat: Ducite nunc matrem; nec enim male debita posco? Utque reor, parvum est, quod praeeatis iter Vix ea finieram, caelo indoluisse putabis Sidera, nube luas occuluere faces. {{Versus|45}}Ite, licet, stellae; confundite nubibus ora, Non regitur vestro lumine noster amor. Sidera bina tui, ''Jesu'', quaeruntur ocelli, Sidera maternam ducere docta ratem. Caetera quid memorem? seu primi vesperis umbras, {{Versus|50}}Seu loco tristitiae conscia facta meae? Reddita erant Solymo Paschalia munera templo, Coeperat et nota quisque redire via. Josephus comes inde viris, comes inde redibam Matribus: incertum, cui comes ipse fores. {{Versus|55}}Credula res amor est; male sed conjecimus ambo Inter et isse viros, inter et isse nurus Interea Ramae Gabaeque<ref>Rama et Gabaa sive Gabe, urbes, quae Hierosolyma Nazarethum revertentibus primae occurrunt: et Gabaa quidem Saulis.</ref> relinquimus urbes, Cissaeaque<ref> Filii Cis ortu, ac postea regio domicilio nobilis.</ref>, olim regia tecta, domos, Jamque propinquabam Macmas<ref> Macmus oppdulum quinto abs Jerosolyma lapide: quo vero simile est Mariam ac Josephum prima reditu vespera pervenisse.</ref>, fistique jubebat {{Versus|60}}Ultima pars lucis, primaque noctis iter. Cum mihi nescio qua subito formidine tactae, Incerto moestum vulnere pectus erat. Nec tenui gemitum: stabat quae proxima nobis, Quid subiti casus pectora turbat? ait. {{Versus|65}}Ipsa ego nil aliud quam formidare locuta; Suppressi lacrimis caetera verba meis. Scilicet hinc aberas, frustra quaerendus, JESU, Sive viros inter postmodo, sive nurus Fit clamor: gemitusque: feror circum anxia mater: {{Versus|70}}Acta est in lacrimis nos mihi: quanta fuit! Mane erat; egredimur flentes, Solymamque redimus! Tempestiva meis, heu, nimis illa malis! Quid facis o Solyme? quo te vesania raptat? Quo mihi commisso durior esse potes? {{Versus|75}}Infantem<ref>In purificatione quando ex lege oblatura filium in Jerusalem detulit.</ref> quondam dedimus tibi; furta rependis: Heu! mala perfidiae nuntia prima tuae! Dura sed est Solyme, nec nostris surda querelis Tangitur immiti condita rupe Sion. Affer opem, Jesu, incestamque revise parentem: {{Versus|80}}Pius mora quam lethum, te sine, fellis habet. Confiteor , quondam peregrinas visimus oras, Qua prope limosis Nilus<ref>Nilus Aegypti fluvius, qui et eandem alluvione sua oblimat fecundatque.</ref> oberrat aquis. Dulce tamen sic ire fuit, comes additus ibas; Exulis et nati mater et exul eram. {{Versus|85}}Sarcina pendebas collo, brevibusque lacertis Quam premeres matrem, tam leve pondus eras. At modo qua Solymae profugus statione moreris. Nec mihi, quae subeas limina, scire licet. Hinc Josephus abit; feror huc; clamatur, Jesu, {{Versus|90}}Sed loca, quod reddant, nil nisi nomen habent. Est aliquid (fateor) nobis locus adgemit: ille, Quam differs, matri ferre videtur opem. Interea, quas calco, viae ploratibus hument, Combibit et lacrimas quaelibet herba meas. {{Versus|95}}Ventum erat ad portas: qui stabat miles in armis, Multa mihi de te, multa rogatur anus, Addimus et faciles (si te modo viderit usquam) Quo citius nobis repperiare, notas. Bisseno puer est anno, violacea vestis, {{Versus|100}}De tenui filo; textile matris opus. Caesaries illi crispum flavescit in aurum, Depingit niveas purpura viva genas. Laetitiam vultu spirat; cognoscitur illa: Tolle fugam, nulla parte dolendus erit. {{Versus|105}}Illa libi visum templi circum atria, narrat: Egressum muris, altera narrat anus. Accrescunt curae: nunc huc, nunc dividor illuc: Ardor inexpertum nil sinit esse meus. Et modo per Solymae vicos, templique recessus, {{Versus|110}}Et modo mactandas quaereris inter oves, Excurro, surgunt oleis<ref>Mons olivarum.</ref> qua culmina: vel quae Golgotheus<ref> Golgotheus Calvariae mons ab Hebraeo Golgotha.</ref> siccis ossibus albet apex. Quin Zachariadae<ref>Zachariades Joannes Baptista a Zacharia patre.</ref> quoties latebrosa recursant Tesqua, illuc etiam me novus ardor agit: {{Versus|115}}Quis scit enim, mores num fors pertaesus iniquos, Ponere vis ista bis duo lustra casa? Effice, quidquid erit; partes veniamus in illas? Possumus et nuda ponere corpus humo. Et mihi mella placent, quernis sudantia truncis; {{Versus|120}}Quique litim gelidae proluit humor aquae. Ipsa comes veniam; nec me spelaea movebunt, Antrave crudeles sueta fovere lupus Nimirum sylva, si quis lupus accubat ista, Hospitio accepit mitior esse tuo. {{Versus|125}}Nec nocet hic serpens, nec virus lusibus apta Vipera<ref>Habitabit lupus cum agno, et delectabitur infans ab ubere super foramine aspidis, et in caverna reguli qui ablactatus fuerit, manum suam mittet. Isa., 8. ''Quod quidam ad tempus referunt, impletumque aiunt ad litteram in Joanne Baptista, qui puer in desertis habitans, leonibus ac serpentibus innoxie colludere solitus fertur''.</ref>, quo quemquam laedere possit, habet, Ipsa ego poma legam, summis pendentia ramis Et plenae carpam dulcia fraga manu. Sic agimur votis: quantus, dulcissime, nosti, {{Versus|130}}Sis mihi nunc Solyma perditus Urbe, dolor, Et dolor et timor est: auget timor ipse dolorem, Dum tam falsa animus, quam mala certa timet? Seu quis Pontificis, seu Praesidis atria narret: Haec mihi sunt ipso nomina dura sono. {{Versus|135}}Seu quis Maltacidem<ref>12. Maltacides Archelaus, Herodis Infanticidae ex Maltace conjuge filius.</ref> Solymaea viderit aula: Maltacides nostri causa timoris erat. Interdum timui, ne quod sine matre vagaris, Causa tuae fuerim forsitan ipsa fugae. Parce precor, puerum tractavi viribus impar; {{Versus|140}}Caetera femineae non valuere manus Quod primum gelidae sensisti frigora brumae, Straminea recubans vix bene natus humo: Quid potui genitrix? genitor sic jusserat edi, Idque tuum fuerat jussa sequentis opus, {{Versus|145}}Attamen et madidos siccavi flentis ocellos, Et tepido fovi membra tenella sinu. Lac quoque molle dedi: panem crescentibus annis, Et quidquid potui reddere mater opis. Debueras aliam, puer, ascivisse parentem: {{Versus|150}}Ancillae officio vix bene digna fui. Atque utinam ancillas inter modo! forte petenti Porrigerem prompti candida liba manu. Haecque tibi tradens, puer et pulcherrime, matre Quo sine, subjicerem, quo sine matre fugis? {{Versus|155}}Hic remane paullum, matremque accersero; dicar Hoc, ancillarum quae tibi cunque favet! Interea lacrimis, dum scribo, perpluor oras Vixque capit jussas uda tabella notas: Solatur Joseph (socio nam scribimus illo) {{Versus|160}}Mox erimus plures: nec puto, fallor, ait, Effice nos plures, lacrimis, precibusque petite, Et penitus toto corde recepte mihi. Sic faveant Genii, caeli laetissima turba, Sed proe jam lacrimas maesta videre meas, {{Versus|165}}Sic mihi succrescant majora ad vulnera vires, Golgotheo quando monte sequendus eris. Sic mihi parcat Amor, donec te funere perdam, Deque tuo nostrum, transeat hasta latus. Sic mea supremo claudatur Epistola voto. {{Versus|170}}Quod cupiam vultu matris amante legi. Vel puer ad matrem fugitive revertere: vel me, Quo properas, Domini more venire jube. </poem> ===Notae=== <small><references /></small> ==Epistola II. <br>Jephtias Jephte.== ''Argumentum'' Jephte ''Galaadites qui Ducis inter Israeliticos nomen famamque obtinuit, cum adversus Ammonitas dubio Marte pugnaret, victoriam voto pactus est. Deo scilicet immolandi, quemcunque primum, a caso stratoque hoste revertens obvium habent. Accidit autem, ut filia ejus unica (quam quidam ''Seilam'' appellant: nobis autem a patre ''Jephtiada'': seu ''Jephtin'' appellare placet) prima in occursum parenti victori gratulabunda processerit. Quod ubi advertit ''Jephte'', gravis eum subito dolor et poenitudo invasit, utique voto, de quo jam memoravi, obnoxiam. ''Quamobrem contravenire non ausus, de nece et victima, quam in sacrificium, atque obtenta victoria pretium erat, filiam admonet: similiter haec religione paterni voti aucta, pareti sese ultro permittit. Nihilominus binos menses postulat, obtinetque, quibus per Sylvas errabunda cum sodalibus, primum juventa sua florem, propero fato occupandum, deploret. Dum haec agitat, sensimque dies elabuntur: sub extremum mensis secundi hanc Epistolam ad patrem scribit: in qua infortunium suum exagitans rationes adfert, quibus paternum animum emolliat et de cruenta sententia retrahat. Caeterum utut fuerit, statuto tempore venturam se pollicetur, jugulumque ferro oblaturam, ut nova victima ad aram procumbat'', Judic. 11. SYMBOLUM. <poem> [[Fasciculus:Jephtias Jephte symbolum.jpg|450px]] Lepus, timidum natura animal, atque adeo in fugam pronum. In hoc ''Jephtiadem'' agnosce, nemora inter et saltus pavidam: sibique mortis effugium per Epistolam quasi captantem, utrique lemma convenit. </poem> <hr> ''&nbsp; &nbsp; &nbsp; &nbsp; &nbsp; &nbsp; — Si forte salutem''<br> ''Cursus meta ferat. '' <hr> <poem> Quae tibi ''Jephtiadis'' signatur Epistola voto, Venit ab umbrosis Galaad<ref>Galaad regio trans Jordanem, ipsiusque terrae promissae limes. Ad orientem, montosus, ac nemorosus: quem Jephte e tribu Manasse oriundus incoluit, unde et Galaadites dictus est.</ref> illa jugis. Causa viae justa est: venit oratura salutem, Quae nunquam insonti jure negata fuit, {{Versus|5}}Forsitan incultam mirabere fronte papyrum? Albaque pulvereas vellera passa notas. Da veniam genitor: fatis agitamur iniquis: Quam trahimus, vitae convenit iste color. Nimirum occursat lethi feralis imago, {{Versus|10}}Pallidaque in vultus transvolat usque meos. Otia seu sylvis, seu fontibus otia captem, Fata mihi sylvae, fata loquuntur aquae. Est locus, unde tibi nunc scribimus, obsitus umbrae: Plurima quae viridem taxus opacat humum. {{Versus|15}}Alta quies illic, circumque silentia lucum Horrificant: nullas esse putabis aves. Sola sibi raucum defuncto compare turtur Adgemit: ut media caetera nocte silent. Illa suo, nostro sed et adgemit illa dolori, {{Versus|20}}Erudit et gemitus ad mea fata suos. Ah! quoties dixi: turtur gemebunda, quid usque Concinis infaustum praefica carmen avis<ref>Praefica apud antiquos mulieres erant conductitia ad lamentabilem cantum ciendum in funeribus.</ref>? Scimus, et ille mihi cantus fatum occinit; ille Sanguinolenta mei vota parentis habet. {{Versus|25}}Interea quamvis lethi niger ingruat horror, Sylvque conspestus terreat atra meos; Saxa tamen miserata meas sine crimine poenas, Molliri nostris edidicere malis. Nam quoties clamo, toties nemus, antrique clamant; {{Versus|30}}Meque silente silent, meque gemente gemunt, Ero etiam durae plangant mea funera cautes? Cautibus ipse pater durior unus erit? ''Jephtias'' infelix! meliori digna parente, Si tam saxosum pectore robur habet! {{Versus|35}}Vincimus? an contra necdum pater exuit iram? Et revocat patrias in sua jura fibras; Vincimus, o genitor: succedunt taedia voti, In tua quae charus pectora versat amor. Forsan et absenti succlamas: filia vive: {{Versus|40}}Vive, nec unius funere perde duos. Cum fatis conjux cessit, tibi, teque relicta Dimidia genitor parte superstes eram. Quo rapimur? culpa est, caedem voluisse: quid ultra Urgemus pavidas ad fera jussa manus? {{Versus|45}}Novimus Abramidem<ref>Abramides Isaac ab Abramo, sive Abrahamo patre ita dictus.</ref>; jugulum mali praebuit ensi; Quod pater incepit, rescidit Ales<ref>Gen. 22.</ref> opus. Quid facis? exclamat: vibratae parce securi: Sta, voluisse sat est, nuntius Ales ait: Fundere quem properas, non haec sitit ara cruorem; {{Versus|50}}Respice, quae petitur victima, dumus habet, Constitit hic aries implexus cornua dumo: Hic jussam effuso sanguine tinget humum, Non ego sum tanti: verum hac sub imagine mortis Erigor, et votis blandior ipsa meis. {{Versus|55}}Namque sub occasum lucis, cum forte vagarer, Qua prope Masphatico<ref>Maspha sive Masphath, regio trans Jordanem, ad radicem montis Hermon Jephte patria, ''Judic. 11.''</ref> sylva recedit agro, Protinus exiliens nemoroso cerva recessu, Me petere adversam; nec hostis erat: ''<small>(vocabulum in hoc versu omissum?)</small>'' Constitit ut propius, juvit spectasse: ditique {{Versus|60}}Detinuit vultus molliter illa meos. Circum colla fuit maculosi velleris; illam Excipias labem, caetera lactis erant. Hanc ego cum primo dubitarem stringere: Jephti, Stringito, de nostris una sodalis, ait. {{Versus|65}}Quis scit, an haec patrium tinctura est sanguine cultrum? Nempe quod olim aries, hoc quoque cerva potest: Stringo feram; sequitur non indignata, ligari; Mollius ut traherem, serica zona fuit, Ex hoc (crede mihi) sacros nutritur in usus, {{Versus|70}}Si quando letho sufficienda meo est, Ah! quoties blandae dum tergora mulceo cervae, Implevi lacrimis talia verba meis! Indoleo, pia cerva, tibi! qua parte minetur, Quaque ruet, nescis, in tua colla mucro! {{Versus|75}}Quod tibi sit cervix collo maculosa, futuri Indicium certe vulneris ille gerit. Grande tamen caedis pretium tibi: crimina tolles: Quaeque insons per se filia vivat, erit. Quidquid id est, timeo: lacrimaeque per ora cadentes {{Versus|80}}Vicini tacitum funeris omen habent, Perditus es, genitor: quid voto crimen obumbras Esse pius, fuso sanguine, nemo potest. Consule, quas leges naturae scripserit ordo: Ille mihi justa plus quoque parte favet {{Versus|85}}Fallimur? an casus populum servaverit hostis; Unaque, quam perdat, Galaaditis ero? Profuerit pater externis; ego filia caedar? Reddita victori cantica, crimen erunt? Ah! utinam tunc, cum tectis exire paternis {{Versus|90}}Mens fuit, haesisset pes mihi fixus humo! Artubus aut lassis violenta febre stetissent Languida virgineo tunc mea membra thoro: Quae male fefliva pulsavi tympana dextra, Debuerant bellis insonuisse tuis. {{Versus|95}}Non erat ille sonus victi praenuntius hostis: Ille sonus vere bella moventis erat. Nec tamen aversor mortem, votumque retracto Sufficit exiguae copia facta morae. Quam gero, non tumulum, connubia postulat aetas: {{Versus|100}}Carpitur ante fuum flosculus iste diem, Si mihi ''Jephtiades'' patria colluderet aula, Fortia qui magni facta referret avi: Depolitis certe majori parte querelis, Inciperet noster mitior esse dolor. {{Versus|105}}Viveret o utinam mater! fera jussa parentis Molliret lacrimis forsitan illa suis. Sed frustra est: perstat dura sententia patri: Sanguine, quo facta est, dissoluenda fides. Nulla mora est, genitor: venio tibi victima: tinget, {{Versus|110}}Quem mihi donasti, jam tua tela cruor. Ante oculos araeque meos, cultrique nefandi; Ante meos oculos in patre tortor adest. Deprecor hoc unum, tibi cum nova victima sistar, Casura ad patrios sanguinolenta pedes. {{Versus|115}}Ultima plectendae libes pater oscula natae, Lenibunt poenas scilicet illa meas. Forsan et adjicies jam formidabilis ense: Quod facio, constans filia, perfer opus? Quem prius ira tulit, pietas nunc sustulit ensem; {{Versus|120}}Ammonibus<ref>Ammon, unde Ammonitae populi erant Israelis adversarii, ex Loth et minore ejus filia oriundi, quos Jephte profligavit.</ref> gravis hic, hic tibi mollis erit: Viderit iste Deus, qui nunc mea pectora versat Atque umbrae placidus fit precor ille tuae. Forsitan ista refers, lacrimis tingentibus ora, Et gemitu medios impediente sonos: {{Versus|125}}Ipsa ego disponor; reditumque ad patria tecta Apparo, tecta oculis mox rapienda meis. Interea Nymphae, charaeque valete sodales, Admisse memores sed tamen este mei. Excurrisse domo, nimium fatale puellis: {{Versus|130}}Altera Jacobias<ref>Jacobias, Dina a Jacob patre ita appellata: qua progressa ad Ludorum spectacula, a Sichemo Hemoris Hevas principis filio oppressa est. ''Gen. 4''.</ref>, altera plector ego, Hoc ades o Thamarilla<ref name="b">Thamarylla et Aegle pro nominibus sociarum filiae Jephte hic sumuntur.</ref>, meis comes addita fatis, Et fida sepeli corpora caesa manu. Tu quoque postremis consors ploratibus Aegle<ref name="b" /> Huc confer lacrimas, ultima dona, tuas. {{Versus|135}}Pluraque vaticinor; venient huc moesta, puellae, Agmina, Galadii flosque decusque soli: Pars calatho violas, pars candida lilia fundet: Pars teneri sparget nostra sepulcra rosa, Quaque per umbrosas valles protenditur Hermon<ref>Hermon mons Galaaditidi regioni adiacens, amoenis hinc inde vallibus.</ref> {{Versus|140}}Ibitur in tristes, annua festa<ref>''Exinde enim'' (ait sacer Textus) ''mos increbuit in Israel, et consuetudo servata est, ut post anni circulum conveniant in unum filiasIsrael, et plangant filiam Jephte Galaaditae diebus quatuor,'' Judic. 11.</ref>, choros Tympana pulsabunt, male quae pulsavimus olim: Conveniunt fatis scilicet illa meis. Populus est illic denso pulcherrima ramo; Illa meum scripto cortice nomen habet. {{Versus|145}}Popule, vive precor mea post quoque funera: quamvis Tristior atrata conspicienda coma. Quaeque udo inscripsi funebria carmina libro, Fac crescant titulis officiosa meis, Atque utinam sylva quoties spatiabitur illa, {{Versus|150}}Scripta Manassaeus<ref>Posteri Jephtae ex tribu Manasse oriundi.</ref> perlegat ista nepos. ''Jephtias infelix, florenti nubilis aevo,'' ''Concidit ad patrios victima caesa pedes.'' ''Fecit et hoc genitor, fecit quoque filia: causam'' ''Haec necis occursu praebuit, ille manum.'' </poem> ===Notae=== <small><references /></small> ==Epistola III. <br>Anna Tobiae. == ''Argumentum'' ''Fuit ex tribu Nephtali ''Tobias'' vir fidei ac pietatis, quam fortunae pertinacia clarior: quippe qui subacta Palestina a Salmanasaro Assyriorum Rege, ita in exilium cessit, urbemque Ninivem incoluit: ut contra infortunium validus, nunquam animum ab eo, quod aequum justumque erat, deflexerit. Caeterum caecitate ad summam rei familiaris inopiam adjecta, cum pecuniae meminissit, quam alias apud Gabelum contribulem deposuerat, eo filium Tobiam mittere statuit. Cum autem Gabelus in Rages civitate Medorum domicilium haberet, quaerendusque viae ductor et comes esset; Historia prodit Raphaelem Angelum sese ad id muneris obtulisse, talemque se gessisse, quanquam simulato nomine, habituque. Igitur rebus constitutis dant se in iter: sed cum ambo tardius quam promiserant, reverterentur (siquidem Tobias cum Sara consobrina Raguelis filia matrimonium contraxerat) parentes de ejus salute solliciti varie agitari, tum vero maxime ejus mater ''Anna irremediabilibus lacrimis flere coepit''. Quae quidem hac Epistola angores suos et lacrimas filio exhibet, simul oblectat, ut, si quid penes eum pietatis adhuc supersit, parentes anxios omni metu eximat, et quam primum expeditis negotiis domum revertatur.'' Tob. 10. SYMBOLUM. <poem> [[Fasciculus:Anna Tobiae symbolum.jpg|450px]] Vinea, quam aspicis effractis avulsisque fulcris humi repentem, ''Tobiae'' parentes exhibet, luctu prostratos: emisso videlicet, nec adhuc reduce filio, quem ''senctutis suae baculum'' vocitabant. Quam utrobique verum! </poem> <hr> ''Sine stipite languet. '' <hr> <poem> Te tua, ''Tobiade'', mater lacrimabilis ''Anna'', Ultra pollicitum tempus abesse queror: Limine cum primo stares abiturus, et illic Exciperes verbis ultima jussa meis, {{Versus|5}}O mea lux! dixi; si te pia cura parentis Tangit, fac redeas ad mea vota celer. Tu quoque complexus inter, lacrimasque parentis Exiguo dixti talia verba sono: Nec dubita, mater, reditus me cura lacessit, {{Versus|10}}Et tuus huc etiam sponte reducet amor. Tempora fac numeres: cum plena coiverit orbe Luna, viae finis, quae modo coeptat, erit. Luna, semel, totoque iterum semel orbe coivit; Nullaque de reditu nuntia fama tuo. {{Versus|15}}Ah melius, qui te peregrinas nummus in oras Expulit, intacta delituisset humo. Non tibi quas absens calamo, transmitto, querelae, Coepissent tantas in mea damna moras. Aureus ut multis fuerit, qui protulit aurum; {{Versus|20}}At nobis certe ferreus ille fuit. Cur sileam? gemino currunt mihi lumina fonte, Inque abeunt similes ora soluta modos. Heu! ubi lentus abes? Cur te dimisimus unquam Nate, dolor matris; nate, parentis amor? {{Versus|25}}Non erat, infelix repetenda pecunia tanto Pignore; tu nobis omnia solus eras. Quid faciam? quo sola ferar? caecove parenti Te sine quis posthac suppeditabit opem? Mater anus, seniorque pater, sine viribus ambo; {{Versus|30}}Ille suum fatum sustinet, illa suum. An tibi vis scribam, quis pectora concitet aestus, Udaque quam crebris ora rigentur aquis? Finge tibi, matrem scissa tunicaque comaque Lugentem nati funera? talis ego. {{Versus|35}}Adde quod et genitor, quantumvis lumine cassus, Plus solito affligi se quoque nocte gemit. Scilicet exul abes: quem cum domus una teneret Jucundi nobis luminis instar eras. Ah! quoties pater exclamat: quid fecimus ipsi; {{Versus|40}}Divitiis potior natus habendus erat. Vive, licet, quamvis rapuisti lumen, hirundo: Magna, sed antiqui signa doloris habes. Plus mihi ''Tobiades''<ref>Tobias ab hirundine obcaecatus est, de quo sic habes c. 2. ''Contingit autem, ut quadam die fatigatus a sepultura, veniens in domum jactasset se juxta parietem et obdormisset. Et ex nido hirundinum dormienti illi calida stercora inciderent super oculos ejus, fieretque caecus.''</ref> absens nocet: ille tenebras Condensat; nostrum surripit ille diem. {{Versus|45}}Haec genitor: justa mater turbatior ira Condemno nimia credulitate senem, Quid facis? inclamo: nunc nunc circumspice mente. Quo per distractas spes tua venit opes, Funera curabas, vivos ut condere posses; {{Versus|50}}Heu miser! illa tui meta laboris erat: Fortior ille tamen redituri tempora nati Praecipit: et questus temperat ille meos: ''Anna'', quid in luctum fereris lacrimabilis? inquit: Cur sic immodicis fletibus ora rigas? {{Versus|55}}Mitte queri, quem sic frustra ploratibus urges, (Singultus Precor o! comprime) vivit, ait. Nec reor hoc falso: ductoris provida certe, Ut credam virtus, sedulitasque facit. Quin et vaticinans, venturaque tempora doctus {{Versus|60}}Longa tibi vita: stamina nenda canit. Nimirum stabili properantibus ordine fatis Ille meos oculos comprimet, ille tuos. Interea tamen usque tui me cura fatigat, Et placidam dubius non sinit esse dolor. {{Versus|65}}Non aliter flatu turbantibus aequora ventis, Fluctuat incerta quassa phaselus aqua, Non aliter validis segetes Aquilonibus horrent, Et laevis in madidi canna palude tremit. Quid quod scire avidus causamque modumque morarum {{Versus|770}}Multa sibi fingit suspiciosus amor? Nam modo Gabelum mordacibus increpo verbis, Nec prohibet reditus forsitan ille tuos. Forsitan at fato Gabelus cessit, et inde Cogeris incertas ire, redire vias. {{Versus|75}}Fallimur? an Sarae<ref>Sara Raguelis filia et consobrtna Tobiae septem viris tradita fuerat. Qui prima nuptiarum nocte ab Asmodaeo daemonio strangulati sunt. ''cap. 6.''</ref> forsan connubia captas: Heu mihi funesta flebiliora tuba! ''Tobiade'', moneo: Sarae connubia vita; Ne sanguineus funera jungat Hymen. Urgeat hoc ductor quam vis, Raguelque: parentem {{Versus|80}}Fas mihi sit, dicas, consuluisse prius. Interdum timui, ne, dum transmittitis amnes, Ore necaturas acciperetis aquas. Nec timui frustra: juvenem prope fluctibus haustum Nuper fama fuit: quique referret, erat. {{Versus|85}}Membra lavaturus juvenis descenderat, inquit, Qua Tigris<ref>Tigris fluvius Assyriam perluens, a velocitate sic dictus: quod cum feram vel sagittam, quam etiam Medi Tigrim appellant, fluctuum rapacitate imitari videatur.</ref> primas porrigit amnis aquas. Cum subito exiliens metuendo corpore piscis, Ore minax, praedae visus hiare tuae. Extimuit juvenis, totoque expalluit ore, {{Versus|90}}Frigidior tacta tunc quoque factus aqua. Et periturus erat, sociam nisi protinus alter, Qui comes astabat, voce tulisset opem. Addidit et fellis<ref>Fel piscis a Tobia sepositum Archangeli jussu, ''fel'' enim ''valet ad ungendos oculos, in quibus fuerit albugo, sanabuntur,'' cap. 6.</ref> tractas de viscere partes, Lenimen castis utile luminibus. {{Versus|95}}Subjeci tacite mecum: opportuna marito Fellea quantumvis, ista medela foret. Erigor interdum, nostrisque offensa querelis Accuso lacrymas fortior ipsa meas. Saepe videns caelum puro spectabile Phoebo, {{Versus|100}}''Tobiades'' dico, si valet, ipse redit. Et cur non valeat? subdit pater: ah! valet, inquit, Et reducem media suspicor esse via. Talibus erigimur dictis primasque subinde Capto tui reditus officiosa notas. {{Versus|105}}Monte minor collis, campis sublimior aequis Stat prope, qui Medium<ref>In Rages civitatem Medorum.</ref> Niniva<ref>Ninive urbs Assyriorum, in qua Tobias exul domicilium habebat.</ref> pandit iter. Hunc ego conscendens molli proclinor in herba. Lataque prospectu metior arva meo. Nec lacrimae prohibent, illis quantumlibet uda {{Versus|110}}Longius assueto lumina nostra vident. Inde ego quas longe venientes conspicor umbras, ''Tobiadem'' credo protinus esse meum. Fallimur ah! quoties! quoties mendacia dixi, Exemploque nocens sum prope facta tuo! {{Versus|115}}Vidimus hesterni sub primam vesperis horam Ire canem, Domini signa sequentis erant. Ut vidi, ut solita coepi compellere voce, Laetaque complosae ligna dedere manus! Constitit attonitus: falsam me denique sensi! {{Versus|120}}Qui tecum exierat<ref>Sic enim cap. 6. ''Profectus est Tobias, et canis secutus est eum'' et cap. 11. ''Tunc praecucurrit canis, qui simul fuerat in via: quasi nuntius adveniens blandimento suae caudae gaudebat.''</ref>, non fuit ille canis. Indignor, fallique pudet: jam jamque parabam. Quae solet iratus promere verba dolor. En canis hoc timuit; vel ut hoc timuisse putarem, Obliqua fugit longius ille via, {{Versus|125}}Sic ubi fera dies fusco decedit Olympo, Claraque lassatis sol juga demit equis: Moesta domum repeto: suspiria crebra sequuntur, Quamque premo, lacrimis humet arena meis. Utque domus tetigi primum moestissima limen, {{Versus|130}}Et strepitum inserti clave dedere fores. Obvius accurrit genitor, gressuque labascens: ''Anna'' quid? (exclamat) quid precor ''Anna'' refers? ''Tobiades'' rediit? suspiria reddimus? illa Nempe negaturae pondera vocis habent. {{Versus|135}}Nec mora, congemimus, lacrimaeque per ora cadentes Inque sinum, rigui fluminis instar eunt, Et tu lentus abes; nec te promissa reducunt, Quique tuo forsan pectore friget amor? Huc revoca gressus: precor o miserere tuorum, {{Versus|140}}Per lacrimas oro, per mea jura patrum. Rumpe moras vel dede neci? par poena parenti est, Seu mors, seu longae, quas trahis usque, morae. </poem> ===Notae=== <small><references /></small> ==Epistola IV. <br>Mariamna Herodi.== ''Argumentum'' Herodes ''Ascalonita domo Idumaeus, cum per Mariamnae nuptias, quae ex Assamonaeis, et Machabaeis genus ducebat, Judaico sceptro inhiaret; idque initio aliquamdiu vafre dissimulasset, tandem gloriae et sanguinis appetens animus, virus, quod fovebat, nec sine crudelitatis facinore profudit. Nam primo Hyrcanum annis gravem, ac Pontificem summum apud Judaeos, nec non ''Mariamnae''avum ex Alexandra filia interfici jubet. Tum Aristobulum ''Mariamnae'' fratrem primam adhuc intra juventam: Hyrcani in Pontificatu successorem per insidias aquis suffocat. Exinde vero ''Mariamnam'' quoque conjugem, quasi veneficii accusatam carceri mancipat, morte postea, uti contigit, mulctandam. Cum igitur ''Mariamna'' id per satellitem intellexisset, ex carcere hanc ad ''Herodem'' Epistolam scribit, in qua ferociam ejus ac barbariem accusando, graviter conqueritur. Filiorum item Alexandri et Aristobuli, quos ex eo tulerat, et juniores relinquebat, infortunium deplorat: lugetque tam barbaro patre natos, a quo ipsimet quoque postea in judicium et capitis poenam accersendi forent. Ut ut sit affirmat, se quidem libenter, quando ita necesse esset (quamquam per summum nefas) mortem oppetere. Denique ''Herodi'' infelicem exitum a diras non tam imprecatur quam veluti vaticinando denunciat: quod utique evenit, turpi atque infelici morte defuncto, ''Josephus Salianus tom. 6. SYMBOLUM. <poem> [[Fasciculus:Mariamna Herodi symbolum.jpg|450px]] Cupido sive Hymenams, qui Nuptiarum Deus apud veteres habitus est, seposita ad latus taeda et arcu, lanium hic agit: simulque ''Herodem'' exhibet, ''Mariamnae'', quam sibi conjugio copulaverat, interfectorem. Quippe etiam interdum in amore dolus est; et ne fallaris. </poem> <hr> ''Stringunt quoque serica fauces.'' <hr> <poem> Perlegis? an feritas prohibet tua? perlege, sunt haec Ultima damnatae verba notata manu. Infelix ''Mariamna'' tibi male nupta marito, Judice te moriens in tua facta queror. {{Versus|5}}Nec queror; humana quod te prece posse moveri Forte putem; pectus tigridis intus habes. Da veniam pietas animi vetus hospita; cogit Si modo succensens aspera verba dolor. Proderis, ''Herodes'': tua te per facta revelas, {{Versus|10}}Semina sanguineae nil nisi mentis alis. Non te terra tulit, qui sylvis horret Idume: Te rupes, saevae te genuere ferae. Pene manus calamum excussit: quid inania, dixi, Et frustra duro scribimus ista viro? {{Versus|15}}Sed cum perdiderim sceptrum, fratremque<ref>Aristobulum.</ref> patremque<ref>Alexandrum, vel si mavis Hyrcanum Pontificem Mariamnae avum.</ref>: Mox etiam vitam; perdere verba leve est. Scribimus, atque utinam venis mucrone reclulis, Exiret jussus in mea scripta cruor! Nimirum quam mitto, meo livere cruore {{Versus|20}}Debuit, et factis charta rubere tuis. Da breve scribendi spatium, scelerate; rubebit Tinctus et a nuptae caede libellus erit. Sed male quo rapior? quo me dolor ultimus urget; Tempestas animo non sedet aequa meo. {{Versus|25}}Illa dies nocuit, qua juncta foedera dextra Contraxi, in thalamos uxor itura tuos Non aliter saevo accipitri sine felle columba. Non aliter rapto jungitur agna lupo, Non ego peccavi: suasit connubia mater, {{Versus|30}}Et male succensas praetulit illa faces. Quid? quod et Hyrcanus mitra gravis auctor, et annis Annuit; arbitrium neptis habebat avus. Tuque fefellisti, blandis sermonibus usus: Quem gereres, vultus non erat ille tuus. {{Versus|35}}Scilicet occulti genialis imagine taedae, Prcensabas avida regia sceptra manu. Quidquid id est (fateor) pudor est placuisse tyranno, Teque feram verbis detinuisse meis. Vos quoque, vos mecum Solymae peccastis amicae. {{Versus|40}}Quae mihi porrecta membra locastis aqua Cum gemmas digitis, cum tortile crinibus aurum, Festaque nubenti vota daretis herae: Saepius illacrimans (memini) suspiria traxi: Nec mihi, nec patriae candidus Hymen erat. {{Versus|45}}Quod petit, ''Herodes'', nil est nisi regia Judae, (Veraque sum vates) sceptra cruorque meus. Nec differre diu placuit, quin sanguine fuso Pollueres foedi non tua sceptra manu Prima secuturas intercadis hostia caedes {{Versus|50}}Hyrcane<ref>Hyrcanum Pontificem per calumniam necat Herodes; quasi scilicet fugam meditantem, et regnum, Malesi Arabis ope ambientem.</ref>, et nudam sanguine tingis humum, Inde, scelus; (justo desunt sua verba dolori!) Occidis et patriae, frater adempte<ref>Aristobulus Mariamnae frater anno aetatis 17. dum juveniltur sese balneo oblectat jussu Herodis, sed quasi per ludum, aquis suffocatur.</ref>, meae. Aestus erat; gelidae formoso gurgite lymphae Apta nataturo stagna locumque dabant, {{Versus|55}}Hunc petis infelix, viridisque in margine ripae Ponis humi vestem: corpora flumen habet Heu! male quo ferris? latet isto proditor amne, Et tenet occultas insidiator aquas. Scilicet occumbis: liquidi sub imagine ludi; {{Versus|60}}Et crevit lacrimis alveus iste meis. Quid referam, quoties thalamos suffoderis astu. Reddiderint viduas et tua jussa nurus<ref>Plurimos Nobilium e medio tollit.</ref>? Ah! quoties dixi: stricto praeluditur ense Si nescis, fatis, o ''Mariamna'', tuis. {{Versus|65}}Cum ferit hinc sepem, circumque arbusta feturis Quod libi nunc timeat proxima myrtus, habet; Forte aderant nati<ref>Alexander et Aristobulus Herodis ex Mariamna filii.</ref>: feci et hi, dolor! hostia vivunt Casura in fraudes sanguinolenta tuas. Quid facimus? moestae charissima pignora matri, {{Versus|70}}Materies lacrimis sola pianda meis. Quid facimus? stabant strictis amplexibus ambo; Cum matri abreptos, longius ire jubes. Perfide, et hac etiam saevis pietate? quid illis Heu! sine matre pater? nil nisi tortor erit, {{Versus|75}}Flent gemini: rapimur, genitrix charissima, clamant: Senserunt duri perfida jussa patris. Nec mora complexu, madidisque recepimus ulnis, Strinximus et tepido corpora bina sinu, Ite boni, et memores matris, jussique paterni {{Versus|80}}Inferias animae justaque ferte meae. Attamen, heu! vereor (Superi removete, quod intus Cor pavet, et dubio succutit ossa metu) Ite boni, et si quid properantius ordine fati Vos etiam turbo patre furente petat. {{Versus|85}}Matris ad exemplum generosae occumbite morti, Et vita et regno clarius istud erit Flecteris, ''Herodes''? an, quo mox omnia vultu Excipis, et siccis perlegis ista genis? Cur dubitem, arescunt oculi tibi, pumicis instar: {{Versus|90}}Et cor, quod silices saxaque vincat, habes, Regius interea vultu moerente satelles Venit, et oppositae lumina fixit humi, Protinus agnovi, quid moesta silentia ferrent; Occultus tunica ferreus ensis erat. {{Versus|95}}His mea muneribus connubia regia donas? Sic tibi sum vilis, sic tibi visa nocens? Qua merui culpa virus sparsisse putari, Felleaque infida pocla dedisse manu? Ipse tibi virus; te praeter, causa nocendi {{Versus|100}}Nulla; venenato cor tibi felle natat. Ah utinam? dolor est, sic saevo occumbere letho. Et turpem titulum mortis habere meae. Nec tamen ita moror: sic Judas<ref>Judas Machabaeus cum fratribus varia ab hostibus per dolum passus est.</ref> praelia movit: Et similis magnis area cessit avis. {{Versus|105}}Aspice: sic Jonathas<ref>''Jonathas'' per speciem amicitiae exceptus, Ptolomaide a Tryphone interficitur.</ref> occulto proditur hoste, Inque Tryphoniacas incidit ille manus. Notus et Abobides<ref>Ptolomaeus filius Abobi Simonis gener, cum Judaeae regnum affectaret, socerum cum filiis convivio exceptos interemit.</ref> socerum fratresque necavit, Sanguine constructas inficiente dapes. Est ego nunc, ne forte parum Assamonia<ref>Utique ex Assamonaeis et Machabaeis oriunda.</ref> credar, {{Versus|110}}In patrias clades ultima gentis eo, Quidquid erit, moriar: sed, ut altae prodiga mentis Pectora, queis victor, quo fremat hostis, habet, Insequar auctorem (sic me volet ire Tonantis Ultio) sanguineis umbra timenda comis. {{Versus|115}}Percurres<ref>Herodes a Mariamnae conjugis morte in furorem actus est.</ref> pavidos lymphata voce penates, Ut solet affuso currere Baccha Deo. Clamabis modo tolle faces, modo vulnera tolle: Sum reus, oppressae conjugis ultor adest, Attamen incassum; nil proficientia fundes {{Versus|120}}Verba, stat immota vindicis ira manu. Jamque minuta parant<ref>Obiit enim foetenti ac pediculari morbo; suis omnibus gravis juxta atque exosus. </ref>; ibi foedam examina mortem: Debetur vitae terminus ille tuae. Forsan et in tumulo pereat ne fama sepulti, Aut hoc, aut simili carmine notus eris. {{Versus|125}}''Hic jacet ''Herodes'': tumulum execrare Viator:'' ''Despue, foetorem nil nisi terra tegit'' ''Neu lethi mirere genus: qui funere multos'' ''Mersit, et a multis jure necandus erat.'' </poem> ===Notae=== <small><references /></small> ==Epistola V. <br>Dorothea Theophilo.== ''Argumentum'' ''Saeviente in Christianos Maximiano, ferunt Caesareae, Cappadociae oppido ''Dorotheam'' virginem extitisse prosapia nobili: quae, quid in hominem supra aeatem et sexum virtus posset, egregie ostendit; nam tum ab Apricio Praeside Diis sacrificare juberetur, eo usque processit, ut nec deliciis, nec suppliciis tentata, a fide recesserit. Et vero inter cruciatus dixisse affirmant, eapropter tormenta nihil se habere: quod iis videlicet, aditus sibi in coelestes hortos at vireta patesceret, ubi pomis at rosis deliciaretur. Cum autem id temporis, utique Februario mense, aspero gelu solum rigeret, plures id joculari risu excepere: quos inter ''Theophilus'' juvenis Causidicus dixisse fertur: Transmitteret ad se, quas jactabat hortorum delicias ac fruges, si veras. Adpromisit ''Dorothea''. Quare jam capitis damnata, cum ad supplicii locum raptaretur: Angelus Ephebi in habitu cultuque recentes ei rosas ac poma obtulit. Illum ergo ''Dorothea'' cum hac Epistola ad ''Theophilum'' mittit: adhortans, uti ex munere reddito, fidem ipse quoque capesseret: quod et fecit, adeoque constanter, ut et mortem pro eo (''Dorotheae'' exemplum secutus) eodemque die, quo ipsa capite plexa est, generose ac fortiter obiverit.'' Surius Tom. I. Martyrol. Rom. 6. Febr.'' SYMBOLUM. <poem> [[Fasciculus:Maria symbolum.jpg|450px]] ''Theophilus'' ad oblatam rosam sine mora in ''Dorotheae'' fidem concedit, ex Fuco mutatus quasi in Apem; quam scripsit Plinius ''lib.'' 21. ''cap.'' 11. rosis maxime allici et delectari. </poem> <hr> ::::'' — — — Tantus utrinque'' ''Urget mellis amor.'' <hr> <poem> Quae nova ''Theiophilo'' transmittit charta salutem, ''Dorotheae'' casti pignus amoris habet, Perlege quodcunque est, et aperto tange canistro Elysias inter mitia poma rosas. {{Versus|5}}Neve reformides hybernae tempora brumae; Neu dicas magicae, quod damus, artis opus. Pone metum; tortis hic nulla venefica rhombis: Saevaque; Thessalico<ref> Thessali Graeciae populi, incantationibus at veneficiis olim famosi.</ref> carmine fallit anus. Esto, aer gelidis Aquilonis inhorreat alis, {{Versus|10}}Duratamque alta sub nive claudat humum. Hoc terrae vitium est: facies nitet altera caelo Nec nive, nec duro laeditur illa gelu. Illic purpurei circum pascuntur Amores, Vernaque pacatis otia rebus agunt. {{Versus|15}}Illic perpetuo vestitur gramine campus, Nec riget excussi spina relicta rosa, Credere si dubitas, quae mittimus inspice poma, Quaeque tibi Angelica dona feruntur ope. Nam quid ego sileam? capitis damnata trahebar, {{Versus|20}}Inque meis oculis lictor et ensis erant. Cum subito cuneos inter, turbamque frementem Aliger aspectus constirit ante meos. Candida vestis erat, picto circumdata lymbo, Arte velut Phrygia<ref>Phryges minoris Asiae populi, pingendi acu olim peritissimi: unde et similium vestium artifices Phrygiones appellati.</ref> sutilis ornat acus. {{Versus|25}}Aurea subductam mordebat fibula pallam, Qualis ad excursus pingitur ales Amor, Lactea frons illi, compti sine lege capilli, Transierat pomi fusus in ora rubor. Et prior ille mihi dubitanti scribere, dixit, {{Versus|30}}Scribe: dabit victas id tua jura manus. Novimus hunc; plus est quam nomine<ref> Theophilus, id est, amans Deum.</ref> notus amator. Mollia pacatae femina mentis alit, Utque iit hoc verum (quantum reminiscor) habebas Jam tunc ora sacro nomine digna tegi. {{Versus|35}}Da veniam, primae si scribimus acta juventae: Forsan et hic aliquid, quod juvat, esse potest. Vix mihi bissenas messes numeraverat annus, Cum prima incipiens corda momordit Amor. Nec malus ille fuit: caelesti scilicet arcu {{Versus|40}}Quae mihi distrinxit tela, salutis erant. Ex hinc foeminei coeperunt taedia cultus: Taedia singultu saepe notata meo. Nil mihi cum speculo, cultu formosa videri, Ista inter multas ultima cura fuit. {{Versus|45}}Clausa domo, laterique latus conjuncta parentis, Davidicam<ref> S. Hieronymus Psalmos Davidicos valde Virginibus commendabat: hinc ad Laetam de institutione filiae, ''Turpia'' inquit, ''verba non intelligat, Cantica mundi ignoret: adhuc tenera lingua Psalmis dulcibus imbuatur.''</ref> didici sollicitare chelym. O quoties medios rupi singultibus hymnos: Verbaque per lacrymas haec sonuere meas! Urimur, o Jesu! carpunt praecordia flammae {{Versus|50}}Inque tuos thalamos me sacer ardor agit. Quando erit, ut niveis Hymen cireumstrepat alis, Meque tibi casto foedere jungat Amor? Audierat mater: feliciter ureris, inquit, Filia; sed monitis cautior esto meis. {{Versus|55}}Tuta late; juvenesque procul vitare, memento: Et cave ''Theiophili'' nomine quisquis erit. Ut formae illicium, speciosaque nomina gestet; Adversum Christo subdolus urget iter: Credis et hoc nobis? optavi supplice voto, {{Versus|60}}Ut tuus ex vero nominis esset honor. Falleris, adjeci; quem nobis rere timendum, Adde morae modicum, mater, amandus erit. Nomina<ref> Theophilus, id est, amans Deum, uti supra annotavi; Dorothea vero, id est, donum Dei.</ref> junguntur, quondam jungemur et ipsi. Sic meus hinc nobis omnia captat Amor. {{Versus|65}}Ludor: an adversis incumbis navita remis? Inque necaturas praecipitaris aquas? Quo ruis infelix? quo te malus abripit aestus! Siste ratem, vento non volat illa suo, Verbosas lites, clamosa negotia tractas, {{Versus|70}}Censerique ista primus in arte cupis. Quid tibi cum caulis, causa si deficis una, Quae rigido sursum discutienda foro est: Mitte malas lites suntne ista negotia tanti, Ut, dum alios servas, ipse perire velis? {{Versus|75}}Inspice: sanguinea pendentis ab arbore Christi Quae nova concipias jura, volumen habet. Nec tibi turpe puta, Christum coluisse: cruento Quantumvis trunco vile pependit onus. Turpe Jovem coluisse fuit: cui turpiter usto {{Versus|80}}Cum Veneris placuit crimen, adulter erat. Scilicet in stuprum simulato arsisse juvenco Dicitur, et nivea factus adulter ave<ref>Poetae fabulantur, Iovem in taurum transformatum Europam Phoenicum Regis filiam, et in cygnum Ledam Laconii Regis uxorem corrupisse.</ref>. Vincimus? an monitis necdum tractabile pectus. Duraque quod filicum robora vincat, habes? {{Versus|85}}Christe, tuo tinctas rupisti sanguine cautes: Unum non poteris perdomuisse virum: ''Theiophite'' ah! quid ages? quae mittimus, inspice poma, Ingrati maculi pectoris illa rubent, Caetera quid referam? jurantia scribere verba {{Versus|90}}Pene animus malo, quo caperere, fuit. Sic quondam inscripto Cydippe<ref> Cydippe Virgo astu Acontii, se illi in uxorem pacifici visa est perlecto carmine, quod pulcherrimo pomo Acontius inscripserat: hi autem duo versus inscripti traduntur: ::''Juro tibi sane per mystica sacra Dianae,'' ::''Me tibi venturam comitem, sponsamque futuram.''</ref> prodita pomo, Venit in Idalias praeda cupita plagas. Haec ego vel cultro, liquido vel desuper auro Scripsissem faustas inter habenda notas. {{Versus|95}}Dorothea, ''hoc juro: vanas Jovis execror aras'' ''Quodque colis Numen, hoc mihi Numen erit. '' Jura licet contra moveas: laudata redirem Te conservato si rea fraudis agat. Scilicet est aliquid, meditatis fraudibus uti; {{Versus|100}}Si, quem tu fallas, perdere nolle fuit. Interea dum scribo,fremit mugitibus aer; Excussa est gremio littera pene meo, Quid facis, o Borea? violentos comprime flatus, Si nescis, una plus mihi parte noces. {{Versus|105}}Justa peto? motam retinet moderantius auram Annuit et votis mitior ille meis. Quin etiam obducto scribentem velat amictus Aliger, et coeptum perfice, dixit opus Nil tibi sic venti, quamvis per nubila currant, {{Versus|110}}Officient, pluvia nec gravis imber aqua, ''Theiophile'', ah! quid agis? nullum sit in omine pondus: Frangor, et articulo dextra tremente labat. Nimirum quoties mihi nomen Apritius exit; Terreor, et tacitus succutit olla pavor. {{Versus|115}}Nempe tibi si fingis aprum, truculentior illo est: Fulmineo quamvis dente timendus aper. Hic gladios, hic tela rotat, tonat igneus ore: Hic, quo te possis, perdere, fulmen habet. At cur haec paveas? cur lethi territus umbra {{Versus|120}}Castra fugis, primo vix bene tacta pede? Femina si potui ferrum superare tyranni, Tu vir ad exiguas commoveare minas? Pone metum: nostris mersus cervicibus ensis, Idem acie posita jam tibi mollis erit, {{Versus|125}}Forsiran et victrix adero cervice cruenta; Ocurramque oculis umbra benigna tuis. ''Theiophile'', ecquid adhuc dubitas succedere? dicam: Purpureis halat semita tota rosis. Quacumque ingredior, rident caelestia Tempe, {{Versus|130}}Laetaque perpetuo gramine floret humus. Da mihi te socium; dextram committe sorori Frater, et aeterni foederis adde fidem Hic ubi constiteris; non sunt mendacia, dices: Ille locus fuerat sanguine dignus emi. {{Versus|135}}Scribere plura cupit, quo nunc tibi scribimus, ardor: Sed brevis, heu! fati praepedit hora mei. Dextra tenet calamum, sed nudo lictor in ense Imperat abrumpi, quod modo tractat opus, Imperat et collo sparsos deducere crines; {{Versus|140}}Ne sistant gladii percutientis iter. Nuda humeros, genibusque minor, nova victima caeli, Libratam expedio mox ferienda manum, Haec est ''Dorotheae'' tibi nunc scribentis imago: Caetera qui scribat, ferreus ensis erit, {{Versus|145}}Atque utinam mortis nostrae spectator adesses, Inque tuis oculis exigeretur opus! Ut pius es, placidamque foves sub pectore mentem, Spectares madidis funera nostra genis. Et (puto) suspirans ipso mucronis in ictu; {{Versus|150}}Quae cadit, (adjiceres) vivere digna fuit. Vivere digna quidem, sed dignior ense recidi, Sicque Deo fusos evoluisse suos. Quod precor, hoc summum est, det ut oblita caede papyrus, Haec tibi sanguineis verba legenda notis. {{Versus|155}}''Lacte<ref> Lacteus orbis sive circulus, quem Graeci γαλαξίαν vocant, a lactis candore, sive stellis albicantibus. De quo Ovid. I. Metam. ::''Est via sublimis coelo manifesta sereno,'' ::''Lactea nomen habet, candore notabilis ipso.''</ref> olim caeli modo limina sanguine rorant;'' ''Quo noster praeiit calle sequendus Amor.'' Dorothea ''hac ivit et hac penetravit eadem'' Theiophilus: ''dux haec funeris, ille comes.'' </poem> ===Notae=== <small><references /></small> ==Epistola VI. <br>Elapis Iacobo.== ''Argumentum'' ''Habet amor laesus, maxime cum virtutis via ad Deum nititur, etiam in femina suos et gravissimos aculeos. Documentum hac Epistola traditur. Quippe Isdegerde Persarum Dynasta, Idolorum cultum qua blanditiis qua minationibus ac tormentis urgente ferunt: Nobilibus quempiam, cui ''Jacobo'' nomen, eo vecordia processisse, ut fidem, quam Christo et conjugi juraverat, regiae amicitiae posthabuerit. Quod statim atque uxor ejus, ampli animi foemina intellexit: vi doloris et facinoris atrocitate saucia, una cum socru hanc Epistolam scribere aggressa est. Atque in hac primo levitatis ac perfidiae maritum coarguit: divortiumque intenta, nisi facti poenitentia ad saniorem mentem redeat. In eum finem rationes proponit, quas amor conjugalis, praesertim laesus suggerit. Neque profecti incassum. Siquidem haec Epistola ita ''Jacobi'' mentem perculit, ut sine mora Rege adito, facinus retractaverit: etiam martyrium pro fide passus. Nam saeviente tyranno, quod se illusum cerneret, membratim caeditur, unde et ''Intercisus'' dictus est. Historia uxoris nomen subticet: sed quia ambo ex Elape civitate Persidis oriundi erant: hanc ''Elapim'', illum vero ''Elapidem'' versu appellare placuit. ''Niceph. lib. 14. Hist. Surius Tom. 7. Martyrol. Rom. 27. Novembris. SYMBOLUM. <poem> [[Fasciculus:Elapis Iacobo symbolum.jpg|450px]] Veteribus fax accensa, conjugii, extincta vero seu inversa, repudii signum erat; per hoc patet ''Elapidis'' animas in maritum, quem Deo sibique pariter perfidum rejicit, sed felici eventu. </poem> <hr> ''Inversa premit, conversa resuscitat ignem.'' <hr> <poem> Scribimus ''Elapidae'' nuper dominoque viroque! Nunc tibi quo scribam nomen utrumque perit. Ne dominum appellem, servum te regia fecit. Admissumque virum, quem fleat, uxor habet. {{Versus|5}}Ah! utinam primum cum coepi scire quis esses, Admisique tuas nupta futura preces! Mors mihi pro thalamo funebria ligna dedisset, Pro cythara, moesta carmina ducta tuba. Quae fuit alba mihi nascenti, debuit hora {{Versus|10}}Ah! potius letho nigra fuisse meo: Ecquid enim tecum senos mihi profuit annos Vivere, si laesus crimine cessat amor? Dum tibi tradebar (memini) nova nupta marito; Fulgeretque sua lampade noster Hymen. {{Versus|15}}Fulgeat: o utinam! dixi; quoque ardet ab igne Non extinguendas nutriat ille faces. Tu quoque dicebas inter jurantia verba Cumque foret dextrae dextra juncta meae, ''Elapis'', hoc voveo, nostrum dum vivet uterque, {{Versus|20}}Ipse tuus semper, tu mea semper eris. Vivimus, ''Elapide''; nec sum tua: nec meus esse Ipse reus sceleris, perfidiaeque potes. Mentior? an falsum, spreta quod Numinis ara Diceris Arsacidis<ref>Arsacidae Persae olim dicti ab Arsace Rege.</ref> thura dedisse Diis? {{Versus|25}}Dicat in hoc utinam mendax, et crimine falsa Et nimium praeceps insimulasse virum! Sed non sum mendax; calami neque criminis nostri, Sed tua sunt lacrimis crimina flenda meis. Venit, Achaemenia<ref>Itemque Achaemenii ab Achaemene primo eorum Rege.</ref> tibi qui comes iverat aula, {{Versus|30}}Murcius, et tactum vix bene limen erat, ''Elapides'', dixi, quid agit meus? ille pudore Constitit, effusis ora rigatus aquis. Indolui pavitans, quamvis incerta quid esset: Sed quod tunc dolui, quodque verebar, erat. {{Versus|35}}Namque ubi detersis oculorum fletibus ora Solvit probrosos rettulit ille sonos. Rettulit, ut plena populis libantibus aula Arsere invitis impia thura focis. Alta nigrescebant nebuloso compita fumo: {{Versus|40}}Non thuris, fumus criminis ille fuit. Singula dum narrat, gemitusque in verba profundit: Eliciunt gemitus singula verba meos. Urgemus tamen effati: lacrimosa quid urges: Subdidit: o forti nubere digna viro! {{Versus|45}}Protinus exilui; et subito (sensisse putares) Annulus a digitis excidit ipse meis. Scilicet exosus fictae perjuria linguae, Proditor exemplo noluit esse tuo. Heu! ubi pacta fides? exclamo: ubi praestita Christo {{Versus|50}}Vota, sub arsuros vota ferenda rogos? Quo ruis, ''Elapide''? lacrimis tingentibus ora. Caetera me dicunt non potuisse loqui. Quin etiam exanguem, tenebrisque repente subortis Succiduo ad terram procubuisse genu. {{Versus|55}}Accurrunt famulae, gelidique aspergimur unda? Semianimem socrus sustinet ipsa nurum. Et mihi vive nurus, nurus o charissima, dixit; Jam (puto) perfidiae corrigit acta suae, Mortua (crede mihi) tamen ista voce revixi, {{Versus|60}}Redditaque est oculis lux, velut ante, meis. Quid tamen hoc prodest, oculis si laedor apertis, Et vel sic telum, quo feriamur, habent? Parvus ''Jacobides'', formosus imagine patris, Haerebat gremio sarcina moesta meo. {{Versus|65}}Inde per amplexus nostras effusus in ulnas; Quae tibi nunc, mater, funera flentur? ait, An pater occubuit? licuisset dicere recte! Proque sacro occubuit Numine; quanta forem! Ast alia in luctum causa deducimur: illa {{Versus|70}}Qua vivis, moesti funeris instar habet. Interea cupido tua facta ediscere nato, Reddidimus tristi talia verba sono. Mollis, ''Jacobide'', pater est tibi: jussa parentis Corrige: sic illi degener esse velis! {{Versus|75}}Quid fles? blande puer, meliori digne parente! Sunt tibi praestantes, quos imiteris, avi. Corpore parvus adhuc, sed sanguine crescis eodem. Errorem patris diluat iste cruor. Audiit, et nivei posito velamine colli, {{Versus|80}}Chara parens non me vox tua terret, ait. Ibimus, o mater: jugulum praebebimus ensi, Qui bene per patris pectus iturus erat. Est mihi, qui fosso currat de pedlore sanguis, Et bene non tinctam qui bene tingit humum, {{Versus|85}}Quid mihi tunc animi fuerit, cognoscere certe, Ni modo defleris tu pater esse, potes. Brachia miscuimus, blandeque per oscula nexi, Confudi lacrimas illius, ille meas: Quin age, chare puer, primis quoque fortior annis, {{Versus|90}}Quae pater extimuit vulnera, disce pati. Atque utinam mater jungat tibi! quoque maritus Non cecidit ferro, nupta puerque cadant. Plura quid hic referam? vellem cognoscere posses Quas modo sit nostrae forma, tenorque domus. {{Versus|95}}Flent famulae, moesta feriunt sibi pectora dextra, Inque domo lacrimas angulus omnis habet. Heu mihi! quam largus scribenti decidit imber? Illo, quem spectas imbre, litura venit. Quid facitis lacrimae? crimen delete mariti: {{Versus|100}}Quid mea non jussis charta madescit aquis: Scribere cessabam: cum nobis proxima socrus Accumulat socia tristia verba nota? Scribere, quid hic cessas, nurus o lacrimabilis? inquit: Scribe, ferat questus haec quoque charta meos. {{Versus|105}}Nate, dolor matris, malefausti praeda timoris, Quo tuus in ventos tam cito fugit amor? Haeccine sunt nostra solatia danda senectae; Haeccine sunt curis praemia danda meis, Parvus eras (memini) cum ficti fulmine belli. {{Versus|110}}Martyrio nobis erudiendus eras. O! quoties nudos tibi cum monstravimus enses, Risisti armatas militis ense manus. Ipsa ego te vidi, quo fortia fata subires, Ante aram curvo vota tulisse genu. {{Versus|115}}Qua bene coepisti, cur nunc male cedis arena? Cur tam dissimiles hic vir, et ille puer? Si fuit errandum, si sic: nobisque futura Non fuerant culpa fata priora tua. Ah! melius tibi prima dies, tibi summa fuisset: {{Versus|120}}Nate, fuit cunis aptior urna tuis. Scilicet innocuis artus, sine crimine membra, Et luctus fontem clauderet illa mei. Sic queritur mater, justoque armata dolore Sollicitat questus in tua facta meos. {{Versus|125}}Mobilis ''Elapide'', quo te tuus abstulit error? Verbaque promissis inferiora tuis? Qui meus hinc, cur non etiam meus inde redisti: Nuptaque sum reducis, sicut euntis eram? Tene feram pariterque reum, pariterque maritum? {{Versus|130}}Dicar ut infidi conjugis uxor ego? Devorer ante, precor, subito telluris hiatu, Ante vel excussi fulminis igne cadam. At melius! dextrum mihi cor salit? altera saepe Quod perdit, revehit altera saepe dies. {{Versus|135}}Quod Petrus admisit crimen, quas Magdala noxas, Ille suis lacrimis lavit, et illa suis. Nec tu primus eris, qui viso expalluit ense, Quem post visceribus condidit ipse suis. Auguror, hoc facies: isto mihi littera voto {{Versus|140}}Promicat in laudes ambitiosa tuas. Neu tibi servato titulos, praetiosaque fingas Nomina. ''Truncato''<ref>Fit allusio ad ''Intercisi'' nomen, quod illi a martyrio, uti supra in argumento memoravi, inditum est.</ref> gloria major erit. Sic nobis geminas crescent praeconia famae: ''Elapis Elapidae'' Martyris uxor ero. {{Versus|145}}At cupiam potius vibrato occurrere ferro, In tua cum saevus pectora lictor aget. Et mihi (si nescis) bullit sub pectore sanguis Et prope jam bellis invidet ille tuis. Ipsa ego, quando tuo stillantia tela cruore {{Versus|150}}Videro, clamabo: non satis illa rubent. Huc in nos veniant, et nuptae tangere donent Corpora ''Truncati'' sanguinolenta viri. Tunc erit, ut dicunt morientia conjugis ora, Verus Hymen nobis ultimus iste dies, {{Versus|155}}Fallor? an ambobus pulchro certamine fundis Augebit caesus funera bina puer? Augeas ah utinam! nobisque haec funera portet Candidus admisso Lucifer ortus equo! Si tamen is patri vivat, matrique superstes; {{Versus|160}}Qui socio tumulo corpora condat, erit. Ille memor causae; pro qua defungimur ambo; Inscribet titulo nostra sepulcra brevi. ''Hoc jacet ''Elapides ''tumulo, jacet ''Elapis'': ambos'' ''Edidit unus amor, condidit unus amor.'' </poem> ===Notae=== <small><references /></small> ==Epistola VII. <br>Theopista Eustachio.== ''Argumentum'' Eustachius ''(cui et ''Placido'' nomen ante baptismum) vir extitit subTrajano Imperatore, domi militiaeque clarus in paucis. Verum, ut se habent res humanae, cum bonorum omnium jacturam fecisset, statuit cum ''Theopista'' conjuge parvulisque liberis ''Agapito'', et ''Theopisto'' ex Italia in Aegyptum navigare, privatam illic vitam acturus. Sed ecce in via gravior et acerbior illum casus invadit. Si quidem ''Theopista'' primum perfidia naucleri illo surripitiur: tum et duo ejus filii in trajectione fluminiis leoni, ac lupo in praedam cedunt: qui tamen a pastoribus erepti deinceps intra eorum mapalia adolevere. Similiter ''Theopista'' lenoni impuro per caelestis vindictae prodigium surrepta est: quae exinde pro famula apud heram rusticanam, quindecim ipsos annos sese locavit; gessitque. Haec igitur cum de ''Placido'' quidpiam inaudisset, quem Caessar conquiri in Ducem adversus Barbaros jubebat: hanc Epistolam ad eum exarat; in qua quidquid sibi a raptu accederat, recenset. Tum et de filiis nonnulla attexit: quos primo a bestiis laceratos, ac ereptos postea obscura fama intellexerat. Hortatur ergo, ut exercitum moveat contra Barbaros, prius tamen se in laborum, imo et Martyrii (quod vaticinio assequitur) sociam adscisci poslulat. Nec vero fefellit eventus: Quippe procedente tempore ''Eustachius'', et ''Theopista'', itemque, filii qui sub patris vexillis merebant, cum in mutuam notitiam venissent: primo vincula cum et mortem pro fide, tauro aeneo candentique inclusi,fortiter oppetiere. ''Baronius Tom. 2. Martyrolog. Rom. 20. Septembris. SYMBOLUM. <poem> [[Fasciculus:Theopista Eustachio symbolum.jpg|450px]] Pes circini, unde digressus, revertitur, et orbiculum fingit; quo veteres Aegyptii Deum significabant. Sic ''Eustachius'' cum conjuge et liberis distracti primo, tum deinde rursus in unum coeunt; Deo utique per igneum taurum sacrandi. Bene illis, </poem> <hr> ''Redit labor actus in Orbem.'' <hr> <poem> Missa venit Phariis<ref>Pharus Aegypti insula.</ref>, male quas tentavimus oris Haec tibi captiva littera scripta manu Vix illa ''Theopista'' tibi noscetur; amictu Fortunae antiquum dissimulante decus. {{Versus|5}}Sed tua sum, quamvis versis ad tristia fatis: Et tua (quod superest temporis) esse volo, Perlege, nec grave sit nostros ediscere casus Scilicet hoc veri pondus, amoris habet. Nox erat in cursu, cum te praeeunte jubebar {{Versus|10}}Cedere possessae fihibus Italiae. Jussa domo cessi, natis comitata duobus, Qui mihi conjugii summa superstes erant. Quos eo non gemitus quae non suspiria fudi, Respiciens patrios, dum licet usque, lares! {{Versus|15}}Vcninius ad portum, navem conscendimus aegre Linquebat Latiam pes mihi tardus humum. Quo ruimus? tacito mecum sub pectore dixi: Quid Libycum infausta puppe paramus iter? Nauta fuit (memini) sed falso nomine nauta: {{Versus|20}}Fleverunt nati; perfidus hostis erat. Jamque ferebamur vento, quo parte Canopi Niliacas pomo devehit unda rates? Nescio qua subitos causa faciente timores, Qui fuit in fluctu, constitit ore color. {{Versus|25}}Scilicet infidus petitur mea forma simulque Panditur in curas area longa tuas. Exieram navi, positis in littore natis; Jamque manum nobis exhibiturus eras. Cum subito incumbens projecto navita conto, {{Versus|30}}Longius a ripa provehit ille ratem; Abstrahor, ''Eustachide'', clamo: sed turbidus aufert Nequidquam fusas ventus et unda preces. Perfide quid tentas? non sum sine vindice; fulmen, Quo superi castam me tueantur, habent. {{Versus|35}}Surdior ille freto nequidquam adversa moventem Pertraxit laceris in sua tecta comis. Ne metue: ex digitis aurum quod forte micabat Abstulit: ulterius nil habet ille mei. Quin scelus hoc rapuisse fuit: subitoque propinquam, {{Versus|40}}Quam pede tangebat, corpore planxit humum. Quid tamen hoc nobis frustra grateris? ab illo, Quod duxi vitae, tempore poena fuit. Nimirum famulas inter, damnata labori Brachia barbaricae pensa locandus herae. {{Versus|45}}Ah! quoties, madida dum torquo stamina dextra, Insoitae fusos comminuere manus! Ah! quoties saturis expressimus ubera vaccis! Et somnum pastas cepimus inter oves! Viderat hoc aliquis perculsusque illice forma, {{Versus|50}}Plus hic quam famulam vultus obumbrat, ait, Nec mora, conjugii sibi spem facit: ast ego contra, Quid tentas? quam vis jungere, junxit. Hymen. ''Eustachidae'' conjux dum prospera fata manebant: ''Eustachidae'' conjux exulis exul ero. {{Versus|55}}Interea dum pensa gravant, excudimus hymnos, Et varia duras fallimus arte moras, Est horti ad clivum vitro perlucidus amnis, Quem cingit densa populus alba coma. Saepe greges illic inter, subque arboris umbra, {{Versus|60}}Lassatae mollem praebuit herba thorum. Hic ego cum placidi starem prope fluminis undam, Heu! prope sum vultu territa facta meo. Et niger est; et habet, quod nux male saucia tingit, Cortice contractas inficiente manus. {{Versus|65}}Si me nunc videas, quae sim fortasse requires; Pauperis aut Mopsi forte putabor anus. Adde, quod et miserae ne fors minus esse liceret, Auxerunt curas pignora bina meas. Scilicet hic aliquis (redeunt ad lumina fletus) {{Versus|70}}Narrabat moesti tristia damna patris. Venerat; heu! genitor sub iniquo fidere natus, Et sua qui longum funera portet! ait. Venerat ad flumen, quod cum transmittere tentat, Atque efferre isto pignora bina vado. {{Versus|75}}Protinus inde lupum, sed et hinc properasse leonem Rettulit: in mediis dum pater erat aquis. Quid faciat? puer iste lupi, puer ille leonis Praeda fit; et frustra clamat uterque patrem. Non tenui lacrimas, castique exterrita, dixi: {{Versus|80}}Diripiunt avidae viscera nostra ferae! Falleris, adjunxit; morti sublatus uterque est, Et pastorali crescit uterque casa. Crescat, et hinc olim bellis majoribus apti, Ille meos luctus sistat, et ille tuos. {{Versus|85}}Hactenus exitium: sed nunc vaga fama susurrat: Caesareum castris te rediisse ducem. Imperat hoc Caesar<ref>Caesar, Traianus Imperator. </ref>, duc te perrumpere castra Sperat, et hostili vellere signa manu. Arma cape, ''Eustachide''; sed me prius ante vocata: {{Versus|90}}Non ego sum bellis surripienda tuis. Ibimus, et nudos tecum curremus in enses, Dignaque magnanimo conjuge nupta ferar. Quid tamen haec moveo? majores molior ausus, Pulsanda est magnis area major equis. {{Versus|95}}Neu me forte putes solo de nomine vatem, Accipe sincera dicta relata fide. Est locus, umbrosae qua se domus ultima valli Permittit, Fagis, Ilicibusque frequens. Haec ego cum nuper pastas de montibus agnas {{Versus|100}}Ad solitos adigo sole cadente lares. Substitimus pro more, crucis qua cortice Fagus Exhibet inscriptas relligiosa notas. Nec mora, nuda premens adductis pectora palmis Herbosamque genu supplicis instar humum {{Versus|105}}Ergone (succlamo) luctus et funera jungam? Virque mihi dempto fine carendus erit? Christe, per hoc uda quod crescit in arbore signum, Fac veniat votis mollior aura meis. Nec precor, ut niveo glomerentur stamina fuso; {{Versus|110}}Aureaque in longos fila trahenda dies! Redde mihi ''Eustachiden'', et si vis funera junge; Ille mihi melius funere junctus erit. Finieram: subitoque arbor mihi visa precantem Audisse, et mota dicta tulisse coma, {{Versus|115}}Quin etiam tacitam sensi lugentis in aurem Demitti blando talia verba sono. Mitte queri, ''Theopista'' prope est, quem voce requiris: Perfer; erit poenae meta modusque tuae; ''Eustachides'' vivit: vivunt duo pignora, nati: {{Versus|120}}Et modo sub patriis legibus arma gerunt. Arma gerunt? quando dabitur concurrere, et una Si fas non fuerit vivere, posse mori? Praecipit hoc animus: taurum<ref>Supplicium quo interiere, taurus fuit aeneus, igne succensus.</ref> succende, satelles: Debetur nostrae torridus ille neci. {{Versus|125}}Prima bovem insiliam, plusquam per cornua sacrum, Cujus terribilis spiritus ignis erit. Inde ego clamabo: laeti succedite: taurus, Igneus hic quamvis, nil tamen igne nocet. Atque aliquis posthac recolens haec funera, dicet: {{Versus|130}}(Sic mihi, nec falso vaticinatur amor.) ''Dispereunt nati, genitrix pater; attamen illic'' Sic periisse semel non periisse fuit.'' </poem> ===Notae=== <small><references /></small> ==Epistola VIII. <br>Ursula Cordulae.== ''Argumentum'' Ursula ''Dionoci Cornubiae regis apud Britannos filia, cum instructa classe ad Armoricos, Galliae populos,, qua oceano Occidentali alluitur, navigaret: secumque undecim millia Virginum duceret, contractis ibidem nuptiis, populum plusquam virorum facitura; alio derepente, seu maris aestu, seu potius Dei providentia, navigationis cursum et consilia divertit. Quippe naves vi tempestatis ejectae ad littus, qua Germanico mari Rhenus fluvius se affundit: cum in Molgam Pictorum, et Caunum Hunnorum piratas ad duces incidissent; gravis subito dimicatio coorta est: illis impure et hostiliter , his vero fortiter pro pudicitia, et fide certantibus. Quo factum, uti ad ferrum usque (dum utrinque pertinacia bellum geritwur) imo et ad internecionem res processerit. Cum autem has inter Virgines Cordula reliquis meticulosior sese pugnae et martyrio subduxissst; idque ''Ursula'' jam caelo cum Sodalibus recepta comperisset: hac Epistola illam ad constantiam hortatur. Quocirca adductis in medium palmis, quas reportarunt, hortatur, ut quam primum hostibus generose se prodat, neque oblatam arreptamque victoriae laurum, sibi aut eripi, aut in manibus effringi patiatur. Quod, utique die insequenti, ut optaverat ''Ursula'' evenisse scribit'' Baronius Tom. 4. Annal. Martyrol. Rom. 21. Octobris. SYMBOLUM. <poem> [[Fasciculus:Ursula Cordulae symbolum.jpg|450px]] Ovem viridi ostenso ramusculo allici trahique solitam scribit D. ''August. Tract.'', 26. ''in Joan. '' CORDULAM inspice, et haec virentibus Sociarum palmis attrahitur, ut impavida se morti offerat. Quam vere utrimque: </poem> <hr> ''Suaviter et fortiter'' <hr> <poem> Ursula mittit ovans de tot modo millibus uni: Caetera felici funere turba jacet, Fallimur, ah! summa caeli micat aurea turri: Cui modo desertae scribimus, illa jacet. {{Versus|5}}Perlege, quid dubitas? caelestes inspice laurus, Quodque auro scriptum nunc tibi venit opus. Nempe niger, castam calamo tingente papyrum Quo premitis, caelo non fluit iste liquor. Omnia luminibus, vel puro scribimus auro, {{Versus|10}}Quae tabo fusus scripserat ante cruor. ''Cordula'', quo raperis? juvat hic edicere casus, Castaque Virginea praelia gesta manu. Soluerat a portu ventis elata secundis Foeminea Armorico classis itura mari, {{Versus|15}}Jamque ferebatur remis, velisque per aequor Perque fatigatas fortior ibat aquas. Aeole, conclamo: fugientes siste carinas: Quem cupiunt naturae, non ego, ventus agit, Ventus agit nautis aptus, non aptus amanti {{Versus|20}}Candida servandae signa pudicitia? Vana peto, precibusque meis obmurmurat Auster. Et nimium placida prosperitate nocet. Fors aderat Divae effigies quod puppe ferebar, Ut facilis dubio duxque comesque mari. {{Versus|25}}Saepius hanc supplex, quo nos averteret aestus, Sum prece, accensis devenerata focis. Odimus ah! thalamos; ''Virgo'', da funera, dixi; Funeribus jungi noster anhelat amor. Irruat in classem Boreas, notusque procellis {{Versus|30}}Africus, et mediis cymba dehiscat aquis. Dulce erit, effracta pelago sub sidere puppe, Obruat impuras quo Cytheraea faces. Audiit, et subito discussam turbine classem Littore ab Armorico ventus et unda tulit. {{Versus|35}}Pro thalamo in gladios et funera mittimur omnes, Qua prope Rhenanas<ref>Rhenus fluvius Coloniam Agrippinam alluens, indeque circa Batavorum fines in tria cornua divisus, totidem ostiis in Germanicum Oceanum influit.</ref> dividit aequor aquas. Hunnorum<ref name="hun">Hunni et Picti piratae, qui Virgines in fide et pudicitia stabiles contrucidarunt: ad hos sit allusio in versu.</ref> hic acies, Pictorumque<ref name="hun" /> emicat ensis, Et plusquam pictos exhibet ille metus. Bella movent; missis resonat clamoribus aether: {{Versus|40}}Praedaque carnivoris cedit ovile lupis. Prima ego, quid frustra saevis, o barbare, dixi: In nos non blandus, ferreus esse potes. Haec ubi: vibratis densantur funera telis Et nova littoream victima plangit humum. {{Versus|45}}Pars ferrum media capulo tenus excipit ulna. Pars minor abscisso vertice caesa cadit. Est, cui districto patuerunt pectora telo: Est, cui virgineum transiit hasta latus. Erubuit Rhenus tumidusque a sanguine nostro {{Versus|50}}Currere purpureis in mare coepit aquis, Forsitan hoc aliquis, dum captat arundine pisces. Vidit et incoeptum dextra relinquit opus. Hoc igitur terris: agitur res altera caelo? Illic, quae meruit praemia, quaeque refert. {{Versus|55}}Palladia<ref name="pall">Nomina quarundam Virginum, quae cum Ursula martyrium subiere.</ref> accepto micat ille pulchrior ostro; Hic Saulae<ref name="pall" /> graditur juncta Britulla <ref name="pall" /> comes; Vidimus et lauros, sacro quas Marte relatas, Verenae<ref>Verena cum Essario juvene consanguineo navigaverat; quem et ipsa in caede pavidum verbo exemploque animavit, impulitque ad mortem fortiter obeundam. ''Lib. 4. Revel. S. Elisabethae Virg. c. 2.''</ref> divus suppeditabat Amor. Quid reliquas memorem, nivei quas codice libri {{Versus|60}}Spectavi rutilis emicuisse notis? Cum tamen evolvo, spatium sine nomine vidi? Nimirum summae funeris una deest Fert male castus Amor jacturam mortis in una; Et queritur factum sanguinis esse parum. {{Versus|65}}''Cordula'', quid dubitas? metus hic tib saevior hoste est: Heu! ubi, quam dederas in mea jura fides? Flesti discedens: flentemque animasse recordor; Cum mihi coepisti sic prior ore loqui. ''Ursula'', quo rapimur? thalami quid quaerimus ignem? {{Versus|70}}Ignis hic aequorea plus mihi friget aqua. Quam modo pro thalamo vellem succederet ensis! Virgineas caperent casta sepulcra comas. Hoc dixisse fuit: primo tamen agmine cedis: Solaque detractas fortia bella pati. {{Versus|75}}Ima puppe lates, quo te timor egit inertem: I nunc, et cupidae nomen amantis habe. Credor in hoc etiam? dum nos proscindret hostis. Huc illic media nave cucurrit Amor. ''Cordula'', quid latitas? cur sic bellum effugis inquit: {{Versus|80}}Jam Sociae palmam quam modo perdis, habent. Saevierant hostes, defunctaque corpora bello Tingebat fusus semisepulta cruor. Candidus emicuit rubris exercitus alis, Et tenues vitae; caetera nubis erant. {{Versus|85}}Ducimur extemplo magni sub tecta Tonantis. Et ''Virgo'' castas excipit ipsa nurus. Ardua luminibus clarescunt atria, et auro Cuilibet accincto lampades igne micant. Vulgus Hymen Hymenaee canit; pars, Io triumphe: {{Versus|90}}Pars liquidum accenso thure vaporat iter, Quaeque prius rigido tractarunt praelia ferro, Exornat fortes aurea palma manus, Nec deerunt terris sua gaudia: nempe supersunt Mittenda in varias ossa verenda plagas {{Versus|95}}Credis et hoc? maduit nostro quae sanguine tellus, Alterius<ref><small>''(omissa est nota?)''</small> </ref> nunquam funeris hospes erit. Ergo age, rumpe moras, vanumque expelle timorem. Ad sua te revocat praelia castus Amor. Quin et venturi felix certaminis augur. {{Versus|100}}Dimidia pinxit nomina scripta nota. Cor pinxit: reliqui fac nominis ordo sequatur: Fulgeat aurato ''Cordula'' tota libro. Sic erit: impatiens Amor aureus emicat astris, Qua tinxit liquidas barbarus hostis aquas. {{Versus|105}}Quid? quod et ille tibi chartam, laurumque virentem Deferet, ut palmae nuntia certa tuae. Nec mora, consistens tepefactae sanguine ripae Concinet Elysia fortia <small>''(vocabulum deest?)''</small> tuba. Cordula ''Virgineae plusquam millesima turbae'' {{Versus|110}}''Pars decies, domito laeta pavore redit, '' ''Plaudite hic reduci, geminavit ''Cordula'' festum: '' ''Paverat illa minus, fecerat illa minus.'' </poem> ===Notae=== <small><references /></small> ''Finis Libri primi. '' =Liber II.= ==Epistola I. <br>Aglaë Bonifacio.== ''Argumentum'' Aglaë ''Romanas inter nurus formae elegantia ac divitiis praepollens, cum primam juventam ''Bonifacii'' (quem ut oeconomum domi alebat) amoribus atque illecebris implicuisset: vita in melius mutata, conquirendis diligentissime Martyrum reliquiis operam suam, et opes locare coepit. Igitur ''Bonifacium'', tradita illi ingenti vi pecuniae in Ciliciam misit: regio haec est minoris Asiae, ubi Simplicianus Praefectus quotidiana in Christianos ferocia exasperabat. Verum cum diutius illic, quam abiens promiserat, haereret: hanc ad eum Epistolam scribit, in qua conqueritur de nimia tarditate. Cum autem inter scribendum edocta fuisset ab Angelo, ''Bonifacium'' fidei Christianae accusatum attineri in carcere, eundem ad constantiam et martyrium hortatur. Inter alia vero illud maxime rogat, uti corpus suum Romam deferri curet per suos: quod ipsum quoque comitibus.ac famulis, qui cum eo discesserant, sedulo commendat. Nec spes ea, et votum frustra fuit. Quippe ''Aglae'' et ''Bonifacii'' corpus recepit, et eidem templum ac sepulcrum, prout ante voverat, magnificentissimum condidit: delecta sibi ad ejusdem Martyris corpus sepultura.'' Surius Tom. 3. Martyrologium Rom. 14. Maji. SYMBOLUM. <poem> [[Fasciculus:Aglae Bonifacio symbolum.jpg|450px]] Excifam trunco arborem abs radice nouo virgulto pullulare vides? Et vides Martyrem in funere validum, ipsa videlicet injuria lucro, et gloriae cedente. Quocirca recte illi attribuas, quod arbori Lyricus vates Lib. 4. Ode 4. </poem> <hr> ''&nbsp; &nbsp; &nbsp; &nbsp; &nbsp; &nbsp; &nbsp; &nbsp; Ab ipso'' ''Ducit opes, animumque ferro.'' <hr> <poem> Gratulor, incolumi Cilicas adiisse carina: Plus aequo reditum sustinuisse, queror. Scilicet hunc primo signarat Cynthia cornu, Et prope jam plenis tota refulsit equis. {{Versus|5}}Quidquid id est, paterer; si, pro quo mitteris isthuc. Quis mea, nescires, pectora torquet amor. Ah! nimium mora longa mihi, quae gaudia differt. Et figenda sacris oscula Martyribus! Accidit dubius nostris moeroribus angor, {{Versus|10}}Quae possit tantae causa subesse morae. Quid statuam ignoro: vetuit fortasse quod opto Miles? an istius nil ibi mercis erat, Non semper leporem capias, venatibus apta Quamquam adigas celeres per juga summa canes, {{Versus|15}}Saepeque nec piscem; quamvis humentia lina, Et tibi piscosis pendeat hamus aquis. Fallimur, o! Tarso<ref>Tarsus urbs Ciliciae caput, ubi Bonifacius a Simpliciano praefecto primum captus, tum deinde martyrio affectus est.</ref> quam primum es redditus urbi, Ille locus tabo sanguinolentus erat. Interdum timeo, quamvis exosus utrique, {{Versus|20}}Ne te foeminea compede nectat amor. Ah! peream potius, quam me haec injuria laedat Dicar et infido foemina lusa viro, Quid? damnata prius rursum te praelia vincant? Et quod jurasti, ventus et aura feret? {{Versus|25}}Tune peregrinae dum fors blandiris amicae, Dissipet illa meas, quae male dantur, opes? Dona ego transmittam; donis peregrina fruetur? Vilior et turpi pellice Martyr erit? Quid facis? heu! castae frustra operare sorori? {{Versus|30}}Cor dolet, atque ira mistus abundat amor! Quid tamen haec moveo? melioribus uteris armis, Et spolium de te nulla Cilissa<ref>Cilissa, mulier e Cilicia ortu.</ref> tulit. Utque si hoc verum, clausa servatur in arca Promissa testis scripta tabella tui. {{Versus|35}}''Hactenus insanisse sat est'' (hoc pagina signat) ''Turpiaque Idalio colla dedisse jugo. '' ''Hoc, ''Aglae'' voveo nullus, qui pectora nobis'' ''Quam Christi posthac ignis adurat, erit. '' Haec ego dum relego, scriptae do basia chartae, {{Versus|40}}Saepe sono tenui, dico; tabella, places. Neu dubitem, subito praeterquam murmure famae Constitit Angelico teste relata fides. Ut vidi, ut sensi pavidum sub sidere pectus! Mobile sic placidis sternitur aequor aquis. {{Versus|45}}Vincimus, exclamo: quem coram cernimus Ales (Nec fallor) palmas praecinit ille tuas, Hic rate te Cilicas tetigisse fideliter oras; Et Tarso exceptum, nuntius Ales ait. Ardua prostabant furnis tabulata theatris, {{Versus|50}}Moestaque sanguineo pegmata structa foro. Circum ences, cultrique; ferus circum undique lictor; Et nova sub gladio Victima Martyr erat. Ausus es amplecti, pulchroque fluentia tabo Pectora, complexu pressa fovere tuo. {{Versus|55}}Quin etiam tepidum labris suxisse cruorem Diceris, et sacris erubuisse notis. O! mihi qualis eras hoc timidus murice: talis Fac redeas; ''Aglae'' congruit iste color. Aliger hic contra; faciet ''Bonifacius'', inquit: {{Versus|60}}Et novus effuso sanguine Martyr erit. Martyr eris? vellem tecum licuisset adire Sic bene casaro victima juncta forem. Quin melius fosso flueret de pectore sanguis. Quam lacrima in culpas rursus itura meas! {{Versus|65}}Et mihi sunt vires, structo concurrere ferro: Plus me, quam quisquam crederet, urget amor. Nil moror aut dentes ferrati pectinis, aut quas Lictor suffossis unguibus urget acus. Nec pice, nec rutilo succensos igne lebetes {{Versus|70}}Cor pavet, aut quidquid Praesidis ira coquit. Interea quoniam te solum haec praelia poscunt, Incipe, sed forti; bella movere manu. Perfer et obdura: metuendae cuspidis hastas. Mollia ceu plumae verba, portat Amor. {{Versus|75}}Quin facito ut dicas quoties mucrone Satelles Saeviet; hoc ''Aglae'' jussit obire modo. At potius ''Christus'' jussit, fusoque cruore Suscitat ignavas ad sua bella manus. Quod si forte tibi reddatur Epistola, quando {{Versus|80}}Lictores inter sanguinolentus eris: Hanc cupiam tepido perfundi sanguine: pactam Adstruet haec melius rubra litura fidem. Ipsa ego cum manibus, labrisque adpressero, dicam: Pro Christo fusus quam bene sanguis olet! {{Versus|85}}Interea famuli comites, quos misimus una, Este, precor, vestne turba fidelis herae. Compolsitum corpus ''Bonifaci'' insternite puppi, Quam Phrygia illusus vestiat arte tapes. Addite purpureis carchesia candida velis. {{Versus|90}}Perque ratem liquidus munere fudet Arabs. Ut venti aspirent, remis quoque pellite navim? Et facite, ut modici denatet illa mora. Ipsa ego procurrens, qua se Tybris<ref>Tyberis seu Tybris celeberrimus Italiae fluvius, qui urbem Romam praeterfluens, exinde duobus ostiis modico spatio diremptis, in mare mediterraneum evolvitur.</ref> ostia pandunt, Spectabo placitae signa notamque ratis. {{Versus|95}}Et quaecunque procul venientia, videro vela? Vela tamen rubea conspicienda nota: Clamabo, meus est navi ''Bonifacius'' ista: Jam vehitur Martyr, qui prius emptor erat. Nec mora, votivis ardebunt cinnama flammis; {{Versus|100}}Ibit et in longas excita Roma vias. Cum prope constitero, sacros affusa per artus Adjiciam modici talia verba prece: Da veniam, frater; caeloque recepte sororem Respice, et aeterna foedera junge fide. {{Versus|105}}Jactabas abiens te Martyra; risimus illud: Corrigitat risus exitus ipse meos. Nec deere votis sublimibus alta columnis Templa, tibi Paria construet arte labor. Ardebunt illic prascindae lampades auro, {{Versus|110}}Inque laboratis thura cremata focis. Tunc tibi subjiciam, ''Bonifaci'', has incole sedes, Sed mea fac tecum molliter ossa cubent, Quin etiam inscripto lucentia marmora versu Ultima defuncti Martyris acta ferent, {{Versus|115}}''Siste, Viator, iter: jacet hac ''Bonifacius'' urna'' ''Occubuit Martyr, qui prius emptor erat.'' Hic Aglae vicina, fuit peccasse quod olim,'' ''Corrigit hoc tumulo frater, et illa soror.'' </poem> ===Notae=== <small><references /></small> ==Epistola II. <br>Anthusa Chrysostomo.== ''Argumentum.'' Ioannes ''cui cognomentum'' Chrysostomo'', ob auream in dicendo facundiam inditum fuit, cum sanctioris vitae desiderio teneretur: deserta Antiochia et forensibus negotiis, ubi viduarum causas agitabat, matrem viduam ac sororem juvenculam relinquere statuit. Quod cum fecisset imo et in abditiora quaedam loca penetrasset, asperioris vitae gratia: ejus soror, quam hic ex matris nomine ''Anthusam'' sive ''Anthusen'' vocamus, hanc ad illum Epistolam scribit. In qua primum matris orbitatem et lacrimas suas exponit: tum deinde in nimias ejus corporis afflictationes invehitur: rogans ut sibi temperet, seque cogitet non solitudini, sed publico natum esse; unde et sibi Chrysostomi cognomentum adsciscere aliquando debeat. Quamobrem hortatur, ut relicta solitudine quam primum Antiochiam, ad rerum magnarum captandas occasiones revertatur.'' Metaphr. Niceph. lib 3. c. 2. Martyrol. Rom. 14. Septembris et 17. Januarii: quo die Translationis ejusdem festum praecipuo cultu observatur. SYMBOLUM. <poem> [[Fasciculus:Anthusa Chrysostomo symbolum.jpg|450px]] Ut leonem Chrysostomus cruce in terram depacta domat: ita et ipsum morbus; pertinacior. Nam ex eo secessum? publico mutare cogitur, exinde ''Chrysostomi'' nomen concionando habiturus. Adeo, hic quoque verum quod sane <small>''(?)''</small> quidam dixit: ''plumbeam esse sanitatem, morbum aureum''. Sive quod Poeta cecinit: </poem> <hr> ''Dant vulnera vitam.'' <hr> <poem> Quos questus, germane, dolens fert pagina, mittit Hos tibi eum chara matre relicta soror, Tesqua petis certe viduis invisa, diserto Ante quibus studio mite levamen eras. {{Versus|5}}Profuerint doctae quidnam, modo scimus, Athenae: Ut fugerent, solos erudiere pedes. Qua prodesse parens voluit, male proditur arte, Et patitur telis vulnera facta suis. Quo fugis, ah frater: cur sic modo deseris urbem? {{Versus|10}}Et saxa<small>''(?)''</small> sylvosis rupibus antra petis? Si lacrimas quaeris, latebra male quaeris in ista: Exhibet has animi nuntia charta mei. Collige, sic melius qui nobis depluit imber, Inque tuos vultus, et tua saxa cadat. {{Versus|15}}Interea quae prima sequar, vix anxia novi: Multa dolenda soror, plurima mater habet, Illa mihi nuper lecto subnixa jugali (Forsitan at vobis excidit iste locus) Singultus ducens, oculis quoque tristior udis {{Versus|20}}Materno tales edidit ore sonos. Durus<small>''(?)''</small>, ''Anthuse'', frater tibi: durior idem (Fas sit vera queri<small>''(?)''</small>) filius iste mihi est. Nempe ''Secundiadem''<ref>Secundiades Chrysostomus hic dicitur, a Secundo patre: ad cujus nomen fit allusio.</ref> mentitur nomine: nobis Dum vixit conjux, ille ''Secundus'' erat, {{Versus|25}}Ille ''Secundus'' erat, quo fortunata marito Perstabat patriae forsque decusque domus Laedimur, ''Anthuse'', potuit succurere frater: Sed mihi quam dederat, prodidit ille fidem. Confiteor , volui retinere; at abire volentem {{Versus|30}}Nec potui lacrimis continuisse meis. Addidimus precibus thalamum quoque: nempe sedebam Quo me nunc thalamo, nata sedere vides. Indeque suspirans multoque interlita fletu, Admovi validas in mea jura preces. {{Versus|35}}Ibis? et o cui me miseram, cui nate, relinques. Desertae posthac quis mihi fautor erit. Quas ego tunc lacrimas, quae non suspiria fudi! Quam patuit curis area lata meis! Constitimus tamen: et curarum pondera, pro te {{Versus|40}}Maternus viduam ferre coegit amor. Saepe mihi quando thalami simulacra redibant Tolle tuas, dixi, pronuba turba faces. Qui mihi natus adest, vultuque animoque parentem Sustinet: ille mihi conjugis instar erit. {{Versus|45}}Fallimur, heu nimium! conjux prius orba marito, Nunc etiam nato deseror orba parens. Fleste feros animos; puerum quo fovimus, uber, Non te tam duri pectoris esse sinit. Da breve maternis spatium ploratibus; illos {{Versus|50}}Mox ubi desiero fundere, funus ero. Corpore ab exangui, fugiunt viresque, colorque Vitaque plus justa dimidiata colo est, Surdior ille tamen, faxo quoque durior omni Restitit, et potuit dicere triste vale. {{Versus|55}}Dixerat haec: gemitus successit; flevimus ambae. Si me amas, lacrimas finge videre meas. Sr me amas (nec enim solita meus ire moratur Lege dolor) lacrimis dum capiare meis. Quid? quod et hae nobis plus uno flumine currunt? {{Versus|60}}Has profugus frater, has mea damna movent, Nam quid ego referam crescentia prima juventae Tempora, praeceptis instituenda tuis? Quid Paphias artes memorem, queis saepe doloso Protulit in salebras tractus ab hoste pudor? {{Versus|65}}Nos sumus imbelles, doctas neque, frater, Athenas Vidimus, aut Pauli grande tenemus opus. Tu mihi dicebas: (memini) soror optima, cautum, (Livet iter glacie) ferre memento pedem. Quam sapies! pietas si casta instruxerit annos, {{Versus|70}}In tua virgineas ferre sepulcra comas! Confiteor, verba haec animum movere sororis: Castaque jam nobis tela vibrabat amor. Quid tamen hoc prodest, si te privata magistro, Quid faciam ignorem, quodve sequamur opus, {{Versus|75}}Interea dum lentus abes, servatur imago Tradita, fraternas pignus amicitiae. Lilia stant circum pictis fulgentia limbis: In medio magnae Virginis ora nitent. Hanc specto, teneoque manu, pressisque labellis {{Versus|80}}Solvimus in tales saepius ora sonos: Diva, precor (quam saepe!) tuis qui militat aris, Frater, fac voto militet ille meo. Quid procul excurrit? redeat: monstrabimus hostem, Clarior unde suo Marte triumphus eat. {{Versus|85}}Hic matris dolor est, timor hic meus: hostis uterque: Sed reditu fratris victus uterque cadet. Sunt, quos ille domet tota felicius urbe: Plus et Orontaea<ref>Orontes fluvius Antiochiam alluens.</ref> quos bene tingat aqua. Hunc repetit damnosus ager, qua Cassia<ref>Casius mons idolorum cultu et superstitionibus famosus, quem Chrysostomus concionibus suis expurgavit.</ref> circum {{Versus|90}}Stant juga, barbarico Numine sueta coli. At forsan dum scribo, magisque magisque recedis, Antraque dumetis horridiora tenes. Est rupes praerupta, cui specus accubat, isthaec Diceris invisi saxa subisse laris. {{Versus|95}}Hei mihi! quam vereor, ne sic novus incola saxi, Tam lapis evadas, quam lapis ipsa casa est. Saxa super recubas: pluvio caput imbre madescis: Carpis et aestivum vertice nudus iter. Adde, quod herbarum summas depascere frondes {{Versus|100}}Diceris, et gelidae nil nisi potus aquae. Jam stomachi<ref>Stomachi doloribus, quos in dia et frigida potu contraxerat, per totam vitam afflictatus est.</ref> vis fracta labat, renuitque medelam; Heu! ne commissi poena fit illa tui, Genua labant, macies exsuccos contrahit artus: Si videam, qui sis forsan, et unde, rogem. {{Versus|105}}Interdum timeo: mediis vagus incola sylvis, Ne fias rabidas forsitan esca ferae. Quid tamen haec moveo? quid saevos ungue leones, Fulmineove truces dente veremur apros; Te viso fugiunt, forsan squallore figurae: {{Versus|110}}Forte (putem) quod et his plus feritate noces. Parce tamen: dolor illa movet, germane paternus Non sinit esse ubi tam fera corda vigor. Exierat sylvis<ref>Ferocientem leonem sola cruce in terram depacta domat, et interimit.</ref> nuper leo dente cruentus, Vicinam late depopulatus humum. {{Versus|115}}Incultus squallebat ager; circumque jacebant Ossa cruentato semisepulta solo. Ausus es ire tamen metuendaque bella ciere Stipite, transversa cui trabe robur erat. Crux fuit una tibi, ferroque potentior ensis {{Versus|120}}Hanc panxisse, feram perdomuisse fuit. Et fera praesensit, rugitu fassa dolorem. Strataque signatam corpore planxit humum. At cruce depacta saevum stravisse leonem Quid juvat, in mores si redit ille tuos? {{Versus|125}}Qui tecum male saevii amor, leo dictur ille Maternas fibras diripit, ille meas. Plura quid attexam? calamum lassata premendo Est manus, et vires subtrahit ipse timor Matrem, nate, juva: frater succurre sorori? {{Versus|130}}Instant officio nomina bina tuo, Non agitur de me tantum; majoribus angor: Sollicitat reditus publica cura tuos. ''Aurea''<ref>Fit allusio ad nomtn Chrysostomi.</ref> quid tituli laudumque insignia calcas? Et pergis longi Saxeus esse mora? {{Versus|135}}Morbe, veni<ref>Joannes ob morbum Monasterium repetiit, indeque Antiochiam, ubi Presbyter concionibus habendis vacare coepit, tanta in dicendo eloquentia, ut jure Chrysostomi cognomentum sibi atterserit.</ref>, profugumque reduc ad publica fratrem, Te sine jam proprii funeris auctor erit. Cantabo reduci: ''morbi est haec palma; carendus'' ''Perpetuo frater, ni doluisset, erat.'' </poem> ===Notae=== <small><references /></small> ==Epistola III. <br>Polydora Alexio.== ''Argumentum'' ''Euphemianus et Aglaë, par nobile conjugum et patriciae apud Romanos nobilitatis, cum tandem ex matrimonio, post crebra ad Deum vota prolem tulissent, cui et ''Alexio'' nomen indidere: eundem jam adultum ad nuptias urserunt. Verum ''Alexius'' cum castitatis amore, simul ejusdem voto teneretur: neque interea parentum imperio refragari auderet: ''Polydoram'', Virginem, cui formae ac morum elegantia supra natalium splendorem decus ad''<small>fe</small>''сtebat, in conjugem admisit. Sed habet miras et innoxias fallendi artes divinus Amor, cui omnia ex commento licent. Quippe prima nuptiarum nocte, ''Alexius Polydoram'' pio dolo circumventam clam deseruit, satius opinans, ab igne longius recedere, quam apud eundem sedendo quotidie periclitari. Igitur Roma egressus, Edessam primo Syriae oppidum profectus est, ubi annos plures delituit. Cum autem ex ea urbe Tarsum Ciliciae navigaret, adverso vento in Italiam indeque Romam delatus est: obtento intrat paternarum aedium septa tuguriolo stipe victitans, ad obitum usque incognitus, miro sanctitatis et constantiae exemplo perseveravit. Interea vero temporis ''Polydora'' cum se ab eo derelictam lugeret, et frustra missis ad diversa loca nuntiis requireret: hanc Epistolam adjicit, ei per famulam reddendam, ubicumque locorum inveniretur. Porro in hac Epistola primum de ejus fuga conqueritur: tum luctum et angorem, quem de ejus salute caperet, exponit denique variis persuasionibus, id efficere studet, ut quam primum Romam, unde diffugerat, revertatur.'' Surius Tom. 4. Metaphr. Martyrologium Rom. 17 Julii. SYMBOLUM. <poem> [[Fasciculus:Polydora Alexio symbolum.jpg|450px]] Captivus hic Amor trahitur, quem frustra naturae affectio, ceu canis quidam importunior lacessit, allatratque. Quippe hunc ''Alexius'' ad paternos Lares reducit, sed ibidem veluti carcere afflicturus. Usque eo ut de utrovis vere dici possis, </poem> <hr> ''Hospes, et exul. '' <hr> <poem> Quam male nupta tibi mitto ''Polydora'' salutem, Sola mihi tribui te redeunte potest. Luctus adest, et falsus amor pro conjuge vero: Materies Elegis sola relicta meis {{Versus|5}}Hei mihi! cur unquam socialia junximus ambo Foedera, promissa non coitura fide? Cur ego non dixi, cum sponsum mater ''Alexim'' Obtulit: ille mihi (nolo) dolendus erit. Utilis ah! nobis, et vates vera fuissem: {{Versus|10}}Nec biberet lacrimas noxque diesque meas! Sed quaeror incassum: miror magis, omnia furto Seruisse, inque tuos officiosa dolos. Nox erat apta fugae (memini) nam luna latebat Moerorem vultus fassa tegendo suos. {{Versus|15}}Stillabant pluvio pendentia nubila caelo: Dixisses nostris illacrimare malis. Ipsa ego, quis credat? fueram tunc jussa precari, Pro facinus! precibus prodat ut ipsa meis: Proder: namque preces inter mihi lumina somnus {{Versus|20}}Corripit: hic nobis ''<small>(versus para altera invisibilis)</small>'' Nec mora, secedens sopitam linquis amantem, Suspensoque fugis patria tecta pede. Quae tibi nunc patuit fugienti janua, quantos Heu! nobis ludus janua saeva tulit. {{Versus|25}}Debuerat rauco collidi cardine postes, Debuerat clausa porta manere sera. Debuerant latrasse canes, famulosque ciere Nempe reus furti, sic fugitivus, eras. Pro dolor! in nostram jurarunt omnia cladem: {{Versus|30}}Prodita sum multis una puella modis, Excitor interea nostrumque vocamus ''Alexim'': Nullus erat: resonant atria; nullus erat. Protinus adducta sonuerunr pectora palma: Ora nec a lacrimis sicca fuere meis. {{Versus|35}}Quin et sopitae turbare silentia Romae, Perque urbis vicos impetus ire fuit. Sed flentem socrus, flens acrius ipsa repressit: Saeviit occlusa tota procella domo. Dum sic congemimus, famuli penetralia lustrant. {{Versus|40}}Quasque domus latebras, arcaque coeca tegit: Neve putes Latiis id agi tantummodo terris: Longinquo certe quaereris orbe procul. Misimus Aeoliam Thyrrhenaque<ref>Aeoliae insulae, sive Vulcaniae in mari Tyrrheno ad Siciliam.</ref> littora circum Finitimis nulla est fama remissa locis. {{Versus|45}}Misimus et Solymen, et Solyme quoque nescia veri. Quas habitas terras? quo vagus orbe fugis? Quis scit; an Edessae<ref>Edessa Syriae oppidum, ubi aliquandiu latuit.</ref>? servum quoque misimus illuc''<small>(?; male visibile)</small>''! Quamque tibi reddat, tradita charta fuit. O! si quando tuae reddatur Epistola dextrae, {{Versus|50}}Perlege: fert animi nuntia verba mei. Quo fugis infelix? cur sic me linquis, ''Alexi'': Ne tua permaneam, quod mihi crimen obest: Si tibi simplicitas visa est mea (vera fatebor:) Simplicitas justo digna favore fuit. {{Versus|55}}Si tibi virginitas placuit libata Tonanti: Virgineo potui vivere nupta thoro. Caeciliae castos non ignoramus amores, Quaque tibi nupsit, Valeriane, face. Quo fugis infelix? me mille pericula terrent, {{Versus|60}}Et vagus in curas pectora versat amor. Est tabula appictum quae nobis exhibiet orbem Illo saepe tuas quaerimus orbe vias. Prima statim subeunt oculos Tybris ostia: puppi Unde reor sine me tradita vela tuae. {{Versus|65}}Prospicio, tanquam fugientia vela viderem; Et retinet vultus ista tabella meos. Saepius exclamo: nimis, o! velociter exit, Cymbaque Tyrrheno labitur illa mari, Crudeles Venti, male tensis parcite velis: {{Versus|70}}Una deest numero, quam vehat ista ratis. Quo properas fluctus inter periturus, ''Alexi''? Cur sic insanae te male credis aquae Consule, Tarsensi<ref>Prophetas Jonas cum Deo refractarius navigaret in Tarsis, tempestate interceptus est, cujus cum ipse causa esset, in mare praecipitatur. ''Jonae i.''</ref> qui navigat aequore, Jonam; Ille tibi dicet, quo periturus abis? {{Versus|75}}Nempe fidem violasse nocet portumque subire. Perfidiae poenas exigit iste locus. Quae vehit et crimen, quamvis patientior undae, Spe bibit falsas naufraga puppis aqua, Flecte ratem, dum tempus habes, Romamque revise: {{Versus|80}}Hic reducem quae, te sospitet, uxor erit. Talia nequidquam pictae fero verba tabellae; Et madet a lacrimis saepius illa meis. Quidquid id est, picta dum sic male navigo charta; Te dubium pelagus, me mea Roma tenet. {{Versus|85}}Forsan et hic etiam quid agam, rescisse juvabit; Flemus; habes vitae facta, modumque meae. Aut modo cum socru de te, fugitive, susurro: Quaeque tuum, miror, causa suasit iter, Aut modo contrectant male coepti pignus amoris. {{Versus|90}}Corripio verbis haec tua dona meis. Annule, quid fidum (dico) mentiris ''Alexim''; Nil praeter vacuae murmura vocis habet. Saepius hunc volui digito deponere; semper Hoc vetuit, constans qui tibi pugnat amor. {{Versus|95}}Ergo mihi de te nisi tantum injuria restat? Donaque pollicitis inferiora tuis? Fallimur: et gemitus restant, lacrimaque per ora, Deque meis oculis in tua dona cadunt. At tibi quam meliis caderent in pectus ''Alexi''? {{Versus|100}}Mollirentque tuas in mea vota fibras; Quid referam, quoties votiva supplico cera; Humescit lacrimis quaelibet ara meis. Heu! quam dissimiles? dum tu male forsitan erras, Erramus puro per loca sacra pede. {{Versus|105}}Nam modo porticibus spatior, quibus addita moles Vaticana<ref>Templum S. Petri in Vaticano.</ref> suis incubat alta jugis Nunc propiora sequens, sacram properamus in aedem; Sive Sabina<ref name="pr">Templa SS. Sabinae et Priscae.</ref>, tuam; seu bona Prisca<ref name="pr" /> tuam. Trans Tybrim interdum nostras quoque defero flammas, {{Versus|110}}Fons tibi non una Salvius<ref>Templum S. Pauli trans Tyberim ad aquas Salvias: ubi scilicet tres fontes ex triplici subsultu sacri capitis abscissi miraculo scaturiere.</ref> exit aqua. Nunc subiens templum gradibus sublime Mariae Exiguo dixi talia verba sono. Deficimus, Virgo scis causam: fugit ''Alexis'': Meque sine ignotas corripit ille vias. {{Versus|115}}Si face praeluces sulcantibus aequora nautis, Fac teneat portus haec quoque cymba suos. Ipsa ego sum portus: neu fors nunc devia fallat, Lumen in aspectu nocte, diuque gero. Interea patrii dum moestae occludimur aula, {{Versus|120}}Conveniunt matres, Romulidesque nurus. Quid, ''Polidora'', gemis? quin splendes murice, dicunt, Et tunica formae conveniente tuae? Scilicet ipsa tegar saturata murice veste, Vix lacero panno tectus ''Alexis'' erit? {{Versus|125}}Ipsa comas pectam? pluvia caput ipse madescat Sponsaque sim sponso decolor usque meo? Non erit hoc; squallore tuos imitata labores Dicar, et ista fugae tempora tristis agam. Nec male jam coepi: moeret domus obsita luctu; {{Versus|130}}Atque intus speciem funeris esse putes. Credor in hoc etiam? media jam psittacus aula Dedidicit solito tristior ore loqui. Nempe meos gemitus suspiria nostra resumit: Et tanquam adgemeret, clamat: ''Alexi'', redi. {{Versus|135}}O fugitive redi, si te caelestia tangunt: Si qua tibi pietas, o fugitive redi. Si reditum excusas, latites qua parte, moneto? Illuc me cursu praepete ducet Amor. Seu pedibus, carpenda via est, talaria nectet: {{Versus|140}}Seu mare sulcandum, diriget ille, ratem. Foemina sim quamvis natura mollis et annis: Te duce condiscam fortis acerba pati. Attamen hoc potius; Latiam remeabis ad urbem; {{Versus|145}}Neu dubites quonam tramite, facta via est. Forsitan adjicias, quod sis metuentior undae, Expertumque prius nunc vereare fretum. Ne metue, infidis mare formidabile nautis: Si redeas, nullum jam tibi crimen erit. {{Versus|150}}Tunc (reor) implebunt spirantes lintea venti, Tutaque pacata cymba recurret aqua. Ut venti desint, suspiria nostra juvabunt: Aspirant omni scilicet illa die. Ipse movebit Amor remo yeloque, phaselum, {{Versus|155}}Instruet et cursus ad mea vota tuos, Huc ergo fugitive redi, sponsamque revise: Quae modo sic tecum, quilibet esse feret. Sin minus, ah nimiis cedam moeroribus impar: A nobis profugus non potes esse diu, {{Versus|160}}Te levis umbra sequar: forsan terrebere visu, Et mortis, dices, huic ego causa fui: Ipsa tamen parcam: quin tu quoque discis amanti Parcere, et exemplo mitior esse meo? Quod si sacra placent, si sanctior esse laboras; {{Versus|165}}Sic fugiens, certe non sapienter agis. Qui vagus ignotas peregrinus obambulat oras; Sordescit longae saepius ille via. Ergo redi, patriaeque domus penetralia serva: Ille locus templi pondus et instar habet. {{Versus|170}}Hic bene si degas, quamvis sub limine primo, Crede mihi, nusquam sanctior hospes erit. </poem> ===Notae=== <small><references /></small> ==Epistola IV. <br>Theodora Didymo.== ''Argumentum'' Theodora ''Virgo Alexandrina, stirpe nobili cum ad impurum carcerem damnata raperetur, quo aut pudicitiam,.aut fidem amitteret: novo prorsus atque inusitato facinore injuriam evasit. Siquidem juvenis miles, cui ''Didymo'' nomen erat, illud primus omnium, swd casto pede animoque, quippe Theodoram liberaturus penetravit. Illum cum Virgine ita colloquentem inducit Divus Ambrosius. ''Ne quaeso paveas, soror: Frater huc veni salvare animam, non perdere. Vestimenta mutemus: conveniunt mihi tua, et mea tibi. Sed utraque Christo. Tua vestis me verum militem faciat: mea te virginem. ''Hac inter chlamydem exuit, ''traditque habitum, ''uti argute idem Ambrosius ait; ''qui abscondebat foeminam; accepit qui consecrabat Martyrem. ''Igitur sic mutato, confusoque inter se amictu Theodora carcere elabitur. ''Didymus'' vero qui isthic veste muliebri dissimulatus remanserat: post paulo patefacta fraude ad tribunal raptus est. Quod ubi rescivit ''Theodora'' hanc ad eum Epistolam scribendi occasionem arripuit; quae primum ei gratias agit de conservata pudicitia. Sed cum inter scribendum nuntium accepisset de lata in eum capitis sententia: vehementer dolet, contenditque iterato hic mutandas esse vices. Postremo ad constantiam hortatur, spondetque se mox adfuturam, uti cum eo martyrium subeat: quod et accidit: ''D. Ambros. lib. 2. de Virgin. Surius Tom. 2. Martyrologium Rom. 28. Aprilis. SYMBOLUM. <poem> [[Fasciculus:Theodora Didymo symbolum.jpg|450px]] Cygnus castimoniam hic adumbrat, et ab ipsa albedine spectabilis, plenusque illicii. Porro quod duos expressimus ''Theodorae'' ac ''Didymi'' imaginem dare placuit: in quibus niveos mores inspicias, neque postea vel fuso sanguine inficiendos. Scilicet recte cum Poeta dixeris: </poem> <hr> ''Venus hic rubet una cruore. '' <hr> <poem> Quam legis, a salva Theodora littera venit, Officii gratas exhibitura vices. Nempe quod illaeso fugi mala tecta pudore, Sunt ea militiae, ''Diddyme'', facta tuae. {{Versus|5}}Eloquar an sileam? primas quoque criminis umbras Cor pavet, et coeptum paene relinquit opus. Quae loca pes tetigit, non audet scribere dextra: Quamvis sint lacrimis illa piata meis. Pro me scribat Amor, bene qui servavit amantem. {{Versus|10}}Et castam impuro jussit abire loco. Ille mihi tunc, cum Veneris spelaea subirem, Quid fles? hic casto corpore, dixit, eris. Consule pacatis habitata leonibus antra, Et non laesuros corpora nuda rogos. {{Versus|15}}Pura specum introiit, sed purior, exiit Agnes: Hae mihi, sunt vires, hoc et Amoris opus. Ergo age, neu primi formides militis ora, Ille meo missus nomine, tutor erit: Caesarie quamvis vultuque oculisque decorum {{Versus|20}}Vestiat attonsis prima juventa genis. Veste super fulvum quamvis suspenderit ensem: Pictus et hunc Phrygia balteus ornet arcu. Nil tamen hic, ''Theodora'' tibi, quod tere timendum; ''Diddymus'' est, castris militat ille meis. {{Versus|25}}Dixerat haec; subitoque mihi fiducia crevit: Spurca tamen lacrimas antra bibere meas. Quin etiam, dixi, lacrimas consistite: carcer Ille meo melius sanguine lotus erit. Sunt mihi, quae stricto pateant praecordia ferro, {{Versus|30}}Impuras nunquam ferre sueta faces, Christe, per has lacrimas oro, (quando ire paratus Suffosso nondum pectore sanguis abit.) Vel fer opem, vel dede neci: superabimus illa: Servandae vires virginitatis habet. {{Versus|35}}Haec ego dum meditor, subito succedis in antrum Ausus es et casto sic prior ore loqui, Pone metum, ''Theodora'', tuo pugnamus amori, Virginea tecum stringimus arma manu. Non ego sum, quem reris, amans: succurro sorori {{Versus|40}}Frater, habes animi sensa, notamque mei. Mutemus tunicas, fraus haec juvat; altera fiam Hic THEODORA; foris DIDDYMUS alter eris. Nec mora depositos humeris mihi tradis amictus,0 Aptaque versandis pallia laxa dolis. {{Versus|45}}Involvor tunica: coguntur vertice crines: Virgineumque premunt non mea tela latus. Egredior, pressoque caput velata galero. Irisolita cupidos fallimus arte viros. Qualiter accipitris laxo fugit ungue columba; {{Versus|50}}Aut excisa avidi dentibus agna lupi: Aut sic, <small>''(omissum aliquid?)''</small> etiam fugi magis: ursit amantem Et plantis alas addidit ipse timor. Ah! quoties vultus, pallentiaque ora reflexi, Ne coeptum a tergo curreret hostis iter. {{Versus|55}}Crede mihi, si quod passa est male Lothica.<ref>Uxor Lothi, quae quia oculis retroactis incendium Sodomae et Gomorrhae spectavit, in statuam salis versa est. ''Gen. 19.''</ref> conjux, Pone Gomorrheos linquere jussa rogos. Hoc ego passa forem: multus lapis esset ubique, Et nova per medias stantia signa vias. Mox ubi lapsa fuga, tuta statione resedi, {{Versus|60}}Converti plausus in tua facta meos. Vivat jo (dixi) qui sic certamina miscet ''Diddymus'', et lauro tempora vinctus eat. Spectandus curru venias sublimis eburno. Virginea resonent parta, trophaea tuba. {{Versus|65}}Pone Venus subiens, manibusque Cupido revinctis, Lugeat attritas et sine luce faces. Blanditiae comites captae ducantur, et omnis Quaecunque Idaliae gens famulatur herae. Ipsa regam currus, populo clamante triumphum: {{Versus|70}}Quaeque prius belli, pars quoque laudis ero. Quid tamen haec jacto? scribenti nuntia venit Littera, te tunicae fraude perire meae. Hei mihi: quid feci? cur letho indebita cedas Victima, pro casta Virgine castus amans? {{Versus|75}}Quid moror; iniusto procumbas hostia ferro, Ipsaque supplicii causa superstes ero? Hocce meo lacrimae, fluat isto corpore sanguis? Dumque fluet, lacrimas provocet ille meas? Provocet usque licet: dabimus quoque sanguinis undas, {{Versus|80}}Et decet: huc enses, lictor, et arma para Ante quidem fugi; sed fugi damna pudoris: Quam peto, mors damno est quaelibet ipsa minor. Ibimus, adverso pectus praebebimus ensi, Hic ubi casta prius vulnera fecit Amor. {{Versus|85}}Dum loquor, heu! stricto forsan mucrone satelles Exerit armatas in tua colla manus. Ah! nimium properas: ferrum compesce, satelles: Altera, quae tollas, jam tibi colla dabo. ''Diddyme'', fac dicas etiam, cum videris ensem, {{Versus|90}}Siste precor, miles, jam ''Theodora'' venit. Illa cupit nostri testis certaminis esse: Illa madere suo sanguinis imbre cupit. Utque sit hoc verum, transactae somnia noctis. Sinceram faciunt in mea vota fidem. {{Versus|95}}Namque sub auroram, cum jam morientibus umbris Disparent primo sidera pulsa die. Qua vada Nilus habet fluvialibus oblitus herbis. Flebile nescio quid clangere visus olor. Clanxerat: ecce tibi candore simillimus alter {{Versus|100}}Adnatat, et sociam ferre laborat opem. Fit via per juncos, prior enatat: alter in alga Haeret, et occlusis septus oberrat aquis. Nulla mota est; circum telis metuendus et arcu Flumineae miles fata minatur avi. {{Versus|105}}Protinus evigilo, et castam miserata volucrem Visa mihi clara dicere voce: cave. Si qua fides somnis; ista sub imagine disco, Quae te etiam captum fata, malumque premunt, Scilicet ipse petis, cygno formosior albo, {{Versus|110}}Dum sociam servas candidus ales avem. Quidquid erit; merito sculpentur marmora versu, Ante tamen lacrimis mollia facta meis. Diddymus ''hic recubat: mutata veste sorori, '' ''Quam mortem frater distulit, ipse tulit.'' {{Versus|115}}At male vaticinor: visi sub imagine somni Alter in alterius fata recurrit olor. Funera junguntur: prima cadit ille sagitta: Inque cruentatas mergitur alter aquas. Debetur, nostris haec duplex gloria fatis: {{Versus|120}}Quos agit, hos una funere junget Amor. Quin etiam fundus tumulo componet eodem, Causaque versiculis scripta duobus erit, Diddymus ''hoc tumulo'' Theodorae ''jungitur, illa'' ''Quod fugit Virgo, quod tulit alter opem.'' </poem> ===Notae=== <small><references /></small> ==Epistola V. <br>Alena Phosphoriano.== ''Argumentum'' Alena ''Lewoldi et Hildegardis, qui Diebbetani in Brabantia tractus dominio floruere sub Annum 661. filia: eum Gentilitiis erroribus apud parentes irretita, tandem de fide usuque sacrorum apud Christianos quidpiam inaudiisset, nova religionis cupiditas ejus animum incessit. Quamobrem Forestum sive Worstiam (pagus est primo ad Bruxellam lapide, ad Zennam fluvium) cogitat: quo et insciis parentibus noctu cum famula proficisci statuit. Quod ubi succedit, primis statim fidei elementis imbui, tum et salutaribus aquis lustrari, denique eo frequentius itare coepit. Verum cum nocte quadam intercepta fuisset a famulo, et ad patrem delata (quanquam prius cum sedem famulo ampla mercede silentium pacta esset) gravem patres iram incurrit: qui et filiam domi, ceu carcere, adhibitis etiam custodiis diligenter attineri jussit. Igitur ''Alena'' cum nullatenus exire posset: hanc Epistolam ad ''Phosphorianum'' (sic enim Wostiani sacelli praesidem appellare visum est) scribit. In qua illum de iis, quae accidissent, commonefacit; asserens fore, ut posthabitis parentum, minis elusisque custodum eo rursus evolare intendat. Regat ergo uti faculam ex more de turri praetendat: itemque (su quid ei sinistri in via per violentiam acciderit) ut corpus suum in Worstium deferri curet, nonnulla de martyrio suo, et iis, quae post mortem evenire, vaticinando assequitur. '' Ex antiquis Regisris et MS.anno 661. Molanus ex Natalibus, SS. Belgii, 17 Julii. SYMBOLUM. <poem> [[Fasciculus:Alena Phosphoriano symbolum.jpg|450px]] Mola, quam spectas, in alis ventum habet, intus triticum molit. ''Alenam'' hinc disce, et eam quidem ex corporis habitu cultuque Gentilem ut antea, at animo Christianam. Pius dolus est, sicubi alterum ad salutem fallis: de ''Alena'', juxta, ac mola apposite asseras: </poem> <hr> ''Plus intus, quam foris. '' <hr> <poem> Mittit ''Alena'' novam, quam mallet ferre salutem Si sinat ira patris, ''Phosphoriane'', tibi: Si mihi, quo quondam vel nostibusire liceret, Monstrabat dubias, cum mihi luna vias: {{Versus|5}}Moestus, eris, venietque tibi gravis iste libellus, Et dices: cur, cui sacra parantur, abest? Pagina scripta venit; sed scripti non venit auctor: Illa meas pretium sedulitatis erat. Hic fuimus quondam: patrio jam carcere claudor: {{Versus|10}}Meque parens saevo durior hoste premit. Occulit ille domo: neu fors occulta recedam, Non uno clausum milite servat iter. Optavi quoties coecam caligine noctem, Aptaque propositas tempora nigra fugae! {{Versus|15}}Ah quoties dixi! concurrite nubila caelo, Et madidus pluvias concitet Auster aquas Luna caput condat quantumvis faverit olim Lumine; nunc claras occulat illa faces. Utilis ante mihi resplenduit: at modo caeli {{Versus|20}}Utilior vultus nubibus ater erit. Dum tamen haec moneo: nebulosa spissior umbra Nox iit, inque meas officiosa vias. Egressura fui: nisi quod sub limine primo Latratum exciti nocte dedere canes {{Versus|25}}Protinus acclamant vigiles: ego terreor illis, Et subito trepidum moesta reduco pedem. Inde cubile petens: si fors ancilla rogatur Quid faciam? cupido discere, dormit, ait. Interea ex oculis mixtus singultibus imber {{Versus|30}}Labitur, inque meum per mea membra thorum, Interdum cubito, patulaeque innixa fenestrae, Prospecto in tenebris, si quid ab aere micat, Saepeque longinqua vigilantia lumina turre Aut videt, aut acies nostra videre putat. {{Versus|35}}Nec mora succlamo, turri meus ardor in illa est; Quoque vetor ferri corpore, mente feror. Indignor famulo, tacitas qui prodidit artes, Et pia nocturnae furta parata viae; Siccine tu, dico, mea, perfide, gaudia turbas? {{Versus|40}}Quamque prius dederas in mea pacta fidem? Si, quod promisi, minus est; majora dedissem: Libertas magno munere debet emi. Sed frustra est: genitor, dic Aeschyle<ref>Aeschylus famuli nomen, cum quo pacta fuerat Alena, ne ad patrem de clandestina fuga deferretur.</ref>, accipe nummum, Inquit: quid taciti me premis usque mora? {{Versus|45}}Aeschyle, quid tentas? verbo ''Lewoldius''<ref>Lewoldius Alenae ''(invisibilia quaedam in libro)''</ref> uno Ah quantum nescis, ipsa subibit onus? Factum aperit, prodorque patri: dabis, improbe, poenas: Ille tibi posthac sermo luendus erit! Interea dum cuncta negant aditumque fugamque: {{Versus|50}}Mente agito captae tempora prima viae. Sсilicet est aliquid (si quae fuit ante voluptas) Quod nobis tacita mente reducit opus. Nox erat in cursu: foribus cum exire paternis Virgineus castam sollicitabat Amor. {{Versus|55}}Nec mora veste levi, baculoque armata colurno<ref>Ex Corylo, quo Scipione uti solebat, de quo mox.</ref>, In tenebris audax, et nova miles eram. Egredior pede suspenso, pressisque labellis Desero sopitos nocte silente lares. Sola mihi e famulis ibat comes addita Thisbe<ref>Thisbe nomen famulae, cum qua Alena noctu Forestum itabat.</ref>: {{Versus|60}}Haec mihi solamen consiliumque fuit. Villica stramineis qua panditur area tectis Prima patet, palea caespitibusque frequens. Quam saepe extimui, subito ne clangeret anser, Improbus; et coeptam proderet ore fugam! {{Versus|65}}Ipsa ego sic tacite mecum dum forsitan irem, Qua clausus stabulo plurimus anser erat, Anser amice<ref>Anserum olim clangore exciti Romani, Gallos hostes furtive in Capitolium irrumpentes, repulere.</ref>, sile: non Gallicus irruit hostis, Tarpeoque ferox imminet ille jugo. Sola puella lares studet effugisse paternos, {{Versus|70}}Causaque nil belli, nilque timoris habet. Ergo, sile, profugamque juva; sic pabula tellus, Praebeat herbosos sic tibi Zenna<ref>Zenna fluvius, ea locorum praeterfluens et irrigans.</ref> lacus! Jamque domo egressae camporum jugura gressu Tangimus; et viridem, pascua bobus, humum. {{Versus|75}}Omnia nocte silent: stant et sine murmure sylvae; Excipe, quod streperis rivulus exit aquis. Erramus dumos inter, virgultaque ripis Consita: nec minimo corda pavore micant. Scilicet aetherio qui me succendlt ab igne, {{Versus|80}}Securam quaevis per loca ducit Amor. Quidquid id est, nuper ferali carmine bubo Stridit, ut infaustae nuntia cladis avis. Extimui primo; sic me simulacra movebant, Quae pueris fallax saepe recantat anus. {{Versus|85}}Attamen ut primum me juxta constitit Ales Ductor, in Aeolios haec abiere Notos. Et prior, ut pavidam vidit, dubiamque timore, Quid frustra vultu concidis? Ales ait, Perge aude pulchris aderit victoria coeptis: {{Versus|90}}Sive, quod ipsa paves, sive superstes eris. Quo magis accedo, propioraque worstia fiunt Culmina, praetensa lucidiora face. Plus libet ire mihi: non me Zennae alveus arcet Quin fiat tracta pes meus udus aqua. {{Versus|95}}Excipis in templum, cupidasque sacraria monstras, Et quidquid purae relligionis habes. Thura damus duraque Deum veneramur acerra. Patrius e ligno Jupiter ignis erat<ref>Idolum Jovis ligneum furtive patria domo ablatum confringitur, et igni datur.</ref>. Ardeat atque utinam reliquus, prunasque ministret: {{Versus|100}}Inque novos veniant thurea dona focos! Haec ubi, formosa quae stabat imagine Virgo: Vade, sed huc redeas, dicere, visa fuit. Quid facimus? clausa Genitor me continet aula: Ille locus saevi carceris instar habet. {{Versus|105}}Sed tamen experiar: me nulla pericula terrent. Quantumvis certas illa datura neces. Obscurus paucis tantum sit noctibus aer, Occlusum nobis experiemur iter. Aut mihi continget felix audacia salvae; {{Versus|110}}Aut mors captivi finis amoris erit. Ante, mihi fracta recidet compage lacertus, Destituam coepta quam prius ire via. Atque reor, fiet: sic mens praesaga futuri<ref>Nam ab insidiis a Patre collocatis ita raptata est, ut ei brachium etiam avulsum sit; quod Angelus facienti ad aram sacerdoti adhuc sanguinolentum attulit.</ref> Aestuat: atque intus, quo sibi plaudat, habet. {{Versus|115}}Sicubi contigerit: dilectae funus ''Alenae'' Instrue, et acceptas in mea vota preces. Fac referas corpus, socioque impone sepulcro, Et laceros artus, et mea membra, precor. Quin retiam baculum coryli de stirpe recisum {{Versus|120}}Depangi terrae, ''Phosphoriane'', velim. Scilicet ex illo corylus rediviva virebit<ref>Alena baculo in terram defixo corylus enata nucibus abundans, quas ad morbos sanandos plerique religiose colligunt.</ref>, Et multis medicas proferet illa nuces. Atque utinam moti quae quondam flamine venti<ref>Fit allusio ad fabulam de Mida Rege, quae ait defossa in terram haec verba: ''Aures Asinarias habet Rex Midas'': inde exortas arundines cum vento agitarentur, eadem haec verba reddidisse. ''Ovid. 11.Metamorph. ''</ref>, Fingitur humanos canna dedisset sonos: {{Versus|125}}Haec quoque nux crescens vel fama murmure dicat, Haec quoque aliis istud concinat arbor opus! ''Quam vivam genitor Christo rapiebat ''Alenam'', ''Occumbens Christo reddidit ipsa patrem<ref> Parentes Alenae post ejus obitum statim ad fidem Christianam conversi sunt.</ref>''. </poem> ===Notae=== <small><references /></small> ==Epistola VI. <br>Lucia Scotiano.== ''Argumentum'' ''Fuit inter ''Lucias'' Virgines, hujusce nominis complures, uti Annales sacri recolunt, Alexandrina quaedam formae praestantia, sed magis animae dotibus praecellens. Quod hoc facinore, a quo Epistolae materies sumpta est, facile enotuit. Quippe haec ''Lucia'' Virgo, ubi se adamari a Principe, idque oculorum illicio ac venustate rescivisset: eruisse sibi oculos fertur, ne aut alium ipsa caperet, aut ab alio caperetur. Hos igitur oculos pyxide inclusos ad amatorem suum transmitit, quem a Graeco σκοτοῖς, id est, tenebris, quibus per amorem captus erat, ''Scotianum'' appellare placuit. Porro ''Lucia'' in hac Epistola primo factum denarrat, atque in oculos invehitur, utpote periculosa semper ad voluptates captandas lenocinia. Exinde culpata ''Scotiani'' cupidine, obsecrat, ut transmissum a se munus, quod utique in votis unice habuerat, aequo vultu excipiat: simul vel ex hoc discat, quam fluxa sint hujus aevi decora, quo amorem a terrenis ad caelestia traducat. Quod et ita evenisse creditur. ''Sophronius in prat. spirit. l. 1. c. 5. P. Heribertus, e Soc. Jesu, in vitis SS. Patrum. SYMBOLUM. <poem> [[Fasciculus:Lucia Scotiano symbolum.jpg|450px]] Heus, Amor, quid stupes? quid vultum formamque in flumine miraris? certe ut aquae, ita formae ingenium mobile, fluxumque est. De quo eleganter ''P. Pennequinus Eleg. lib. 2. Eleg. 3.'' <br>&nbsp; &nbsp; &nbsp; ''Natura, pictura brevis, lususque colorum,'' <br>&nbsp; &nbsp; &nbsp; ''Tormentumque oculi.'' <br>Cui etiam, ut aquae, recte istud adjeceris </poem> <hr> ''Fulgetque, fugitque'' <hr> <poem> ''Lucia'' Niliacis<ref>Niliaca terra pro Aegypto ponitur, quam Nilus fluvius irrigat, ipsamque Alexandriam urbem, ex quo Lucia oriunda erat.</ref> virgo male cognita terris, Postremas scribo caeca futura notas. Serito tibi ''Scotiane'', oculis quem laesimus: illi, Ne dubita, poenas, quas meruere dabunt. {{Versus|5}}Punitur, stricto qui corpora suffodit ense, Vulnera qui menti fecit, inultus erit? Saepe tulit furcam vicinae messor aristae; Nec latro raptas funere solvat opes? Non erit, hoc juro, fixa est sententia menti, {{Versus|10}}Vixque animus lentas continet usque manus, At prius, ut fuerim malefausta prodita pugna. Expedit et casus exposuisse meos, Nempe mihi jussus fodit qui lumina culter, Ut cernas, oculos erudit ille tuos. {{Versus|15}}Circus erat, populo scenam, ludosque daturus: (Saepius is casti damna pudoris habet!), Serica marmoreo pendebant vela theatro, Spirabant liquidos pulpita rubra crocos. Nescio ut huc veni: nisi quod sic foemina scena {{Versus|20}}Captat, ut appositos piscis in amne cibos. Constiterant populi, velisque hinc inde reductis, Spectandus scenae plurimus actor erat. Jam cornu, lituique sonant venatibus apti, Exhibet et varias sylva propinqua feras. {{Versus|25}}Parte alia nivei circum venantur Amores, Vestiti levibus corpora nuda sagis, Retia pars tendit, pars spicula tractat et arcum: Jamque levis fixa cuspide cerva cadit. Fit plausus laetosque tenens spectacula cives, {{Versus|30}}Cum nuribus pueros, cum puerisque nurus. Deme unum, facies una est, hilarisque theatri Cunctaque festivis plausibus ora sonant. Scilicet errabas oculis, ''Scotiane'', meusque, Quod tunc spectabas, nil nisi vultus erat, {{Versus|35}}Sensimus, heu! gremioque pudor dejecit ocellos. Meque ferunt rotis erubuisse genis. Caste pudor, (caetu si quid peccavimus isto) Da veniam: partem criminis error habet. Non ego sic scenam, sic ludos esse putavi, {{Versus|40}}Laedere ut aspectu tam cito pollet Amor. Caste pudor, si quid metui, non abnuo poenam: En ego do junctas in tua jura manus. Adde oculos velo; velum meruere procaces: Adde pedes vinclis, et meruere pedes. {{Versus|45}}Docta mali posthac vitabo cupidinis aulam, Et loca virgineo non adeunda pede. Sic juro testorque; ferat sic oscula charta, haec, Signaqne gentiles jussa referre notas. Haec ego dum memoro: fertur mihi littera supplex: {{Versus|50}}Scilicet a laeso littera missa viro. Confiteor, primum dubitavi tangere; ne quis Glisceret in venas, ossaque caecus amor. Sed tamen excepi: solvit signacula culter: Ne qua darem admotis oscula forte labris. {{Versus|55}}Ut legi, extimui, flamma succendimur, inquis: Inque tuis oculis procubuere mei. Hos ego depereo: dederit si ''Lucia'' quondam Quod tulit, hoc rursum Pelias<ref>Telephus hasta laesus ab Achille, ab eodem sanatus est, emplastro de rubigine confecto.</ref> hasta feret. Parce, precor, laeso: binis mihi vulnus ocellis, {{Versus|60}}Qui mea distrinxit lumina, fecit Amor, Ergone, succlamo, sic bino prodimur hoste. Qui mihi pro speculis unus et alter erant? Pellaces oculi! quem non laesistis amando? A vobis primum fluxit in orbe malum. {{Versus|65}}Publica fluxerunt viso contagia pomo<ref>''Vidit mulier quod bonum esset lignum ad vescendum, et pulchrum oculis, aspectuque delectabile'' Gen. 3.</ref>, Inque necem robur nunc quoque visus habet. Consule Jesseiden<ref>Jesseides David a Jesse Patre sic dictus.</ref> Hethaeidis<ref>Ηethaeis Bersabee, a marito Uria Hethaeo sic vocata. </ref> ardet amore: Idque oculis nudam sustinuisse fuit. Vestra quoque antiquis dicuntur Numina fastis, {{Versus|70}}Saepius aspectu damna tulisse suo. Jupiter Europam<ref name="eur">Vide Epistolam quintam Lib. primi pag. 32.</ref> quamprimum vidit ab alto: Turpis, et excusso fulmine taurus erat. Tyndareae vidit quam primum lumina Ledae<ref name="eur" />: De Iove, flumineo fonte natavit olor. {{Versus|75}}Quo raperis, ''Scotiane'', oculi quid amoribus ardes? Heu! nescis quantum vulneris ille vehit. Quid tamen interea cupidum frustremur amantem? Et trahimus longa dona petita mora? Aude anime? Et seris miranda nepotibus olim {{Versus|80}}Incipe sanguinea bella movere manu. Haec ubi: roratis stillarunt lumina guttis Vicinam cladem pertimuisse putes, Quid tamen, heu! frustra bini ploratis ocelli, Postremoque meas tingitis imbre genas? {{Versus|85}}Scimus, et a vobis qui forsan prodiit ignis Nec malus, aut Paphii militis ille fuit. Quidquid id est; satis est, juveni potuisse placere: Vos eritis culpae victima bina meae. Si pretium amissae petitis mea lumina flammae, {{Versus|90}}Non aliud forsan quam ''Scotianus'' erit. Quid? quod et aurata quae fulget cortice pyxis, Quaeque nitet radiis Indica gemma, tuis. Haec vos arca manet, liquida quam dives amomo, Tinget et Assyrio cespite pinguis Arabs. {{Versus|95}}Ibitis ad dominum, quantumvis flebili munus: Inscius et promptam porriget ille manum. Cessabant lacrimae: properabat currere sanguis: Et prope jam nobis reddita tortor eram. Obstitit alter Amor, qui pro re dimicat: ille {{Versus|100}}Ne propera, coeptum perfice, dixit, opus. Sic bene suffuso plaudetur Epistola tabo; Signatusque tua caede libellus erit. Quid contra moveam? tenebrosa meine, oculive Funera? erit clari nox ea luce prior. {{Versus|105}}Ibimus, et densae conferta per agmina turbae; Spectandas dabimus tunc sine luce genas. Nec cane, nec baculo ducam vestigia; caecae Duxque comesque mihi praevius ibit Amor. O! quoties Phariis mirabitur advena terris, {{Versus|110}}Et nostri quaeret fata modumque mali! Protinus haec referam: quam caecam conspicis hospes, Nativi non sic temporis hora tulit. Sed neque Tobiadae fimo caecavit hirundo: Morbidaque in vultus vis resoluta meos. {{Versus|115}}Fecit Amor; caecos hic semper reddit amantes: Fallimur, et mediis noctibus ille videt. Sic tibi fit missum dum fors mirabere munus, Et, vel si dicas: ''Lucia'', lumen habes. Lumen habes: cassisque, mihi quos mittis, ocellis, {{Versus|120}}Plus mihi, quam dederas luminis ante, jacis. Hei! mihi, quid feci? nimis o petulanter amavi! Ipse ego sum poenae, ''Lucia'' causa tuae? Parce precor: jam nunc video meliora, proboque: Quae nitet limo forma, caduca nitet. {{Versus|125}}Terra vale, niveique mihi quos foemina vultus Exhibet: heu! damnis officiosa meis! Scilicet illa cadunt sensim morientibus annis: Et similis fluvio, sic quoque fallit Amor. Atque utinam geminos cum pyxide videris orbes, {{Versus|130}}Accipiant lacrimas haec mea dona tuas! Assyrio certe liquor hic praestabis amomo; Hoc nostrum tingi munere munus amat. Sic erit: aeternae scripta est victoria buxo: Quodque, legas, ima pyxide carmen habes. {{Versus|135}}''Abstuleram ''Scotiano'' oculos: nunc furta rependo:'' ''Proque oculis oculos possidet ille meos.'' ''Fit sacer hinc Argus<ref>Argus πανόπτης a Graecis cognominatus, quod totus oculis scateret.</ref>: et quae viderat ante,'' ''Jam videt, amborum est illud, et illud opus. '' </poem> ===Notae=== <small><references /></small> ==Epistola VII. <br> Austraberta Frameildi.== ''Argumentum'' Austraberta'' Virgo ''Bateftridi'' Hedinensis Comitis in Morinis, ex ''Frameilde'' filia, cum ad ineundas nuptias importunius a parentibus urgeretur: clam e paternis aedibus cum ancilla et juniore fratre fugam arripuit. Igitur cum ad D. Audomarum Morinorum Antistitem devenisset, ac fugae causam exposuisset; ferunt ab eodem, quanquam multis et summis percibus, sacrum velum seu flammeum, (cujus gestatio pro consecratae pudicitiae tessera erat) obtinuisse; quod quidem hac Epistola ''Frameildi'' matri, quippe qui clandestino filiae discessu solicitae, aperit, simul metum ac moerorem tollit: Contendit autem maxime, ut facinoris fasti veniam impetret: addens id rei, non alio quam divino instinctu ac monitu se aggressum fuisse. Utque hujus rei fidem faciat, prodigia enarrat, quae ad id facinoris viam, simul audaciam illi fecere. Quippe viae decennis, cum super fonticulum puellari more colluderet, verticem sibi velo quasi obnubi conspexit. Dum et de Cantia flumine addit pedibus veluti solida humo tentato, pertransitoque. Quare his permota ''Frameildis'' facultatem filiae dedit Deo, ubivis locorum vellet, famulandi. Igitur ''Austraberta'' ad Portense Monasterium, quod ad Somonam fluvium assidet, divertit: ubi et sanctimonialem primo: tum et antistitem cum laude gessit. Ejus nomen adhuc in Artesia et Bononia, ubi antiqua Morinorum sedes exstitit, percelebre est: extatque sacrum eius corpus Audomaropoli Arthesiae oppido.'' P. Jacobus . Malbrancq. Soc. Jesu, lib. 3. de Morinis, cap. 33. Surius 40. Februarii. SYMBOLUM. <poem> [[Fasciculus:Austraberta symbolum.jpg|450px]] Tradunt poetae Narcissum juvenem formosum, dum sui imaginem in aqua intuetur, misere adamasse, et periisse. Contrarium hic habes: nam ''Austraberta'' ideo non perit, quia in fonte se videt, utique flammeo quasi velatam. Etenim speculum (ut ait ille) saepius innocens est. </poem> <hr> ''Nec aquae semper nos fallit imago.'' <hr> <poem> Quae fugiens liquit patriam ''Batefridiae''<ref>Batefridias, seu Batefridia, Austraberta sic dicitur, a Batefrido patre.</ref> aulam, Si quae culpa fuit sic abiisse, dolet. Et dolet, heu! duro matrem laesisse dolore, Cui modo placandae littera multa venit. {{Versus|5}}Parce parens, veniam nec dedignare petenti ''Austraberta'' etiam (si sinis) usque tuae. Non ego quod feci, didici puerilibus annis: Prima isthaec aetas crimine nostra vacat. Nempe latere domo, vulgique odisse choreas, {{Versus|10}}Magna pudicitiae pars fuit illa meae. Quod tamen et patriis laribus clam cessimus, acta, Et sensus animi nil reticentis habe. Cedere jussit Amor, qui me meliore sagitta Strinxerat, et flammis usserat ante suis. {{Versus|15}}Saepius ille mihi, gaude, ''Batefridia'', dixit: Casta tibi castus foedera spondet Amor. Tn thalamum imperio quamvis cogare paterno. Et sua jam moveat sacra coactus Hymen: Ne metue; ingenio, multa quoque pollet in arte, {{Versus|20}}Quem sequeris; varias condocet ire vias. Sic quondam invito fertur nupsisse marino Romulis<ref>Romulis, Caecilia Virgo Romana Valerinno nupta.</ref>, et Cypris nil timuisse faces. Hac tu perge via: sic et tibi ''Christus'' amator Libata custos virginitatis erit*, {{Versus|25}}Dixerat haec: pharetraque potens, et lucidus igni. Ad sua me pugilem castra movebat Amor. Si tamen expectas, portenta ut vocibus addam: Vera loquar, veri vix habitura fidem. Est locus, aprico quae fons perlucidus horto {{Versus|30}}Multiplici justas fonte ministrat aquas. Non illum pastor, non lapsus ab arbore ramus Sordidave immerso corpore turbat avis, Forte puellares illuc dum confero gressus, Oraque in illimi conspicienda vitro. {{Versus|35}}Protinus alba nigro fuscari tempora velo (Mira fides!) liquidas cernimus inter aquas. Disparent in fonte comae; quique auricus imis Promicat invitus, pendula gemma, lapis. Obstupeo primum: juvat usque ac usque tueri: {{Versus|40}}Aspectus species detinet illa meos. Oscula pene dedi, mersique in flumine vultum: Sic mea spectanti, nec mea forma, placet. Protinus exclamo, quid agis ''Batefridia''? ab illo, Qualis eris quondam, discere fonte potes. {{Versus|45}}''Christe'', precor liquida quam pinguis in aequore lymphae Fac tibi me talem semper adumbret amor. Plura locuturae lacrimae cecidere, simulque Turbato periit vitrea forma lacu Indignor, madidosque oculos in crimina verto: {{Versus|50}}Quod prodest aliis, hoc mihi damna movet. Interea gelidis quamquam crystallinus unda Fons riget: hac visae cor mihi servet aqua Credis et hoc? isto dimanant omnia fonte; Austraberta ignes ille dat, ille rapit. {{Versus|55}}Si superum pia jura moves, succendimur illo: Si thalamum; Paphias obruit ille faces. Saepe locum repeto, tanquam fervetur in unda Forma, iterum vultus exhibitura meos. Ex hinc vota frequens patri ad secreta sacelli {{Versus|60}}Duximus, et longae saepius illa mori. Ah! quoties lacrimae parvae miserata puellae, Cum somno? retulit vota precesque meo! Interea adversis nequidquam navigo ventis: Nil nisi connubium patria testa sonant. {{Versus|65}}Quod nostras murmur quam primum perculit aures: Perculit et subitus pallida membra timor Non aliter fons ipse tremit, cum stringitur aura, Aut levis in madida canna palustris humo. Fors aderat frater septennis parvulus annis, {{Versus|70}}Ille puer vobis insidiator iit. Jamque silens valvas secreta stabat ad aulae, Multus ubi de me sermo maritus erat. Hinc mihi clamat? abi soror optima: ni fugis; inquit, Connubio domus haec jam tibi carcer erit. {{Versus|75}}Obrigui auditu: subito tamen excita surgo: Nam torpere diu non sinit ipse timor. Quid faciam? quo sola ferar? pavidaeque puellae Monstrabit dubium quis mihi sidus iter? Ingenium stimulabat Amor: quin aufugis? inquit {{Versus|80}}Me duce, carpe viam, me duce pelle metus. Egredior tectis, famula comitata fideli, Fratreque, quem social traximus inde manu, Nox erat et caelo fulgebat luna sereno, Ut fida in nostris duxque comesque vias. {{Versus|85}}Hanc ego suspiciens, mea scis suspiria, dixi. Huc profugam; sic tu lucida semper eas! Venimus ad fluvium: quid vana obstacula fingis Ne metue, et voto serviet ille meo. Cancia<ref>Cancia flumen, est in finibus Artesiae, quod Hedinium Monstroliumque alluens, brevi tractu per stapulas oceano Britannico se commiscet.</ref> flumen erat, nivibus cum forte solutis {{Versus|90}}Ponte super tumidas, volveret altus aqua? Non illic aderat ripae; spes ulla tenendae, Quaeque ultra jacto cymba rudente vehat. Quid facerem? ter caelo oculos, palmisque tetendi Ter tacito tales pressimus ore sonos {{Versus|95}}''Christi'', qui heu! patrios juvat effugisse penates, Si profugam objecta Cancia sistit aqua? Quo me duxit Amor? tumida cur separor unda? Frigida cur flammis invidet illa meis? Praecipe, ''Christe'', (potes) depressus, ut alveus undas {{Versus|100}}Colligat; inceptum nec mihi rumpat iter. Aut quia lata tuo subsidunt aequora nutu, Da mihi liquidas currere posse vias, Nec precor hoc frustra: nuper sic Bertilis<ref>Aldegundis Virgo, a Bertilia matre, quae et ipsa nuptias aufugiens, sicco vestigio Sambram fluvium transmisit: et Malbodii delituit, ubi illustre Canonissarum, ut vocant, Collegium condere aggressa est.</ref> ivit. Qua Sambra<ref>Sambra Hannoniae fluvius.</ref> Hannoniis humidus errat agris. {{Versus|105}}Haec ubi: praetentamus aquam; vestigia porta Auguritimque fugae Cancia flumen habet. Si nescis, genitrix, solida stant aequora fluctu, Mollities liquidae quo tibi cedat aquae. Ergo age, quid cessas? tantum dic, filia, perge: {{Versus|110}}Quam bene vovisti, sic bene redde fidem. Quidquid amas, placeat; quoniam placet ante Tonanti: Talis eris mater, si modo mater eris. Hoc probat Audomarus opus, ne forsitan errem: Materiam culpae detrahit ille meae, {{Versus|115}}Si quid ego tamen admisi cum fratre piandum; Verbera ego, frater suavia sola ferat. Vaticinor facies: libet hic applaudere coeptis? Et tibi fausta bono dicere verba die. ''Egregii ''Frameilda'', sinis natam ire; parentis'' {{Versus|120}}''Nobilibus primo nomine nomen habes.'' Addet et hoc aliquis, postquam me viderit illic, Quo pridem castus pergere jussit Amor. ''Altera ab alterius claret virtutibus: ambas, '' ''Palma decet pugiles: hac tulit, illa dedit.'' </poem> ===Notae=== <small><references /></small> ==Epistola VIII. <br>Barbara Dioscoro.== ''Argumentum'' Dioscorus ''vir fuit ex Nicomedia Bithyniae oppido gentilis ac praedives: cui cum ex matrimonio filia unica obtigisset, quam ''Barbaram'' appellavit, elegantissima forma; eam, ne promiscue hominum aspectibus et desideriis patesceret, praealta turri inclusit. Verum ''Barbara'' cum in eo carcere Idololatriae tenebras divino lumine excussisset, et Christianis dogmatibus ab Angelo imbuta esset, pudicitiam Deo vovit. Quod ubi pater agnovit, qui filiam jam desponderat, vehementer excanduit: tum et nuptias abnuentem cogere, et fugientem insequi coepit: donec apprehensam castello, ubi balneum erat, includeret. ''Barbara'' igitur ex hoc balnei carcere ad patrem scribit de ejus saevitia conquerens: foreque pollicens, quidquid ipsae agitaret, ut nunquam a pudicitia servanda proposito, quam Christo voverat, abduceretur. Additque in eum finem paratam se, vel gladio paterno jugulum praebere, mortemque oppetere: quod utique postea, duplicata Virginitatis et Martyrii laurea, evenisse scribunt'' D. Damascenus, Metaphrastes, Surius Tom. 6. Martyrol. Rom. 4. Decembris. SYMBOLUM. <poem> [[Fasciculus:Barbara Dioscoro symbolum.jpg|450px]] Viden’ cervam? viden’ ut eximio candore, floreoque ad collum serto enitet? hinc, si nescis, pro victima est, cultro cessura. Talis est ''Barbara'' ipsius aevi, ac juventae flore amabilis, dum pertinacius nuptias rejicit, quas parens in votis habet, urgetque. Adeo et hic verum istud: </poem> <hr> '' Interdum gratia laedit.'' <hr> <poem> Alloquor iratum patrem: si scribere durum ''Barbara'': duri rem nominis ille tenet. Quae legis, ex illo, genitor,tibi carcere mitto, Hic ubi me clausam saevior hoste premis, {{Versus|5}}Nec tamen indignor: quis enim submurmuret irae Si nocuisse volens utilis ira fuit? Quam modo vera loquor, turris sat conscia novit Utilis hic carcer (crede) duobus erat, Carcer erat nostri custosque obsesque pudoris. {{Versus|10}}Arcebat cupidos janua clausa procos Ah! quoties ista latitans incognita turri: Sic genitor (dixi) quod sibi plaudat, habet; De facie metuit: facies celabitur: illa Testa tibi turris, filia, dixit, erunt. {{Versus|15}}Risit Amor, castis coeunt cui foedera palmis, Humanique expers corporis albus Hymen ''Barbara'' quid dubitas? turrim secura subito, Illa tuae custos virginitatis erit, Non ego claustra moror: summo delabor Οlympo {{Versus|20}}Ut subeam turrim, sola fenestra sat est. Sed tibi tres dabimus magni simulacra Tonantis<ref>Tres fenestrae in turri apertae, ad honorem sanctissimae Trinitatis.</ref> Turris in aspectu semper habebis, ait Nec mora? condit opus, lateresque bitumine jungit Proque una triplex facta fenestra patet {{Versus|25}}Quin etiam faxo<ref>Per latera rupis prodigio diducta viam invenit, quo e paternis manibus elabatur.</ref>, ceu mollis in aequore сerae Impressit fidei publica signa, crucem, Addidit et formam cultus: et imagine coram Procubuit curvo terque quaterque genu. Quid mihi tunc animi, credis votique fuisse: {{Versus|30}}Cum sacra me coram signa notaret Amor? Confestim (quid enim sileam) juravimus illi: Non alius, dixi, quo cremer, ignis erit. I genitor, thalamique faces, Paphiasque sagittas Ingere: meque atra (si potes) abde specu. {{Versus|35}}Libera mens semper caelo spatiabitur alto, Et carpet liquidas ad sua vota vias. Interea sensim currentibus ordine fatis, Uxor in Idalium poscor itura thorum. Abnuimus primo: non sum tam ''Barbara'' dixi, {{Versus|40}}Ut mihi, qui prior est sponsus, inanis eat. Tolle procul decepte faces, Hymenaee, maritas: Quam genitor cogit nubere, Christus habet. Protinus ora tibi pariter cum voce tumescunt: Mistaque flagra tuis pene fuere minis. {{Versus|45}}Nil tamen ista movent; cujus sum, et dicar oportet; Utque feror, semper sponsa Tonantis ero. Haec ubi: capto fugam; sequeris vestigia natae: Jamque pede patrius pes mihi junctus erat. Saxea sublimi prostabat culmine rupes; {{Versus|50}}Coepta meae rupes implicitura fugae At subito (quis credat?) Amor penetravit; et illa Ceu liquidae moles pervia cellit aquae Quid facis, ah genitor? didicit mollescere saxum: Et tibi cor saxo durius esse potest? {{Versus|55}}Nil agimus; captam vincis, vinctamque relegas, Qui prope Mygdoniis<ref>Mygdonia, idem est ac Bithynia, regio ex qua Barbara oriunda erat.</ref> terra madescit aquis. Est illic castrum vario de marmore; circum Fossa duplex: aditum ponte ministrat opus. Intus forma decens, pictoque emblemate muri, {{Versus|60}}Quos tegit et Phrygia pendulus arte tapes. Plurimus hic circum nitidi fons exilit unda, Et stratam vario marmore tingit humum. Quid tamen inde mihi grater? spectabile castri Tolle decus tantum cetera carcer habet. {{Versus|65}}Hac ego clausa domo teneor: thalamusque jugalis Quo solvar, miserae janua sola patet. Hac ego diffugiam? vitiato corpore, Virgo Quae fueram, patrio cogar abire loco? Mors habeat limen; certum est; transibimus illud? {{Versus|70}}Sic peream, possim dummodo casta mori. Neu metuam patris cultros, ensesque, minasque; Me sacer adversus spicula fingit Amor. Interea quid agam, patrio dum carcere claudor, Accipe, sed vera nuntia missa fide. {{Versus|75}}Saepe gemens liquidi prospecto balnea fontis, Castaque Mygdonia membra lavamus aqua: Hac inter lacrimae stillant, augentque liquorem, Atque isto melius forsitan imbre lavor. Interdum durum precibusy lacrimisque parentem {{Versus|80}}Arguo, qui natae damna probanda putat. Saepius exclamo: felici funere, mater, Cessisti, conjux si tibi talis erat! Quin etiam insidia forsan tibi condidit aegrae Quaque fidem, virus tradidit ille manu. {{Versus|85}}Ah! quoties dixti, moriens quoque, ''Barbara'', vive, Et mea fac terrae molliter ossa cubent. Qui superest Genitor: (nullum sit in omine pondus) Forte tibi, timeo, nil nisi tortor erit. Hunc tamen obsequio tenta mollire: ferusque {{Versus|90}}Quam mihi, tam mitis sit precor ille tibi. Hoc ego tentavi; caruit successibus: illo, Quo placui vultu, nunc rea cladis agor. Sed sic sim praestat, quam non placuisse Tonanti: Non piget immunes labis habere manus. {{Versus|95}}Stabat (et hoc referam, ne sim tibi parcior ore, Et calamo lucris invida forte tuis) Stabat in arboreo suffixus stipite CHRISTUS, Effigies multo sanguine picta fuit. Hanc ego suspiciens, manibusque plexa figuram, {{Versus|100}}Effudi tales protinus ore sonos. Christe, quid hic agimus? dudum suspiria ducor Et tibi vel jungi funere poscit Amor. Eia age rumpe moras, thalamo quoque suffice bustum, Haec instar magnae mors mihi dotis erit. {{Versus|105}}Audiit; et mota leviter cervice precanti Annuit: huc enses, lictor, et arma move. Neve morer forsan patrio succumbere ferro: In patrias venio sponte, volensque manus. Attamen hic modicum tempus spatiumque requiram, {{Versus|110}}Quo jungam vobis ultima vota meis. Scilicet orabo,<ref>Obtinuit Barbara ante mortem a Deo id beneficii, ut qui eam invocaverit, ex hac vitam graturus non sit absque peccatorum Sacramentali expiatione.</ref> ne mors super ingruat illi, Cui fuero solita saepe vocata prece. Despuet hoc genitor: dolor heu! tonat igneus aether<ref>Dioscorus Barbarae pater statim a parricidio in filia perpetrato fulmine percussus interiit.</ref> Jamque volant toto fulmina sparsa polo, {{Versus|115}}Ah pater! ah! periture, cave; praedicimus illa: Hic solet eventus facta cruenta sequi. Quidquid erit, tumulo luctus, lacrimasque viator Addet, et haec memori carmina scripta nota. Barbara ''virgo jacet durum sine crimine nomen; {{Versus|120}}Quo plexa est, genitor Barbarus ille fuit''. </poem> ===Notae=== <small><references /></small> =Liber III.= ==Epistola I. <br>Loiolis Ignatio.== ''Argumentum'' Ignatius de Lojola ''(qui Societatis Jesu Auctor ac parens extitit) absoluto Parisiis studiorum curriculo: cum ex valetudine frequentius afflictaretur, Medicorum consilio ac jussu in Hispaniam rediit ibidem caeli bonitate in quo primum editus erat ad salutem usurus. Quod ubi ''Bertrandus de Lojola Ignatii'' ex Garcia fratre nepos intellexisset, redeunti honoris ergo obviam processit: multisque institit, ut ad paternas aedes et ''Lojoleae'' familiae castellum diverteret. Sed cum frustra id tentasset, digresso ad publicum Xenodochium (uti pro more habebat) ''Ignatio'', et stipem quotidie ostiatim sibi corrogante: minari omnes, et subinique ferre ''Bertrandus'' cum familia. Quocirca ejus uxor, quam ''Loiolim'' sive ''Loiolida'' a gentilitio matri cognomine hic vocamus, hanc ad ''Ignatium'' Epistolam scribit: in qua illum ex Xenodochio in domum paternam elicere nititur: propositis ad id, quas amor, et honoris humani cupiditas suggerebat rationibus. Primo siquidem nonnulla ''Loioleae'' familiae decora commemorando (uti homines solent) inustam veluti generi maculam arguit: tum et insinuat Christianae disciplinae, quae mortalium animis ingerebat, dogmata, potissimum ea domesticis tradenda esse: Postremo valetudinis et virium pericula objicit, quo ab itinere Romano deterreat: quo quidem proficisci, una cum sociis, antequam Lutetia discederent, pacti erant. Sed cum frustra id eniteretur, aut certe ita secum reputaret, ad calcem Epistolae abituro valedicit, et fausta illi totique Ecclesiae apprecatur.'' Ribadeneira lib. 3. vitae cap. 5. Mattaeius lib. 2. cap. 1. Orlandinus Hist. Societatis lib. I. SYMBOLUM. <poem> [[Fasciculus: Loiolis symbolum.jpg|450px]] Quod equus generosum animal belloque aptum, hoc animi affectus in homine: siquidem violentior uterque est, nisi fraenum adhibeas. Fecit ''Ignatius'', ad quem equi domiti, et in gyrum coacti lemma merito pertineri affirmes: </poem> <hr> ''Regitur nec aberrat eundo.'' <hr> <poem> ''Loiolis'' externis dudum tibi dissita terris, Nunc etiam, quanquam proxima facta, queror; Nec queror incassum: causis urgemur honestis: Quod mecum doleat jure, maritus habet. {{Versus|5}}Hei mihi! quo fereris pannosa Patrue, veste! Heu! ubi nunc, quondam qui tibi cultus erat? Seu Dux, Hispano cum Pampelonia<ref>Pampelonae arcem, quam Pompeiopolim quidam vocant, regni Navarrae primariam, contra Gallorum insultum egregie defendit Ignatius.</ref> Regi Moenia servares, voce manuque potens. Sive ferocis equi regeres cum colla decorus, {{Versus|10}}Sessor, et in galea sic quoque fortis eques: Sive duces inter gladioque fagoque niteres: Tunc bene vel sola fronte verendus eras. Nunc humilis, pannisque attrito gausape tectus Quisquilias inter stare, trophaea putas? {{Versus|15}}Bella fugis (scimus) quondam violenter amata: Ferque aras Christi te novus ardor agit. Hoc ego nec carpo, damno minus: altera bello; Praemia, deque aris altera captat honos. Si tamen exoso bellum, discedere castris {{Versus|20}}Mens tibi tunc melior, consiliumque fuit: Debueras alto sacrata ad culmina nisu Tendere; et huc magnis nempe vocaris avis, Pro quoties! (memini) suspiria ''Garcia''<ref>Garsias de Loiola Ignatii frater natu maximus, Bertrandi parens: qui Ignatium, ne domo paterna excederet, impedire conatus est.</ref> duxit! Qui mihi jure socer, qui tibi frater erat. {{Versus|25}}Quid rerum moliris, ait, germane? paternos Quid cupis ignotus deseruisse lares? Parce, precor, domui, tibi quae decora ministrat, Et jubet ex merito scire, quid ista velint. ''Loiolidum'' sanguis Regi devotus Ibero<ref>Iberus fluvius Hispaniae apud Cantabros ita dictus, teste Eustachio, a Rege ejusdem nominis.</ref>, {{Versus|30}}Edidicit nunquam sordida castra sequi. Nequidquam excurHs: fallendo ponis amictum, Ignotusque novae signa cohortis agis. Jamque sacer miles Serratae ad Virginis sedem In nova devotas porrigis arma manus. {{Versus|35}}Cannaba vestis erant, praecindii funibus artus: Inque manu peditis fraxina virga fuit. Inque gradu propero Manresae fusus in urbem Diceris: ille tibi quam locus asper erit? Hei mihi! qualis eras? quantam diversus ab illo, {{Versus|40}}Cum premeres Gallos Marte favente duces. Caesaries spisso stabat neglectta capillo: Sordidaque oblongo creverat ungue manus, Terra totus vel stramen erat: scutella, supellex: Fercula, quaesit voce precante cibi. {{Versus|45}}Quin etiam parco fregisse severior esu Diceris, et longa pollida membra siti? Adde flagris laceros artus, taboque fluentes, Membraque vulneribus sanguinolenta suis, Caetera quid memorem? potuit fregisse gigantem {{Versus|50}}Poena: tibi levior, quod male credis, erit? Scilicet hinc stomachi dolor ingruit; inde petuntur Semina morborum, qui tibicunque nocent. Sed bene consuluit ''Loiolae'' mitis Ibero Gallia: non iras semper et arma movet. {{Versus|55}}Mitteris huc, patrii vocat indulgentia caeli: Desine jam varias morbidus ire vias. Hoc socii suadent, suadent oracula Divum; Hoc et iter Divus carpere jussit amor. Jamque propinquabas Bojani<ref>Bajona, quam veteres Aquas Augustas appellabant, Galliae portus, Cantabriae, quae Ignatii patria erat, adjacens.</ref> ad littora portus, {{Versus|60}}Qua jacet opposito Cantabris ora solo, Ivit in occursum conjux comitante caterva: Nil tamen occursu praestitit ille suo. Scilicet obsistis, prece inexorabilis ulla, ''(versus deest?)'' {{Versus|65}}Quid facis? heu! morbi quid, Patrue, semina nutris? Ille locus sanis pestifer esse solet. Huc (rogo) flecte gradum, patriosque revise penates: Et tibi si non vis parcere, parce tuis. Quid (nisi te reddas) tellus jactabitit Ibera? {{Versus|70}}Quid de te poterit patria tota loqui? Hinc ''Loioleae'' nigrescent stemmate cerae, Turpiter admissa deteriora nota. Dicetur: domus Heroes quae praebuit olim: Heu! modo quam viles sustinet illa viros! {{Versus|75}}Quod si vana queror; si certo currere fixum est, Quaque subis rapido subdere calcar equo. Patrue, pone modum: peregrinos excute sensus: Hic certe, quo sis officiosus, habes. Sunt mihi, quos fudi partu felice gemelli {{Versus|80}}''Lojolae'': gemini, qui doceantur, erunt. Quam mihi dulcis erit certaminis hujus imago, Cui stimulum pugnae parva tabella dabit. Ille Dei praecepta decem numerabit: et ille Crimina Septeno jure timenda sono. {{Versus|85}}Si tibi tantus amor,pueris prodesse: docendi Cur ista careat parvulus arte nepos? Quin etiam quando patientis imagine Christi Tangeris, Solymi nuper ab urbe redux. Nos dabimus, quod ames: et moesta picta tabella {{Versus|90}}Septenis flebunt patria septa locis. Te duce visemus positas ex ordine sedes: Combibet et lacrimas qualibet ara meas. Qualis ero, Patrui quando narrantis ab ore Pendebo, et mecum tota paterna domus? {{Versus|95}}Monstrabis Christique vias, collesque propinquos, Et loca postremo pressa, repressa pede. Hic oleis qua surgit apex, orare solebat: Dormiit hic Simon proditor inde ruit. Proximus hinc urbi stat Golgotha collis: in illa {{Versus|100}}Ah meus, o! (dices) colle pependit Amor. Siccine, pro facinus! Christus rapiatur ad aram? Hostia pro culpis concidat ista meis? Parce precor, Jesu: peccavit ''Lojola'' crimen Sed tua vox illo diluit omne loco. {{Versus|105}}Forsitan adjicies, quod Olivi vertice montis Videris impressos dum subit astra, pedes. Quin etiam qua stent dextrae vestigia plantae, Spectet ut occiduas planta sinistra plagas. Quid mihi tunc animi? quae non incendia volves? {{Versus|110}}Si mihi nunc lacrymas haec, quoque scripta movent. Plurima forte premes: nec enim quid feceris isthic, Nec mihi, quae passus dura, referre voles. Sed bene, quod, dubio quantumvis murmure, ferris Exceptus<ref>Dum ad montem Olivarum redit Christi pedum vestigia accuratius inspecturus, a Barbaro duriter inde retrahitur.</ref> dura, sicut ab hoste, manu. {{Versus|115}}Attamen ut levius sentires verbera Christus Anteibat rigidae luxque fomesque viae. Hoc mihi (sic nescis) facit indulgentia Jesu: Cum reditum instrueres, ipse praeibat iter. Adde quod Solymis quae te raris extulit oris, {{Versus|120}}Quae caperet portum de tribus una fuit<ref>In reditu parva et male compacta navi vectus Hispaniae portum attigit, duabus altis, a quibus repulsus fuerat, naufragium passis.</ref>. Altera vesano subsidit naufraga ponto, Altera arenosis cessit adacta vadis, Nil agimus? frustrane mihi sic militet aether? Militet et saeva turbidus Auster aqua? {{Versus|125}}Flecte animum, modicumque indulge, Patrue, nepti: Cur modo vis patrii cedere rursus humo? Italiam denos tecum pepigisse sodales Asseris; haec voti meta terenda tui. Quo ruis? obstat hyems: gravidos nive conspice montes, {{Versus|130}}Et juga securo non adeunda pede. Huc quoties oculos verto, (vertoque frequenter) Frigidior glacie serpit in ossa pavor: Quid? quod, ut et pelagus suadet retinacula solvi: Multa tamen Medius<ref>Mare Medtterraneum, per quod navigans non sine periculo Venetias appulit.</ref> tristia pontus habet, {{Versus|135}}Incubat classis<ref>Aenobarbus Turca ea loca, et littorum flexus piratica infestabat.</ref> metuendo Turcica ponto: Heu! quantum saevi turbinis ilia vehit! Utque tibi nil Turca mali moveatque, feratve. Saepe illic versas concitat Eurus aquas. Palleo, venturi<ref>Tempestate coorta, lacera et quassata fluctibus navi difficulter evadit Ignatius.</ref>, quantumvis ignara pericli: {{Versus|140}}Paeneque cum dextra charta tremente tremit. Quicquid id est, (precor o!) si stat victoria tecum, I, quo te Dius, patrue, ducit Amor. Agnosco, crimenque fuit voluisse morari, Propositum duce quod Numine carpis iter. {{Versus|145}}Da veniam fassae: quamvis et caetera desint, Fas mihi sic saltem dicere Voce, Vale. Interea mecum conjux, prolesque gemella, Sospes ut evadas, ut valeasque, rogant. Atque utinam, patriis quoniam te sedibus effers: {{Versus|150}}Dicaris toto maximus orbe Pater! </poem> ===Notae=== <small><references /></small> ==Epistola II. <br>Xaverias Jasso parenti.== ''Argumentum'' ''Cum ''Franciscus Xaverius'' Lutetiae Parisiorum operam studiis daret, scientiarum simul tuenda apud aequales nobilitatis avidus, extra modum sumptu prodiret: factum est, ut ejus parens ''Joannes Jassus'', qui eum ex ''Maria Xaveria'' nobilissima conjuge postremum liberorum tulerat, de eo abs studiis revocando apud se statuerit. Quod ubi primum ''Xaverii'' soror, quam ''Xaveriadem'' hic vocamus (agebat autem ea Gandiae sacrarum Virginum Antistitam, quas ob summam vitae asperitatem Discalceatas appellant) intellexisset: ad patrem ''Jassum'' hanc Epistolam scribit. In qua illum operose monet, obsecratque, uti ''Francisco'' fratri Parisiis ingenium maximis scientiae artibus excolenti, affatim omnia suppeditet.Quippe edoctae divinitus (nam et ob eximiae sanctimoniae meritum prophetico spiritu a Deo donata erat) illum ''Ignatio'' duce, Novi orbis, ultimique Orientis Apostolum destinatum: per occasionem de iis, quae ''Xaverius'' postmodo in India acturus, passurusque erat, praecipua quaedam edisserit. Movere hac simul quam de filiae sanctitate conceperat opinio, parentis animum: impulitque ut nulla in re ''Francisco'' in studiis agenti deesset, uti nec defuit. Extant hae litterae in Xaverio Castello, utique vaticinationis testes quam suo tempore comprobavit eventus. Turselinus lib. i. vitae cap. 2. Orlandinus Hist. Societatis lib. i. SYMBOLUM. <poem> [[Fasciculus:Xaverias symbolum.jpg|450px]] Ut antliae aqua eo largius confluit, quo tunditur: sic et liberalitas ''Jassi'' Parentis in Franciscum filium, olim familiae, atque orbi ingentem fructum datura est: siquidem ab his ''Xaverii'' studiis salus Japonum, Indorumque pendebat, Jure igitur hic apponas, quod antliae: </poem> <hr> '' Semper major erit: quantum se effunderit unda.'' <hr> <poem> Quae tibi nunc Genitor reddetur Epistola claustris Prodiit; et licita prodiit illa via. Ire coegit Amor, fratrisque, hominumque, Deique, Tu natae frater vota sororis habet. {{Versus|5}}Nostin’? an, heu! ''Xaveriados'' mihi nomina quondam Exciderint animo forsitan illa tuo. Perlege, ''Jasse'', parens: amico et perlege vultu, Quod tibi fratris amans filia mittit opus. Fama<ref> Lutetiae Parisiorum urbs celeberrima, ubi studiis vacabat Xaverius.</ref> Lutetiaca nuper properavit ab urbe {{Versus|10}}Fausta quidem, at votis durior illa tuis. ''Xaverius'' Sophiae per amata cacumma tendit: At patrias una largius haurit opes. Nunc petit ex aliis alias: quo volvimur; inquis, Pauperies illa saepius arte subit. {{Versus|15}}Non ego tot Sophiam nummis, opibusque requiro: Nec dubito doctus, dives an esse velim. Stat juvenem revocare: patrisque haec littera sensus Perferat, et modica transvolet ille mora. O! dolor, o! quid agis? cela Pater optime, quantae {{Versus|20}}Pauca per has nescis damna petantur opes! Forsitan hic summos cleri mediteris honores, Quodque vehit secum sacra tiara decus? Falleris: ah! sese frater maioribus aptat: Nuntius ille novi, victor et orbis erit. {{Versus|25}}Neve putes tantum vanae praeconia votis; Accipe, sed tanquam vaticinantis opus. Transierat (memini) ter senis messibus aestas, Et ter sena novo fluxerat uva lacu. Annorum fratri fuit haec mensura: colorque, {{Versus|30}}Ut species mentis, candidus oris erat. Veste nova, sed quae corpusque animumque deceret: Si quis quid Gallis mandat, abimus, ait, Quin etiam claustris tum proximus, ultima frater Adjecit verbis haec quoque verba meis. {{Versus|35}}Chara soror, fratris si quae tibi cura supersit, Si remanet nostri non abiturus amor. In mea fer lacrimas conamina, vota, precesque; His Germana tibi saepe juvandus ero. Dixerat haec abiens: abeuntem prosequor ore: {{Versus|40}}Excipit hinc fusas saepius ara preces. Hic ego cum starem nuper sub solis obortum: Cum pallent primo sidera pulsa die. Altaque conceptis sine corpore gaudia formis Mens sibi fingendo carperet intus iter. {{Versus|45}}Nescio quae visa est dubiae sub imagine lucis Extendi in longas area lata vias. Pro segete in campis circum crescebat oriza<ref> Orizae satio et usus apud Indos pro frumento est.</ref>, Plurimaque ignoti stirpitis arbor erat: Tecta levi cultu: tectisque simillima templa {{Versus|50}}Horrida per fumos haec quoque facta suos, Hic Pagodum<ref name="amida"> Nomina idolorum, quae apud Indos et Japones celebrantur.</ref> sedes, Fotoci<ref name="amida" />, Xace<ref name="amida" />, Amidaeque<ref name="amida" />: Nomina sunt ipso barbariora loco. Plurima gens illic circum fuligine tincta. Ad fuligineos tendere visa lacus {{Versus|55}}Ut vidi, indolui: tacitoque pectore dixi; Turba virum lacrimas exigit illa meas. Exigit illa preces: cur sic ruit acta sub umbras Ut miseros nossem, Japon et Indus erant. Haec ego dum meditor sensum fugere tenebrae {{Versus|60}}Nox quoque suffuso cedere visa die: Lucis id accessu (liceat mihi visa referre) ''Xaverius'' primo limine frater erat. Hinc tranare amnes, latisque excurrere campis Coepit, et in varias concitus ire vias. {{Versus|65}}Illinc et pueros tinnitu cogere nolae<ref> Xaverius per plateas pueros campanula ad Catechismum cogebat.</ref> Coepit et insolitas spargere fontis aquas. Nunc aras raptare solo, Pagodasque cremare, Caeteraque aggestis lignea signa focis. Et (bene si memini) ''Franciscum'' tota sonabat {{Versus|70}}India? cum nuptis, cum senibusque puer. Haec ubi: Germano votis gratamur, et illuc Moturo placidas esse precamur aquas. Quidquid id est, longo concurritur aequore: multa Quaeque feras (dixi) tristia, frater, habes. {{Versus|75}}Nec retuli falso: curvo te corpore vidi: Sarcina<ref> Saepe sibi visus est per quietem morionem Indum suis gestare humeris.</ref> cui dorso decolor Indus erat. Qualis eras, Germane, ista sub mole! ferebas, (Si bene conjicio) teque ferebat onus<ref>Fit allusio ad dictum D. Aug. lib. 3. Confess. c. 9. ''Amor meus pondus meum: eo feror, quocunque feror.''</ref>; Tela, arcum, pharetramque gerit niger iste Cupido: {{Versus|80}}Postmodo sed lotus Candidus, alter erit. Te quoque<ref> Ad Molucas Insulas naufragium patitur.</ref> conspexi diffracta puppe per undas Jactantem tumido brachia lenta mari. Nec tibi caussa metus gens Maurica<ref>Barbaros atque efferatos Mauricensium animos excolit, spreto veneni ac vitae periculo.</ref> spargere quamvis Dicitur infida dira venena manu. {{Versus|85}}Heu! Pagodas<ref> Multis Pagodarum sagittis appetitus per prodigium illaesus servatur.</ref> timeo: gens est feralis ab arcu: Sed fugies jussum missa sagitta locum. Saepe sub ambusta sudantem vidimus ora; Saepe gelu<ref> Itinere Meacensi in Japonia.</ref> nudos diriguisse pedes. Utque fit hoc verum, Genitor: praedicere casu {{Versus|90}}Attinet, et certa dicta probare nota. Pendula ''Xaverio''<ref> Crucifixi in arce Xaveriana effigies prodigiose sudat, quoties Xaverius in India laboribus solito amplius exercetur.</ref> Christi stat lignea Castro Effigies patriae laus pietasque domus. Saepius hoc coram ''Franciscus'' voce manuque Dicitur et flexo vota tulisse genu. {{Versus|95}}Crede mihi plus est, quam quod videatur imago, Mistaque cum Christo symbola frater habet. Nam quoties mediis frater cruciabitur Indis, Et Christi toties perpluet ora liquor. Tempora fac numeres: quoties fuderit imago, {{Versus|100}}''Xaverii'' toties signa dolentis erunt. Plura quid attexo; geminus quantumlibet orbis, Non tantum, ut tantus condoceatur, habet; Damna quid ergo tuae Genitor, vereare crumenae? Mitte, precor, missae sic bene dantur opes. {{Versus|105}}Nec tibi sola isto venio pra munere supplex: En jacet ante tuos India tota pedes, Consule dilutis<ref> Parvuli, quos baptismo lustratos ad caelum transmisit.</ref> quid turba minutula noxis Mussitet: hic nobis erudiendus, ait Sic faveant Superi! Sic oret Japon et Indus {{Versus|110}}Adjungant votis et sua vota meis. Sic bene ''Franciscus'' totum circum ambiat orbem: Nec (''satis est'')<ref> Satis est Domine, satis est: ita subinde ob caelestium deliciarum abundantiam exclamare solitus Xaverius.</ref> genitor, proferat ille ''Satis''. Interea frater carae memor usque sororis Vive, licet varias usque ferare plagas, {{Versus|115}}Ibis? (et hoc vereor) patrios, Germane, penates Curaque nec matrem<ref> Indiam petens, ne matrem quidem salutare dignatus est, quamvis mn non longe a paternis aedibus iter caperet.</ref> visere forsan erit. Quidquid erit, genitor, magnae praeconia famae Totus et exiguo pendet ab aere Japon. Incipe sic sacras titulis augere tabellas, {{Versus|120}}Inque fidem versus quatuor una ferat. ''Xaverius ''victor'', ''victorem'' Lojola ''fecit'': ''Jassaeus''que parens, ''Xaverias''que soror. '' Lojolides ''pugilem castris adscripsit Jesu'': ''Ille dedit nummos, addidit illa preces''. </poem> ===Notae=== <small><references /></small> ==Epistola III. <br>Francisca de Jesu Borgiae. == ''Argumentum'' Franciscus Borgia ''ex Marchione Lombasii Dux Gandiae Quartus, inito cum Leonora Castria, illustrissima ex Lusitanorum genere femina, conjugio: multa prole et honoribus apud Carolum Quintum Imperatorem auctus est. Sed cum ad funus Isabellae Imperatricis, cujus Toleto Granatam transvehendi cura commissa erat, divinitus tactus, jamque rerum humanarum, et gloriae fluxae pertaesus, nova Deo serviendi consilia captaret: ferunt a Matertera, quae ad Coenobium S. Clarae Gandiensis commigraverat, ibique Antistitam gerebat, per Epistiolam commonitum, ut constanter ageret. Et vero ne incassum haec movisse plerique existimarent, constat eam divina revelatione atque ostento didicisse, quidquid ''Francisco'' Duce ac Nepote, ad Caesarei cadaveris conspectum gestum fuit. Quod ipsum hac Epistola significat; qua et eum multis rationibus cohortatur ad propositi constantiam: simul praedicens fere, ut Societati Jesu, cujus ''Ignatius'' auctor ac parens erat, nomen adjiceret: inultaque ad praeclara in eo ordine pro Dei gloria, et proximorum salute aggrederetur. Attingit autem et Aviae obitum, quae pariter inter Coenobii Gandiensis claustra ''Mariae Gabrielae'' nomen asctitaverat: cujus affectu monitusque salutaribus ipsemet ''Borgia'' multo maxime profecisse saepe testatus est. Materterae nomen, quod ante Isabellae fuerat, ''Franciscae de Jesu'' concessit: quo et hic utimur. Neque vero eorum, qua supra de ''Francisco'' attigi, eventus fefellit. Quippe in Societatem primo indeque ad summum in ea imperium et Praefecturam assumptus, Praepositi Generalis Tertii titulum praeclaris editis facinoribus implevit. Accessit Santcimoniae non vulgaris fama, qua etiam miraculis inclaruit: quo factum est, ut ab ''Urbano VIII.'' Pont. Max. Beatorum numero solemni ritu adscriptus sit. ''Anno 1624. Ribadeneira lib. i. vitae ejus cap. 7. Orlandinus Hist. Societatis lib. i. SYMBOLUM. <poem> [[Fasciculus:Francisca de Jesu symbolum.jpg|450px]] Formositas oris, quam multi misere depereunt, nihil aliud quam larva est. Hanc in Isabellae Imperatricis funere agnoscit ''Borgia'', ingenti suo bono. Quippe hinc doctus verissimum etiam hic esse, quod ad larvae naturam spectat. </poem> <hr> ''Altera proponit conspectibus, altera celat.'' <hr> <poem> Gandia quae sacras claustris fovet alba columbas, Hoc consanguinei mittit amoris opus. Perlegis? inque tuos successit Epistola vultus? Perlege: quod cupias, quodque sequaris, habes. {{Versus|5}}Scilicet ipsa tuam didici Matertera mentem Cum tibi Caesarei funeris horror erat. Vera loquor, paucisque tibi perscribimus acta: Insolitus quando pectora flexit Amor. Lux<ref>Toleti Ηispaniae urbe in Tarraconensi tractus, ubi per id temporis comitia Regia, non sine plausu ac laetitia ab Imperatore agitabantur.</ref> fera Caesareis surrepserat orta triumphis {{Versus|10}}Formosum tenebris implicitura caput. Morbus adest (dolor, o!) carae insidiator Elisae<ref> Elisa idem ac Isabella, quod nomen erat Impetatricis.</ref>: Ille tibi, Caesar, quam ferus hostis erit! Nec mora, grassatur: torrentur febribus artus; Regiaque extremus corpora languor habet. {{Versus|15}}Ergo ubi succubuit: gemebundo pectore Caesar ''Lambaside''<ref>Lambasides a Lambasio Marchionatu, a quo Borgia primam appellationem sortitus est.</ref>, conjux optima vixit! ait. Tu funus curato celer, patrioque sepulcro Defunctae carum conjugis effer onus. Pergis: et ut primum Granatae<ref>Granata urbs in Hispania ejusdem Regni Metropolis, nec non Regum sepulcro nobilis.</ref> constitit oris {{Versus|20}}Claudendum aggesta triste cadaver humo. Jamque fides<ref>Juramentum sollemne, quo cadaveris Regii fides adstruerur.</ref> petitur, corpusque exangue patescit: Exuvias carae vix bene noscis Herae. Scilicet ora prius nivibus certantia primis, Labraque purpureas vincere nata rosas. {{Versus|25}}Exedit livor, taboque liquentia putrent? Nec remanet formae, qui fuit ante, decor. Quid facias? ''Francisce''? stupes: lacrimisque coortis, Diceris in coepto ter siluisse sono. Postque morae modicum: quid enim jurabimus? inquis: {{Versus|30}}Abstulit haec sensus tristis imago meos. Quicquid id est, Isabella fuit! dolor obstruit ora? Et tua vix lacrimas lumina jussa tenent. Mox ubi fas, actae post Justa sacerrima pompae, Interiora domus, et sine teste, subis. {{Versus|35}}Ipsa ego te (credat quisquam) te subsequor isthuc: Mente tamen, vultus non aditura tuos. Omnia clarescunt, nullus fovet angulus umbras: Et tua (crede mihi!) pectora nuda patent. Mensa fuit, stabatque Dei pendentis imago {{Versus|40}}Tristis et obtusis sanguinolenta genis. Protinus hac coram labiisque oculisque solutis? Diceris in tales prosiluisse sonos. Quid facimus, pie Christe? cui placuisse laboro? Quae modo servitiis meta, modusque meis? {{Versus|45}}Ergo etiam magnis pereunt de Regibus orti? Summa nec Austriacos Justa verentur avos? Heu! Ego te qualem vidi, Regina: decore Quae prius illicium totius orbis eras. Nunc ubi frons,oculi, facies? ubi lactea cervix? {{Versus|50}}Binaque purpureis picta labella rosis? Quo decor omnis iit? spectavi corpus: in illo Qui fuit, ah! vultus non erat ille tuus. Ergo sic morimur? sic Regum purpura livet? Inque redit putrem Caesaris uxor humum? {{Versus|55}}Serviimus quondam; sed et hac peccavimus arte: Caesaribus potior Christus habendus erat. Parce precor, pie Christe arctis quem stringimus ulnis: Pectoreque affusus quod modo stringit Amor, Parce precor, binosque oculis, sine currere fontes: {{Versus|60}}Saepe per has ingens culpa lavatur aquas. Poenitet admissi: tuus o! tuus optime Christe ''Franciscus'' semper, ''Borgia'' semper erit. Talia dicebas: praesens quoque mente precabar, Et tua sum votis vota secuta meis. {{Versus|65}}Eloquar? an sileam? nec scribere cuncta licebit? Inque tua aspectus flectere vota meos? Eloquar: ut tacito demissa Modestia vultu Abnuat; indulgens scribere cogit Amor. Cum sic perfusus lacrimis, gemituque jaceres, {{Versus|70}}Et premeres posito frigida faxa genu. Adstitit in rubea spectandus imagitne Christus, Et tibi porrectam tradidit ille manum. Quin etiam ostentans plures sua castra secutos: ''Borgia'', pone metum, tuque sequeris, ait. {{Versus|75}}Quid te mors cruciat? quid carae funus Elisae? Vivit<ref>Cognovit Francisci Matertera Imperatricis animam expiatoriis ignibus celeriter ereptam, ad caelum evolasse.</ref>, et ultrices transiit illa rogos. Dixerat: atque oculis blanda nictantibus arsit, Et novus a Christo fluxit in ora rubor. Ergo agedum, ''Francisce'', animum majoribus apta, {{Versus|80}}Lojolides facti nobilis auctor erit. Ille reget, flectetque animos, modicoque libello<ref>Libello exerciciorum cujus ipsemet Borgia approbationem a Paulo III. Pontifice impetravit anno 1548.</ref> Erudiet promptas ad nova bella manus Neve reformides Veneris perrumpere castra, Castaque seposito bella movere toro. {{Versus|85}}Concedet Leonora<ref>Leonora Borgia conjux fato eripitur, quo ipse in religione Deo servire possit.</ref> tibi, quam diligis, uxor: Quin etiam fatis officiosa suis. Flebis, et extinctum lacrimis dignabere corpus? Et mortis, dices, huic ego causa fui. Sed volet hoc pietas, et qui tibi militat ardor: {{Versus|90}}Invidiam noxae detrahet ille tuae. Quidnam agimus? bellone pigrum Matertera flectit? An contra admisso tergora pulsat equo? Ut fuerit, faciam: dum Christo proelia cedant, Et sacer egregio Marte triumphet Amor. {{Versus|95}}Care nepos, propiorque mihi jam nomine<ref> Quippe qua Isabellae nomen Franciscae de Jesu commutaverat.</ref> factus, I bone, quo Jesu te pius ignis agit. Mente licet Stygios verseris saepe per ignes, Flamma<ref>B. Borgia frequens erat in meditatione inferni: ajebatque se ad istum rogum, amoris in se divini ignem accendere.</ref> rogi flammas aggeret illa tuas Haec mea sunt, sed et haec aviae<ref>Maria Henriquez, quae exinde Coenobio itidem D. Clarae Gandiensis adscripta, Mariae Gabrielae cognomentum sibi adscivit.</ref> pia vota fuere, {{Versus|100}}Qux tibi praeceptrix, quae tibi mater erat. Ah! quoties monitis annos tibi sedula finxit? Seu puer, aut juvenis, virque, paterque fores. Nec siluit moriens: uda si fusus in herba Fluminis ad ripam concinit albus olor. {{Versus|105}}Ergo age, sume animos: magni patet area belli: Injice non timidos in nova castra pedes. Si nescis, isto crescit quoque laurus in horto. Vinctura emeritas, nec sine luce, comas. Neu mala sim vates: quod dat tibi Gandia nomen, {{Versus|110}}Vincetur, meritis (et sinet illa) tuis. Illa Ducem Quartum te redidit ordine Castris<ref>Fuit enim quartus Gandiae Dux, et tertius Generalis Praepositus Societ. Jesu.</ref> Loiolidum tu Dux Tertius alter eris. </poem> ===Notae=== <small><references /></small> ==Epistola IV. <br>Honovinga Canisio.== ''Argumentum'' ''Habet Belgium quoque, quod de hoc Societatis primo saeculo glorietur: quippe et istud statim a principio illustravit ''Petrus Canisius'', vir doctrinae juxta ac sanctimoniae laude percelebris. Natus is fuit Noviomagi Provinciae Gueldriae, quam olim Sicambriam dictam volunt, primaria civitate anno salutis humanae 1521. eo scilicet, quo B. Ignatius de Loiola Societatis Jesu parens ad severiorem vitam conversus, militiae sacrae relicta profana sese tradidit: quam et ''Canisius'' tertio Confirmati Ordinis ingressus est. Puer matre orbatus cui ''Aegidiae Honovingae'' nomen erat, in Materterae (quam abs sorore ''Honovingam'' hic appello) curam concessit. Et vero haec multis precibus et consultis saepe eum juvit: quae compendio per Epistolam hic exhibemus, in qua ''Canisio'' nepoti de statu vitae consilium agitanti, nec non inter illecebras Noviomagi apud suos, ubi tunc erat, primam intra juventam, dubio, stimulum addit, jubetque bono esse animo, praedicens fore, ut brevi in novum quendam Sacerdotum Ordinem assumatur. Operae pretium mihi videtur majoris fidei ergo, ea verba hic addere, quibus, illa, etiam ante Societatis iis in partibus auditum nomen, divino Spiritu illustrata cum nepote contendit. ''Tu'', inquit, ''fili, cooptaberis in novum quendam Sacerdotum Ordinem, quem in Ecclesia sua ad reformationem ejus, ac multorum salutem parat Deus. Ego eos per visum vidi, et te ad eos adjungi. Graves erunt viri, docti, modesti, Deo pleni, animarum caritate praediti. Bono igitur fac sis animo et spe hujuscemodi te sustenta. Nam brevi potieris hoc dono''. Quaesitis ergo ad haec rationibus, imo et ejusdem ''Canisii'' primae pueritiae gestis, simul postea gerendis adhortatur, ut iis viris Christo vacaturus se adjungat: quod et fecit captato P. Fabri colloquio, qui Moguntiae tunc agebat.'' Orlandinus Hist. Societatis lib. 4. Sacchinus in ejus vita lib. 1. SYMBOLUM. <poem> [[Fasciculus:Honovinga Canisio symbolum.jpg|450px]] Per canem vigilantiam, ac fidelitatem veteres Aegyptii significabant: interdum quoque impudentiam, juxta Homeri: κυνὸς ὄμματ' ἔχων. Tales et hi luridi ex haeretico grege, quos ''Canisius'' invadit, et fugat. Quam Verum de illo, quo de cane fideli! </poem> <hr> ''Damnum latratibus arcet. '' <hr> <poem> Qua prope te Vahalis<ref>Vahalis fluvius Noviomagum alluens Canisii patriam.</ref>, qua me prope Rhenus<ref>Rhenus fluvius, ad cujus ripam Arnhemium adjacet Gueldriae oppidum, ubi tum Honovinga Canisii Matertera habitabat secundo abs Noviomago lapide.</ref> oberrat, Vicinasque trahunt alter et alter aquas. Scribitur haec reddenda tibi mox littera: quamvis Forsan et a lacrimis humida facta meis. {{Versus|5}}Scilicet audieram dubium tibi pectoris aestum: Aestus et in lacrimas fluxerat ille meas. Attamen apposito chartam siccavimus igni, Quique meo flagrat pectore, juvit Amor. Scribe, ait, ''Honovinga'': tibi qui morte parentis {{Versus|10}}Transiit in curas, et tua jussa puer. Nunc juvenis vario, dubioque ''Canisius'' aestu Nutat, ut incerto puppis itura mari. Fac constet: nuperque tibi quae visa fuere, Deferat haec prompta scripta tabella nota {{Versus|15}}Protinus arripio calamum, mihi proximus adstat, Et face scribentem dirigit ales Amor, Tempus erat, lassos quo primam somnus in artus Serpit: et accensis ignibus astra micant. Adstabam clauso, mecumque relicta, cubili {{Versus|20}}Mox vespertinas compositura preces. Cum subito coram visa est descendere nubes, Candidus et nubi praevius Ales erat. In manibus frondes oleae, risusque per ora, Pacificum scires quod meditatur opus. {{Versus|25}}Hic ubi vibrati nebulam discussit oliva: Obstupui subitos ora tulisse viros. Insolita his facies, attonsi fronte capilli: Velabant imos pallia nigra pedes. Quemque vocent aliae vultum rigidumque trucemque: {{Versus|30}}Judice me, mixta sorte modestus erat. In dextra calami (calamos hastilia tradant) Jamque parant scriptis bella movere suis. Cuique sacrum ''Jesu'' rutilabat pectore nomen Igniti species pectoris illa fuit, {{Versus|35}}O! quantum gens illa factis operabitur aris, Cultoresque novos, officiosa dabit, His foedae fugient sub Tartara nigra phalanges, Virginitasque albis laeta redibit equis, Seu calamo fuerint, agitandave praelia voce: {{Versus|40}}Et calami, et doctae praelia vocis erunt. Quid? quod nostra istis vinces Germania castris, Colla gemens duro succubuisse jugo? Haec ego dum specto: subito se in lumine vidi Ad primos Mystae procubuisse pedes. {{Versus|45}}Primus erat turma (quantum reminiscor) in ista Nomine, Theiologo nec minus arte, Faber<ref>Petrus Faber primus Ignatii socius, qui tum per Germaniam tum per Germaniam animarum saluti vacabat: quem Moguntiae agentem, primum Canisius adiit, ut in argumento dictum est.</ref>, Hunc petis amplexu: pullaque in veste sodalis Pullatos auges ad nova bella viros, Ergo age, perge nepos istis te jungere castris, {{Versus|50}}Devotaque move fortia bella manu. Si heue conjicio magnae praeludia pugnae, Et faciles aditus prima juventa dedit. Scilicet annorum prima, incunabula Christus Surripuit, versus ad pia facta jocis {{Versus|55}}Nil tibi cum nucibus, longae nec arundinis usu: Nec teretes cura est exagitare trochos. Privatas pictis aras decorare tabellis, Saepius et Mystam fingere, lusus erat. Parvula sacra facis, dicisque precantia verba: {{Versus|60}}Accumulant jussas turba pusilla preces Et modo voce puer, pueros modo fonte piabas: Ista rudimenti signa fuere tui. Quid? quod et in teneros saevisti funibus artus Membraque portandas didicere cruces? {{Versus|65}}Caetera cur sileam? nec enim meminisse nocebit, Patrasti parvus qualiacunque puer Saepe, orbi quando jejunia verna redibant, Cum furit Ogygio<ref>Ogygius Bacchus dictus est ab Ovidio, et temulentiae Deus a Poetis habitus. Noviomagum reversus ad nuptias contrahendas sollicitatur: proposita Juris Civilis, in quo parens ejus Iacobus Canisius excelluerat, agitatione.</ref> concita turba Deo: Cum passim turpesque joci, madidaeque popinae, {{Versus|70}}Et resonant foedis compita fracta sonis. Tunc ego te didici solis radicibus usum. Oraque gustato continuisse mero. Increpuit mater: quid agis? quid saevior, inquit, Dura, ''Canisiade'', nec tua bella moves? {{Versus|75}}Haec permitte viris, quibus est robustior aetas? Ossa tibi, puri caetera lactis habes. Protinus illacrimans scelus ah! scelus optima mater, (Si nescis) caecos ducit in arma viros. Arma illis Bacchus positus ferventia mensis: {{Versus|80}}Arma illis Paphiae tela facesque deae. Ipse ego non plorem? dapibus neque parcius utar? Nec mihi sit fuso gratior unda mero? Da veniam, mater; licitae patet area pugnae; Hic puer, et miles, victor et esse potest. {{Versus|85}}Talis eras: quid nunc dubio certamine nutas: Si pridem est puero laurea parta tibi? Scimus: blandus Hymen tacitis tibi siccat ocellis. Propositoque Themis<ref>Themis Justitiae praeses habita; nam teste Festo θέμις idem quod fas.</ref> te trahit alba foro. Crede mihi, latet hic fallacia saepe sub herba, {{Versus|90}}Saepe per et placidas saxa petuntur aquas, Ergo age, quaere viro: illis te junge Sodalem: Materiem, qua sis obsequiosus, habes. Nec male vaticinor: totos saevire per agros, Fama est, et rabidas ire, redire feras. {{Versus|95}}Infremure lupi circum praesepia! Rhenus<ref>Rhenus Germaniae fluvius.</ref> Audiit, et gelidis palluit Ister<ref>Ister sive Danubius amnis celebratissimus Germaniam longo tractu, Austriamque alluens.</ref> aquis. Quid cessas? Stygias urge latratibus umbras: Inque fidem veram Nominis<ref>Canisius juxta nominis Etymon et gesta ''Canis Austriacus'' ab Haereticus dictus. Sacchinus in vita lib. I, n. 10.</ref> adde notam. Usque reor, facies: istud Matertera poscit; {{Versus|100}}Haec in te titulum, juraque matris habet. Illa mihi moriens, soror o! soror optima, dixit, Abstrahor: appliciti foedera junge manu. Quem (rogo) nunc parvum patrique tibique nepotem Linquimus, in curas transeat ille tuas. {{Versus|105}}Scilicet ille tibi, caste, Germana, MARIAE In castas artes erudiendus erit. Annuimus voto, lacrimisque per ora profusis, Nil illi potui dicere, praeter, erit. Ex hinc vota frequens, et verba frequentia fudi, {{Versus|110}}Et tibi quod mater debuit esse, fui. Caetera dent Superi; pullo sic nubis amictu Virginei<ref>Perpetuam atque illibatam virginitatem coluit.</ref> castas corporis abde nives. Scribere plura libet: tibi sed scribenda relinquo. Hinc calamo trames saepe terendus erit. {{Versus|115}}Cumque tibi tarde supremam neverit horam Stamine nec pullo, de tribus una soror. Forsitan hoc aliquis signabit marmora versu, Accola quem Rheni, posteritasque leget: ''Hac jacet exanimis, recubatque'' Canisius ''urna'' {{Versus|120}}''Quem stupuit gelidus Rhenus et ister aquis.'' ''Depositos cineres lugens Germania servat,'' ''Ingenium libri: spiritus astra tenet.'' </poem> ===Notae=== <small><references /></small> ==Epistola V. <br>Kostka Deiparae.== ''Argumentum'' ''Stanislaus Kostka illustri apud Polonos genere oriundus, cum adulescens in Societatem Iesu admissus esset, primo ipso tyrocinio tanto animi sensu actuque in divina ferri coepit, ut saepe saepius inter orandum madefacta lintea aestuanti pectori applicanda forent; porro crescente in dies amoris incendio idque impatientius iam ferventi Stanislao evenit, ut sub festum Assumptae in caelum Virginis (quam ut matrem tenerrime amabat) mira animum hinc migrandi ad caelum cupiditas incesserat. Quocirca composita hac epistola Mariam orat, ne desiderium suum ultra differat frustreturve; quominus proximis apud caelites triumphis intersit. Neque profecto incassum vota recidere: quippe post paulo febre correptus est; quae tametsi lenta primum, eo tamen sensim paucosque intra dies invaluit, ut de tantis (?) visceribus adolescentem anno aetatis circiter vigesimo terris ereptum caelo transmiserit ipsa Assumptae in caelum Virginis sacra nocte anno Christi 1569.'' Franciscus Sacchinus in eius vita. SYMBOLUM. <poem> [[Fasciculus:Kostka symbolum.jpg|450px]] </poem> Quid navem sagittamque tenso funi laxatam intueris? Illa in portum, haec in caelum tendit: non aliter Kostka amore igniti impatiens ima detrectat, caelumque animo petit; quo Maria, quam, ut Matrem, unice diligebat, recepta est. Adeo de tribus istis verum quod cecinit Vates: <hr> ''Nequeunt laxata teneri''. <hr> <poem> Da veniam, caeli decus augustale, MARIA, Si tibi nunc a me littera scripta venit. Scribere jussit Amor (caelo licet omnia noris.) Impulit is timidas ad sua jussa manus. {{Versus|5}}Substitimus primo: calamum pudor ipse retentans, Quid tibi nunc tandem, Kostka, paratur, ait. Verte alio mentem, precibus contexe coronam; Gratior est Dominae texta corona tuae, Quid faciam? adversum hinc amor, hinc reverentia pugnant; {{Versus|10}}Haec calami cursum supprimit, ille movet. Ut scribam; vereor praefigere, Kostka Parenti. Sis mihi cara licet, plusque parente parens. Urimur? O bona Diva, et (si licet) o bona Mater, Urimur: o! quanto pectus ab igne calet, {{Versus|15}}Lintea traduntur frigentibus humida lymphis Lintea sed flammas non domitura meas Quod facitis, dixi, gratum est, sed inutile nobis, Non profecturas quid mihi fertis aquas; Exterius gelido corpus perfunditis imbre: {{Versus|20}}Attamen interius, quo cremor, ignis adest. Optavi quoties velut igni lampas edace, Deficere ante aras, o mea Diva, tuas! Optavi quoties, ut, quae tibi sacra micabat Taeda, foret vitae terminus ille meae! {{Versus|25}}Optasse hoc licuit: taedae consumitur ignis: Majus at in nostro pectore robur habet. Eloquar? an nostrae nunc est opus indice flammae? Nec tibi sat noster cognitus extat amor? Proxima lux oritur purae spectabilis aurae: {{Versus|30}}Suscitat ardores proxima pompa meos. Haec tibi, qua fugeres terras, fuit ultima, Virgo: Qua caelum peteres, prima sed illa fuit. Fingo animo plausus, laetoque sonantia caelo Tympana: mille tubas audio, mille fides. {{Versus|35}}Aligeri circum volitant fulgentque ministri. Et fervet tota caelica pompa via. Pars Arabum complet nebuloso compita fumo, Pars liquidum strato lumine vestit iter. Emicat ante alios juvenum lectissima turba: {{Versus|40}} (Sic nobis pompae fingitur umbra tuae) Caesaries, illis purum flavescit in aurum, Oraque formoso candidiora die. Ornat palma manus, humeros bombycina vestis. Pallaque non tactas vincere jussa nives. {{Versus|45}}Pone subis: vivis certat tua palla pyropis, Et superat, quidquid gemmifer orbis habet. Fallimur: hoc oculi vitium est: abscedite gemmae: Plus fatis aurata conspicienda coma es. Illic, castus Amor pulchra statione moratur. {{Versus|50}}Aurea deque tuo spicula crine legit. Quid referam, quali raperis super aethera curru? Qualis hic auriga est, talis an alter erit? Non sic vectus iit, voluit cum splendidus aura Davides<ref>Salomon a Davide Patre, qui sibi ferculum seu rhetam triumphalem magnificentissime extruxit, et hoc, ut habet Scriptura Textus Cant. 3. propter Jerusalem.</ref> Solymas conciliare nurus. {{Versus|55}}Non sic aerio raptus qui turbine<ref> Elias Propheia, qui curru igneo in caelum raptus est, Lib. 4. Reg. cap. 3.</ref> vates Dicitur ignitis isse per alta rotis. Nempe humero Matri Natus subit: ille parentem Sustinet, et famula ducit ad astra manu. Quidquid id est; farine licet? tuus ille lacunam {{Versus|60}} (Si nescis) aliqua parte triumphus habet Scilicet alta patent domitis Capitolia turbis: Captivo sine me, me sine, mater, abis? Ille ego sum: dulces haerent in corde sagittae, Meque tuos stricta compede vincis Amor. {{Versus|65}}Jamque per aethereos ferris Regina penates, Sub pedibusque micant sidera pressa tuis, Empyrei, qui summa patent penetralia, caeli Panditur occursu janua laxa tuo. O! ibi quot plausus! tibi quae praeconia certant? {{Versus|70}}Deficit hoc uno littera nostra loco. Dicite, vos nitidae, caeli gens aurea, Mentes, Dicite: adhuc ima Kostka tenetur humo. Saepe tamen, spectare juvat mea gaudia caelum, Fallor: et hoc uno pectora nostra dolent! {{Versus|75}}Nam quoties specto, toties incendia crescunt, Nequidquam lacrimis imminuenda meis. Scribimus interea: quid enim si temperet ignem, Leniat et quaestus dextera mota meis. At quanto mallem, cum scriberet, illa triumpho {{Versus|80}}Spargeret Elysias officiosa rosas! Aut etiam Angelicae quae promicat agmine turbae, Facundum digitis sollicitaret ebur? Disserimur votis, et adhuc tellure moramur? Munera ferre tamen qualiacunque juvat {{Versus|85}}Est locus extremo qua te formosior horto, Pendulaque aestivam vitis opacat humum, Illic formosa te sistis imagine, Virgo, Et quiddam templi textilis instar habes. Illic Loiolidum<ref> Νovitii Societatis Jesu; utique Loiolides, abs Ignatio de Loiola Fundatore dicti</ref> turba exiguissima laudes {{Versus|90}}Assolet et Dominae reddere vota suae. Vidi ego, qui violas qui candida lilia ferret, Plenaque purpureis rubra canistra rosis. Ivimus, et ternam Divae lustravimus aedem: Aede sub hac etiam plurimus hospes eram, {{Versus|95}}Esto veris honor spatioso floreat horto: At mihi prae reliquis angulus ille placet. Illic succrescunt dulcem maturius uvae, Mercedemque suae proximitatis habent. Quid? quod aves ista dicuntur saepe sub umbra, {{Versus|100}}Dulcius assueto perstrepuisse sono? Hic philomela, sacram starem cum nuper ad aram, Virgineos certans evoluisse globos: Non ego falsa loquor, celeri dum garrula voce Turbinat introrsum, poene canebat, Ave {{Versus|105}}Qulcquid id est, modici geritur res tota tabella? Altera sunt cantus, altera dona rosae Quin majora sequor'? caeloque effundor aperto Aurea, qua rutilum pompa praeivit iter? Mens petit alta quidem, sed corpore deprimor uno: {{Versus|110}}Ut levis aspersa pluma residit aqua. Angela, quisquis amas, et quisquis in aera<ref>Habacuc Propheta, qui e Palestina in Babyloniam per unum crinem capitis ab Angelo delatus est: prandium Danieli, qui in fovea attinebatur, laturus. Dan* 14.</ref> Vatem Diceris aetherea surripuisse via, Me quoque tolle precor, gravis haud ego sarcina: namque Aligerum Kostkam jam prope fecit Amor. {{Versus|115}}Si satis esse nequit, quo tollar in aethera, crinis: Me toto, si vis, corpore ferre potes. Annuit ille quidem: Dominae sed jussa morantur, Inquit: fac votis annuat illa tuis. Ergo ad te redeunt mea vota novissima Mater; {{Versus|120}}Quam nequeunt alii, tu potes, affer opem. Cur ego spectator vestrae non advolo pompae, Unus ut e multis pone pedester eam. Insequerer plausus, et longa per atria caeli Angelicum humani voce sonaret Ave. {{Versus|125}}Quin etiam Dominae, qua fas,vicinior irem, Et premerem sacrum Virginis usque latus. Quod si forte aliquis pompa spectator in illa, Quo propior tendit, diceret, ille puer? Crediderim ut dicas, mea Diva, suaviter illi: {{Versus|130}}Mitte queri, KOSTKA est: est meus iste puer. Parce tamen, voto si fors peccavimus isto: Non patitur fraenos, qui violenter amat. Quid? quod nec voto tantum, peccamus et ira, Quae mihi nescio quo pectus amantis agit. {{Versus|135}}Saepe (fatebor enim ) qui me nunc urit, Amorem, Comendi justas non habuisse faces. Ecquid amor (dixi) quid vitae flamina differs? Caetera concedunt ignibus, ista manent: Quin exile mihi, teneor quo corpore filum {{Versus|140}}Admoto propius lampadis, igne cremas? Saepius indignor repetitis ora madere Fletibus, lacrimas criminor ipse meas, Staminibus modicis astringor, aranea, texit Qualia, vel picti qualia Seres<ref> Seres Syriae Asiaticae populi qui ex arboribus tenuissimis filis detexunt, conficiuntque id genus panni, quod Sericum vocamus.</ref> habent, {{Versus|145}}Totque oculis fundo dudum lacrimantibus imbres Nec pereunt vita fila minuta meae! An quia vita mihi primo pubescit in aevo, Huc parcit saeva Parca<ref>Parcae, per Antiphrasin sic dictae, quod minimi parcant, tres sunt, quae mortalium vitae stamina dispensant, ut Poetae fabulati sunt; quarum nomina et officia hoc dicto circumferuntur: <br>Clotho colum bajulat, Lachesis net et Atropos occat. <br>Easdem Hesiodus canit, mortalibus, sive nascentibus hominibus conferre bonum et malum. <br>θνητοῖς ἀνθρώποισιν ἔχειν ἀγαθόν τε κακόν τε.</ref> tulisse manu Inferat: atque utinam ferali forsice telam. {{Versus|150}}Et resecet media flamina rapta colo. Et prope, ut invideam pubentis floribus horti, Quaque cito tenerae carpitur ungue rosae. Ipse ego permissa quoties hanc colligo dextra: Flos utinam vitae (dico) sit ille meae! {{Versus|155}}Cur sic non legitur primaevi Kostka juventa? Cur numerum lectis non facit ille rosis? Decerpi lucrum est: qui primo mane virebat Flosculus, interdum vespere laesus obit Vel gravis hunc aestas, vel turbidus opprimit imber: {{Versus|160}}Hei mihi! ne simili vulnere Kostka gemam; Cetera cur taceo? nuper, mea Diva, nitebas Flore novo castas impediente comas, Candida virgineo gestabas lilia serto, Quaeque regis domini, caelica sceptra manu. {{Versus|165}}Ut vidi, ingemui! tacitoque in pectore dixi: Certa, precor, fati sint ea signa mei! Dummodo sic, duro succumbat Kostka tyranno Japoniamque premat sanguinolentus humum. Sed facienda loquor: vellem quae facta fuere, {{Versus|170}}In nostras possent illa redire manus. Quid mihi, si natum dederis, velut ante dedisti, Deliciasque tuas, deliciasque meas? Non foret ille tibi pretio reddendus eodem; Nec lata quamvis (crede) rediret ope. {{Versus|175}}Amplexus premerem plusquam languente lacerto, Plusque Viennaea<ref>Adolescens Viennae Austriae dum studiis vacat, in morbum incidit; a quo tamen Virginis patrocinio, quae ei apparuit, et puerulum Jesum in ulnas tradit, brevi convaluit.</ref> vincula blanda mori. Caedere si vellet, contra violentior irem: Verbaque suppetias viribus ista darent. Vel duc me ad matrem; vel te, puer auree, sistam: {{Versus|175}}Non aliae nobis lege solutus eris. Scribere plura libet: sed qui mihi depluit imber, Impedit, et lacrimis humida charta meis. Caetera qui dicat Laurentius<ref>S. Laurentius Martyr, qui ei ex sortione menstrua Patronus obtigerat.</ref> inter ovantes Facundus pro me nuntius alter erit. {{Versus|180}}Scit bene, quid flammae, quid magna incendia possunt; Scit bene, quas vires ignis amoris habet. Ergo age: sique faves Kostkae, pia Mater, amanti, Accipe cum votis ultima verba meis. Nil mihi rescribas, tua sit sed Epistola morbus: {{Versus|185}}Quamque tulisti olim, nunc mihi redde febrem. Scilicet haec melius, quam quaevis littera dicet, Venarum pulsu languidiore, veni. </poem> ===Notae=== <small><references /></small> ==Epistola VI. <br>Aloysius Aquavivae.== ''Argumentum'' ''FERDINANDUS GONZAGA Imperii Princeps et Castillionis Stiverorum in Gallia Cisalpina Marchio, ex Mantua, Ducibus, cum ex MARTHAFANA SANTENIA illustrissima apud Taurinos foemina, ALOYSIUM natu inter liberos maximum tulisset: nihil antiquius habuit, quam ut eundem statim a prima juventa Nobilium exercitiis erudiret, sperans fore, uti prosapiae splendori, iis gradibus ad gloriam niteretur. Sed cυm e diverso Deus juvenem divinarum rerum illiciis captum Societati sensim initiaret, gravis concertatio exorta est: ALOYSIO hinc abeundi facultatem, inde parente Marchione repulsam pertinaciter agitantibus. Cum igitur ALOYSIUS frustra captatas et occlusas precibus paternas aures animadverteret, jamque voti fui impatientior ad CLAUDIUM AQUAVIVAM, qui per id tempus Societatem universam cum supremo Imperio Romae administrabat, hanc Epistolam scribit. In qua animi sui assessum votumque aperit quo Societati sese addixerat; vetare autem parentem obstinacius, quo tamen nequidquam pensi habito, postulas in Societatem admitti. Inflexit hic adolescenis ardor, non modo AQUAVIVAM, sed et parentis animum; adeoque factum, ut Societati <?> paulo adscriberetur; in qua interea sexennium, quod vixit, ita ad virtutem sese exercuit, ut vita functus ac miraculorum fama clarus, ''Beati'' et ''Angelici'' nominibus, Summorum Pontificum auctoritate, insignitus fuerit. Obiit Romae Anno Christi 1591''. P. Virgilius Cepario, in eius vita. SYMBOLUM <poem> [[Fasciculus:Gonzaga symbolum.jpg|450px]] </poem> Cervus hic ad fontem, ut vides, cursu emicans, pro ingenti desiderio est: ita enim et suum prodidit Vates Regius Ps. 41. Neque in Aloysio id desideres, qui per Epistolam ad Aquavivam accedere festinat. Quare bene de utroque: <hr> ''Vivit, si repperit undam.'' <hr> <poem> Mittit Aloysius, quam non habet ipse, salutem: &nbsp; &nbsp; &nbsp; Et nisi Romani non habiturus ope. Mittit aquae sitiens violento torridus aestu, &nbsp; &nbsp; &nbsp; Quam nec, si cupiat, dissimulare potest. {{Versus|5}}Attamen ut scripto prodam mea vota libello, &nbsp; &nbsp; &nbsp; Et calamo nigra: vix fluit humor aquae. Sed bene, quod nostros ut scribere possit amores? &nbsp; &nbsp; &nbsp; Quoque fluat, lacrimas combibit ille meas. Scribimus, atque utinam quo scribimus ire liceret, {{Versus|10}}&nbsp; &nbsp; &nbsp; Proque manu, pedibus conficeretur opus: Tunc ego, cerve, velim rapido te vincere cursu, &nbsp; &nbsp; &nbsp; Ad gelidas quando curris anhelus aquas, Novimus et fontes, et quae sic currere cogit, &nbsp; &nbsp; &nbsp; Majus nostra sitis, quam tua, calcar habet, {{Versus|15}}Differor interea: solum brevis iste libellus &nbsp; &nbsp; &nbsp; Romanum pro me carpere gestit iter. Haec ego dum scribo: pernix i littera, dixi: &nbsp; &nbsp; &nbsp; Pro penna, meus hic, quem geris, ignis erit. I, licet: ad Latios propera, mea pagina, fontes, {{Versus|20}}&nbsp; &nbsp; &nbsp; Puraque Romani quaere fluenta soli. Sed cave fallaris: neque primi fluminis undas, &nbsp; &nbsp; &nbsp; Sedandis aquas ignibus esse puta. Nil tibi cum Tibri: mediam licet influat urbem, &nbsp; &nbsp; &nbsp; Spumantique vado turgidus arva riget. {{Versus|25}}Est qui felici<ref name="b">Praecipui urbis Romae fontes, vulgo dicti: ''Aqua Felice, Aqua Virgine''.</ref> fons illic labitur unda, &nbsp; &nbsp; &nbsp; Est qui Virgineas<ref name="b"></ref> egerit alter aquas. Ah! moneo, ne te speciosa haec nomina fallant: &nbsp; &nbsp; &nbsp; Non facit ad flammas ille, nec ille meas. Sed prope qua primo surgunt Capitolia clivo, {{Versus|30}}&nbsp; &nbsp; &nbsp; Et Jesus<ref>Templum Domus Professae Societatis Jesu, quod antea Maria de Strada appellabatur.</ref> Matris nomine templa tenet. Illic, quas petimus lymphas, ''Aquaviva'' ministrat, &nbsp; &nbsp; &nbsp; Non alio nostra est fonte levanda sitis. Hei mihi! jam toto currunt ea flumina mundo, &nbsp; &nbsp; &nbsp; Quosque bibat rivos Indus, et Indus habet. {{Versus|35}}Jam novos insolitas Japon miratur aristas, &nbsp; &nbsp; &nbsp; Germinaque ex istis non sua cernit aquis. Maurica (sic fama est) isto quoque fonte rigata, &nbsp; &nbsp; &nbsp; Edidicit culto mollior esse solo. Castilio tamen aret adhuc, neque littora circum. {{Versus|40}}&nbsp; &nbsp; &nbsp; Quod laeto viream cespite, lympha fuit! Jam scio, reddiderint cur pareas jugera messes &nbsp; &nbsp; &nbsp; Non terrae vitium, fluminis illud erat. Interea dum vana queror, fons irrigat urbem: &nbsp; &nbsp; &nbsp; Illuc sunt animi vota ferenda mei. {{Versus|45}}Vera loqui certum est: nec enim, Pater optime, fallit, &nbsp; &nbsp; &nbsp; Qui calet in nostro pectore verus amor. Ad nova bella vocat, quorum est IGNATIUS auctor, &nbsp; &nbsp; &nbsp; Duxque ciet fortes ad nova signa viros. Saepius ille (alto seu sol micat igneus orbe, {{Versus|50}}&nbsp; &nbsp; &nbsp; Seu vaga nocturnis Cynthia fulget equis.) Saepius ille mihi, ''Gonzaga'', susurrat in aurem &nbsp; &nbsp; &nbsp; Quando novus Jesu nomine miles eris? Quid tibi cum titulis? quid magna palatia prosunt? &nbsp; &nbsp; &nbsp; Quid tibi, quod claras Mantua donat avos? {{Versus|55}}Pars quota laudis erit, varia si Marchio lingua &nbsp; &nbsp; &nbsp; Castilionaei diceris esse soli? Respice ''Lojolam'': titulorum insignia ponit, &nbsp; &nbsp; &nbsp; Major ut abjecta nobilitate foret. Dic age: cur illo nondum duce tendis in hostem {{Versus|60}}&nbsp; &nbsp; &nbsp; Adstringisque tuas ad sua bella manus? Haec ubi fatus Amor, lateri se junxit amicum: &nbsp; &nbsp; &nbsp; Primaque militiae signa fuere novae Neve recusarem, tedis ardentibus urget, &nbsp; &nbsp; &nbsp; Et sacro totas occupat igne fibras, {{Versus|65}}Quid facis? exclamo: ''Gonzagam'' mitius ure: &nbsp; &nbsp; &nbsp; Porrigimus victas in tua jura manus, Aut ego succumbam prosperati vulnere lethi: &nbsp; &nbsp; &nbsp; Aut ego ''Lojola'' sub duce miles ero. Si tempus petitur, quo primum exsarsimus, aetas {{Versus|70}}&nbsp; &nbsp; &nbsp; Incaluit flammis jam prope quinta meis. Aspice, ''Lojolidum''<ref>Impetrat a parente Marchione, ut Ecclesiastico habitu utatur.</ref> juvat ut praeludere castris: &nbsp; &nbsp; &nbsp; Praecingunt nostrum pallia nigra latus. Scilicet ex illo, quo nunc quoque carpimur igne? &nbsp; &nbsp; &nbsp; Purpura (crede) mihi nil nisi visa rubor. {{Versus|75}}Adde, quod et Christo castum<ref>Octennis castitatem Deo et Mariae vovet.</ref> mea corpora munus &nbsp; &nbsp; &nbsp; Tradiderim, Paphia non violanda face. Lilia Virgineis inerant tum forsitan aris; &nbsp; &nbsp; &nbsp; Illa mei, dixi, signa pudoris erunt. Hinc flos ille placet, istisque coloribus olim {{Versus|80}}&nbsp; &nbsp; &nbsp; Inque mei pingi lilia<ref>Cum liliis depingi solitus est.</ref> casta manu. Nec tamen idcirco fulgor mihi displicet ostri, &nbsp; &nbsp; &nbsp; Sertaque purpurei sanguinolenta rosae. Nimirum, quod amo, nomen bene pingitur illa, &nbsp; &nbsp; &nbsp; Sanguineo ''Jesu'' convenit iste color. {{Versus|85}}Milite me crescat ''Loiolae'' exercitus uno: &nbsp; &nbsp; &nbsp; Dignaque sanguinea bella movebo rosa. Sive jubes, visam postremis Japonas oris: &nbsp; &nbsp; &nbsp; Sive jubes, Brasilae barbara tesqua plagae. Audacem me fecit Amor: sit copia tantum, {{Versus|90}}&nbsp; &nbsp; &nbsp; Clausa petam rigida Sinici regna fera. Riccius<ref> Matthaeus Ricci Italus, primus Sociorum in Sinense regnum penetrat anno 1582.</ref> hos Italo perrupit robore vectes: &nbsp; &nbsp; &nbsp; Ut sequar, hic justa plus mihi parte favet. Nec vereor tepidis stillantia funera cultris: &nbsp; &nbsp; &nbsp; Est mihi, qui fosso pectore sanguis eat. {{Versus|95}}Si Japon Italo de sanguine crescere debet, &nbsp; &nbsp; &nbsp; Crescat: at ille mea sanguine crescat ager. Extera quid memoro? me bella domestica cingunt: &nbsp; &nbsp; &nbsp; Non expectato septus ab hoste premor. Nam pater immeriti clausum me detinet ira, {{Versus|100}}&nbsp; &nbsp; &nbsp; Vixque pedem primo limine ferre sinit, Credideram certe flecti potuisse rogando: &nbsp; &nbsp; &nbsp; Seu prece, seu lacrimis aggrederemur opus. Ivimus in blandas demisso poplite voces: &nbsp; &nbsp; &nbsp; Mollior at nostra non fuit ille prece. {{Versus|105}}Addidimus lacrimas: lacrimae volvuntur inanes: &nbsp; &nbsp; &nbsp; Excipe, quod flammas haec alit unda meas. Sic ego detineor patriis sine crimine septis? &nbsp; &nbsp; &nbsp; Nec video faciles inde, nec inde vias. Ah! utinam verum, quod primis mater in annis {{Versus|110}}&nbsp; &nbsp; &nbsp; Saepe mihi puero vaticinata fuit? Angele mi, (sic me puerum vocitare solebat) &nbsp; &nbsp; &nbsp; Angele mi, puris Angele digne rosis. Scilicet ut patrio de carcere liber abirem, &nbsp; &nbsp; &nbsp; Jam foret optatae penna parata fugae. {{Versus|115}}Defererem patrios, septa invidiosa, penates, &nbsp; &nbsp; &nbsp; Aeria properans ad mea vota via Et licet effusis stagnet Benacus<ref>Benacus, vulgo ''Lago di garda'': lacus est prope Castilionem.</ref> in undis, &nbsp; &nbsp; &nbsp; Tranarem liquidum jam novus ales iter. Non ego formido, ne lapsus ab aethere signem {{Versus|120}}&nbsp; &nbsp; &nbsp; Nomine ''Aloysius'' naufragus alter aquas. Daedalus Icarias<ref>Daedalus Atheniensis faber egregius fuit, quem Poetae fabulantur, alas cera sibi finxisse ad volandum , ut e Creta, ubi cum filio attinebatur, fugeret. Cum autem Icarus altius volaret, ardore solis liquefacta alarum cera in mare decidit, quod ex eo Icarium mare dictum est. De quo Ovid. lib. III Tristium: Icarus Icarias nomine fecit aquas.</ref> cera male finxerat alas? &nbsp; &nbsp; &nbsp; Non metuunt solvi, quas mihi finxit Amor, Sed fateor, locus hic tales non efficit: at quo &nbsp; &nbsp; &nbsp; Tendimus, ''Angelicos''<ref> Angelici Juvenis titulo a Gregerio XV Pontifice auctus est, anno 1612.</ref> efficit iste locus, {{Versus|125}}Quid referam, quoties volui, cum nascerer infans, &nbsp; &nbsp; &nbsp; Prima mihi tenuem testa fuisse casam? Quid referam, quoties ''Gonzagae'' nomina gentis, &nbsp; &nbsp; &nbsp; Esse queror votis invidiosa meis? I nunc, quisquis amas; magno de sanguine nasci: {{Versus|130}}&nbsp; &nbsp; &nbsp; Poena mihi, magnos quod numeremus avos. Interea toto quid versem tempore, quaeras &nbsp; &nbsp; &nbsp; Forsitan et patria dum vetor ire domo? Saepe fuga meditor: nec enim sic fugero primus: &nbsp; &nbsp; &nbsp; Fecit et hoc nobis ''Kostka''<ref> Stanislaus Kostka Vienna, ubi operam litteris dabat, occulte in Italiam profectus est, quo Societati se traderet, per iter multis favoribus ab Angelis et B. Maria cumulatus.</ref> Polonus iter, {{Versus|135}}Austriaca fertur juvenis fugisse Vienna, &nbsp; &nbsp; &nbsp; Et Latii ignotas corripuisse yias; Ne tamen incerto captaret devia gressu, &nbsp; &nbsp; &nbsp; Lampade succensa praevius ibat Amor. Nec fratrem impediit frarer, licet usque secutus, {{Versus|140}}&nbsp; &nbsp; &nbsp; Nec fuit abrupta praeda retenta fuga Sic fugiturus ego nuper quoque (vera fatebor) &nbsp; &nbsp; &nbsp; Ni fratrem frater praepediisse, eram. Quid, Rudolphe, paras? quid contra niteris? inquam: &nbsp; &nbsp; &nbsp; Obsistis votis quid puer ipse tuis? {{Versus|145}}Ah! sine me, quo ducit Amor: ditabere facto: &nbsp; &nbsp; &nbsp; Grande fugae pretium, Marchio, frater eris. Nequidquam fugit ille citus, meditataque prodit. &nbsp; &nbsp; &nbsp; Fortius occlusa praepedienda domo. Interea causis non apparentibus aeger, {{Versus|150}}&nbsp; &nbsp; &nbsp; Nescid quis dudum corpora languor habet. Saepe dapes inter, gemitus sine voce profundo: &nbsp; &nbsp; &nbsp; Miscentur lacrirms pocula saepe meis. Quosque imbres oculos vino impluit, ora resorbent? &nbsp; &nbsp; &nbsp; Ne desit pluviae vena perennis aquae {{Versus|155}}Prima mihi genitrix, inquit, ''Gonzaga'', laboras? &nbsp; &nbsp; &nbsp; Prima malam febrem dixit: amoris erat. Accitur Medicus, tentatur pollice νena: &nbsp; &nbsp; &nbsp; Jussaque dilutae potio fertur aquae. Quid facitis? (dixi, si me tenet ignea febris, {{Versus|160}}&nbsp; &nbsp; &nbsp; Sedare hos aestus unica lympha potest. Parce Parens, natum medico corrumpere potu: &nbsp; &nbsp; &nbsp; Sanus erit; tantum, quo cupit ire, sine. Sic mihi lux agitur, neque noctis amicior hora est, &nbsp; &nbsp; &nbsp; Nec minus est lacrimis fertilis illa meis. {{Versus|165}}Ut quid enim toties deludor imagine somni, &nbsp; &nbsp; &nbsp; Dum subit irrepens lumina fessa sopor. Nam prope nunc videor Latios accedere muros &nbsp; &nbsp; &nbsp; Nunc ''Lojolaeas'', tecta cupita, fores. Jam videre sacra describere nomen in albo, {{Versus|170}}&nbsp; &nbsp; &nbsp; Et circum pulli corpore veste tegi, Est etiam, qui me suspiria ducere narret, &nbsp; &nbsp; &nbsp; Verbaque cum somnis mista ciere meis. Jam fontem, ''Gonzaga'', tenes: (ita dicere narrat) &nbsp; &nbsp; &nbsp; Plenaque jam ''vivae'' pocula sumis ''Aquae''. {{Versus|175}}Ah! utinam media dicamus talia Roma, &nbsp; &nbsp; &nbsp; Nec toties, sensus fallat imago meos! Certe ego cum somno linquor, seu mane rubente, &nbsp; &nbsp; &nbsp; Seu subito casu, lumina nostra madent. Vel quia sopitos luserunt gaudia sensus: {{Versus|180}}&nbsp; &nbsp; &nbsp; Vel quia cum somno rapta fuere meo. Est mihi funerei pendentis ab arbore Christi &nbsp; &nbsp; &nbsp; Effigies rubeis<ref>Solitus fuit Aloysius secreto in cubili coram Crucifixi imagine saepius orare et flagellis acriter se caedere.</ref> conspiciendi notis. Illi saepe meos commendo moestus amores: &nbsp; &nbsp; &nbsp; Accipit amplexus saepius villa meos. {{Versus|185}}Christi, per has lacrimas, per et haec suspiria dico: &nbsp; &nbsp; &nbsp; Fac, precor, o! socium me tibi jungat Amor. Nec labor efficere est: similes prope dicimur ambo: &nbsp; &nbsp; &nbsp; Tu cruce, detineor carcere fixus ego. Effundis lacrimas, oculis rorantibus asto? {{Versus|190}}&nbsp; &nbsp; &nbsp; Sanguine membra rubes, et mihi sanguis abit. Ite flagra in fontem, rubicundi currite rivi, &nbsp; &nbsp; &nbsp; Quo mea sanguineis culpa lavetur aquis. Et sitio, exclamas: sitio quoque: scilicet intus &nbsp; &nbsp; &nbsp; Quo cremor; ad ''Vivas'' ignis anhelat ''Aquas''. {{Versus|195}}Ulterius nihil est, nisi tecum ut dicere possim, &nbsp; &nbsp; &nbsp; (Et cupio) Natum deseris ergo Pater? Deserat, o! utinam, quem sic male servat et odit: &nbsp; &nbsp; &nbsp; Ah! precor, admissi poena sit illa mei. Haec ego: sed quoties Christo damus oscula: meque {{Versus|200}}&nbsp; &nbsp; &nbsp; Applicitum blandi crux fovet ista mora. Nescio, quae mihi vox taciti demissa per aurem, &nbsp; &nbsp; &nbsp; Quid ''Gonzaga'', times? Tu meus, inquit, eris. Fac tantam ut constes: Romam tua vota ferantur: &nbsp; &nbsp; &nbsp; Postmodo cum votis ipse ferere tuis. {{Versus|205}}Altera vox vera est: Romam mea vota feruntur: &nbsp; &nbsp; &nbsp; Altera sed mallem vox modo vera foret. Quis prohibet? jubet ire Deus: mea dextra, siste: &nbsp; &nbsp; &nbsp; Caetera sunt pedibus conficienda meis. Fallimur? an toties duro placuisse parenti, {{Versus|210}}&nbsp; &nbsp; &nbsp; Quae meruit pietas praemia, carcer erit? Huc adhibe vultus, poenae solamen, Alexi<ref name="byra"> Ambo enim paternos penates reliquerunt, ut Deo vacarent.</ref>, &nbsp; &nbsp; &nbsp; Tuque fave coeptis, o! Calibyra<ref name="byra"></ref>, meis. Grande rudimentum posui, neque vicimus hostem: &nbsp; &nbsp; &nbsp; Sanguine quo propior, fortius ille nocet. {{Versus|215}}Ah! melius, redeat prisci bona temporis aetas; &nbsp; &nbsp; &nbsp; Et faveat, vobis qui bene favit Amor. Tu quoque ''Kostka'' fave, cupidumque amplectere fratrem; &nbsp; &nbsp; &nbsp; Si pater ille mihi, qui tibi frater erat<ref>Claudius Aquaviva, cui quondam Stanislaus Kostka in Tyrocinio Romano convixerat.</ref>. Quid? quod jam caelo MARIAE jungeris? illinc, {{Versus|220}}&nbsp; &nbsp; &nbsp; Quod cupio auxilium, tu mihi ferre potes. Dic age, si profugus praeeunti jungar Jesu, &nbsp; &nbsp; &nbsp; Judice vel tanto quod mihi crimen erit? Hunc Solyme vidit sine matre, et crimine: quamvis &nbsp; &nbsp; &nbsp; ''Mariae'' madidas viderit illa genas. {{Versus|225}}Cur sic non fugio? non hoc ego defero matrem: &nbsp; &nbsp; &nbsp; Porrigit haec victas in mea vota manus. Attamen expecto, donec, pater optime, Roma &nbsp; &nbsp; &nbsp; Des mihi captandae signa cupita viae. Inde velim dicas, quam jussa capessere promptus: {{Versus|230}}&nbsp; &nbsp; &nbsp; Et, precor, ut tantae sint ea lucra morae. Ergo fave, longas neque gaudia differ in horas: &nbsp; &nbsp; &nbsp; Sed cito, (namque potes,) me properare jube, Per lacrimas oro (quoniam tibi scribimus illis) &nbsp; &nbsp; &nbsp; Aspice, in hoc pallent quam mea scripta loco. {{Versus|235}}Per sacros Nati, per castos Matris amores: &nbsp; &nbsp; &nbsp; Utraque visceribus nomina scripta meis. Per si quid terris usquam post sacra, Deumque, &nbsp; &nbsp; &nbsp; ''Loiolidum'' populo charius esse potest. Da mihi te facilem, nec duro perlege vultu. {{Versus|240}}&nbsp; &nbsp; &nbsp; Quae postrema meus verba libellus habet. Uror, ut accenso peritura bitumine cera &nbsp; &nbsp; &nbsp; Liquor, ut expressa de nive manat aqua. Adde meas socio lacrimas, ''Aquaviva'', fluente, &nbsp; &nbsp; &nbsp; Et domitor flammae sis, ''Aquaviva'', meae. </poem> ===Notae=== <small><references /></small> ==Epistola VII. <br>Berchmannus B. Virgini Aspricollensi.== <i>Argumentum. </i> <i>Joannes Berchmannus Belga, Diesthemii Brabantiae oppido natus honestis parentibus, cum a prima pueritia virtutem coluisset: tandem B. Virginis patrocinio, quam eximie ac singulariter semper in amoribus et cultu habuit, in Societatem admissus est, Meihliniae Anno Christi 1616, aetatis circiter 18. Cum autem absoluto Tyrocinio inde Romam missus esset ad Philosophica studia; mirum quanto illic animo, litteris juxta et virtuti incubuerit. Quippe crescente in dies erga Deiparam Virginem ejusque immaculatam Conceptionem affectu eo tandem processit, uti venerabili Sacramento, ejusdem Virginis Conceptionem Immaculatam propugnandi, qua voce, qua stylo, votum, etiam scripta syngrapha nuncupavit. Hanc igitur cum Epistola ad B. Virginem Aspricollensem in Belgio, ubi puer ex Diesthemii vicinia frequentior, primosque ad virtutem igniculos conceperat, ab eo transmitti hic fingimus, inter alia ejusdem Sacelli anathemata et donaria, appendendam. Porro in hac Epistola varia commemorat beneficia, qua privatim sibi ipsi, publiceque Societati a B. Virgine collata praedicat: atque eo animum erigit ad ejusdem Virginis Conceptionem Immaculatam, quicumque terrarum mittatur, propugnandi: et scriptis etiam posterorum memoriae afferendi. Sed eo Berchmanni affectu Deus ipse, ac Deipara contenti fuere: siquidem post paulo annos duntaxat 22. natus Romae obiit. Et relicta non exiguae sanctitatis opinione, anno Christi 1621. Idibus Augusti.</i> P. Virgil. Cepario in ejus vita parte 2. SYMBOLUM. <poem> [[Fasciculus:Berchmannus symbolum.jpg|450px]] </poem> Aegyptii ciconia et cane gratitudinem exprimebant: nos eisdem Berchmanni gratum animum, quo Virgini, quidquid boni possidet, acceptum refert. Ne igitur mirere, expressam in Symbolo celeritatem: bene enim in referendis gratiis aut curritur, aut volatur. <hr> ''Ne fors oblivia culpent.'' <hr> <poem> Diva cui ''Montis'' culmen sacratur ''Acuti'' &nbsp; &nbsp; &nbsp; Qua tibi vicinas Demera<ref>Demera fluvius Sichemium alluens, juxta quod Aspricollensis Virgo colitur.</ref> volvit aquas: Da veniam, et parvae cursum permitte tabellae: &nbsp; &nbsp; &nbsp; Natalem repetit<ref>Diesthemium oppidum, Berchmanni patria, milliario parvi Sichemio distans.</ref> scilicet illa locum. {{Versus|5}}Nec tamen illa venit patrios visura penates, &nbsp; &nbsp; &nbsp; Missaque ab Ausoniis Belga futura plagis. Te petit, et pictis tua templa micantia votis. &nbsp; &nbsp; &nbsp; Haec illi captat causa fuere vita. Exigui (fateor) constant mea munera charta: {{Versus|10}}&nbsp; &nbsp; &nbsp; Charta tamen flammas continet illa meas, Nempe mihi, tacitis dum texo rosaria labris, &nbsp; &nbsp; &nbsp; Et vultu, et palla constitit albus Amor. Casta placent: cultu sic te quoque visimus,inquit: &nbsp; &nbsp; &nbsp; Primoque Mariae tempora casta placent. {{Versus|15}}Haec ubi: templa petit, manibusque prehensat amicis: &nbsp; &nbsp; &nbsp; Moxque Deo coram plura loquemur, ait. Vix loca contigeram, qua devenerandus in ara &nbsp; &nbsp; &nbsp; Triticeo Jesus conditus orbe latet. Cum subito, ecquid adhuc dubitas subscribere, dixit: {{Versus|20}}&nbsp; &nbsp; &nbsp; Scribe: Deus voti testis et auctor adest. Scribo igitur, movet ille manum; juramus uterque. &nbsp; &nbsp; &nbsp; O, Amor! ah! voti fida tabella mei. Jamque parabat iter, prope qua Sichemia tellus &nbsp; &nbsp; &nbsp; Porrigit umbroso templa colenda jugo. {{Versus|25}}I felix (dixi) pia pagina: nomina tolle, &nbsp; &nbsp; &nbsp; Nec locus hic ''Asper'', nec tibi durus erat: Saepe jugum scandi faxis acclive? nec nunquam &nbsp; &nbsp; &nbsp; Laeserunt teneros aspera saxa pedes. Quin meminisse juvat, facilisque recursat imago, {{Versus|30}}&nbsp; &nbsp; &nbsp; Cum puer huc socia matre sequebar iter. Mane erat, et vitreas Aurorae semina guttas &nbsp; &nbsp; &nbsp; Sparserat irriguo Lucifer ortus equo. Protinus egredior portis, circum undique sylvae, &nbsp; &nbsp; &nbsp; Perque viam molli gutture cantat avis. {{Versus|35}}Crediderim, didicisse meos de Virgine sensus: &nbsp; &nbsp; &nbsp; Et tibi, Diva, sacros instituisse choros. Interdum quoties effingimus ore ''Mariam'', &nbsp; &nbsp; &nbsp; Et silet, et flexo poplite plaudit avis. Ipse ego de globulis (globulos tua serta tenebam) {{Versus|40}}&nbsp; &nbsp; &nbsp; Permistas cupidis passibus addo preces. Mox ubi conspecta est primum domus addita colli, &nbsp; &nbsp; &nbsp; Auget et haec animos; ut properemque, facit. Ah! quoties (recolo) cura studioque videndi &nbsp; &nbsp; &nbsp; Proruit, et summam pes male fixit humum! {{Versus|45}}Templa tenebamus: tua me rapiebar imago &nbsp; &nbsp; &nbsp; Querna; sed ad flammas cerea facta meas, Hic ego Berchmanni (dicebam) Virgo clientis &nbsp; &nbsp; &nbsp; Si memor es, vultu nec minus aure fave Parvus amans quamvis, magno tamen igne peruri {{Versus|50}}&nbsp; &nbsp; &nbsp; Optat, et in cultus fortiter ire tuos, Scis, mea lux, inquam, materna<ref>Sabbato natus est Berchmannus, eodemque Societatem ingressus, ac demum eodem sepultus.</ref> ut fusus ab alvo, &nbsp; &nbsp; &nbsp; Concessi in titulos, et tua jura puer Sabbata lucebant niveo splendentia cultu: &nbsp; &nbsp; &nbsp; Ille dies vitae candidus augur erat. {{Versus|55}}Non ego diffiteor, sensi tua spicula, sensi &nbsp; &nbsp; &nbsp; Spicula Virginei tunc bene facta manu. Nec eruor hoc fluxit de vulnere, lacrima fluxit: &nbsp; &nbsp; &nbsp; Et pueri molles immaduere genae. His mihi crescebant repetitis corpora votis, {{Versus|60}}&nbsp; &nbsp; &nbsp; Mensque mihi pariter fortior intus erat Pestifer invidit, sed castis viribus Orcus; &nbsp; &nbsp; &nbsp; Non profecturas induit ille minas. Scilicet a sacris Laribus fortasse redibam, &nbsp; &nbsp; &nbsp; Et vagus implexo calle viator eram. {{Versus|65}}Cum nigra<ref>Revertens ab aede Virginis, et per sylvam errabundus, subito atque horribili tonitru percellitur maleficio sagae, quae specie felis ad pedes ejus evanuit tonitru ipso ac fulgure, intra fragorem ac metum saevientibus.</ref> nox caelo praetexitur, humida nimbis, &nbsp; &nbsp; &nbsp; Et tonitru rutilas mox paritura faces, Saga fuit (memini) sic, sic, o perfida, dixi, &nbsp; &nbsp; &nbsp; Bella cie, stimulos nil nisi felis habes. Vix ea fatus eram: cum lapso fulmine, felis {{Versus|70}}&nbsp; &nbsp; &nbsp; Ungue minax nostros, corruit ante pedes, Interea, Virgo, castris adscribor Jesu: &nbsp; &nbsp; &nbsp; Nec fuit hoc sine te praesidioque tuo. Prima rudimenti tellus Mechlinia<ref>Mechlinia Brabantiae urbs super alia Concilio Regio nobilis; in qua Domus probationis Provinciae Flandrobelgicae Societatis Jesu.</ref> testis: &nbsp; &nbsp; &nbsp; Haec mores vidit composuitque meos. {{Versus|75}}Imus in Ausoniam: (sed quid tamen omnia narrem) &nbsp; &nbsp; &nbsp; Et comes ad Latias sis mihi, Diva, plagas. Ah! quoties sensi pluvio data vincula caelo, &nbsp; &nbsp; &nbsp; Ne rueret subitis turbidus imber aquis. Te duce concretas nivibus transcendimus Alpes<ref>Alpes montes altissimi et perpetuis nivibus operti, Italiam a Gallia separantes.</ref>, {{Versus|80}}&nbsp; &nbsp; &nbsp; Saxaque nocturno lubrica facta gelu Nec tamen obrigui, cecidi minus: arcuit isthaec, &nbsp; &nbsp; &nbsp; Qui tuus in nostro pectore flagrat amor. Mox ubi Lauretae tandem successimus aedi, &nbsp; &nbsp; &nbsp; Sensi me totis incaluisse fibris. {{Versus|85}}Scilicet intus<ref>Pridie Natalitiorum Christi Lauretum appulit, ubi totam noctem magno aestu animique solatio transegit.</ref> eras, sed erat quoque parvulus intus: &nbsp; &nbsp; &nbsp; Jactabas geminas tuque puerque faces. Hinc Latiae postquam penetravi moenia Romae, &nbsp; &nbsp; &nbsp; Templaque polluto non adeunda pede, Nescio qui memet ''Ferrati''<ref>Templum B. Virginis Romae, quod vocant ''Di grotta Ferrata''; prodigiose a S. Nilo, ubi ejusdem etiam corpus asservatur, conditum: ad quem locum magnus est populi concursus eoque itare soletus Berchmannus.</ref> nominis aedes {{Versus|90}}&nbsp; &nbsp; &nbsp; Nilaeaeque rapit relligionis opus. ''Aspera'' cesserunt, redeunt ''Ferrata'': sed ambo &nbsp; &nbsp; &nbsp; Sub duro blandum nomine pondus habent. ''Aspera'' sic nunquam, sic nunquam ''Ferrea ''Virgo &nbsp; &nbsp; &nbsp; Este solet, votis semper amica meis; {{Versus|95}}Quid tamen haec memoro? ''Loiolae'' plura ministras, &nbsp; &nbsp; &nbsp; Quae post in natos dividit ille suos. Testis eris<ref>P. Martinus Guttierez Hispanus coactam sub toga B. Virginis Societatem universam conspicit.</ref>, Guttiere, cui testata Mariae &nbsp; &nbsp; &nbsp; Foedera Virgineus prodere jussit Amor, Forsitan orabas primo calefactus Eoo {{Versus|100}}&nbsp; &nbsp; &nbsp; Inque tuis oculis Virginis ara fuit. Da veniam, Mater, votis traducimus, inquis: &nbsp; &nbsp; &nbsp; Quae tibi cura mei, discere gestit Amor. Integra fovisti maternas castra sub ulnas; &nbsp; &nbsp; &nbsp; Nunquid et exiguae cura Cohortis erit: {{Versus|105}}Dixerat haec: subitoque in lumina Diva refulsit, &nbsp; &nbsp; &nbsp; Virgineum laxo pectus operta sinu. Et prior: ecquid adhuc dubitas, Guttiere? vereri &nbsp; &nbsp; &nbsp; Desiste, ''Loiolae'' castra fovemus, ait, Nec mora: laxa togae subter confinia, totus {{Versus|110}}&nbsp; &nbsp; &nbsp; ''Loiolidae'' populus Virginis hospes erat. Hac mihi sub palla quae non fiducia crescit, &nbsp; &nbsp; &nbsp; Et rapit obstrictas ad pia bella manus? Vincimus hinc, Mater: nudoque<ref>Berchmannus rosario B. Virginis collo imposito cubare et dormire solitus.</ref> rosaria collo &nbsp; &nbsp; &nbsp; Erudiunt somnos in mea lucra meos. {{Versus|115}}Si quis (ut in somno) furvus surrepserit hostis, &nbsp; &nbsp; &nbsp; Turbidaque ignavis sensibus arma movet. Protinus appositi pavefactus imagine serti &nbsp; &nbsp; &nbsp; Diffugit obscuri noctis in antra fuga. Quid moror hic, Virgo! tuus o! Berchmannus ad Indos {{Versus|120}}&nbsp; &nbsp; &nbsp; Gestit et extremos orbis adire Sinas. Quique nigris Brasilus Phoebea lampade membris, &nbsp; &nbsp; &nbsp; Horret, et humanam dicitur esse dapem, Proruet huc velox, motique citatior aura: &nbsp; &nbsp; &nbsp; Nil hunc barbaries, nil fera tela movent. {{Versus|125}}Candida Virgineis agitabit praelia signis, &nbsp; &nbsp; &nbsp; Candidus et nivea te duce victor erit. Quin et te ''Puram'' cum toto edixerit orbe, &nbsp; &nbsp; &nbsp; Impressis figet<ref>Votum emittit, primum librum (si edere contingat) de Immaculata Virginis Conceptione scribendi.</ref> casta trophaea typis. Interea dum crescit adhuc, et fingitur aetas, {{Versus|130}}&nbsp; &nbsp; &nbsp; Pendeat ad postes ista tabella tuos: Berchmannus ''puros'' Divae ''tutabitur ortus: '' &nbsp; &nbsp; &nbsp; ''Sic amat et scripto testificante vovet. '' ''Tu quoque fac, mea Diva, nigro quam carus amictu, '' &nbsp; &nbsp; &nbsp; ''Tam tibi sit niveo pectore carus amans. '' </poem> ===Notae=== <small><references /></small> ==Epistola VIII. <br>Societas JESU filiis suis anno suo saeculari.== ''Argumentum'' ''Cum hactenus hoc Tertio Epistolarum Libro nonnulla tractaverim, quae ad Societatem pertinebant: placuit hic quasi corollarii in modum, ejusdem Societatis, quam per prosopopoeiam hic inducimus,Epistolam addere. Scribit autem illa ad ''Suos'', qui in acie, et campo (ut ita loquar) caeteris ad caelestes palmas admissis, adhuc decertant. Et vero consentaneum visum est, quando annum Saecularem fundata ab ''Ignatio Societatis'' agimus: praeclara facinora commemorare quae Majores nostri ad Dei gloriam, salutemque animarum patraverunt. Quod ipsum hac Epistola attingere studui; ''Societatem'' ipsam ''Suis'' scribentem inducendo, eisque Majorum exempla ad virtutum veluti imaginem quandam exhibendo, acrius stimuletur, accendaturque ad imitandum. Porro neque inter scribendum rationes alias omisimus, quibus momenti aliquid inesse videri poterat ad suasionem: tametsi ad animatos suapte ''Socios'' sermo sit; neque enim vetitum, quod vulgato proverbio dicimus. ''Currentibus addere calcar. SYMBOLUM. <poem> [[Fasciculus:SI filiis symbolum.jpg|500px]] Palma arbor et phoenix avis saecula patiuntur: nihilo secius ''Societas'' centum jam annos adulta, et florens. Quippe ut Palma adversorum pondere pressa, at non oppressa: et supra Phoenicis annos senectam ignorat, nedum exuit. Quam ergo jure, faventibus caelo, terraque, ejusdem postibus affixeris! </poem> <hr> ''A Saeculo et usque in Saeculum. '' <hr> <poem> Illa ego transmissis coelo notissima turmis, ''Loiolae'' proles, ''Loiolidumque'' parens Pauca ''Meis'' scribo, quos Magni castra Tonantis, Exercent, et adhuc infimus orbis habet. {{Versus|5}}Scribendi aeque causa levis: centesima messus Exiit, et nivibus cana cucurrit hyems: Ex quo Romani sacras ad Praesulis<ref>Pauli Tertii Pontificis Maximi, anno 1540 DD. Consimae et Damiano sacris feriis, 27. Septembis. <small>''(locus notae certus in editione perditus est.)''</small></ref> arces, ''Loiolidas'' coepi Mater habere viros. Est aliquid, Phoenix toto cum vivida saeclo, {{Versus|10}}Instruit aggestos in sua busta crocos. Est aliquid palmae, centum crevisse per annos Totque hyemes nitidi sustinuisse coma. Talis ego: talem chari spectate Nepotes, ''Loiolidae'' peperit quos mihi fortis Amor. {{Versus|15}}Noscimur? an quoniam mihi littera fulgurat auro, Nescitur praesens unde movetur opus? Illa ego fum, Magni qui Nomine dicor Jesu Semper in hostiles fortis itura globos, Forsan at hic aliquis motus novitate requirat, {{Versus|20}}Cur mea sit rutili scripta tabella nota, Laetitia prodendus amor, victoria luce: Non facit ad palmas littera nigra meas. Sic quoque ''Loiolides''<ref>Solebat Ignatius Sanctorum res gestas vario picturae genere, et quam clarissimis litteris in codicem referre. ''Maffeius lib. 1. c. 3.</ref> rutilo pinxisse colore Fertur, caelitibus quod bene cessit opus. {{Versus|25}}Inspice quae scribo, proles mea, disce parentem: Materies oculos exigit illa tuos. Mons fuit, Empyreo similem prope dixeris: illi Diffusum toto vertice lumen erat Huc ego, centenus vixdum diluxerat annus, {{Versus|30}}Rapta fui, Natos intuitura meos, Scilitet exceptam passa me sustulit ala Peniger, et Jesu nomine pictus Amor. O! ibi quid vidi! fas sit mihi visa referre, Nec pigeat scriptis quaeque norare meis. {{Versus|35}}Montis in ascensu, primique ad limina clivi, Qua structus rutila fronte micabat apex. Aliger occurrit vultuque, habituque decorus, Atque prior: Genitrix Optima, vivis? ait. Bis tibi lustra decem partu fluxere secundo, {{Versus|40}}Nec tamen hinc ulli facta videris anus. Non tibi dens putris, non foedo pupula fluxu? Infecit castas non tibi ruga genas. Junge manum, et quantis caelum depinxeris astris, Quaeque illi dederis sidera, visa dabo. {{Versus|45}}Dixerat haec, junxique manum, rapidoque volatu Constitimus claras protinus ante fores. Aurea gemmati prostabant limina valuis, Ostiaque appicto splendidiora Deo<ref>Nomine ''Jesu'' quod Societatis Symbolum, atque insigne est.</ref>. Protinus agnovi, tacitoque in pectore dixi; {{Versus|50}}''Loiolidae'' populum continet iste locus. Mox mihi diducto patuerunt atria poste, Atria conspectus detinuere meos. Et stupor invasit: nec sic tamen ille nocebat, Quin fierent oculis pervia quaeque meis. {{Versus|55}}Scilicet haec aderant Natorum longa meorum Agmina, perque gradus stantia cuncta suos. Parte loci summi claros ''Loiola'' per ignes, Ut bello, palma sic quoque primus erat. Pone pares cura, quos vidit Roma quaternos<ref>Quatuor Praepofiti Generales, qui S. Ignatium in admintstranda Societate exceperunt, videlicet, Jacobus Lainius et Franciscus Borgia, Everordus Mercurianus, Claudius Aquaviva.</ref> {{Versus|60}}Flectere solliciti publica lora manu. Stabat et hic, sed parva cohors, quos Insula cinxit<ref>Societas enim voto se obstringit non admittendi honores, aut praelaturam Ecclesiasticam, nisi summi Pontificis imperio: quo pacto creati Cardinales Toletus et Bellarminus, et Patriarchae Aethiopiae Andreas Ovideo et Joannes Nugnes Barretus, aliique pauci Episcopi.</ref>, Abstulerantque meo maxima jussa sinu, Caeteraque Imperiis gens didita neve lateret, Tradabant docta jusque, piumque manu. {{Versus|65}}Parte alia domitis stabat ''Xaverius'' Indis, Primaque Japonicae faxque, salusque plagae. Plurimus hunc populus circumque minutula turba<ref>Infantes innumeri, quos sacro baptismate alluit, caeloque transmisit.</ref> Constiterat, sacris lota recenter aquis. Candidulae vestes illis, meliorque parentum {{Versus|70}}Sanguine formoso lacteus ore color. ''Riccius''<ref>Matthaeus Ricci Italus, primus Sociorum in regnum Sinense penetrat.</ref> hic etiam, Sinas qui primus in oras Venit, et a Batavis ''Barzius''<ref>Caspar Barzaeus Hollandus, mira in Indiis operatur.</ref> ortus aquis. Vidimus et claros ''Anchietae''<ref>Joseph Anchieta Brasiliae Apostolus, et sui temporis Thaumaturgus: cui aliquando aves marinae advolarunt eum a solis arboribus obtensis alis defensurae.</ref> ad lumina vultus, Cui quondam aequoreas vela dedistis aves. {{Versus|75}}Quid reliquos memorem, perstringere crimina doctos, Faustaque pacificis bella movere tubis? Hic ''Strada''<ref>Franciscus Strada Hispanus.</ref>, ''Barradas''<ref>Sebasitianus Barradius Lusitanus.</ref>, facundi ''Palmius''<ref>Benedictus Palmius Italus.</ref> oris, ''Augerio''<ref>Edmundus Augerius, et</ref> comes hac parte ''Cotonus''<ref>Petrus Cotonus Galli, eximiique divini Verbi praecones.</ref> erat, Hic etiam, quondam qui Nomine<ref>Itemque Petrus Canisius Belga Noviomagensis Germaniae Apostolus.</ref> notus, et ore {{Versus|80}}Dicitur impuros perdomuisse canes. Inde per et sedes, qua se aurea pulpita tollunt, Vicimus aggestis lucida castra libris. ''Suarius''<ref>Franciscus Suarez Lusitanus.</ref> hic aderat, sed et hic quoque 17 ''Lessius''<ref>Leonardus Lessius Belga, insignes Theologi.</ref>: et tu Ausus es immunda qui sacer ire via<ref>Thomas Sanchez, vitae Sanctitate et Castimonia clarus, qui de Sacramento Matrimonii ingentem librum composuit.</ref>. {{Versus|85}}''Pazius''<ref>Jacobus Alvarez de Paz, Theodidactus a B. Virg. Latinae linguae usum accipit, et libros scribens in ecstasim rapitur.</ref> oratas clarus quoque nomine Divae, Aptabat Latios ad sua scripta modos. Caetera quid referam? longum est memorare quot illic Spectandos dederint aurea castra duces. Interea medio qua se locus explicat ignes {{Versus|90}}In liquidas circum visus abire faces: Prostabant rutili Heroes, queis purpura testis, Cingebatque sacras laurea vitra comas. Ante alios isthic ''Antonius''<ref>Antonius Criminalis, domo Parmensis, ad cujus nomen fit allusio, primus Sociorum Martyrium subit.</ref> emicat: illi Heu! male quam nomen criminis horror erat. {{Versus|95}}Pone enses, fractaeque rotae, palique jacebunt, Lignaque in arsuros non reditura rogos. Vidimus affusam deno quater ordine turmam<ref>Ignatius Azebedius dum in Brasiliam navigat, cum 40. Sociis, ab Haeretico Pirata capiuntur, et in odium fidei occiduntur.</ref>, Quae fuso aequoreas sanguine tinxit aquas, Vidimus ''Henricum''<ref>Ηenricus Garnettus, dum ab Haereticis in Anglia suspendio intermittitur: spica sanguine ejus conspersa, Martyris vultum prodigiose exhibit.</ref> pictoque in sanguine vultus, {{Versus|100}}Quos orbi quondam spica Britanna tulit. Plurimus hic etiam Japon<ref>Plurimi Martyres in Japonia e Societate, uti Carolus Spinola Italus et alii, lento igne adusti. Nonnulli violenta aqua infusion novo tormento excruciati.</ref>, seu clarior igni, Fortior aut pota saepe superstes aqua. Has ego dum coram lucentes conspicor umbras, Visaque ''Mastrilli''<ref>Franciscus Mastrillus Neapoli 3. Jan. 1634. a S. Xaverio prodigiose sanatus, invitatusque ad conversionem Gentilium, Nangasachi in Japonia pro fide occiditur 1637.</ref> Martyris umbra fuit, {{Versus|105}}Scilicet a collo restis pendebat Imago<ref>lmago, ad S. Xaverii, qua apparuerat, speciem depicta, multis terra marique prodigiis inclaruit: Uti hoc anno saeculari Societatis 1640. Atrebati, in Philippo Penantio Adolescente, qui atrocibus morbis agitatus, eadem imagine sanitatem recuperavit. Quod P. Pennoquius lib. 3. Eleg. Anni Saecularis Societatis Jesu, quinque Elegiis eleganter expressit.</ref>, Saepius extremis facta medela malis Quid? quod et his fulgent argentea lilia turmis. Quae properus casto pollice legit Amor, Hic ''Kostka Gonzagae'' comes, flos additus albet, {{Versus|110}}Quique ''Brabantino'' prodiit alter agro<ref>Joannes Berchmannus Belga Romam missus, ubi sanctissime obiit anno aetatis 22 Christi 1621.</ref>. Plurima praetereo: vos facto insistite calli, Si patrum virtus, si pia facta movent. Neu frustra moneam: locus est quoque plurimus illis: Elige, quo demum quisque manere velis. {{Versus|115}}Audior? an contra studiis frigentibus, edat Dissimilis proavo facta pudenda nepos? Fallimur o! certum est, sensu peccavimus isto: ''Loiolides'' nullus degener esse potest. Utque fit hoc verum: tabulae servatur imago, {{Versus|120}}Est ubi promissi littera scripta memor. Scripsisti, certum est: hoc saltem parce negare? Loiolidae ''proles, tu mihi mater eris.'' Quin etiam (memini) dixisti saepe: ''videbit ''(Hoc voveo) ignavum me quoque nulla dies.'' {{Versus|125}}''Per probra detur iter: probris ientabimus ire:'' ''Materies pugnae convenit illa meae.'' ''Cur (rogo) sacratos dum Jesu sector amores,'' ''Illius renuam signa, probrumque sequi?'' Hoc, quisquis Meus es, vovisti: cur modo solvit {{Versus|130}}Te metus, aut repens in tua facta pudor. Eia age, pone metum: duce quo nova proelia captas. Is tecum innumeri militis instar erit. Huc igitur properate mei, gens aemula, Nati: Nec mea mobilibus tradite verba Notis. {{Versus|135}}Paucis multa fero: montes vitate propinquos: Ist locus crebro fulminis igne tonat. Tutius est imas gressu percurrere valles: Aureus hoc vobis calle praeivit Amor. Si tamen et formam fors expediatis? et unde, {{Versus|140}}Quove modo coeptum conficiatis iter ''Loiolides'' vobis, ne quid peccetis eundo, ''Xaverius'' vobis saepe legendus erit. Ite igitur, totoque alacres excurrite mundo: Sic bene vos ''Jesus Divaque'' semper ament. {{Versus|145}}Sic bene conceptis crescant incendia flammis, Perque male affusas non minuantur aquas<ref>B. Franciscus Borgia dicere solitus erat, Societatem tamdiu florentem fore, quamdiu obtrectatorum calumniis impeteretur.</ref>. Interea saeclo primum, labente, secundi Dux etiam vobis ''Mutius''<ref>''(Videtur haec nota in editione perdita esse.)''</ref> alter eat. Ille novos cunctis feliciter inchoet annos, {{Versus|150}}Impicat, et ferus quae canat acta, nepos. Cumque sibi tarde venientibus ordine fatis, Supremum emoriens clanxerit albus olor: Addemus tumulo: ''Rexit feliciter omnes,'' ''Nec me, quamquam auctam prole, reliquit anum.'' </poem> ===Notae=== <small><references /></small> F I N I S qhu4vqqlv7pskemuciswpxug2p129m8 274045 274044 2026-07-20T20:45:36Z Demetrius Talpa 13304 274045 wikitext text/x-wiki {{titulus2 |Scriptor=Ioannes Vincartius |OperaeTitulus= Sacrarum Heroidum epistolae |Annus=1639 |Genera=epistulae, elegi |Fons=[[Liber:IoannisVincartiiSacrarumHeroidumEpistolae.pdf|liber]] |Editio=Moguntiae 1737 }} <poem> <big>''R. P. Joannis Vincartii Gallobelgae Insulani''</big> <big>''e Societate Jesu ''</big> <big>'''Sacrarum Heroidum epistolae'''</big> editio novissima Moguntiae sumptibus Joannis Friderici Krebsii, bibliopol. academici, anno MDCCXXXVII </poem> =Liber I.= ==Epistola I. <br>Maria Christo.== ''Argumentum'' ''Cum Hebraeis lege sancitum esset, ter anno Jerosolymam templum adirent; eoque Joseph, ex more cum MARIA et puero JESU jam duodenni, profectus esset in Paschate, qui dies apud Judaeos praecipuae observantiae, et cultus erat: accidit, ut Jesus clam parentibus, facta ablatione Nazarethum revertentibus, Jerosolymae remanserit. Quod statim MARIA, ad primam scilicet reditus vesperam animadvertit: siquidem puerum antehac viris permistum arbitrata, qui diversam a feminis viam tenebant: subito vi ingentis doloris saucia, filio requirendo animum pedesque convertit. Verum cum Jerosolymae diem jam tertium partim labore itineris, partim luctu atque angore fatigata, frustra impenderet; hanc Epistolam ad eum scribit, mittitque per Angelum. In hac autem quidquid questus et lacrymarum maternus amor exprimit, operose adhibet: tum et rationum momenta precesque aggerit, quibus amissum profugumque inducat, ut quantocyus revertatur, seseque matri afflictissimae restituat'', Luc. 2. SYMBOLUM. <poem> [[Fasciculus:Maria symbolum.jpg|450px]] Turtur hic et ''Virgo'' uti loco proximae, ita et simul gemunt: turturi enim id proprium esse docet ''Plinius'' et ''Virg''. Eclog. 1. ::Nec gemere aeria cessabit turtur ab ulmo. Si causam inquiras, certe ut turturi amissum comparem, ita et ''Mariae'' Filium lugenti, merito adscripseris. </poem> <hr> ''Quia sola.'' <hr> <poem> Mittitur a Solymis, ubi te, mea gaudia, Fili, Perdidimus, luctus nuntia charta mei: Ut te non lateat: tamen haec tibi Mater, Jesu, Tradidit Aligeri verba ferenda manu. {{Versus|5}}Ad questus pia turba meos properavit? amicam Et notus Gabriel obtulit ales opem. Attamen, heu! quantum diversam vidit ab illa, Cum tu visceribus conciperere meis! Qui mihi tunc niveo candebat lumine vultus, {{Versus|10}}Fuscabat madidas nubilus imbre genas. Nec male: venturi solis mihi nuntius ille Obtigit; amissi nuntius alter erat. Quod facit hoc gratum est: I protinus, Angele, dixi: Longa mihi damni vel brevis hora mei. {{Versus|15}}Nectuntur scribendo morae? suffecerit istud Dicere vel sola, voce: MARIA dolet. Scribo tamen; sic cogit Amor: quamtumlibet udis Luminibus calami praepediatur opus, Quascunque aspicies charta squallente lituras, {{Versus|20}}Perlege; materna pondera vocis habent. Tertius affusas sol mundo eliminat umbras, Et madidam sparso lumine siccat humum. Cum mihi, sed frustra pedus suspiria rumpunt, Et Solyma amissus quereris urbe puer. {{Versus|25}}Sive diem numeres, seu tardae tempora noctis; Non caruit lacrimis ille, nec illa meis Saepe locum incusans, qui nos acceperat ambos, Venimus (exclamo) si duo, redde duos. Vel nato matrem, vel natum redde parenti: {{Versus|30}}Quodlibet hospitium, dulce duobus erit. Cur animis juncti tecto non jungimur uno? Heu! ubi pars nostri maxima, ''Christe'', lates. Haec ego dum gemebunda queror, subnixa fenestrae, Pallidaque aspiciens sidera, tristis eram. {{Versus|35}}Nimirum ut tacito pallentia sidera mundo Eniteant, summae fluminis unus abes, Pene (fatebor enim): caelo convicia feci, Ausaque sum verbis astra ferire meis, Astra, quid? inclamo: Reges duxistis Eoos<ref> Eous, matutinus, sive Orientalis; Graecis enim ἥως et ἕως ''aurora'' dicitur.</ref> {{Versus|40}}Ad cunas pueri, qui mihi natus erat: Ducite nunc matrem; nec enim male debita posco? Utque reor, parvum est, quod praeeatis iter Vix ea finieram, caelo indoluisse putabis Sidera, nube luas occuluere faces. {{Versus|45}}Ite, licet, stellae; confundite nubibus ora, Non regitur vestro lumine noster amor. Sidera bina tui, ''Jesu'', quaeruntur ocelli, Sidera maternam ducere docta ratem. Caetera quid memorem? seu primi vesperis umbras, {{Versus|50}}Seu loco tristitiae conscia facta meae? Reddita erant Solymo Paschalia munera templo, Coeperat et nota quisque redire via. Josephus comes inde viris, comes inde redibam Matribus: incertum, cui comes ipse fores. {{Versus|55}}Credula res amor est; male sed conjecimus ambo Inter et isse viros, inter et isse nurus Interea Ramae Gabaeque<ref>Rama et Gabaa sive Gabe, urbes, quae Hierosolyma Nazarethum revertentibus primae occurrunt: et Gabaa quidem Saulis.</ref> relinquimus urbes, Cissaeaque<ref> Filii Cis ortu, ac postea regio domicilio nobilis.</ref>, olim regia tecta, domos, Jamque propinquabam Macmas<ref> Macmus oppdulum quinto abs Jerosolyma lapide: quo vero simile est Mariam ac Josephum prima reditu vespera pervenisse.</ref>, fistique jubebat {{Versus|60}}Ultima pars lucis, primaque noctis iter. Cum mihi nescio qua subito formidine tactae, Incerto moestum vulnere pectus erat. Nec tenui gemitum: stabat quae proxima nobis, Quid subiti casus pectora turbat? ait. {{Versus|65}}Ipsa ego nil aliud quam formidare locuta; Suppressi lacrimis caetera verba meis. Scilicet hinc aberas, frustra quaerendus, JESU, Sive viros inter postmodo, sive nurus Fit clamor: gemitusque: feror circum anxia mater: {{Versus|70}}Acta est in lacrimis nos mihi: quanta fuit! Mane erat; egredimur flentes, Solymamque redimus! Tempestiva meis, heu, nimis illa malis! Quid facis o Solyme? quo te vesania raptat? Quo mihi commisso durior esse potes? {{Versus|75}}Infantem<ref>In purificatione quando ex lege oblatura filium in Jerusalem detulit.</ref> quondam dedimus tibi; furta rependis: Heu! mala perfidiae nuntia prima tuae! Dura sed est Solyme, nec nostris surda querelis Tangitur immiti condita rupe Sion. Affer opem, Jesu, incestamque revise parentem: {{Versus|80}}Pius mora quam lethum, te sine, fellis habet. Confiteor , quondam peregrinas visimus oras, Qua prope limosis Nilus<ref>Nilus Aegypti fluvius, qui et eandem alluvione sua oblimat fecundatque.</ref> oberrat aquis. Dulce tamen sic ire fuit, comes additus ibas; Exulis et nati mater et exul eram. {{Versus|85}}Sarcina pendebas collo, brevibusque lacertis Quam premeres matrem, tam leve pondus eras. At modo qua Solymae profugus statione moreris. Nec mihi, quae subeas limina, scire licet. Hinc Josephus abit; feror huc; clamatur, Jesu, {{Versus|90}}Sed loca, quod reddant, nil nisi nomen habent. Est aliquid (fateor) nobis locus adgemit: ille, Quam differs, matri ferre videtur opem. Interea, quas calco, viae ploratibus hument, Combibit et lacrimas quaelibet herba meas. {{Versus|95}}Ventum erat ad portas: qui stabat miles in armis, Multa mihi de te, multa rogatur anus, Addimus et faciles (si te modo viderit usquam) Quo citius nobis repperiare, notas. Bisseno puer est anno, violacea vestis, {{Versus|100}}De tenui filo; textile matris opus. Caesaries illi crispum flavescit in aurum, Depingit niveas purpura viva genas. Laetitiam vultu spirat; cognoscitur illa: Tolle fugam, nulla parte dolendus erit. {{Versus|105}}Illa libi visum templi circum atria, narrat: Egressum muris, altera narrat anus. Accrescunt curae: nunc huc, nunc dividor illuc: Ardor inexpertum nil sinit esse meus. Et modo per Solymae vicos, templique recessus, {{Versus|110}}Et modo mactandas quaereris inter oves, Excurro, surgunt oleis<ref>Mons olivarum.</ref> qua culmina: vel quae Golgotheus<ref> Golgotheus Calvariae mons ab Hebraeo Golgotha.</ref> siccis ossibus albet apex. Quin Zachariadae<ref>Zachariades Joannes Baptista a Zacharia patre.</ref> quoties latebrosa recursant Tesqua, illuc etiam me novus ardor agit: {{Versus|115}}Quis scit enim, mores num fors pertaesus iniquos, Ponere vis ista bis duo lustra casa? Effice, quidquid erit; partes veniamus in illas? Possumus et nuda ponere corpus humo. Et mihi mella placent, quernis sudantia truncis; {{Versus|120}}Quique litim gelidae proluit humor aquae. Ipsa comes veniam; nec me spelaea movebunt, Antrave crudeles sueta fovere lupus Nimirum sylva, si quis lupus accubat ista, Hospitio accepit mitior esse tuo. {{Versus|125}}Nec nocet hic serpens, nec virus lusibus apta Vipera<ref>Habitabit lupus cum agno, et delectabitur infans ab ubere super foramine aspidis, et in caverna reguli qui ablactatus fuerit, manum suam mittet. Isa., 8. ''Quod quidam ad tempus referunt, impletumque aiunt ad litteram in Joanne Baptista, qui puer in desertis habitans, leonibus ac serpentibus innoxie colludere solitus fertur''.</ref>, quo quemquam laedere possit, habet, Ipsa ego poma legam, summis pendentia ramis Et plenae carpam dulcia fraga manu. Sic agimur votis: quantus, dulcissime, nosti, {{Versus|130}}Sis mihi nunc Solyma perditus Urbe, dolor, Et dolor et timor est: auget timor ipse dolorem, Dum tam falsa animus, quam mala certa timet? Seu quis Pontificis, seu Praesidis atria narret: Haec mihi sunt ipso nomina dura sono. {{Versus|135}}Seu quis Maltacidem<ref>12. Maltacides Archelaus, Herodis Infanticidae ex Maltace conjuge filius.</ref> Solymaea viderit aula: Maltacides nostri causa timoris erat. Interdum timui, ne quod sine matre vagaris, Causa tuae fuerim forsitan ipsa fugae. Parce precor, puerum tractavi viribus impar; {{Versus|140}}Caetera femineae non valuere manus Quod primum gelidae sensisti frigora brumae, Straminea recubans vix bene natus humo: Quid potui genitrix? genitor sic jusserat edi, Idque tuum fuerat jussa sequentis opus, {{Versus|145}}Attamen et madidos siccavi flentis ocellos, Et tepido fovi membra tenella sinu. Lac quoque molle dedi: panem crescentibus annis, Et quidquid potui reddere mater opis. Debueras aliam, puer, ascivisse parentem: {{Versus|150}}Ancillae officio vix bene digna fui. Atque utinam ancillas inter modo! forte petenti Porrigerem prompti candida liba manu. Haecque tibi tradens, puer et pulcherrime, matre Quo sine, subjicerem, quo sine matre fugis? {{Versus|155}}Hic remane paullum, matremque accersero; dicar Hoc, ancillarum quae tibi cunque favet! Interea lacrimis, dum scribo, perpluor oras Vixque capit jussas uda tabella notas: Solatur Joseph (socio nam scribimus illo) {{Versus|160}}Mox erimus plures: nec puto, fallor, ait, Effice nos plures, lacrimis, precibusque petite, Et penitus toto corde recepte mihi. Sic faveant Genii, caeli laetissima turba, Sed proe jam lacrimas maesta videre meas, {{Versus|165}}Sic mihi succrescant majora ad vulnera vires, Golgotheo quando monte sequendus eris. Sic mihi parcat Amor, donec te funere perdam, Deque tuo nostrum, transeat hasta latus. Sic mea supremo claudatur Epistola voto. {{Versus|170}}Quod cupiam vultu matris amante legi. Vel puer ad matrem fugitive revertere: vel me, Quo properas, Domini more venire jube. </poem> ===Notae=== <small><references /></small> ==Epistola II. <br>Jephtias Jephte.== ''Argumentum'' Jephte ''Galaadites qui Ducis inter Israeliticos nomen famamque obtinuit, cum adversus Ammonitas dubio Marte pugnaret, victoriam voto pactus est. Deo scilicet immolandi, quemcunque primum, a caso stratoque hoste revertens obvium habent. Accidit autem, ut filia ejus unica (quam quidam ''Seilam'' appellant: nobis autem a patre ''Jephtiada'': seu ''Jephtin'' appellare placet) prima in occursum parenti victori gratulabunda processerit. Quod ubi advertit ''Jephte'', gravis eum subito dolor et poenitudo invasit, utique voto, de quo jam memoravi, obnoxiam. ''Quamobrem contravenire non ausus, de nece et victima, quam in sacrificium, atque obtenta victoria pretium erat, filiam admonet: similiter haec religione paterni voti aucta, pareti sese ultro permittit. Nihilominus binos menses postulat, obtinetque, quibus per Sylvas errabunda cum sodalibus, primum juventa sua florem, propero fato occupandum, deploret. Dum haec agitat, sensimque dies elabuntur: sub extremum mensis secundi hanc Epistolam ad patrem scribit: in qua infortunium suum exagitans rationes adfert, quibus paternum animum emolliat et de cruenta sententia retrahat. Caeterum utut fuerit, statuto tempore venturam se pollicetur, jugulumque ferro oblaturam, ut nova victima ad aram procumbat'', Judic. 11. SYMBOLUM. <poem> [[Fasciculus:Jephtias Jephte symbolum.jpg|450px]] Lepus, timidum natura animal, atque adeo in fugam pronum. In hoc ''Jephtiadem'' agnosce, nemora inter et saltus pavidam: sibique mortis effugium per Epistolam quasi captantem, utrique lemma convenit. </poem> <hr> ''&nbsp; &nbsp; &nbsp; &nbsp; &nbsp; &nbsp; — Si forte salutem''<br> ''Cursus meta ferat. '' <hr> <poem> Quae tibi ''Jephtiadis'' signatur Epistola voto, Venit ab umbrosis Galaad<ref>Galaad regio trans Jordanem, ipsiusque terrae promissae limes. Ad orientem, montosus, ac nemorosus: quem Jephte e tribu Manasse oriundus incoluit, unde et Galaadites dictus est.</ref> illa jugis. Causa viae justa est: venit oratura salutem, Quae nunquam insonti jure negata fuit, {{Versus|5}}Forsitan incultam mirabere fronte papyrum? Albaque pulvereas vellera passa notas. Da veniam genitor: fatis agitamur iniquis: Quam trahimus, vitae convenit iste color. Nimirum occursat lethi feralis imago, {{Versus|10}}Pallidaque in vultus transvolat usque meos. Otia seu sylvis, seu fontibus otia captem, Fata mihi sylvae, fata loquuntur aquae. Est locus, unde tibi nunc scribimus, obsitus umbrae: Plurima quae viridem taxus opacat humum. {{Versus|15}}Alta quies illic, circumque silentia lucum Horrificant: nullas esse putabis aves. Sola sibi raucum defuncto compare turtur Adgemit: ut media caetera nocte silent. Illa suo, nostro sed et adgemit illa dolori, {{Versus|20}}Erudit et gemitus ad mea fata suos. Ah! quoties dixi: turtur gemebunda, quid usque Concinis infaustum praefica carmen avis<ref>Praefica apud antiquos mulieres erant conductitia ad lamentabilem cantum ciendum in funeribus.</ref>? Scimus, et ille mihi cantus fatum occinit; ille Sanguinolenta mei vota parentis habet. {{Versus|25}}Interea quamvis lethi niger ingruat horror, Sylvque conspestus terreat atra meos; Saxa tamen miserata meas sine crimine poenas, Molliri nostris edidicere malis. Nam quoties clamo, toties nemus, antrique clamant; {{Versus|30}}Meque silente silent, meque gemente gemunt, Ero etiam durae plangant mea funera cautes? Cautibus ipse pater durior unus erit? ''Jephtias'' infelix! meliori digna parente, Si tam saxosum pectore robur habet! {{Versus|35}}Vincimus? an contra necdum pater exuit iram? Et revocat patrias in sua jura fibras; Vincimus, o genitor: succedunt taedia voti, In tua quae charus pectora versat amor. Forsan et absenti succlamas: filia vive: {{Versus|40}}Vive, nec unius funere perde duos. Cum fatis conjux cessit, tibi, teque relicta Dimidia genitor parte superstes eram. Quo rapimur? culpa est, caedem voluisse: quid ultra Urgemus pavidas ad fera jussa manus? {{Versus|45}}Novimus Abramidem<ref>Abramides Isaac ab Abramo, sive Abrahamo patre ita dictus.</ref>; jugulum mali praebuit ensi; Quod pater incepit, rescidit Ales<ref>Gen. 22.</ref> opus. Quid facis? exclamat: vibratae parce securi: Sta, voluisse sat est, nuntius Ales ait: Fundere quem properas, non haec sitit ara cruorem; {{Versus|50}}Respice, quae petitur victima, dumus habet, Constitit hic aries implexus cornua dumo: Hic jussam effuso sanguine tinget humum, Non ego sum tanti: verum hac sub imagine mortis Erigor, et votis blandior ipsa meis. {{Versus|55}}Namque sub occasum lucis, cum forte vagarer, Qua prope Masphatico<ref>Maspha sive Masphath, regio trans Jordanem, ad radicem montis Hermon Jephte patria, ''Judic. 11.''</ref> sylva recedit agro, Protinus exiliens nemoroso cerva recessu, Me petere adversam; nec hostis erat: ''<small>(vocabulum in hoc versu omissum?)</small>'' Constitit ut propius, juvit spectasse: ditique {{Versus|60}}Detinuit vultus molliter illa meos. Circum colla fuit maculosi velleris; illam Excipias labem, caetera lactis erant. Hanc ego cum primo dubitarem stringere: Jephti, Stringito, de nostris una sodalis, ait. {{Versus|65}}Quis scit, an haec patrium tinctura est sanguine cultrum? Nempe quod olim aries, hoc quoque cerva potest: Stringo feram; sequitur non indignata, ligari; Mollius ut traherem, serica zona fuit, Ex hoc (crede mihi) sacros nutritur in usus, {{Versus|70}}Si quando letho sufficienda meo est, Ah! quoties blandae dum tergora mulceo cervae, Implevi lacrimis talia verba meis! Indoleo, pia cerva, tibi! qua parte minetur, Quaque ruet, nescis, in tua colla mucro! {{Versus|75}}Quod tibi sit cervix collo maculosa, futuri Indicium certe vulneris ille gerit. Grande tamen caedis pretium tibi: crimina tolles: Quaeque insons per se filia vivat, erit. Quidquid id est, timeo: lacrimaeque per ora cadentes {{Versus|80}}Vicini tacitum funeris omen habent, Perditus es, genitor: quid voto crimen obumbras Esse pius, fuso sanguine, nemo potest. Consule, quas leges naturae scripserit ordo: Ille mihi justa plus quoque parte favet {{Versus|85}}Fallimur? an casus populum servaverit hostis; Unaque, quam perdat, Galaaditis ero? Profuerit pater externis; ego filia caedar? Reddita victori cantica, crimen erunt? Ah! utinam tunc, cum tectis exire paternis {{Versus|90}}Mens fuit, haesisset pes mihi fixus humo! Artubus aut lassis violenta febre stetissent Languida virgineo tunc mea membra thoro: Quae male fefliva pulsavi tympana dextra, Debuerant bellis insonuisse tuis. {{Versus|95}}Non erat ille sonus victi praenuntius hostis: Ille sonus vere bella moventis erat. Nec tamen aversor mortem, votumque retracto Sufficit exiguae copia facta morae. Quam gero, non tumulum, connubia postulat aetas: {{Versus|100}}Carpitur ante fuum flosculus iste diem, Si mihi ''Jephtiades'' patria colluderet aula, Fortia qui magni facta referret avi: Depolitis certe majori parte querelis, Inciperet noster mitior esse dolor. {{Versus|105}}Viveret o utinam mater! fera jussa parentis Molliret lacrimis forsitan illa suis. Sed frustra est: perstat dura sententia patri: Sanguine, quo facta est, dissoluenda fides. Nulla mora est, genitor: venio tibi victima: tinget, {{Versus|110}}Quem mihi donasti, jam tua tela cruor. Ante oculos araeque meos, cultrique nefandi; Ante meos oculos in patre tortor adest. Deprecor hoc unum, tibi cum nova victima sistar, Casura ad patrios sanguinolenta pedes. {{Versus|115}}Ultima plectendae libes pater oscula natae, Lenibunt poenas scilicet illa meas. Forsan et adjicies jam formidabilis ense: Quod facio, constans filia, perfer opus? Quem prius ira tulit, pietas nunc sustulit ensem; {{Versus|120}}Ammonibus<ref>Ammon, unde Ammonitae populi erant Israelis adversarii, ex Loth et minore ejus filia oriundi, quos Jephte profligavit.</ref> gravis hic, hic tibi mollis erit: Viderit iste Deus, qui nunc mea pectora versat Atque umbrae placidus fit precor ille tuae. Forsitan ista refers, lacrimis tingentibus ora, Et gemitu medios impediente sonos: {{Versus|125}}Ipsa ego disponor; reditumque ad patria tecta Apparo, tecta oculis mox rapienda meis. Interea Nymphae, charaeque valete sodales, Admisse memores sed tamen este mei. Excurrisse domo, nimium fatale puellis: {{Versus|130}}Altera Jacobias<ref>Jacobias, Dina a Jacob patre ita appellata: qua progressa ad Ludorum spectacula, a Sichemo Hemoris Hevas principis filio oppressa est. ''Gen. 4''.</ref>, altera plector ego, Hoc ades o Thamarilla<ref name="b">Thamarylla et Aegle pro nominibus sociarum filiae Jephte hic sumuntur.</ref>, meis comes addita fatis, Et fida sepeli corpora caesa manu. Tu quoque postremis consors ploratibus Aegle<ref name="b" /> Huc confer lacrimas, ultima dona, tuas. {{Versus|135}}Pluraque vaticinor; venient huc moesta, puellae, Agmina, Galadii flosque decusque soli: Pars calatho violas, pars candida lilia fundet: Pars teneri sparget nostra sepulcra rosa, Quaque per umbrosas valles protenditur Hermon<ref>Hermon mons Galaaditidi regioni adiacens, amoenis hinc inde vallibus.</ref> {{Versus|140}}Ibitur in tristes, annua festa<ref>''Exinde enim'' (ait sacer Textus) ''mos increbuit in Israel, et consuetudo servata est, ut post anni circulum conveniant in unum filiasIsrael, et plangant filiam Jephte Galaaditae diebus quatuor,'' Judic. 11.</ref>, choros Tympana pulsabunt, male quae pulsavimus olim: Conveniunt fatis scilicet illa meis. Populus est illic denso pulcherrima ramo; Illa meum scripto cortice nomen habet. {{Versus|145}}Popule, vive precor mea post quoque funera: quamvis Tristior atrata conspicienda coma. Quaeque udo inscripsi funebria carmina libro, Fac crescant titulis officiosa meis, Atque utinam sylva quoties spatiabitur illa, {{Versus|150}}Scripta Manassaeus<ref>Posteri Jephtae ex tribu Manasse oriundi.</ref> perlegat ista nepos. ''Jephtias infelix, florenti nubilis aevo,'' ''Concidit ad patrios victima caesa pedes.'' ''Fecit et hoc genitor, fecit quoque filia: causam'' ''Haec necis occursu praebuit, ille manum.'' </poem> ===Notae=== <small><references /></small> ==Epistola III. <br>Anna Tobiae. == ''Argumentum'' ''Fuit ex tribu Nephtali ''Tobias'' vir fidei ac pietatis, quam fortunae pertinacia clarior: quippe qui subacta Palestina a Salmanasaro Assyriorum Rege, ita in exilium cessit, urbemque Ninivem incoluit: ut contra infortunium validus, nunquam animum ab eo, quod aequum justumque erat, deflexerit. Caeterum caecitate ad summam rei familiaris inopiam adjecta, cum pecuniae meminissit, quam alias apud Gabelum contribulem deposuerat, eo filium Tobiam mittere statuit. Cum autem Gabelus in Rages civitate Medorum domicilium haberet, quaerendusque viae ductor et comes esset; Historia prodit Raphaelem Angelum sese ad id muneris obtulisse, talemque se gessisse, quanquam simulato nomine, habituque. Igitur rebus constitutis dant se in iter: sed cum ambo tardius quam promiserant, reverterentur (siquidem Tobias cum Sara consobrina Raguelis filia matrimonium contraxerat) parentes de ejus salute solliciti varie agitari, tum vero maxime ejus mater ''Anna irremediabilibus lacrimis flere coepit''. Quae quidem hac Epistola angores suos et lacrimas filio exhibet, simul oblectat, ut, si quid penes eum pietatis adhuc supersit, parentes anxios omni metu eximat, et quam primum expeditis negotiis domum revertatur.'' Tob. 10. SYMBOLUM. <poem> [[Fasciculus:Anna Tobiae symbolum.jpg|450px]] Vinea, quam aspicis effractis avulsisque fulcris humi repentem, ''Tobiae'' parentes exhibet, luctu prostratos: emisso videlicet, nec adhuc reduce filio, quem ''senctutis suae baculum'' vocitabant. Quam utrobique verum! </poem> <hr> ''Sine stipite languet. '' <hr> <poem> Te tua, ''Tobiade'', mater lacrimabilis ''Anna'', Ultra pollicitum tempus abesse queror: Limine cum primo stares abiturus, et illic Exciperes verbis ultima jussa meis, {{Versus|5}}O mea lux! dixi; si te pia cura parentis Tangit, fac redeas ad mea vota celer. Tu quoque complexus inter, lacrimasque parentis Exiguo dixti talia verba sono: Nec dubita, mater, reditus me cura lacessit, {{Versus|10}}Et tuus huc etiam sponte reducet amor. Tempora fac numeres: cum plena coiverit orbe Luna, viae finis, quae modo coeptat, erit. Luna, semel, totoque iterum semel orbe coivit; Nullaque de reditu nuntia fama tuo. {{Versus|15}}Ah melius, qui te peregrinas nummus in oras Expulit, intacta delituisset humo. Non tibi quas absens calamo, transmitto, querelae, Coepissent tantas in mea damna moras. Aureus ut multis fuerit, qui protulit aurum; {{Versus|20}}At nobis certe ferreus ille fuit. Cur sileam? gemino currunt mihi lumina fonte, Inque abeunt similes ora soluta modos. Heu! ubi lentus abes? Cur te dimisimus unquam Nate, dolor matris; nate, parentis amor? {{Versus|25}}Non erat, infelix repetenda pecunia tanto Pignore; tu nobis omnia solus eras. Quid faciam? quo sola ferar? caecove parenti Te sine quis posthac suppeditabit opem? Mater anus, seniorque pater, sine viribus ambo; {{Versus|30}}Ille suum fatum sustinet, illa suum. An tibi vis scribam, quis pectora concitet aestus, Udaque quam crebris ora rigentur aquis? Finge tibi, matrem scissa tunicaque comaque Lugentem nati funera? talis ego. {{Versus|35}}Adde quod et genitor, quantumvis lumine cassus, Plus solito affligi se quoque nocte gemit. Scilicet exul abes: quem cum domus una teneret Jucundi nobis luminis instar eras. Ah! quoties pater exclamat: quid fecimus ipsi; {{Versus|40}}Divitiis potior natus habendus erat. Vive, licet, quamvis rapuisti lumen, hirundo: Magna, sed antiqui signa doloris habes. Plus mihi ''Tobiades''<ref>Tobias ab hirundine obcaecatus est, de quo sic habes c. 2. ''Contingit autem, ut quadam die fatigatus a sepultura, veniens in domum jactasset se juxta parietem et obdormisset. Et ex nido hirundinum dormienti illi calida stercora inciderent super oculos ejus, fieretque caecus.''</ref> absens nocet: ille tenebras Condensat; nostrum surripit ille diem. {{Versus|45}}Haec genitor: justa mater turbatior ira Condemno nimia credulitate senem, Quid facis? inclamo: nunc nunc circumspice mente. Quo per distractas spes tua venit opes, Funera curabas, vivos ut condere posses; {{Versus|50}}Heu miser! illa tui meta laboris erat: Fortior ille tamen redituri tempora nati Praecipit: et questus temperat ille meos: ''Anna'', quid in luctum fereris lacrimabilis? inquit: Cur sic immodicis fletibus ora rigas? {{Versus|55}}Mitte queri, quem sic frustra ploratibus urges, (Singultus Precor o! comprime) vivit, ait. Nec reor hoc falso: ductoris provida certe, Ut credam virtus, sedulitasque facit. Quin et vaticinans, venturaque tempora doctus {{Versus|60}}Longa tibi vita: stamina nenda canit. Nimirum stabili properantibus ordine fatis Ille meos oculos comprimet, ille tuos. Interea tamen usque tui me cura fatigat, Et placidam dubius non sinit esse dolor. {{Versus|65}}Non aliter flatu turbantibus aequora ventis, Fluctuat incerta quassa phaselus aqua, Non aliter validis segetes Aquilonibus horrent, Et laevis in madidi canna palude tremit. Quid quod scire avidus causamque modumque morarum {{Versus|770}}Multa sibi fingit suspiciosus amor? Nam modo Gabelum mordacibus increpo verbis, Nec prohibet reditus forsitan ille tuos. Forsitan at fato Gabelus cessit, et inde Cogeris incertas ire, redire vias. {{Versus|75}}Fallimur? an Sarae<ref>Sara Raguelis filia et consobrtna Tobiae septem viris tradita fuerat. Qui prima nuptiarum nocte ab Asmodaeo daemonio strangulati sunt. ''cap. 6.''</ref> forsan connubia captas: Heu mihi funesta flebiliora tuba! ''Tobiade'', moneo: Sarae connubia vita; Ne sanguineus funera jungat Hymen. Urgeat hoc ductor quam vis, Raguelque: parentem {{Versus|80}}Fas mihi sit, dicas, consuluisse prius. Interdum timui, ne, dum transmittitis amnes, Ore necaturas acciperetis aquas. Nec timui frustra: juvenem prope fluctibus haustum Nuper fama fuit: quique referret, erat. {{Versus|85}}Membra lavaturus juvenis descenderat, inquit, Qua Tigris<ref>Tigris fluvius Assyriam perluens, a velocitate sic dictus: quod cum feram vel sagittam, quam etiam Medi Tigrim appellant, fluctuum rapacitate imitari videatur.</ref> primas porrigit amnis aquas. Cum subito exiliens metuendo corpore piscis, Ore minax, praedae visus hiare tuae. Extimuit juvenis, totoque expalluit ore, {{Versus|90}}Frigidior tacta tunc quoque factus aqua. Et periturus erat, sociam nisi protinus alter, Qui comes astabat, voce tulisset opem. Addidit et fellis<ref>Fel piscis a Tobia sepositum Archangeli jussu, ''fel'' enim ''valet ad ungendos oculos, in quibus fuerit albugo, sanabuntur,'' cap. 6.</ref> tractas de viscere partes, Lenimen castis utile luminibus. {{Versus|95}}Subjeci tacite mecum: opportuna marito Fellea quantumvis, ista medela foret. Erigor interdum, nostrisque offensa querelis Accuso lacrymas fortior ipsa meas. Saepe videns caelum puro spectabile Phoebo, {{Versus|100}}''Tobiades'' dico, si valet, ipse redit. Et cur non valeat? subdit pater: ah! valet, inquit, Et reducem media suspicor esse via. Talibus erigimur dictis primasque subinde Capto tui reditus officiosa notas. {{Versus|105}}Monte minor collis, campis sublimior aequis Stat prope, qui Medium<ref>In Rages civitatem Medorum.</ref> Niniva<ref>Ninive urbs Assyriorum, in qua Tobias exul domicilium habebat.</ref> pandit iter. Hunc ego conscendens molli proclinor in herba. Lataque prospectu metior arva meo. Nec lacrimae prohibent, illis quantumlibet uda {{Versus|110}}Longius assueto lumina nostra vident. Inde ego quas longe venientes conspicor umbras, ''Tobiadem'' credo protinus esse meum. Fallimur ah! quoties! quoties mendacia dixi, Exemploque nocens sum prope facta tuo! {{Versus|115}}Vidimus hesterni sub primam vesperis horam Ire canem, Domini signa sequentis erant. Ut vidi, ut solita coepi compellere voce, Laetaque complosae ligna dedere manus! Constitit attonitus: falsam me denique sensi! {{Versus|120}}Qui tecum exierat<ref>Sic enim cap. 6. ''Profectus est Tobias, et canis secutus est eum'' et cap. 11. ''Tunc praecucurrit canis, qui simul fuerat in via: quasi nuntius adveniens blandimento suae caudae gaudebat.''</ref>, non fuit ille canis. Indignor, fallique pudet: jam jamque parabam. Quae solet iratus promere verba dolor. En canis hoc timuit; vel ut hoc timuisse putarem, Obliqua fugit longius ille via, {{Versus|125}}Sic ubi fera dies fusco decedit Olympo, Claraque lassatis sol juga demit equis: Moesta domum repeto: suspiria crebra sequuntur, Quamque premo, lacrimis humet arena meis. Utque domus tetigi primum moestissima limen, {{Versus|130}}Et strepitum inserti clave dedere fores. Obvius accurrit genitor, gressuque labascens: ''Anna'' quid? (exclamat) quid precor ''Anna'' refers? ''Tobiades'' rediit? suspiria reddimus? illa Nempe negaturae pondera vocis habent. {{Versus|135}}Nec mora, congemimus, lacrimaeque per ora cadentes Inque sinum, rigui fluminis instar eunt, Et tu lentus abes; nec te promissa reducunt, Quique tuo forsan pectore friget amor? Huc revoca gressus: precor o miserere tuorum, {{Versus|140}}Per lacrimas oro, per mea jura patrum. Rumpe moras vel dede neci? par poena parenti est, Seu mors, seu longae, quas trahis usque, morae. </poem> ===Notae=== <small><references /></small> ==Epistola IV. <br>Mariamna Herodi.== ''Argumentum'' Herodes ''Ascalonita domo Idumaeus, cum per Mariamnae nuptias, quae ex Assamonaeis, et Machabaeis genus ducebat, Judaico sceptro inhiaret; idque initio aliquamdiu vafre dissimulasset, tandem gloriae et sanguinis appetens animus, virus, quod fovebat, nec sine crudelitatis facinore profudit. Nam primo Hyrcanum annis gravem, ac Pontificem summum apud Judaeos, nec non ''Mariamnae''avum ex Alexandra filia interfici jubet. Tum Aristobulum ''Mariamnae'' fratrem primam adhuc intra juventam: Hyrcani in Pontificatu successorem per insidias aquis suffocat. Exinde vero ''Mariamnam'' quoque conjugem, quasi veneficii accusatam carceri mancipat, morte postea, uti contigit, mulctandam. Cum igitur ''Mariamna'' id per satellitem intellexisset, ex carcere hanc ad ''Herodem'' Epistolam scribit, in qua ferociam ejus ac barbariem accusando, graviter conqueritur. Filiorum item Alexandri et Aristobuli, quos ex eo tulerat, et juniores relinquebat, infortunium deplorat: lugetque tam barbaro patre natos, a quo ipsimet quoque postea in judicium et capitis poenam accersendi forent. Ut ut sit affirmat, se quidem libenter, quando ita necesse esset (quamquam per summum nefas) mortem oppetere. Denique ''Herodi'' infelicem exitum a diras non tam imprecatur quam veluti vaticinando denunciat: quod utique evenit, turpi atque infelici morte defuncto, ''Josephus Salianus tom. 6. SYMBOLUM. <poem> [[Fasciculus:Mariamna Herodi symbolum.jpg|450px]] Cupido sive Hymenams, qui Nuptiarum Deus apud veteres habitus est, seposita ad latus taeda et arcu, lanium hic agit: simulque ''Herodem'' exhibet, ''Mariamnae'', quam sibi conjugio copulaverat, interfectorem. Quippe etiam interdum in amore dolus est; et ne fallaris. </poem> <hr> ''Stringunt quoque serica fauces.'' <hr> <poem> Perlegis? an feritas prohibet tua? perlege, sunt haec Ultima damnatae verba notata manu. Infelix ''Mariamna'' tibi male nupta marito, Judice te moriens in tua facta queror. {{Versus|5}}Nec queror; humana quod te prece posse moveri Forte putem; pectus tigridis intus habes. Da veniam pietas animi vetus hospita; cogit Si modo succensens aspera verba dolor. Proderis, ''Herodes'': tua te per facta revelas, {{Versus|10}}Semina sanguineae nil nisi mentis alis. Non te terra tulit, qui sylvis horret Idume: Te rupes, saevae te genuere ferae. Pene manus calamum excussit: quid inania, dixi, Et frustra duro scribimus ista viro? {{Versus|15}}Sed cum perdiderim sceptrum, fratremque<ref>Aristobulum.</ref> patremque<ref>Alexandrum, vel si mavis Hyrcanum Pontificem Mariamnae avum.</ref>: Mox etiam vitam; perdere verba leve est. Scribimus, atque utinam venis mucrone reclulis, Exiret jussus in mea scripta cruor! Nimirum quam mitto, meo livere cruore {{Versus|20}}Debuit, et factis charta rubere tuis. Da breve scribendi spatium, scelerate; rubebit Tinctus et a nuptae caede libellus erit. Sed male quo rapior? quo me dolor ultimus urget; Tempestas animo non sedet aequa meo. {{Versus|25}}Illa dies nocuit, qua juncta foedera dextra Contraxi, in thalamos uxor itura tuos Non aliter saevo accipitri sine felle columba. Non aliter rapto jungitur agna lupo, Non ego peccavi: suasit connubia mater, {{Versus|30}}Et male succensas praetulit illa faces. Quid? quod et Hyrcanus mitra gravis auctor, et annis Annuit; arbitrium neptis habebat avus. Tuque fefellisti, blandis sermonibus usus: Quem gereres, vultus non erat ille tuus. {{Versus|35}}Scilicet occulti genialis imagine taedae, Prcensabas avida regia sceptra manu. Quidquid id est (fateor) pudor est placuisse tyranno, Teque feram verbis detinuisse meis. Vos quoque, vos mecum Solymae peccastis amicae. {{Versus|40}}Quae mihi porrecta membra locastis aqua Cum gemmas digitis, cum tortile crinibus aurum, Festaque nubenti vota daretis herae: Saepius illacrimans (memini) suspiria traxi: Nec mihi, nec patriae candidus Hymen erat. {{Versus|45}}Quod petit, ''Herodes'', nil est nisi regia Judae, (Veraque sum vates) sceptra cruorque meus. Nec differre diu placuit, quin sanguine fuso Pollueres foedi non tua sceptra manu Prima secuturas intercadis hostia caedes {{Versus|50}}Hyrcane<ref>Hyrcanum Pontificem per calumniam necat Herodes; quasi scilicet fugam meditantem, et regnum, Malesi Arabis ope ambientem.</ref>, et nudam sanguine tingis humum, Inde, scelus; (justo desunt sua verba dolori!) Occidis et patriae, frater adempte<ref>Aristobulus Mariamnae frater anno aetatis 17. dum juveniltur sese balneo oblectat jussu Herodis, sed quasi per ludum, aquis suffocatur.</ref>, meae. Aestus erat; gelidae formoso gurgite lymphae Apta nataturo stagna locumque dabant, {{Versus|55}}Hunc petis infelix, viridisque in margine ripae Ponis humi vestem: corpora flumen habet Heu! male quo ferris? latet isto proditor amne, Et tenet occultas insidiator aquas. Scilicet occumbis: liquidi sub imagine ludi; {{Versus|60}}Et crevit lacrimis alveus iste meis. Quid referam, quoties thalamos suffoderis astu. Reddiderint viduas et tua jussa nurus<ref>Plurimos Nobilium e medio tollit.</ref>? Ah! quoties dixi: stricto praeluditur ense Si nescis, fatis, o ''Mariamna'', tuis. {{Versus|65}}Cum ferit hinc sepem, circumque arbusta feturis Quod libi nunc timeat proxima myrtus, habet; Forte aderant nati<ref>Alexander et Aristobulus Herodis ex Mariamna filii.</ref>: feci et hi, dolor! hostia vivunt Casura in fraudes sanguinolenta tuas. Quid facimus? moestae charissima pignora matri, {{Versus|70}}Materies lacrimis sola pianda meis. Quid facimus? stabant strictis amplexibus ambo; Cum matri abreptos, longius ire jubes. Perfide, et hac etiam saevis pietate? quid illis Heu! sine matre pater? nil nisi tortor erit, {{Versus|75}}Flent gemini: rapimur, genitrix charissima, clamant: Senserunt duri perfida jussa patris. Nec mora complexu, madidisque recepimus ulnis, Strinximus et tepido corpora bina sinu, Ite boni, et memores matris, jussique paterni {{Versus|80}}Inferias animae justaque ferte meae. Attamen, heu! vereor (Superi removete, quod intus Cor pavet, et dubio succutit ossa metu) Ite boni, et si quid properantius ordine fati Vos etiam turbo patre furente petat. {{Versus|85}}Matris ad exemplum generosae occumbite morti, Et vita et regno clarius istud erit Flecteris, ''Herodes''? an, quo mox omnia vultu Excipis, et siccis perlegis ista genis? Cur dubitem, arescunt oculi tibi, pumicis instar: {{Versus|90}}Et cor, quod silices saxaque vincat, habes, Regius interea vultu moerente satelles Venit, et oppositae lumina fixit humi, Protinus agnovi, quid moesta silentia ferrent; Occultus tunica ferreus ensis erat. {{Versus|95}}His mea muneribus connubia regia donas? Sic tibi sum vilis, sic tibi visa nocens? Qua merui culpa virus sparsisse putari, Felleaque infida pocla dedisse manu? Ipse tibi virus; te praeter, causa nocendi {{Versus|100}}Nulla; venenato cor tibi felle natat. Ah utinam? dolor est, sic saevo occumbere letho. Et turpem titulum mortis habere meae. Nec tamen ita moror: sic Judas<ref>Judas Machabaeus cum fratribus varia ab hostibus per dolum passus est.</ref> praelia movit: Et similis magnis area cessit avis. {{Versus|105}}Aspice: sic Jonathas<ref>''Jonathas'' per speciem amicitiae exceptus, Ptolomaide a Tryphone interficitur.</ref> occulto proditur hoste, Inque Tryphoniacas incidit ille manus. Notus et Abobides<ref>Ptolomaeus filius Abobi Simonis gener, cum Judaeae regnum affectaret, socerum cum filiis convivio exceptos interemit.</ref> socerum fratresque necavit, Sanguine constructas inficiente dapes. Est ego nunc, ne forte parum Assamonia<ref>Utique ex Assamonaeis et Machabaeis oriunda.</ref> credar, {{Versus|110}}In patrias clades ultima gentis eo, Quidquid erit, moriar: sed, ut altae prodiga mentis Pectora, queis victor, quo fremat hostis, habet, Insequar auctorem (sic me volet ire Tonantis Ultio) sanguineis umbra timenda comis. {{Versus|115}}Percurres<ref>Herodes a Mariamnae conjugis morte in furorem actus est.</ref> pavidos lymphata voce penates, Ut solet affuso currere Baccha Deo. Clamabis modo tolle faces, modo vulnera tolle: Sum reus, oppressae conjugis ultor adest, Attamen incassum; nil proficientia fundes {{Versus|120}}Verba, stat immota vindicis ira manu. Jamque minuta parant<ref>Obiit enim foetenti ac pediculari morbo; suis omnibus gravis juxta atque exosus. </ref>; ibi foedam examina mortem: Debetur vitae terminus ille tuae. Forsan et in tumulo pereat ne fama sepulti, Aut hoc, aut simili carmine notus eris. {{Versus|125}}''Hic jacet ''Herodes'': tumulum execrare Viator:'' ''Despue, foetorem nil nisi terra tegit'' ''Neu lethi mirere genus: qui funere multos'' ''Mersit, et a multis jure necandus erat.'' </poem> ===Notae=== <small><references /></small> ==Epistola V. <br>Dorothea Theophilo.== ''Argumentum'' ''Saeviente in Christianos Maximiano, ferunt Caesareae, Cappadociae oppido ''Dorotheam'' virginem extitisse prosapia nobili: quae, quid in hominem supra aeatem et sexum virtus posset, egregie ostendit; nam tum ab Apricio Praeside Diis sacrificare juberetur, eo usque processit, ut nec deliciis, nec suppliciis tentata, a fide recesserit. Et vero inter cruciatus dixisse affirmant, eapropter tormenta nihil se habere: quod iis videlicet, aditus sibi in coelestes hortos at vireta patesceret, ubi pomis at rosis deliciaretur. Cum autem id temporis, utique Februario mense, aspero gelu solum rigeret, plures id joculari risu excepere: quos inter ''Theophilus'' juvenis Causidicus dixisse fertur: Transmitteret ad se, quas jactabat hortorum delicias ac fruges, si veras. Adpromisit ''Dorothea''. Quare jam capitis damnata, cum ad supplicii locum raptaretur: Angelus Ephebi in habitu cultuque recentes ei rosas ac poma obtulit. Illum ergo ''Dorothea'' cum hac Epistola ad ''Theophilum'' mittit: adhortans, uti ex munere reddito, fidem ipse quoque capesseret: quod et fecit, adeoque constanter, ut et mortem pro eo (''Dorotheae'' exemplum secutus) eodemque die, quo ipsa capite plexa est, generose ac fortiter obiverit.'' Surius Tom. I. Martyrol. Rom. 6. Febr.'' SYMBOLUM. <poem> [[Fasciculus:Maria symbolum.jpg|450px]] ''Theophilus'' ad oblatam rosam sine mora in ''Dorotheae'' fidem concedit, ex Fuco mutatus quasi in Apem; quam scripsit Plinius ''lib.'' 21. ''cap.'' 11. rosis maxime allici et delectari. </poem> <hr> ::::'' — — — Tantus utrinque'' ''Urget mellis amor.'' <hr> <poem> Quae nova ''Theiophilo'' transmittit charta salutem, ''Dorotheae'' casti pignus amoris habet, Perlege quodcunque est, et aperto tange canistro Elysias inter mitia poma rosas. {{Versus|5}}Neve reformides hybernae tempora brumae; Neu dicas magicae, quod damus, artis opus. Pone metum; tortis hic nulla venefica rhombis: Saevaque; Thessalico<ref> Thessali Graeciae populi, incantationibus at veneficiis olim famosi.</ref> carmine fallit anus. Esto, aer gelidis Aquilonis inhorreat alis, {{Versus|10}}Duratamque alta sub nive claudat humum. Hoc terrae vitium est: facies nitet altera caelo Nec nive, nec duro laeditur illa gelu. Illic purpurei circum pascuntur Amores, Vernaque pacatis otia rebus agunt. {{Versus|15}}Illic perpetuo vestitur gramine campus, Nec riget excussi spina relicta rosa, Credere si dubitas, quae mittimus inspice poma, Quaeque tibi Angelica dona feruntur ope. Nam quid ego sileam? capitis damnata trahebar, {{Versus|20}}Inque meis oculis lictor et ensis erant. Cum subito cuneos inter, turbamque frementem Aliger aspectus constirit ante meos. Candida vestis erat, picto circumdata lymbo, Arte velut Phrygia<ref>Phryges minoris Asiae populi, pingendi acu olim peritissimi: unde et similium vestium artifices Phrygiones appellati.</ref> sutilis ornat acus. {{Versus|25}}Aurea subductam mordebat fibula pallam, Qualis ad excursus pingitur ales Amor, Lactea frons illi, compti sine lege capilli, Transierat pomi fusus in ora rubor. Et prior ille mihi dubitanti scribere, dixit, {{Versus|30}}Scribe: dabit victas id tua jura manus. Novimus hunc; plus est quam nomine<ref> Theophilus, id est, amans Deum.</ref> notus amator. Mollia pacatae femina mentis alit, Utque iit hoc verum (quantum reminiscor) habebas Jam tunc ora sacro nomine digna tegi. {{Versus|35}}Da veniam, primae si scribimus acta juventae: Forsan et hic aliquid, quod juvat, esse potest. Vix mihi bissenas messes numeraverat annus, Cum prima incipiens corda momordit Amor. Nec malus ille fuit: caelesti scilicet arcu {{Versus|40}}Quae mihi distrinxit tela, salutis erant. Ex hinc foeminei coeperunt taedia cultus: Taedia singultu saepe notata meo. Nil mihi cum speculo, cultu formosa videri, Ista inter multas ultima cura fuit. {{Versus|45}}Clausa domo, laterique latus conjuncta parentis, Davidicam<ref> S. Hieronymus Psalmos Davidicos valde Virginibus commendabat: hinc ad Laetam de institutione filiae, ''Turpia'' inquit, ''verba non intelligat, Cantica mundi ignoret: adhuc tenera lingua Psalmis dulcibus imbuatur.''</ref> didici sollicitare chelym. O quoties medios rupi singultibus hymnos: Verbaque per lacrymas haec sonuere meas! Urimur, o Jesu! carpunt praecordia flammae {{Versus|50}}Inque tuos thalamos me sacer ardor agit. Quando erit, ut niveis Hymen cireumstrepat alis, Meque tibi casto foedere jungat Amor? Audierat mater: feliciter ureris, inquit, Filia; sed monitis cautior esto meis. {{Versus|55}}Tuta late; juvenesque procul vitare, memento: Et cave ''Theiophili'' nomine quisquis erit. Ut formae illicium, speciosaque nomina gestet; Adversum Christo subdolus urget iter: Credis et hoc nobis? optavi supplice voto, {{Versus|60}}Ut tuus ex vero nominis esset honor. Falleris, adjeci; quem nobis rere timendum, Adde morae modicum, mater, amandus erit. Nomina<ref> Theophilus, id est, amans Deum, uti supra annotavi; Dorothea vero, id est, donum Dei.</ref> junguntur, quondam jungemur et ipsi. Sic meus hinc nobis omnia captat Amor. {{Versus|65}}Ludor: an adversis incumbis navita remis? Inque necaturas praecipitaris aquas? Quo ruis infelix? quo te malus abripit aestus! Siste ratem, vento non volat illa suo, Verbosas lites, clamosa negotia tractas, {{Versus|70}}Censerique ista primus in arte cupis. Quid tibi cum caulis, causa si deficis una, Quae rigido sursum discutienda foro est: Mitte malas lites suntne ista negotia tanti, Ut, dum alios servas, ipse perire velis? {{Versus|75}}Inspice: sanguinea pendentis ab arbore Christi Quae nova concipias jura, volumen habet. Nec tibi turpe puta, Christum coluisse: cruento Quantumvis trunco vile pependit onus. Turpe Jovem coluisse fuit: cui turpiter usto {{Versus|80}}Cum Veneris placuit crimen, adulter erat. Scilicet in stuprum simulato arsisse juvenco Dicitur, et nivea factus adulter ave<ref>Poetae fabulantur, Iovem in taurum transformatum Europam Phoenicum Regis filiam, et in cygnum Ledam Laconii Regis uxorem corrupisse.</ref>. Vincimus? an monitis necdum tractabile pectus. Duraque quod filicum robora vincat, habes? {{Versus|85}}Christe, tuo tinctas rupisti sanguine cautes: Unum non poteris perdomuisse virum: ''Theiophite'' ah! quid ages? quae mittimus, inspice poma, Ingrati maculi pectoris illa rubent, Caetera quid referam? jurantia scribere verba {{Versus|90}}Pene animus malo, quo caperere, fuit. Sic quondam inscripto Cydippe<ref> Cydippe Virgo astu Acontii, se illi in uxorem pacifici visa est perlecto carmine, quod pulcherrimo pomo Acontius inscripserat: hi autem duo versus inscripti traduntur: ::''Juro tibi sane per mystica sacra Dianae,'' ::''Me tibi venturam comitem, sponsamque futuram.''</ref> prodita pomo, Venit in Idalias praeda cupita plagas. Haec ego vel cultro, liquido vel desuper auro Scripsissem faustas inter habenda notas. {{Versus|95}}Dorothea, ''hoc juro: vanas Jovis execror aras'' ''Quodque colis Numen, hoc mihi Numen erit. '' Jura licet contra moveas: laudata redirem Te conservato si rea fraudis agat. Scilicet est aliquid, meditatis fraudibus uti; {{Versus|100}}Si, quem tu fallas, perdere nolle fuit. Interea dum scribo,fremit mugitibus aer; Excussa est gremio littera pene meo, Quid facis, o Borea? violentos comprime flatus, Si nescis, una plus mihi parte noces. {{Versus|105}}Justa peto? motam retinet moderantius auram Annuit et votis mitior ille meis. Quin etiam obducto scribentem velat amictus Aliger, et coeptum perfice, dixit opus Nil tibi sic venti, quamvis per nubila currant, {{Versus|110}}Officient, pluvia nec gravis imber aqua, ''Theiophile'', ah! quid agis? nullum sit in omine pondus: Frangor, et articulo dextra tremente labat. Nimirum quoties mihi nomen Apritius exit; Terreor, et tacitus succutit olla pavor. {{Versus|115}}Nempe tibi si fingis aprum, truculentior illo est: Fulmineo quamvis dente timendus aper. Hic gladios, hic tela rotat, tonat igneus ore: Hic, quo te possis, perdere, fulmen habet. At cur haec paveas? cur lethi territus umbra {{Versus|120}}Castra fugis, primo vix bene tacta pede? Femina si potui ferrum superare tyranni, Tu vir ad exiguas commoveare minas? Pone metum: nostris mersus cervicibus ensis, Idem acie posita jam tibi mollis erit, {{Versus|125}}Forsiran et victrix adero cervice cruenta; Ocurramque oculis umbra benigna tuis. ''Theiophile'', ecquid adhuc dubitas succedere? dicam: Purpureis halat semita tota rosis. Quacumque ingredior, rident caelestia Tempe, {{Versus|130}}Laetaque perpetuo gramine floret humus. Da mihi te socium; dextram committe sorori Frater, et aeterni foederis adde fidem Hic ubi constiteris; non sunt mendacia, dices: Ille locus fuerat sanguine dignus emi. {{Versus|135}}Scribere plura cupit, quo nunc tibi scribimus, ardor: Sed brevis, heu! fati praepedit hora mei. Dextra tenet calamum, sed nudo lictor in ense Imperat abrumpi, quod modo tractat opus, Imperat et collo sparsos deducere crines; {{Versus|140}}Ne sistant gladii percutientis iter. Nuda humeros, genibusque minor, nova victima caeli, Libratam expedio mox ferienda manum, Haec est ''Dorotheae'' tibi nunc scribentis imago: Caetera qui scribat, ferreus ensis erit, {{Versus|145}}Atque utinam mortis nostrae spectator adesses, Inque tuis oculis exigeretur opus! Ut pius es, placidamque foves sub pectore mentem, Spectares madidis funera nostra genis. Et (puto) suspirans ipso mucronis in ictu; {{Versus|150}}Quae cadit, (adjiceres) vivere digna fuit. Vivere digna quidem, sed dignior ense recidi, Sicque Deo fusos evoluisse suos. Quod precor, hoc summum est, det ut oblita caede papyrus, Haec tibi sanguineis verba legenda notis. {{Versus|155}}''Lacte<ref> Lacteus orbis sive circulus, quem Graeci γαλαξίαν vocant, a lactis candore, sive stellis albicantibus. De quo Ovid. I. Metam. ::''Est via sublimis coelo manifesta sereno,'' ::''Lactea nomen habet, candore notabilis ipso.''</ref> olim caeli modo limina sanguine rorant;'' ''Quo noster praeiit calle sequendus Amor.'' Dorothea ''hac ivit et hac penetravit eadem'' Theiophilus: ''dux haec funeris, ille comes.'' </poem> ===Notae=== <small><references /></small> ==Epistola VI. <br>Elapis Iacobo.== ''Argumentum'' ''Habet amor laesus, maxime cum virtutis via ad Deum nititur, etiam in femina suos et gravissimos aculeos. Documentum hac Epistola traditur. Quippe Isdegerde Persarum Dynasta, Idolorum cultum qua blanditiis qua minationibus ac tormentis urgente ferunt: Nobilibus quempiam, cui ''Jacobo'' nomen, eo vecordia processisse, ut fidem, quam Christo et conjugi juraverat, regiae amicitiae posthabuerit. Quod statim atque uxor ejus, ampli animi foemina intellexit: vi doloris et facinoris atrocitate saucia, una cum socru hanc Epistolam scribere aggressa est. Atque in hac primo levitatis ac perfidiae maritum coarguit: divortiumque intenta, nisi facti poenitentia ad saniorem mentem redeat. In eum finem rationes proponit, quas amor conjugalis, praesertim laesus suggerit. Neque profecti incassum. Siquidem haec Epistola ita ''Jacobi'' mentem perculit, ut sine mora Rege adito, facinus retractaverit: etiam martyrium pro fide passus. Nam saeviente tyranno, quod se illusum cerneret, membratim caeditur, unde et ''Intercisus'' dictus est. Historia uxoris nomen subticet: sed quia ambo ex Elape civitate Persidis oriundi erant: hanc ''Elapim'', illum vero ''Elapidem'' versu appellare placuit. ''Niceph. lib. 14. Hist. Surius Tom. 7. Martyrol. Rom. 27. Novembris. SYMBOLUM. <poem> [[Fasciculus:Elapis Iacobo symbolum.jpg|450px]] Veteribus fax accensa, conjugii, extincta vero seu inversa, repudii signum erat; per hoc patet ''Elapidis'' animas in maritum, quem Deo sibique pariter perfidum rejicit, sed felici eventu. </poem> <hr> ''Inversa premit, conversa resuscitat ignem.'' <hr> <poem> Scribimus ''Elapidae'' nuper dominoque viroque! Nunc tibi quo scribam nomen utrumque perit. Ne dominum appellem, servum te regia fecit. Admissumque virum, quem fleat, uxor habet. {{Versus|5}}Ah! utinam primum cum coepi scire quis esses, Admisique tuas nupta futura preces! Mors mihi pro thalamo funebria ligna dedisset, Pro cythara, moesta carmina ducta tuba. Quae fuit alba mihi nascenti, debuit hora {{Versus|10}}Ah! potius letho nigra fuisse meo: Ecquid enim tecum senos mihi profuit annos Vivere, si laesus crimine cessat amor? Dum tibi tradebar (memini) nova nupta marito; Fulgeretque sua lampade noster Hymen. {{Versus|15}}Fulgeat: o utinam! dixi; quoque ardet ab igne Non extinguendas nutriat ille faces. Tu quoque dicebas inter jurantia verba Cumque foret dextrae dextra juncta meae, ''Elapis'', hoc voveo, nostrum dum vivet uterque, {{Versus|20}}Ipse tuus semper, tu mea semper eris. Vivimus, ''Elapide''; nec sum tua: nec meus esse Ipse reus sceleris, perfidiaeque potes. Mentior? an falsum, spreta quod Numinis ara Diceris Arsacidis<ref>Arsacidae Persae olim dicti ab Arsace Rege.</ref> thura dedisse Diis? {{Versus|25}}Dicat in hoc utinam mendax, et crimine falsa Et nimium praeceps insimulasse virum! Sed non sum mendax; calami neque criminis nostri, Sed tua sunt lacrimis crimina flenda meis. Venit, Achaemenia<ref>Itemque Achaemenii ab Achaemene primo eorum Rege.</ref> tibi qui comes iverat aula, {{Versus|30}}Murcius, et tactum vix bene limen erat, ''Elapides'', dixi, quid agit meus? ille pudore Constitit, effusis ora rigatus aquis. Indolui pavitans, quamvis incerta quid esset: Sed quod tunc dolui, quodque verebar, erat. {{Versus|35}}Namque ubi detersis oculorum fletibus ora Solvit probrosos rettulit ille sonos. Rettulit, ut plena populis libantibus aula Arsere invitis impia thura focis. Alta nigrescebant nebuloso compita fumo: {{Versus|40}}Non thuris, fumus criminis ille fuit. Singula dum narrat, gemitusque in verba profundit: Eliciunt gemitus singula verba meos. Urgemus tamen effati: lacrimosa quid urges: Subdidit: o forti nubere digna viro! {{Versus|45}}Protinus exilui; et subito (sensisse putares) Annulus a digitis excidit ipse meis. Scilicet exosus fictae perjuria linguae, Proditor exemplo noluit esse tuo. Heu! ubi pacta fides? exclamo: ubi praestita Christo {{Versus|50}}Vota, sub arsuros vota ferenda rogos? Quo ruis, ''Elapide''? lacrimis tingentibus ora. Caetera me dicunt non potuisse loqui. Quin etiam exanguem, tenebrisque repente subortis Succiduo ad terram procubuisse genu. {{Versus|55}}Accurrunt famulae, gelidique aspergimur unda? Semianimem socrus sustinet ipsa nurum. Et mihi vive nurus, nurus o charissima, dixit; Jam (puto) perfidiae corrigit acta suae, Mortua (crede mihi) tamen ista voce revixi, {{Versus|60}}Redditaque est oculis lux, velut ante, meis. Quid tamen hoc prodest, oculis si laedor apertis, Et vel sic telum, quo feriamur, habent? Parvus ''Jacobides'', formosus imagine patris, Haerebat gremio sarcina moesta meo. {{Versus|65}}Inde per amplexus nostras effusus in ulnas; Quae tibi nunc, mater, funera flentur? ait, An pater occubuit? licuisset dicere recte! Proque sacro occubuit Numine; quanta forem! Ast alia in luctum causa deducimur: illa {{Versus|70}}Qua vivis, moesti funeris instar habet. Interea cupido tua facta ediscere nato, Reddidimus tristi talia verba sono. Mollis, ''Jacobide'', pater est tibi: jussa parentis Corrige: sic illi degener esse velis! {{Versus|75}}Quid fles? blande puer, meliori digne parente! Sunt tibi praestantes, quos imiteris, avi. Corpore parvus adhuc, sed sanguine crescis eodem. Errorem patris diluat iste cruor. Audiit, et nivei posito velamine colli, {{Versus|80}}Chara parens non me vox tua terret, ait. Ibimus, o mater: jugulum praebebimus ensi, Qui bene per patris pectus iturus erat. Est mihi, qui fosso currat de pedlore sanguis, Et bene non tinctam qui bene tingit humum, {{Versus|85}}Quid mihi tunc animi fuerit, cognoscere certe, Ni modo defleris tu pater esse, potes. Brachia miscuimus, blandeque per oscula nexi, Confudi lacrimas illius, ille meas: Quin age, chare puer, primis quoque fortior annis, {{Versus|90}}Quae pater extimuit vulnera, disce pati. Atque utinam mater jungat tibi! quoque maritus Non cecidit ferro, nupta puerque cadant. Plura quid hic referam? vellem cognoscere posses Quas modo sit nostrae forma, tenorque domus. {{Versus|95}}Flent famulae, moesta feriunt sibi pectora dextra, Inque domo lacrimas angulus omnis habet. Heu mihi! quam largus scribenti decidit imber? Illo, quem spectas imbre, litura venit. Quid facitis lacrimae? crimen delete mariti: {{Versus|100}}Quid mea non jussis charta madescit aquis: Scribere cessabam: cum nobis proxima socrus Accumulat socia tristia verba nota? Scribere, quid hic cessas, nurus o lacrimabilis? inquit: Scribe, ferat questus haec quoque charta meos. {{Versus|105}}Nate, dolor matris, malefausti praeda timoris, Quo tuus in ventos tam cito fugit amor? Haeccine sunt nostra solatia danda senectae; Haeccine sunt curis praemia danda meis, Parvus eras (memini) cum ficti fulmine belli. {{Versus|110}}Martyrio nobis erudiendus eras. O! quoties nudos tibi cum monstravimus enses, Risisti armatas militis ense manus. Ipsa ego te vidi, quo fortia fata subires, Ante aram curvo vota tulisse genu. {{Versus|115}}Qua bene coepisti, cur nunc male cedis arena? Cur tam dissimiles hic vir, et ille puer? Si fuit errandum, si sic: nobisque futura Non fuerant culpa fata priora tua. Ah! melius tibi prima dies, tibi summa fuisset: {{Versus|120}}Nate, fuit cunis aptior urna tuis. Scilicet innocuis artus, sine crimine membra, Et luctus fontem clauderet illa mei. Sic queritur mater, justoque armata dolore Sollicitat questus in tua facta meos. {{Versus|125}}Mobilis ''Elapide'', quo te tuus abstulit error? Verbaque promissis inferiora tuis? Qui meus hinc, cur non etiam meus inde redisti: Nuptaque sum reducis, sicut euntis eram? Tene feram pariterque reum, pariterque maritum? {{Versus|130}}Dicar ut infidi conjugis uxor ego? Devorer ante, precor, subito telluris hiatu, Ante vel excussi fulminis igne cadam. At melius! dextrum mihi cor salit? altera saepe Quod perdit, revehit altera saepe dies. {{Versus|135}}Quod Petrus admisit crimen, quas Magdala noxas, Ille suis lacrimis lavit, et illa suis. Nec tu primus eris, qui viso expalluit ense, Quem post visceribus condidit ipse suis. Auguror, hoc facies: isto mihi littera voto {{Versus|140}}Promicat in laudes ambitiosa tuas. Neu tibi servato titulos, praetiosaque fingas Nomina. ''Truncato''<ref>Fit allusio ad ''Intercisi'' nomen, quod illi a martyrio, uti supra in argumento memoravi, inditum est.</ref> gloria major erit. Sic nobis geminas crescent praeconia famae: ''Elapis Elapidae'' Martyris uxor ero. {{Versus|145}}At cupiam potius vibrato occurrere ferro, In tua cum saevus pectora lictor aget. Et mihi (si nescis) bullit sub pectore sanguis Et prope jam bellis invidet ille tuis. Ipsa ego, quando tuo stillantia tela cruore {{Versus|150}}Videro, clamabo: non satis illa rubent. Huc in nos veniant, et nuptae tangere donent Corpora ''Truncati'' sanguinolenta viri. Tunc erit, ut dicunt morientia conjugis ora, Verus Hymen nobis ultimus iste dies, {{Versus|155}}Fallor? an ambobus pulchro certamine fundis Augebit caesus funera bina puer? Augeas ah utinam! nobisque haec funera portet Candidus admisso Lucifer ortus equo! Si tamen is patri vivat, matrique superstes; {{Versus|160}}Qui socio tumulo corpora condat, erit. Ille memor causae; pro qua defungimur ambo; Inscribet titulo nostra sepulcra brevi. ''Hoc jacet ''Elapides ''tumulo, jacet ''Elapis'': ambos'' ''Edidit unus amor, condidit unus amor.'' </poem> ===Notae=== <small><references /></small> ==Epistola VII. <br>Theopista Eustachio.== ''Argumentum'' Eustachius ''(cui et ''Placido'' nomen ante baptismum) vir extitit subTrajano Imperatore, domi militiaeque clarus in paucis. Verum, ut se habent res humanae, cum bonorum omnium jacturam fecisset, statuit cum ''Theopista'' conjuge parvulisque liberis ''Agapito'', et ''Theopisto'' ex Italia in Aegyptum navigare, privatam illic vitam acturus. Sed ecce in via gravior et acerbior illum casus invadit. Si quidem ''Theopista'' primum perfidia naucleri illo surripitiur: tum et duo ejus filii in trajectione fluminiis leoni, ac lupo in praedam cedunt: qui tamen a pastoribus erepti deinceps intra eorum mapalia adolevere. Similiter ''Theopista'' lenoni impuro per caelestis vindictae prodigium surrepta est: quae exinde pro famula apud heram rusticanam, quindecim ipsos annos sese locavit; gessitque. Haec igitur cum de ''Placido'' quidpiam inaudisset, quem Caessar conquiri in Ducem adversus Barbaros jubebat: hanc Epistolam ad eum exarat; in qua quidquid sibi a raptu accederat, recenset. Tum et de filiis nonnulla attexit: quos primo a bestiis laceratos, ac ereptos postea obscura fama intellexerat. Hortatur ergo, ut exercitum moveat contra Barbaros, prius tamen se in laborum, imo et Martyrii (quod vaticinio assequitur) sociam adscisci poslulat. Nec vero fefellit eventus: Quippe procedente tempore ''Eustachius'', et ''Theopista'', itemque, filii qui sub patris vexillis merebant, cum in mutuam notitiam venissent: primo vincula cum et mortem pro fide, tauro aeneo candentique inclusi,fortiter oppetiere. ''Baronius Tom. 2. Martyrolog. Rom. 20. Septembris. SYMBOLUM. <poem> [[Fasciculus:Theopista Eustachio symbolum.jpg|450px]] Pes circini, unde digressus, revertitur, et orbiculum fingit; quo veteres Aegyptii Deum significabant. Sic ''Eustachius'' cum conjuge et liberis distracti primo, tum deinde rursus in unum coeunt; Deo utique per igneum taurum sacrandi. Bene illis, </poem> <hr> ''Redit labor actus in Orbem.'' <hr> <poem> Missa venit Phariis<ref>Pharus Aegypti insula.</ref>, male quas tentavimus oris Haec tibi captiva littera scripta manu Vix illa ''Theopista'' tibi noscetur; amictu Fortunae antiquum dissimulante decus. {{Versus|5}}Sed tua sum, quamvis versis ad tristia fatis: Et tua (quod superest temporis) esse volo, Perlege, nec grave sit nostros ediscere casus Scilicet hoc veri pondus, amoris habet. Nox erat in cursu, cum te praeeunte jubebar {{Versus|10}}Cedere possessae fihibus Italiae. Jussa domo cessi, natis comitata duobus, Qui mihi conjugii summa superstes erant. Quos eo non gemitus quae non suspiria fudi, Respiciens patrios, dum licet usque, lares! {{Versus|15}}Vcninius ad portum, navem conscendimus aegre Linquebat Latiam pes mihi tardus humum. Quo ruimus? tacito mecum sub pectore dixi: Quid Libycum infausta puppe paramus iter? Nauta fuit (memini) sed falso nomine nauta: {{Versus|20}}Fleverunt nati; perfidus hostis erat. Jamque ferebamur vento, quo parte Canopi Niliacas pomo devehit unda rates? Nescio qua subitos causa faciente timores, Qui fuit in fluctu, constitit ore color. {{Versus|25}}Scilicet infidus petitur mea forma simulque Panditur in curas area longa tuas. Exieram navi, positis in littore natis; Jamque manum nobis exhibiturus eras. Cum subito incumbens projecto navita conto, {{Versus|30}}Longius a ripa provehit ille ratem; Abstrahor, ''Eustachide'', clamo: sed turbidus aufert Nequidquam fusas ventus et unda preces. Perfide quid tentas? non sum sine vindice; fulmen, Quo superi castam me tueantur, habent. {{Versus|35}}Surdior ille freto nequidquam adversa moventem Pertraxit laceris in sua tecta comis. Ne metue: ex digitis aurum quod forte micabat Abstulit: ulterius nil habet ille mei. Quin scelus hoc rapuisse fuit: subitoque propinquam, {{Versus|40}}Quam pede tangebat, corpore planxit humum. Quid tamen hoc nobis frustra grateris? ab illo, Quod duxi vitae, tempore poena fuit. Nimirum famulas inter, damnata labori Brachia barbaricae pensa locandus herae. {{Versus|45}}Ah! quoties, madida dum torquo stamina dextra, Insoitae fusos comminuere manus! Ah! quoties saturis expressimus ubera vaccis! Et somnum pastas cepimus inter oves! Viderat hoc aliquis perculsusque illice forma, {{Versus|50}}Plus hic quam famulam vultus obumbrat, ait, Nec mora, conjugii sibi spem facit: ast ego contra, Quid tentas? quam vis jungere, junxit. Hymen. ''Eustachidae'' conjux dum prospera fata manebant: ''Eustachidae'' conjux exulis exul ero. {{Versus|55}}Interea dum pensa gravant, excudimus hymnos, Et varia duras fallimus arte moras, Est horti ad clivum vitro perlucidus amnis, Quem cingit densa populus alba coma. Saepe greges illic inter, subque arboris umbra, {{Versus|60}}Lassatae mollem praebuit herba thorum. Hic ego cum placidi starem prope fluminis undam, Heu! prope sum vultu territa facta meo. Et niger est; et habet, quod nux male saucia tingit, Cortice contractas inficiente manus. {{Versus|65}}Si me nunc videas, quae sim fortasse requires; Pauperis aut Mopsi forte putabor anus. Adde, quod et miserae ne fors minus esse liceret, Auxerunt curas pignora bina meas. Scilicet hic aliquis (redeunt ad lumina fletus) {{Versus|70}}Narrabat moesti tristia damna patris. Venerat; heu! genitor sub iniquo fidere natus, Et sua qui longum funera portet! ait. Venerat ad flumen, quod cum transmittere tentat, Atque efferre isto pignora bina vado. {{Versus|75}}Protinus inde lupum, sed et hinc properasse leonem Rettulit: in mediis dum pater erat aquis. Quid faciat? puer iste lupi, puer ille leonis Praeda fit; et frustra clamat uterque patrem. Non tenui lacrimas, castique exterrita, dixi: {{Versus|80}}Diripiunt avidae viscera nostra ferae! Falleris, adjunxit; morti sublatus uterque est, Et pastorali crescit uterque casa. Crescat, et hinc olim bellis majoribus apti, Ille meos luctus sistat, et ille tuos. {{Versus|85}}Hactenus exitium: sed nunc vaga fama susurrat: Caesareum castris te rediisse ducem. Imperat hoc Caesar<ref>Caesar, Traianus Imperator. </ref>, duc te perrumpere castra Sperat, et hostili vellere signa manu. Arma cape, ''Eustachide''; sed me prius ante vocata: {{Versus|90}}Non ego sum bellis surripienda tuis. Ibimus, et nudos tecum curremus in enses, Dignaque magnanimo conjuge nupta ferar. Quid tamen haec moveo? majores molior ausus, Pulsanda est magnis area major equis. {{Versus|95}}Neu me forte putes solo de nomine vatem, Accipe sincera dicta relata fide. Est locus, umbrosae qua se domus ultima valli Permittit, Fagis, Ilicibusque frequens. Haec ego cum nuper pastas de montibus agnas {{Versus|100}}Ad solitos adigo sole cadente lares. Substitimus pro more, crucis qua cortice Fagus Exhibet inscriptas relligiosa notas. Nec mora, nuda premens adductis pectora palmis Herbosamque genu supplicis instar humum {{Versus|105}}Ergone (succlamo) luctus et funera jungam? Virque mihi dempto fine carendus erit? Christe, per hoc uda quod crescit in arbore signum, Fac veniat votis mollior aura meis. Nec precor, ut niveo glomerentur stamina fuso; {{Versus|110}}Aureaque in longos fila trahenda dies! Redde mihi ''Eustachiden'', et si vis funera junge; Ille mihi melius funere junctus erit. Finieram: subitoque arbor mihi visa precantem Audisse, et mota dicta tulisse coma, {{Versus|115}}Quin etiam tacitam sensi lugentis in aurem Demitti blando talia verba sono. Mitte queri, ''Theopista'' prope est, quem voce requiris: Perfer; erit poenae meta modusque tuae; ''Eustachides'' vivit: vivunt duo pignora, nati: {{Versus|120}}Et modo sub patriis legibus arma gerunt. Arma gerunt? quando dabitur concurrere, et una Si fas non fuerit vivere, posse mori? Praecipit hoc animus: taurum<ref>Supplicium quo interiere, taurus fuit aeneus, igne succensus.</ref> succende, satelles: Debetur nostrae torridus ille neci. {{Versus|125}}Prima bovem insiliam, plusquam per cornua sacrum, Cujus terribilis spiritus ignis erit. Inde ego clamabo: laeti succedite: taurus, Igneus hic quamvis, nil tamen igne nocet. Atque aliquis posthac recolens haec funera, dicet: {{Versus|130}}(Sic mihi, nec falso vaticinatur amor.) ''Dispereunt nati, genitrix pater; attamen illic'' Sic periisse semel non periisse fuit.'' </poem> ===Notae=== <small><references /></small> ==Epistola VIII. <br>Ursula Cordulae.== ''Argumentum'' Ursula ''Dionoci Cornubiae regis apud Britannos filia, cum instructa classe ad Armoricos, Galliae populos,, qua oceano Occidentali alluitur, navigaret: secumque undecim millia Virginum duceret, contractis ibidem nuptiis, populum plusquam virorum facitura; alio derepente, seu maris aestu, seu potius Dei providentia, navigationis cursum et consilia divertit. Quippe naves vi tempestatis ejectae ad littus, qua Germanico mari Rhenus fluvius se affundit: cum in Molgam Pictorum, et Caunum Hunnorum piratas ad duces incidissent; gravis subito dimicatio coorta est: illis impure et hostiliter , his vero fortiter pro pudicitia, et fide certantibus. Quo factum, uti ad ferrum usque (dum utrinque pertinacia bellum geritwur) imo et ad internecionem res processerit. Cum autem has inter Virgines Cordula reliquis meticulosior sese pugnae et martyrio subduxissst; idque ''Ursula'' jam caelo cum Sodalibus recepta comperisset: hac Epistola illam ad constantiam hortatur. Quocirca adductis in medium palmis, quas reportarunt, hortatur, ut quam primum hostibus generose se prodat, neque oblatam arreptamque victoriae laurum, sibi aut eripi, aut in manibus effringi patiatur. Quod, utique die insequenti, ut optaverat ''Ursula'' evenisse scribit'' Baronius Tom. 4. Annal. Martyrol. Rom. 21. Octobris. SYMBOLUM. <poem> [[Fasciculus:Ursula Cordulae symbolum.jpg|450px]] Ovem viridi ostenso ramusculo allici trahique solitam scribit D. ''August. Tract.'', 26. ''in Joan. '' CORDULAM inspice, et haec virentibus Sociarum palmis attrahitur, ut impavida se morti offerat. Quam vere utrimque: </poem> <hr> ''Suaviter et fortiter'' <hr> <poem> Ursula mittit ovans de tot modo millibus uni: Caetera felici funere turba jacet, Fallimur, ah! summa caeli micat aurea turri: Cui modo desertae scribimus, illa jacet. {{Versus|5}}Perlege, quid dubitas? caelestes inspice laurus, Quodque auro scriptum nunc tibi venit opus. Nempe niger, castam calamo tingente papyrum Quo premitis, caelo non fluit iste liquor. Omnia luminibus, vel puro scribimus auro, {{Versus|10}}Quae tabo fusus scripserat ante cruor. ''Cordula'', quo raperis? juvat hic edicere casus, Castaque Virginea praelia gesta manu. Soluerat a portu ventis elata secundis Foeminea Armorico classis itura mari, {{Versus|15}}Jamque ferebatur remis, velisque per aequor Perque fatigatas fortior ibat aquas. Aeole, conclamo: fugientes siste carinas: Quem cupiunt naturae, non ego, ventus agit, Ventus agit nautis aptus, non aptus amanti {{Versus|20}}Candida servandae signa pudicitia? Vana peto, precibusque meis obmurmurat Auster. Et nimium placida prosperitate nocet. Fors aderat Divae effigies quod puppe ferebar, Ut facilis dubio duxque comesque mari. {{Versus|25}}Saepius hanc supplex, quo nos averteret aestus, Sum prece, accensis devenerata focis. Odimus ah! thalamos; ''Virgo'', da funera, dixi; Funeribus jungi noster anhelat amor. Irruat in classem Boreas, notusque procellis {{Versus|30}}Africus, et mediis cymba dehiscat aquis. Dulce erit, effracta pelago sub sidere puppe, Obruat impuras quo Cytheraea faces. Audiit, et subito discussam turbine classem Littore ab Armorico ventus et unda tulit. {{Versus|35}}Pro thalamo in gladios et funera mittimur omnes, Qua prope Rhenanas<ref>Rhenus fluvius Coloniam Agrippinam alluens, indeque circa Batavorum fines in tria cornua divisus, totidem ostiis in Germanicum Oceanum influit.</ref> dividit aequor aquas. Hunnorum<ref name="hun">Hunni et Picti piratae, qui Virgines in fide et pudicitia stabiles contrucidarunt: ad hos sit allusio in versu.</ref> hic acies, Pictorumque<ref name="hun" /> emicat ensis, Et plusquam pictos exhibet ille metus. Bella movent; missis resonat clamoribus aether: {{Versus|40}}Praedaque carnivoris cedit ovile lupis. Prima ego, quid frustra saevis, o barbare, dixi: In nos non blandus, ferreus esse potes. Haec ubi: vibratis densantur funera telis Et nova littoream victima plangit humum. {{Versus|45}}Pars ferrum media capulo tenus excipit ulna. Pars minor abscisso vertice caesa cadit. Est, cui districto patuerunt pectora telo: Est, cui virgineum transiit hasta latus. Erubuit Rhenus tumidusque a sanguine nostro {{Versus|50}}Currere purpureis in mare coepit aquis, Forsitan hoc aliquis, dum captat arundine pisces. Vidit et incoeptum dextra relinquit opus. Hoc igitur terris: agitur res altera caelo? Illic, quae meruit praemia, quaeque refert. {{Versus|55}}Palladia<ref name="pall">Nomina quarundam Virginum, quae cum Ursula martyrium subiere.</ref> accepto micat ille pulchrior ostro; Hic Saulae<ref name="pall" /> graditur juncta Britulla <ref name="pall" /> comes; Vidimus et lauros, sacro quas Marte relatas, Verenae<ref>Verena cum Essario juvene consanguineo navigaverat; quem et ipsa in caede pavidum verbo exemploque animavit, impulitque ad mortem fortiter obeundam. ''Lib. 4. Revel. S. Elisabethae Virg. c. 2.''</ref> divus suppeditabat Amor. Quid reliquas memorem, nivei quas codice libri {{Versus|60}}Spectavi rutilis emicuisse notis? Cum tamen evolvo, spatium sine nomine vidi? Nimirum summae funeris una deest Fert male castus Amor jacturam mortis in una; Et queritur factum sanguinis esse parum. {{Versus|65}}''Cordula'', quid dubitas? metus hic tib saevior hoste est: Heu! ubi, quam dederas in mea jura fides? Flesti discedens: flentemque animasse recordor; Cum mihi coepisti sic prior ore loqui. ''Ursula'', quo rapimur? thalami quid quaerimus ignem? {{Versus|70}}Ignis hic aequorea plus mihi friget aqua. Quam modo pro thalamo vellem succederet ensis! Virgineas caperent casta sepulcra comas. Hoc dixisse fuit: primo tamen agmine cedis: Solaque detractas fortia bella pati. {{Versus|75}}Ima puppe lates, quo te timor egit inertem: I nunc, et cupidae nomen amantis habe. Credor in hoc etiam? dum nos proscindret hostis. Huc illic media nave cucurrit Amor. ''Cordula'', quid latitas? cur sic bellum effugis inquit: {{Versus|80}}Jam Sociae palmam quam modo perdis, habent. Saevierant hostes, defunctaque corpora bello Tingebat fusus semisepulta cruor. Candidus emicuit rubris exercitus alis, Et tenues vitae; caetera nubis erant. {{Versus|85}}Ducimur extemplo magni sub tecta Tonantis. Et ''Virgo'' castas excipit ipsa nurus. Ardua luminibus clarescunt atria, et auro Cuilibet accincto lampades igne micant. Vulgus Hymen Hymenaee canit; pars, Io triumphe: {{Versus|90}}Pars liquidum accenso thure vaporat iter, Quaeque prius rigido tractarunt praelia ferro, Exornat fortes aurea palma manus, Nec deerunt terris sua gaudia: nempe supersunt Mittenda in varias ossa verenda plagas {{Versus|95}}Credis et hoc? maduit nostro quae sanguine tellus, Alterius<ref><small>''(omissa est nota?)''</small> </ref> nunquam funeris hospes erit. Ergo age, rumpe moras, vanumque expelle timorem. Ad sua te revocat praelia castus Amor. Quin et venturi felix certaminis augur. {{Versus|100}}Dimidia pinxit nomina scripta nota. Cor pinxit: reliqui fac nominis ordo sequatur: Fulgeat aurato ''Cordula'' tota libro. Sic erit: impatiens Amor aureus emicat astris, Qua tinxit liquidas barbarus hostis aquas. {{Versus|105}}Quid? quod et ille tibi chartam, laurumque virentem Deferet, ut palmae nuntia certa tuae. Nec mora, consistens tepefactae sanguine ripae Concinet Elysia fortia <small>''(vocabulum deest?)''</small> tuba. Cordula ''Virgineae plusquam millesima turbae'' {{Versus|110}}''Pars decies, domito laeta pavore redit, '' ''Plaudite hic reduci, geminavit ''Cordula'' festum: '' ''Paverat illa minus, fecerat illa minus.'' </poem> ===Notae=== <small><references /></small> ''Finis Libri primi. '' =Liber II.= ==Epistola I. <br>Aglaë Bonifacio.== ''Argumentum'' Aglaë ''Romanas inter nurus formae elegantia ac divitiis praepollens, cum primam juventam ''Bonifacii'' (quem ut oeconomum domi alebat) amoribus atque illecebris implicuisset: vita in melius mutata, conquirendis diligentissime Martyrum reliquiis operam suam, et opes locare coepit. Igitur ''Bonifacium'', tradita illi ingenti vi pecuniae in Ciliciam misit: regio haec est minoris Asiae, ubi Simplicianus Praefectus quotidiana in Christianos ferocia exasperabat. Verum cum diutius illic, quam abiens promiserat, haereret: hanc ad eum Epistolam scribit, in qua conqueritur de nimia tarditate. Cum autem inter scribendum edocta fuisset ab Angelo, ''Bonifacium'' fidei Christianae accusatum attineri in carcere, eundem ad constantiam et martyrium hortatur. Inter alia vero illud maxime rogat, uti corpus suum Romam deferri curet per suos: quod ipsum quoque comitibus.ac famulis, qui cum eo discesserant, sedulo commendat. Nec spes ea, et votum frustra fuit. Quippe ''Aglae'' et ''Bonifacii'' corpus recepit, et eidem templum ac sepulcrum, prout ante voverat, magnificentissimum condidit: delecta sibi ad ejusdem Martyris corpus sepultura.'' Surius Tom. 3. Martyrologium Rom. 14. Maji. SYMBOLUM. <poem> [[Fasciculus:Aglae Bonifacio symbolum.jpg|450px]] Excifam trunco arborem abs radice nouo virgulto pullulare vides? Et vides Martyrem in funere validum, ipsa videlicet injuria lucro, et gloriae cedente. Quocirca recte illi attribuas, quod arbori Lyricus vates Lib. 4. Ode 4. </poem> <hr> ''&nbsp; &nbsp; &nbsp; &nbsp; &nbsp; &nbsp; &nbsp; &nbsp; Ab ipso'' ''Ducit opes, animumque ferro.'' <hr> <poem> Gratulor, incolumi Cilicas adiisse carina: Plus aequo reditum sustinuisse, queror. Scilicet hunc primo signarat Cynthia cornu, Et prope jam plenis tota refulsit equis. {{Versus|5}}Quidquid id est, paterer; si, pro quo mitteris isthuc. Quis mea, nescires, pectora torquet amor. Ah! nimium mora longa mihi, quae gaudia differt. Et figenda sacris oscula Martyribus! Accidit dubius nostris moeroribus angor, {{Versus|10}}Quae possit tantae causa subesse morae. Quid statuam ignoro: vetuit fortasse quod opto Miles? an istius nil ibi mercis erat, Non semper leporem capias, venatibus apta Quamquam adigas celeres per juga summa canes, {{Versus|15}}Saepeque nec piscem; quamvis humentia lina, Et tibi piscosis pendeat hamus aquis. Fallimur, o! Tarso<ref>Tarsus urbs Ciliciae caput, ubi Bonifacius a Simpliciano praefecto primum captus, tum deinde martyrio affectus est.</ref> quam primum es redditus urbi, Ille locus tabo sanguinolentus erat. Interdum timeo, quamvis exosus utrique, {{Versus|20}}Ne te foeminea compede nectat amor. Ah! peream potius, quam me haec injuria laedat Dicar et infido foemina lusa viro, Quid? damnata prius rursum te praelia vincant? Et quod jurasti, ventus et aura feret? {{Versus|25}}Tune peregrinae dum fors blandiris amicae, Dissipet illa meas, quae male dantur, opes? Dona ego transmittam; donis peregrina fruetur? Vilior et turpi pellice Martyr erit? Quid facis? heu! castae frustra operare sorori? {{Versus|30}}Cor dolet, atque ira mistus abundat amor! Quid tamen haec moveo? melioribus uteris armis, Et spolium de te nulla Cilissa<ref>Cilissa, mulier e Cilicia ortu.</ref> tulit. Utque si hoc verum, clausa servatur in arca Promissa testis scripta tabella tui. {{Versus|35}}''Hactenus insanisse sat est'' (hoc pagina signat) ''Turpiaque Idalio colla dedisse jugo. '' ''Hoc, ''Aglae'' voveo nullus, qui pectora nobis'' ''Quam Christi posthac ignis adurat, erit. '' Haec ego dum relego, scriptae do basia chartae, {{Versus|40}}Saepe sono tenui, dico; tabella, places. Neu dubitem, subito praeterquam murmure famae Constitit Angelico teste relata fides. Ut vidi, ut sensi pavidum sub sidere pectus! Mobile sic placidis sternitur aequor aquis. {{Versus|45}}Vincimus, exclamo: quem coram cernimus Ales (Nec fallor) palmas praecinit ille tuas, Hic rate te Cilicas tetigisse fideliter oras; Et Tarso exceptum, nuntius Ales ait. Ardua prostabant furnis tabulata theatris, {{Versus|50}}Moestaque sanguineo pegmata structa foro. Circum ences, cultrique; ferus circum undique lictor; Et nova sub gladio Victima Martyr erat. Ausus es amplecti, pulchroque fluentia tabo Pectora, complexu pressa fovere tuo. {{Versus|55}}Quin etiam tepidum labris suxisse cruorem Diceris, et sacris erubuisse notis. O! mihi qualis eras hoc timidus murice: talis Fac redeas; ''Aglae'' congruit iste color. Aliger hic contra; faciet ''Bonifacius'', inquit: {{Versus|60}}Et novus effuso sanguine Martyr erit. Martyr eris? vellem tecum licuisset adire Sic bene casaro victima juncta forem. Quin melius fosso flueret de pectore sanguis. Quam lacrima in culpas rursus itura meas! {{Versus|65}}Et mihi sunt vires, structo concurrere ferro: Plus me, quam quisquam crederet, urget amor. Nil moror aut dentes ferrati pectinis, aut quas Lictor suffossis unguibus urget acus. Nec pice, nec rutilo succensos igne lebetes {{Versus|70}}Cor pavet, aut quidquid Praesidis ira coquit. Interea quoniam te solum haec praelia poscunt, Incipe, sed forti; bella movere manu. Perfer et obdura: metuendae cuspidis hastas. Mollia ceu plumae verba, portat Amor. {{Versus|75}}Quin facito ut dicas quoties mucrone Satelles Saeviet; hoc ''Aglae'' jussit obire modo. At potius ''Christus'' jussit, fusoque cruore Suscitat ignavas ad sua bella manus. Quod si forte tibi reddatur Epistola, quando {{Versus|80}}Lictores inter sanguinolentus eris: Hanc cupiam tepido perfundi sanguine: pactam Adstruet haec melius rubra litura fidem. Ipsa ego cum manibus, labrisque adpressero, dicam: Pro Christo fusus quam bene sanguis olet! {{Versus|85}}Interea famuli comites, quos misimus una, Este, precor, vestne turba fidelis herae. Compolsitum corpus ''Bonifaci'' insternite puppi, Quam Phrygia illusus vestiat arte tapes. Addite purpureis carchesia candida velis. {{Versus|90}}Perque ratem liquidus munere fudet Arabs. Ut venti aspirent, remis quoque pellite navim? Et facite, ut modici denatet illa mora. Ipsa ego procurrens, qua se Tybris<ref>Tyberis seu Tybris celeberrimus Italiae fluvius, qui urbem Romam praeterfluens, exinde duobus ostiis modico spatio diremptis, in mare mediterraneum evolvitur.</ref> ostia pandunt, Spectabo placitae signa notamque ratis. {{Versus|95}}Et quaecunque procul venientia, videro vela? Vela tamen rubea conspicienda nota: Clamabo, meus est navi ''Bonifacius'' ista: Jam vehitur Martyr, qui prius emptor erat. Nec mora, votivis ardebunt cinnama flammis; {{Versus|100}}Ibit et in longas excita Roma vias. Cum prope constitero, sacros affusa per artus Adjiciam modici talia verba prece: Da veniam, frater; caeloque recepte sororem Respice, et aeterna foedera junge fide. {{Versus|105}}Jactabas abiens te Martyra; risimus illud: Corrigitat risus exitus ipse meos. Nec deere votis sublimibus alta columnis Templa, tibi Paria construet arte labor. Ardebunt illic prascindae lampades auro, {{Versus|110}}Inque laboratis thura cremata focis. Tunc tibi subjiciam, ''Bonifaci'', has incole sedes, Sed mea fac tecum molliter ossa cubent, Quin etiam inscripto lucentia marmora versu Ultima defuncti Martyris acta ferent, {{Versus|115}}''Siste, Viator, iter: jacet hac ''Bonifacius'' urna'' ''Occubuit Martyr, qui prius emptor erat.'' Hic Aglae vicina, fuit peccasse quod olim,'' ''Corrigit hoc tumulo frater, et illa soror.'' </poem> ===Notae=== <small><references /></small> ==Epistola II. <br>Anthusa Chrysostomo.== ''Argumentum.'' Ioannes ''cui cognomentum'' Chrysostomo'', ob auream in dicendo facundiam inditum fuit, cum sanctioris vitae desiderio teneretur: deserta Antiochia et forensibus negotiis, ubi viduarum causas agitabat, matrem viduam ac sororem juvenculam relinquere statuit. Quod cum fecisset imo et in abditiora quaedam loca penetrasset, asperioris vitae gratia: ejus soror, quam hic ex matris nomine ''Anthusam'' sive ''Anthusen'' vocamus, hanc ad illum Epistolam scribit. In qua primum matris orbitatem et lacrimas suas exponit: tum deinde in nimias ejus corporis afflictationes invehitur: rogans ut sibi temperet, seque cogitet non solitudini, sed publico natum esse; unde et sibi Chrysostomi cognomentum adsciscere aliquando debeat. Quamobrem hortatur, ut relicta solitudine quam primum Antiochiam, ad rerum magnarum captandas occasiones revertatur.'' Metaphr. Niceph. lib 3. c. 2. Martyrol. Rom. 14. Septembris et 17. Januarii: quo die Translationis ejusdem festum praecipuo cultu observatur. SYMBOLUM. <poem> [[Fasciculus:Anthusa Chrysostomo symbolum.jpg|450px]] Ut leonem Chrysostomus cruce in terram depacta domat: ita et ipsum morbus; pertinacior. Nam ex eo secessum? publico mutare cogitur, exinde ''Chrysostomi'' nomen concionando habiturus. Adeo, hic quoque verum quod sane <small>''(?)''</small> quidam dixit: ''plumbeam esse sanitatem, morbum aureum''. Sive quod Poeta cecinit: </poem> <hr> ''Dant vulnera vitam.'' <hr> <poem> Quos questus, germane, dolens fert pagina, mittit Hos tibi eum chara matre relicta soror, Tesqua petis certe viduis invisa, diserto Ante quibus studio mite levamen eras. {{Versus|5}}Profuerint doctae quidnam, modo scimus, Athenae: Ut fugerent, solos erudiere pedes. Qua prodesse parens voluit, male proditur arte, Et patitur telis vulnera facta suis. Quo fugis, ah frater: cur sic modo deseris urbem? {{Versus|10}}Et saxa<small>''(?)''</small> sylvosis rupibus antra petis? Si lacrimas quaeris, latebra male quaeris in ista: Exhibet has animi nuntia charta mei. Collige, sic melius qui nobis depluit imber, Inque tuos vultus, et tua saxa cadat. {{Versus|15}}Interea quae prima sequar, vix anxia novi: Multa dolenda soror, plurima mater habet, Illa mihi nuper lecto subnixa jugali (Forsitan at vobis excidit iste locus) Singultus ducens, oculis quoque tristior udis {{Versus|20}}Materno tales edidit ore sonos. Durus<small>''(?)''</small>, ''Anthuse'', frater tibi: durior idem (Fas sit vera queri<small>''(?)''</small>) filius iste mihi est. Nempe ''Secundiadem''<ref>Secundiades Chrysostomus hic dicitur, a Secundo patre: ad cujus nomen fit allusio.</ref> mentitur nomine: nobis Dum vixit conjux, ille ''Secundus'' erat, {{Versus|25}}Ille ''Secundus'' erat, quo fortunata marito Perstabat patriae forsque decusque domus Laedimur, ''Anthuse'', potuit succurere frater: Sed mihi quam dederat, prodidit ille fidem. Confiteor , volui retinere; at abire volentem {{Versus|30}}Nec potui lacrimis continuisse meis. Addidimus precibus thalamum quoque: nempe sedebam Quo me nunc thalamo, nata sedere vides. Indeque suspirans multoque interlita fletu, Admovi validas in mea jura preces. {{Versus|35}}Ibis? et o cui me miseram, cui nate, relinques. Desertae posthac quis mihi fautor erit. Quas ego tunc lacrimas, quae non suspiria fudi! Quam patuit curis area lata meis! Constitimus tamen: et curarum pondera, pro te {{Versus|40}}Maternus viduam ferre coegit amor. Saepe mihi quando thalami simulacra redibant Tolle tuas, dixi, pronuba turba faces. Qui mihi natus adest, vultuque animoque parentem Sustinet: ille mihi conjugis instar erit. {{Versus|45}}Fallimur, heu nimium! conjux prius orba marito, Nunc etiam nato deseror orba parens. Fleste feros animos; puerum quo fovimus, uber, Non te tam duri pectoris esse sinit. Da breve maternis spatium ploratibus; illos {{Versus|50}}Mox ubi desiero fundere, funus ero. Corpore ab exangui, fugiunt viresque, colorque Vitaque plus justa dimidiata colo est, Surdior ille tamen, faxo quoque durior omni Restitit, et potuit dicere triste vale. {{Versus|55}}Dixerat haec: gemitus successit; flevimus ambae. Si me amas, lacrimas finge videre meas. Sr me amas (nec enim solita meus ire moratur Lege dolor) lacrimis dum capiare meis. Quid? quod et hae nobis plus uno flumine currunt? {{Versus|60}}Has profugus frater, has mea damna movent, Nam quid ego referam crescentia prima juventae Tempora, praeceptis instituenda tuis? Quid Paphias artes memorem, queis saepe doloso Protulit in salebras tractus ab hoste pudor? {{Versus|65}}Nos sumus imbelles, doctas neque, frater, Athenas Vidimus, aut Pauli grande tenemus opus. Tu mihi dicebas: (memini) soror optima, cautum, (Livet iter glacie) ferre memento pedem. Quam sapies! pietas si casta instruxerit annos, {{Versus|70}}In tua virgineas ferre sepulcra comas! Confiteor, verba haec animum movere sororis: Castaque jam nobis tela vibrabat amor. Quid tamen hoc prodest, si te privata magistro, Quid faciam ignorem, quodve sequamur opus, {{Versus|75}}Interea dum lentus abes, servatur imago Tradita, fraternas pignus amicitiae. Lilia stant circum pictis fulgentia limbis: In medio magnae Virginis ora nitent. Hanc specto, teneoque manu, pressisque labellis {{Versus|80}}Solvimus in tales saepius ora sonos: Diva, precor (quam saepe!) tuis qui militat aris, Frater, fac voto militet ille meo. Quid procul excurrit? redeat: monstrabimus hostem, Clarior unde suo Marte triumphus eat. {{Versus|85}}Hic matris dolor est, timor hic meus: hostis uterque: Sed reditu fratris victus uterque cadet. Sunt, quos ille domet tota felicius urbe: Plus et Orontaea<ref>Orontes fluvius Antiochiam alluens.</ref> quos bene tingat aqua. Hunc repetit damnosus ager, qua Cassia<ref>Casius mons idolorum cultu et superstitionibus famosus, quem Chrysostomus concionibus suis expurgavit.</ref> circum {{Versus|90}}Stant juga, barbarico Numine sueta coli. At forsan dum scribo, magisque magisque recedis, Antraque dumetis horridiora tenes. Est rupes praerupta, cui specus accubat, isthaec Diceris invisi saxa subisse laris. {{Versus|95}}Hei mihi! quam vereor, ne sic novus incola saxi, Tam lapis evadas, quam lapis ipsa casa est. Saxa super recubas: pluvio caput imbre madescis: Carpis et aestivum vertice nudus iter. Adde, quod herbarum summas depascere frondes {{Versus|100}}Diceris, et gelidae nil nisi potus aquae. Jam stomachi<ref>Stomachi doloribus, quos in dia et frigida potu contraxerat, per totam vitam afflictatus est.</ref> vis fracta labat, renuitque medelam; Heu! ne commissi poena fit illa tui, Genua labant, macies exsuccos contrahit artus: Si videam, qui sis forsan, et unde, rogem. {{Versus|105}}Interdum timeo: mediis vagus incola sylvis, Ne fias rabidas forsitan esca ferae. Quid tamen haec moveo? quid saevos ungue leones, Fulmineove truces dente veremur apros; Te viso fugiunt, forsan squallore figurae: {{Versus|110}}Forte (putem) quod et his plus feritate noces. Parce tamen: dolor illa movet, germane paternus Non sinit esse ubi tam fera corda vigor. Exierat sylvis<ref>Ferocientem leonem sola cruce in terram depacta domat, et interimit.</ref> nuper leo dente cruentus, Vicinam late depopulatus humum. {{Versus|115}}Incultus squallebat ager; circumque jacebant Ossa cruentato semisepulta solo. Ausus es ire tamen metuendaque bella ciere Stipite, transversa cui trabe robur erat. Crux fuit una tibi, ferroque potentior ensis {{Versus|120}}Hanc panxisse, feram perdomuisse fuit. Et fera praesensit, rugitu fassa dolorem. Strataque signatam corpore planxit humum. At cruce depacta saevum stravisse leonem Quid juvat, in mores si redit ille tuos? {{Versus|125}}Qui tecum male saevii amor, leo dictur ille Maternas fibras diripit, ille meas. Plura quid attexam? calamum lassata premendo Est manus, et vires subtrahit ipse timor Matrem, nate, juva: frater succurre sorori? {{Versus|130}}Instant officio nomina bina tuo, Non agitur de me tantum; majoribus angor: Sollicitat reditus publica cura tuos. ''Aurea''<ref>Fit allusio ad nomtn Chrysostomi.</ref> quid tituli laudumque insignia calcas? Et pergis longi Saxeus esse mora? {{Versus|135}}Morbe, veni<ref>Joannes ob morbum Monasterium repetiit, indeque Antiochiam, ubi Presbyter concionibus habendis vacare coepit, tanta in dicendo eloquentia, ut jure Chrysostomi cognomentum sibi atterserit.</ref>, profugumque reduc ad publica fratrem, Te sine jam proprii funeris auctor erit. Cantabo reduci: ''morbi est haec palma; carendus'' ''Perpetuo frater, ni doluisset, erat.'' </poem> ===Notae=== <small><references /></small> ==Epistola III. <br>Polydora Alexio.== ''Argumentum'' ''Euphemianus et Aglaë, par nobile conjugum et patriciae apud Romanos nobilitatis, cum tandem ex matrimonio, post crebra ad Deum vota prolem tulissent, cui et ''Alexio'' nomen indidere: eundem jam adultum ad nuptias urserunt. Verum ''Alexius'' cum castitatis amore, simul ejusdem voto teneretur: neque interea parentum imperio refragari auderet: ''Polydoram'', Virginem, cui formae ac morum elegantia supra natalium splendorem decus ad''<small>fe</small>''сtebat, in conjugem admisit. Sed habet miras et innoxias fallendi artes divinus Amor, cui omnia ex commento licent. Quippe prima nuptiarum nocte, ''Alexius Polydoram'' pio dolo circumventam clam deseruit, satius opinans, ab igne longius recedere, quam apud eundem sedendo quotidie periclitari. Igitur Roma egressus, Edessam primo Syriae oppidum profectus est, ubi annos plures delituit. Cum autem ex ea urbe Tarsum Ciliciae navigaret, adverso vento in Italiam indeque Romam delatus est: obtento intrat paternarum aedium septa tuguriolo stipe victitans, ad obitum usque incognitus, miro sanctitatis et constantiae exemplo perseveravit. Interea vero temporis ''Polydora'' cum se ab eo derelictam lugeret, et frustra missis ad diversa loca nuntiis requireret: hanc Epistolam adjicit, ei per famulam reddendam, ubicumque locorum inveniretur. Porro in hac Epistola primum de ejus fuga conqueritur: tum luctum et angorem, quem de ejus salute caperet, exponit denique variis persuasionibus, id efficere studet, ut quam primum Romam, unde diffugerat, revertatur.'' Surius Tom. 4. Metaphr. Martyrologium Rom. 17 Julii. SYMBOLUM. <poem> [[Fasciculus:Polydora Alexio symbolum.jpg|450px]] Captivus hic Amor trahitur, quem frustra naturae affectio, ceu canis quidam importunior lacessit, allatratque. Quippe hunc ''Alexius'' ad paternos Lares reducit, sed ibidem veluti carcere afflicturus. Usque eo ut de utrovis vere dici possis, </poem> <hr> ''Hospes, et exul. '' <hr> <poem> Quam male nupta tibi mitto ''Polydora'' salutem, Sola mihi tribui te redeunte potest. Luctus adest, et falsus amor pro conjuge vero: Materies Elegis sola relicta meis {{Versus|5}}Hei mihi! cur unquam socialia junximus ambo Foedera, promissa non coitura fide? Cur ego non dixi, cum sponsum mater ''Alexim'' Obtulit: ille mihi (nolo) dolendus erit. Utilis ah! nobis, et vates vera fuissem: {{Versus|10}}Nec biberet lacrimas noxque diesque meas! Sed quaeror incassum: miror magis, omnia furto Seruisse, inque tuos officiosa dolos. Nox erat apta fugae (memini) nam luna latebat Moerorem vultus fassa tegendo suos. {{Versus|15}}Stillabant pluvio pendentia nubila caelo: Dixisses nostris illacrimare malis. Ipsa ego, quis credat? fueram tunc jussa precari, Pro facinus! precibus prodat ut ipsa meis: Proder: namque preces inter mihi lumina somnus {{Versus|20}}Corripit: hic nobis ''<small>(versus para altera invisibilis)</small>'' Nec mora, secedens sopitam linquis amantem, Suspensoque fugis patria tecta pede. Quae tibi nunc patuit fugienti janua, quantos Heu! nobis ludus janua saeva tulit. {{Versus|25}}Debuerat rauco collidi cardine postes, Debuerat clausa porta manere sera. Debuerant latrasse canes, famulosque ciere Nempe reus furti, sic fugitivus, eras. Pro dolor! in nostram jurarunt omnia cladem: {{Versus|30}}Prodita sum multis una puella modis, Excitor interea nostrumque vocamus ''Alexim'': Nullus erat: resonant atria; nullus erat. Protinus adducta sonuerunr pectora palma: Ora nec a lacrimis sicca fuere meis. {{Versus|35}}Quin et sopitae turbare silentia Romae, Perque urbis vicos impetus ire fuit. Sed flentem socrus, flens acrius ipsa repressit: Saeviit occlusa tota procella domo. Dum sic congemimus, famuli penetralia lustrant. {{Versus|40}}Quasque domus latebras, arcaque coeca tegit: Neve putes Latiis id agi tantummodo terris: Longinquo certe quaereris orbe procul. Misimus Aeoliam Thyrrhenaque<ref>Aeoliae insulae, sive Vulcaniae in mari Tyrrheno ad Siciliam.</ref> littora circum Finitimis nulla est fama remissa locis. {{Versus|45}}Misimus et Solymen, et Solyme quoque nescia veri. Quas habitas terras? quo vagus orbe fugis? Quis scit; an Edessae<ref>Edessa Syriae oppidum, ubi aliquandiu latuit.</ref>? servum quoque misimus illuc''<small>(?; male visibile)</small>''! Quamque tibi reddat, tradita charta fuit. O! si quando tuae reddatur Epistola dextrae, {{Versus|50}}Perlege: fert animi nuntia verba mei. Quo fugis infelix? cur sic me linquis, ''Alexi'': Ne tua permaneam, quod mihi crimen obest: Si tibi simplicitas visa est mea (vera fatebor:) Simplicitas justo digna favore fuit. {{Versus|55}}Si tibi virginitas placuit libata Tonanti: Virgineo potui vivere nupta thoro. Caeciliae castos non ignoramus amores, Quaque tibi nupsit, Valeriane, face. Quo fugis infelix? me mille pericula terrent, {{Versus|60}}Et vagus in curas pectora versat amor. Est tabula appictum quae nobis exhibiet orbem Illo saepe tuas quaerimus orbe vias. Prima statim subeunt oculos Tybris ostia: puppi Unde reor sine me tradita vela tuae. {{Versus|65}}Prospicio, tanquam fugientia vela viderem; Et retinet vultus ista tabella meos. Saepius exclamo: nimis, o! velociter exit, Cymbaque Tyrrheno labitur illa mari, Crudeles Venti, male tensis parcite velis: {{Versus|70}}Una deest numero, quam vehat ista ratis. Quo properas fluctus inter periturus, ''Alexi''? Cur sic insanae te male credis aquae Consule, Tarsensi<ref>Prophetas Jonas cum Deo refractarius navigaret in Tarsis, tempestate interceptus est, cujus cum ipse causa esset, in mare praecipitatur. ''Jonae i.''</ref> qui navigat aequore, Jonam; Ille tibi dicet, quo periturus abis? {{Versus|75}}Nempe fidem violasse nocet portumque subire. Perfidiae poenas exigit iste locus. Quae vehit et crimen, quamvis patientior undae, Spe bibit falsas naufraga puppis aqua, Flecte ratem, dum tempus habes, Romamque revise: {{Versus|80}}Hic reducem quae, te sospitet, uxor erit. Talia nequidquam pictae fero verba tabellae; Et madet a lacrimis saepius illa meis. Quidquid id est, picta dum sic male navigo charta; Te dubium pelagus, me mea Roma tenet. {{Versus|85}}Forsan et hic etiam quid agam, rescisse juvabit; Flemus; habes vitae facta, modumque meae. Aut modo cum socru de te, fugitive, susurro: Quaeque tuum, miror, causa suasit iter, Aut modo contrectant male coepti pignus amoris. {{Versus|90}}Corripio verbis haec tua dona meis. Annule, quid fidum (dico) mentiris ''Alexim''; Nil praeter vacuae murmura vocis habet. Saepius hunc volui digito deponere; semper Hoc vetuit, constans qui tibi pugnat amor. {{Versus|95}}Ergo mihi de te nisi tantum injuria restat? Donaque pollicitis inferiora tuis? Fallimur: et gemitus restant, lacrimaque per ora, Deque meis oculis in tua dona cadunt. At tibi quam meliis caderent in pectus ''Alexi''? {{Versus|100}}Mollirentque tuas in mea vota fibras; Quid referam, quoties votiva supplico cera; Humescit lacrimis quaelibet ara meis. Heu! quam dissimiles? dum tu male forsitan erras, Erramus puro per loca sacra pede. {{Versus|105}}Nam modo porticibus spatior, quibus addita moles Vaticana<ref>Templum S. Petri in Vaticano.</ref> suis incubat alta jugis Nunc propiora sequens, sacram properamus in aedem; Sive Sabina<ref name="pr">Templa SS. Sabinae et Priscae.</ref>, tuam; seu bona Prisca<ref name="pr" /> tuam. Trans Tybrim interdum nostras quoque defero flammas, {{Versus|110}}Fons tibi non una Salvius<ref>Templum S. Pauli trans Tyberim ad aquas Salvias: ubi scilicet tres fontes ex triplici subsultu sacri capitis abscissi miraculo scaturiere.</ref> exit aqua. Nunc subiens templum gradibus sublime Mariae Exiguo dixi talia verba sono. Deficimus, Virgo scis causam: fugit ''Alexis'': Meque sine ignotas corripit ille vias. {{Versus|115}}Si face praeluces sulcantibus aequora nautis, Fac teneat portus haec quoque cymba suos. Ipsa ego sum portus: neu fors nunc devia fallat, Lumen in aspectu nocte, diuque gero. Interea patrii dum moestae occludimur aula, {{Versus|120}}Conveniunt matres, Romulidesque nurus. Quid, ''Polidora'', gemis? quin splendes murice, dicunt, Et tunica formae conveniente tuae? Scilicet ipsa tegar saturata murice veste, Vix lacero panno tectus ''Alexis'' erit? {{Versus|125}}Ipsa comas pectam? pluvia caput ipse madescat Sponsaque sim sponso decolor usque meo? Non erit hoc; squallore tuos imitata labores Dicar, et ista fugae tempora tristis agam. Nec male jam coepi: moeret domus obsita luctu; {{Versus|130}}Atque intus speciem funeris esse putes. Credor in hoc etiam? media jam psittacus aula Dedidicit solito tristior ore loqui. Nempe meos gemitus suspiria nostra resumit: Et tanquam adgemeret, clamat: ''Alexi'', redi. {{Versus|135}}O fugitive redi, si te caelestia tangunt: Si qua tibi pietas, o fugitive redi. Si reditum excusas, latites qua parte, moneto? Illuc me cursu praepete ducet Amor. Seu pedibus, carpenda via est, talaria nectet: {{Versus|140}}Seu mare sulcandum, diriget ille, ratem. Foemina sim quamvis natura mollis et annis: Te duce condiscam fortis acerba pati. Attamen hoc potius; Latiam remeabis ad urbem; {{Versus|145}}Neu dubites quonam tramite, facta via est. Forsitan adjicias, quod sis metuentior undae, Expertumque prius nunc vereare fretum. Ne metue, infidis mare formidabile nautis: Si redeas, nullum jam tibi crimen erit. {{Versus|150}}Tunc (reor) implebunt spirantes lintea venti, Tutaque pacata cymba recurret aqua. Ut venti desint, suspiria nostra juvabunt: Aspirant omni scilicet illa die. Ipse movebit Amor remo yeloque, phaselum, {{Versus|155}}Instruet et cursus ad mea vota tuos, Huc ergo fugitive redi, sponsamque revise: Quae modo sic tecum, quilibet esse feret. Sin minus, ah nimiis cedam moeroribus impar: A nobis profugus non potes esse diu, {{Versus|160}}Te levis umbra sequar: forsan terrebere visu, Et mortis, dices, huic ego causa fui: Ipsa tamen parcam: quin tu quoque discis amanti Parcere, et exemplo mitior esse meo? Quod si sacra placent, si sanctior esse laboras; {{Versus|165}}Sic fugiens, certe non sapienter agis. Qui vagus ignotas peregrinus obambulat oras; Sordescit longae saepius ille via. Ergo redi, patriaeque domus penetralia serva: Ille locus templi pondus et instar habet. {{Versus|170}}Hic bene si degas, quamvis sub limine primo, Crede mihi, nusquam sanctior hospes erit. </poem> ===Notae=== <small><references /></small> ==Epistola IV. <br>Theodora Didymo.== ''Argumentum'' Theodora ''Virgo Alexandrina, stirpe nobili cum ad impurum carcerem damnata raperetur, quo aut pudicitiam,.aut fidem amitteret: novo prorsus atque inusitato facinore injuriam evasit. Siquidem juvenis miles, cui ''Didymo'' nomen erat, illud primus omnium, swd casto pede animoque, quippe Theodoram liberaturus penetravit. Illum cum Virgine ita colloquentem inducit Divus Ambrosius. ''Ne quaeso paveas, soror: Frater huc veni salvare animam, non perdere. Vestimenta mutemus: conveniunt mihi tua, et mea tibi. Sed utraque Christo. Tua vestis me verum militem faciat: mea te virginem. ''Hac inter chlamydem exuit, ''traditque habitum, ''uti argute idem Ambrosius ait; ''qui abscondebat foeminam; accepit qui consecrabat Martyrem. ''Igitur sic mutato, confusoque inter se amictu Theodora carcere elabitur. ''Didymus'' vero qui isthic veste muliebri dissimulatus remanserat: post paulo patefacta fraude ad tribunal raptus est. Quod ubi rescivit ''Theodora'' hanc ad eum Epistolam scribendi occasionem arripuit; quae primum ei gratias agit de conservata pudicitia. Sed cum inter scribendum nuntium accepisset de lata in eum capitis sententia: vehementer dolet, contenditque iterato hic mutandas esse vices. Postremo ad constantiam hortatur, spondetque se mox adfuturam, uti cum eo martyrium subeat: quod et accidit: ''D. Ambros. lib. 2. de Virgin. Surius Tom. 2. Martyrologium Rom. 28. Aprilis. SYMBOLUM. <poem> [[Fasciculus:Theodora Didymo symbolum.jpg|450px]] Cygnus castimoniam hic adumbrat, et ab ipsa albedine spectabilis, plenusque illicii. Porro quod duos expressimus ''Theodorae'' ac ''Didymi'' imaginem dare placuit: in quibus niveos mores inspicias, neque postea vel fuso sanguine inficiendos. Scilicet recte cum Poeta dixeris: </poem> <hr> ''Venus hic rubet una cruore. '' <hr> <poem> Quam legis, a salva Theodora littera venit, Officii gratas exhibitura vices. Nempe quod illaeso fugi mala tecta pudore, Sunt ea militiae, ''Diddyme'', facta tuae. {{Versus|5}}Eloquar an sileam? primas quoque criminis umbras Cor pavet, et coeptum paene relinquit opus. Quae loca pes tetigit, non audet scribere dextra: Quamvis sint lacrimis illa piata meis. Pro me scribat Amor, bene qui servavit amantem. {{Versus|10}}Et castam impuro jussit abire loco. Ille mihi tunc, cum Veneris spelaea subirem, Quid fles? hic casto corpore, dixit, eris. Consule pacatis habitata leonibus antra, Et non laesuros corpora nuda rogos. {{Versus|15}}Pura specum introiit, sed purior, exiit Agnes: Hae mihi, sunt vires, hoc et Amoris opus. Ergo age, neu primi formides militis ora, Ille meo missus nomine, tutor erit: Caesarie quamvis vultuque oculisque decorum {{Versus|20}}Vestiat attonsis prima juventa genis. Veste super fulvum quamvis suspenderit ensem: Pictus et hunc Phrygia balteus ornet arcu. Nil tamen hic, ''Theodora'' tibi, quod tere timendum; ''Diddymus'' est, castris militat ille meis. {{Versus|25}}Dixerat haec; subitoque mihi fiducia crevit: Spurca tamen lacrimas antra bibere meas. Quin etiam, dixi, lacrimas consistite: carcer Ille meo melius sanguine lotus erit. Sunt mihi, quae stricto pateant praecordia ferro, {{Versus|30}}Impuras nunquam ferre sueta faces, Christe, per has lacrimas oro, (quando ire paratus Suffosso nondum pectore sanguis abit.) Vel fer opem, vel dede neci: superabimus illa: Servandae vires virginitatis habet. {{Versus|35}}Haec ego dum meditor, subito succedis in antrum Ausus es et casto sic prior ore loqui, Pone metum, ''Theodora'', tuo pugnamus amori, Virginea tecum stringimus arma manu. Non ego sum, quem reris, amans: succurro sorori {{Versus|40}}Frater, habes animi sensa, notamque mei. Mutemus tunicas, fraus haec juvat; altera fiam Hic THEODORA; foris DIDDYMUS alter eris. Nec mora depositos humeris mihi tradis amictus,0 Aptaque versandis pallia laxa dolis. {{Versus|45}}Involvor tunica: coguntur vertice crines: Virgineumque premunt non mea tela latus. Egredior, pressoque caput velata galero. Irisolita cupidos fallimus arte viros. Qualiter accipitris laxo fugit ungue columba; {{Versus|50}}Aut excisa avidi dentibus agna lupi: Aut sic, <small>''(omissum aliquid?)''</small> etiam fugi magis: ursit amantem Et plantis alas addidit ipse timor. Ah! quoties vultus, pallentiaque ora reflexi, Ne coeptum a tergo curreret hostis iter. {{Versus|55}}Crede mihi, si quod passa est male Lothica.<ref>Uxor Lothi, quae quia oculis retroactis incendium Sodomae et Gomorrhae spectavit, in statuam salis versa est. ''Gen. 19.''</ref> conjux, Pone Gomorrheos linquere jussa rogos. Hoc ego passa forem: multus lapis esset ubique, Et nova per medias stantia signa vias. Mox ubi lapsa fuga, tuta statione resedi, {{Versus|60}}Converti plausus in tua facta meos. Vivat jo (dixi) qui sic certamina miscet ''Diddymus'', et lauro tempora vinctus eat. Spectandus curru venias sublimis eburno. Virginea resonent parta, trophaea tuba. {{Versus|65}}Pone Venus subiens, manibusque Cupido revinctis, Lugeat attritas et sine luce faces. Blanditiae comites captae ducantur, et omnis Quaecunque Idaliae gens famulatur herae. Ipsa regam currus, populo clamante triumphum: {{Versus|70}}Quaeque prius belli, pars quoque laudis ero. Quid tamen haec jacto? scribenti nuntia venit Littera, te tunicae fraude perire meae. Hei mihi: quid feci? cur letho indebita cedas Victima, pro casta Virgine castus amans? {{Versus|75}}Quid moror; iniusto procumbas hostia ferro, Ipsaque supplicii causa superstes ero? Hocce meo lacrimae, fluat isto corpore sanguis? Dumque fluet, lacrimas provocet ille meas? Provocet usque licet: dabimus quoque sanguinis undas, {{Versus|80}}Et decet: huc enses, lictor, et arma para Ante quidem fugi; sed fugi damna pudoris: Quam peto, mors damno est quaelibet ipsa minor. Ibimus, adverso pectus praebebimus ensi, Hic ubi casta prius vulnera fecit Amor. {{Versus|85}}Dum loquor, heu! stricto forsan mucrone satelles Exerit armatas in tua colla manus. Ah! nimium properas: ferrum compesce, satelles: Altera, quae tollas, jam tibi colla dabo. ''Diddyme'', fac dicas etiam, cum videris ensem, {{Versus|90}}Siste precor, miles, jam ''Theodora'' venit. Illa cupit nostri testis certaminis esse: Illa madere suo sanguinis imbre cupit. Utque sit hoc verum, transactae somnia noctis. Sinceram faciunt in mea vota fidem. {{Versus|95}}Namque sub auroram, cum jam morientibus umbris Disparent primo sidera pulsa die. Qua vada Nilus habet fluvialibus oblitus herbis. Flebile nescio quid clangere visus olor. Clanxerat: ecce tibi candore simillimus alter {{Versus|100}}Adnatat, et sociam ferre laborat opem. Fit via per juncos, prior enatat: alter in alga Haeret, et occlusis septus oberrat aquis. Nulla mota est; circum telis metuendus et arcu Flumineae miles fata minatur avi. {{Versus|105}}Protinus evigilo, et castam miserata volucrem Visa mihi clara dicere voce: cave. Si qua fides somnis; ista sub imagine disco, Quae te etiam captum fata, malumque premunt, Scilicet ipse petis, cygno formosior albo, {{Versus|110}}Dum sociam servas candidus ales avem. Quidquid erit; merito sculpentur marmora versu, Ante tamen lacrimis mollia facta meis. Diddymus ''hic recubat: mutata veste sorori, '' ''Quam mortem frater distulit, ipse tulit.'' {{Versus|115}}At male vaticinor: visi sub imagine somni Alter in alterius fata recurrit olor. Funera junguntur: prima cadit ille sagitta: Inque cruentatas mergitur alter aquas. Debetur, nostris haec duplex gloria fatis: {{Versus|120}}Quos agit, hos una funere junget Amor. Quin etiam fundus tumulo componet eodem, Causaque versiculis scripta duobus erit, Diddymus ''hoc tumulo'' Theodorae ''jungitur, illa'' ''Quod fugit Virgo, quod tulit alter opem.'' </poem> ===Notae=== <small><references /></small> ==Epistola V. <br>Alena Phosphoriano.== ''Argumentum'' Alena ''Lewoldi et Hildegardis, qui Diebbetani in Brabantia tractus dominio floruere sub Annum 661. filia: eum Gentilitiis erroribus apud parentes irretita, tandem de fide usuque sacrorum apud Christianos quidpiam inaudiisset, nova religionis cupiditas ejus animum incessit. Quamobrem Forestum sive Worstiam (pagus est primo ad Bruxellam lapide, ad Zennam fluvium) cogitat: quo et insciis parentibus noctu cum famula proficisci statuit. Quod ubi succedit, primis statim fidei elementis imbui, tum et salutaribus aquis lustrari, denique eo frequentius itare coepit. Verum cum nocte quadam intercepta fuisset a famulo, et ad patrem delata (quanquam prius cum sedem famulo ampla mercede silentium pacta esset) gravem patres iram incurrit: qui et filiam domi, ceu carcere, adhibitis etiam custodiis diligenter attineri jussit. Igitur ''Alena'' cum nullatenus exire posset: hanc Epistolam ad ''Phosphorianum'' (sic enim Wostiani sacelli praesidem appellare visum est) scribit. In qua illum de iis, quae accidissent, commonefacit; asserens fore, ut posthabitis parentum, minis elusisque custodum eo rursus evolare intendat. Regat ergo uti faculam ex more de turri praetendat: itemque (su quid ei sinistri in via per violentiam acciderit) ut corpus suum in Worstium deferri curet, nonnulla de martyrio suo, et iis, quae post mortem evenire, vaticinando assequitur. '' Ex antiquis Regisris et MS.anno 661. Molanus ex Natalibus, SS. Belgii, 17 Julii. SYMBOLUM. <poem> [[Fasciculus:Alena Phosphoriano symbolum.jpg|450px]] Mola, quam spectas, in alis ventum habet, intus triticum molit. ''Alenam'' hinc disce, et eam quidem ex corporis habitu cultuque Gentilem ut antea, at animo Christianam. Pius dolus est, sicubi alterum ad salutem fallis: de ''Alena'', juxta, ac mola apposite asseras: </poem> <hr> ''Plus intus, quam foris. '' <hr> <poem> Mittit ''Alena'' novam, quam mallet ferre salutem Si sinat ira patris, ''Phosphoriane'', tibi: Si mihi, quo quondam vel nostibusire liceret, Monstrabat dubias, cum mihi luna vias: {{Versus|5}}Moestus, eris, venietque tibi gravis iste libellus, Et dices: cur, cui sacra parantur, abest? Pagina scripta venit; sed scripti non venit auctor: Illa meas pretium sedulitatis erat. Hic fuimus quondam: patrio jam carcere claudor: {{Versus|10}}Meque parens saevo durior hoste premit. Occulit ille domo: neu fors occulta recedam, Non uno clausum milite servat iter. Optavi quoties coecam caligine noctem, Aptaque propositas tempora nigra fugae! {{Versus|15}}Ah quoties dixi! concurrite nubila caelo, Et madidus pluvias concitet Auster aquas Luna caput condat quantumvis faverit olim Lumine; nunc claras occulat illa faces. Utilis ante mihi resplenduit: at modo caeli {{Versus|20}}Utilior vultus nubibus ater erit. Dum tamen haec moneo: nebulosa spissior umbra Nox iit, inque meas officiosa vias. Egressura fui: nisi quod sub limine primo Latratum exciti nocte dedere canes {{Versus|25}}Protinus acclamant vigiles: ego terreor illis, Et subito trepidum moesta reduco pedem. Inde cubile petens: si fors ancilla rogatur Quid faciam? cupido discere, dormit, ait. Interea ex oculis mixtus singultibus imber {{Versus|30}}Labitur, inque meum per mea membra thorum, Interdum cubito, patulaeque innixa fenestrae, Prospecto in tenebris, si quid ab aere micat, Saepeque longinqua vigilantia lumina turre Aut videt, aut acies nostra videre putat. {{Versus|35}}Nec mora succlamo, turri meus ardor in illa est; Quoque vetor ferri corpore, mente feror. Indignor famulo, tacitas qui prodidit artes, Et pia nocturnae furta parata viae; Siccine tu, dico, mea, perfide, gaudia turbas? {{Versus|40}}Quamque prius dederas in mea pacta fidem? Si, quod promisi, minus est; majora dedissem: Libertas magno munere debet emi. Sed frustra est: genitor, dic Aeschyle<ref>Aeschylus famuli nomen, cum quo pacta fuerat Alena, ne ad patrem de clandestina fuga deferretur.</ref>, accipe nummum, Inquit: quid taciti me premis usque mora? {{Versus|45}}Aeschyle, quid tentas? verbo ''Lewoldius''<ref>Lewoldius Alenae ''(invisibilia quaedam in libro)''</ref> uno Ah quantum nescis, ipsa subibit onus? Factum aperit, prodorque patri: dabis, improbe, poenas: Ille tibi posthac sermo luendus erit! Interea dum cuncta negant aditumque fugamque: {{Versus|50}}Mente agito captae tempora prima viae. Sсilicet est aliquid (si quae fuit ante voluptas) Quod nobis tacita mente reducit opus. Nox erat in cursu: foribus cum exire paternis Virgineus castam sollicitabat Amor. {{Versus|55}}Nec mora veste levi, baculoque armata colurno<ref>Ex Corylo, quo Scipione uti solebat, de quo mox.</ref>, In tenebris audax, et nova miles eram. Egredior pede suspenso, pressisque labellis Desero sopitos nocte silente lares. Sola mihi e famulis ibat comes addita Thisbe<ref>Thisbe nomen famulae, cum qua Alena noctu Forestum itabat.</ref>: {{Versus|60}}Haec mihi solamen consiliumque fuit. Villica stramineis qua panditur area tectis Prima patet, palea caespitibusque frequens. Quam saepe extimui, subito ne clangeret anser, Improbus; et coeptam proderet ore fugam! {{Versus|65}}Ipsa ego sic tacite mecum dum forsitan irem, Qua clausus stabulo plurimus anser erat, Anser amice<ref>Anserum olim clangore exciti Romani, Gallos hostes furtive in Capitolium irrumpentes, repulere.</ref>, sile: non Gallicus irruit hostis, Tarpeoque ferox imminet ille jugo. Sola puella lares studet effugisse paternos, {{Versus|70}}Causaque nil belli, nilque timoris habet. Ergo, sile, profugamque juva; sic pabula tellus, Praebeat herbosos sic tibi Zenna<ref>Zenna fluvius, ea locorum praeterfluens et irrigans.</ref> lacus! Jamque domo egressae camporum jugura gressu Tangimus; et viridem, pascua bobus, humum. {{Versus|75}}Omnia nocte silent: stant et sine murmure sylvae; Excipe, quod streperis rivulus exit aquis. Erramus dumos inter, virgultaque ripis Consita: nec minimo corda pavore micant. Scilicet aetherio qui me succendlt ab igne, {{Versus|80}}Securam quaevis per loca ducit Amor. Quidquid id est, nuper ferali carmine bubo Stridit, ut infaustae nuntia cladis avis. Extimui primo; sic me simulacra movebant, Quae pueris fallax saepe recantat anus. {{Versus|85}}Attamen ut primum me juxta constitit Ales Ductor, in Aeolios haec abiere Notos. Et prior, ut pavidam vidit, dubiamque timore, Quid frustra vultu concidis? Ales ait, Perge aude pulchris aderit victoria coeptis: {{Versus|90}}Sive, quod ipsa paves, sive superstes eris. Quo magis accedo, propioraque worstia fiunt Culmina, praetensa lucidiora face. Plus libet ire mihi: non me Zennae alveus arcet Quin fiat tracta pes meus udus aqua. {{Versus|95}}Excipis in templum, cupidasque sacraria monstras, Et quidquid purae relligionis habes. Thura damus duraque Deum veneramur acerra. Patrius e ligno Jupiter ignis erat<ref>Idolum Jovis ligneum furtive patria domo ablatum confringitur, et igni datur.</ref>. Ardeat atque utinam reliquus, prunasque ministret: {{Versus|100}}Inque novos veniant thurea dona focos! Haec ubi, formosa quae stabat imagine Virgo: Vade, sed huc redeas, dicere, visa fuit. Quid facimus? clausa Genitor me continet aula: Ille locus saevi carceris instar habet. {{Versus|105}}Sed tamen experiar: me nulla pericula terrent. Quantumvis certas illa datura neces. Obscurus paucis tantum sit noctibus aer, Occlusum nobis experiemur iter. Aut mihi continget felix audacia salvae; {{Versus|110}}Aut mors captivi finis amoris erit. Ante, mihi fracta recidet compage lacertus, Destituam coepta quam prius ire via. Atque reor, fiet: sic mens praesaga futuri<ref>Nam ab insidiis a Patre collocatis ita raptata est, ut ei brachium etiam avulsum sit; quod Angelus facienti ad aram sacerdoti adhuc sanguinolentum attulit.</ref> Aestuat: atque intus, quo sibi plaudat, habet. {{Versus|115}}Sicubi contigerit: dilectae funus ''Alenae'' Instrue, et acceptas in mea vota preces. Fac referas corpus, socioque impone sepulcro, Et laceros artus, et mea membra, precor. Quin retiam baculum coryli de stirpe recisum {{Versus|120}}Depangi terrae, ''Phosphoriane'', velim. Scilicet ex illo corylus rediviva virebit<ref>Alena baculo in terram defixo corylus enata nucibus abundans, quas ad morbos sanandos plerique religiose colligunt.</ref>, Et multis medicas proferet illa nuces. Atque utinam moti quae quondam flamine venti<ref>Fit allusio ad fabulam de Mida Rege, quae ait defossa in terram haec verba: ''Aures Asinarias habet Rex Midas'': inde exortas arundines cum vento agitarentur, eadem haec verba reddidisse. ''Ovid. 11.Metamorph. ''</ref>, Fingitur humanos canna dedisset sonos: {{Versus|125}}Haec quoque nux crescens vel fama murmure dicat, Haec quoque aliis istud concinat arbor opus! ''Quam vivam genitor Christo rapiebat ''Alenam'', ''Occumbens Christo reddidit ipsa patrem<ref> Parentes Alenae post ejus obitum statim ad fidem Christianam conversi sunt.</ref>''. </poem> ===Notae=== <small><references /></small> ==Epistola VI. <br>Lucia Scotiano.== ''Argumentum'' ''Fuit inter ''Lucias'' Virgines, hujusce nominis complures, uti Annales sacri recolunt, Alexandrina quaedam formae praestantia, sed magis animae dotibus praecellens. Quod hoc facinore, a quo Epistolae materies sumpta est, facile enotuit. Quippe haec ''Lucia'' Virgo, ubi se adamari a Principe, idque oculorum illicio ac venustate rescivisset: eruisse sibi oculos fertur, ne aut alium ipsa caperet, aut ab alio caperetur. Hos igitur oculos pyxide inclusos ad amatorem suum transmitit, quem a Graeco σκοτοῖς, id est, tenebris, quibus per amorem captus erat, ''Scotianum'' appellare placuit. Porro ''Lucia'' in hac Epistola primo factum denarrat, atque in oculos invehitur, utpote periculosa semper ad voluptates captandas lenocinia. Exinde culpata ''Scotiani'' cupidine, obsecrat, ut transmissum a se munus, quod utique in votis unice habuerat, aequo vultu excipiat: simul vel ex hoc discat, quam fluxa sint hujus aevi decora, quo amorem a terrenis ad caelestia traducat. Quod et ita evenisse creditur. ''Sophronius in prat. spirit. l. 1. c. 5. P. Heribertus, e Soc. Jesu, in vitis SS. Patrum. SYMBOLUM. <poem> [[Fasciculus:Lucia Scotiano symbolum.jpg|450px]] Heus, Amor, quid stupes? quid vultum formamque in flumine miraris? certe ut aquae, ita formae ingenium mobile, fluxumque est. De quo eleganter ''P. Pennequinus Eleg. lib. 2. Eleg. 3.'' <br>&nbsp; &nbsp; &nbsp; ''Natura, pictura brevis, lususque colorum,'' <br>&nbsp; &nbsp; &nbsp; ''Tormentumque oculi.'' <br>Cui etiam, ut aquae, recte istud adjeceris </poem> <hr> ''Fulgetque, fugitque'' <hr> <poem> ''Lucia'' Niliacis<ref>Niliaca terra pro Aegypto ponitur, quam Nilus fluvius irrigat, ipsamque Alexandriam urbem, ex quo Lucia oriunda erat.</ref> virgo male cognita terris, Postremas scribo caeca futura notas. Serito tibi ''Scotiane'', oculis quem laesimus: illi, Ne dubita, poenas, quas meruere dabunt. {{Versus|5}}Punitur, stricto qui corpora suffodit ense, Vulnera qui menti fecit, inultus erit? Saepe tulit furcam vicinae messor aristae; Nec latro raptas funere solvat opes? Non erit, hoc juro, fixa est sententia menti, {{Versus|10}}Vixque animus lentas continet usque manus, At prius, ut fuerim malefausta prodita pugna. Expedit et casus exposuisse meos, Nempe mihi jussus fodit qui lumina culter, Ut cernas, oculos erudit ille tuos. {{Versus|15}}Circus erat, populo scenam, ludosque daturus: (Saepius is casti damna pudoris habet!), Serica marmoreo pendebant vela theatro, Spirabant liquidos pulpita rubra crocos. Nescio ut huc veni: nisi quod sic foemina scena {{Versus|20}}Captat, ut appositos piscis in amne cibos. Constiterant populi, velisque hinc inde reductis, Spectandus scenae plurimus actor erat. Jam cornu, lituique sonant venatibus apti, Exhibet et varias sylva propinqua feras. {{Versus|25}}Parte alia nivei circum venantur Amores, Vestiti levibus corpora nuda sagis, Retia pars tendit, pars spicula tractat et arcum: Jamque levis fixa cuspide cerva cadit. Fit plausus laetosque tenens spectacula cives, {{Versus|30}}Cum nuribus pueros, cum puerisque nurus. Deme unum, facies una est, hilarisque theatri Cunctaque festivis plausibus ora sonant. Scilicet errabas oculis, ''Scotiane'', meusque, Quod tunc spectabas, nil nisi vultus erat, {{Versus|35}}Sensimus, heu! gremioque pudor dejecit ocellos. Meque ferunt rotis erubuisse genis. Caste pudor, (caetu si quid peccavimus isto) Da veniam: partem criminis error habet. Non ego sic scenam, sic ludos esse putavi, {{Versus|40}}Laedere ut aspectu tam cito pollet Amor. Caste pudor, si quid metui, non abnuo poenam: En ego do junctas in tua jura manus. Adde oculos velo; velum meruere procaces: Adde pedes vinclis, et meruere pedes. {{Versus|45}}Docta mali posthac vitabo cupidinis aulam, Et loca virgineo non adeunda pede. Sic juro testorque; ferat sic oscula charta, haec, Signaqne gentiles jussa referre notas. Haec ego dum memoro: fertur mihi littera supplex: {{Versus|50}}Scilicet a laeso littera missa viro. Confiteor, primum dubitavi tangere; ne quis Glisceret in venas, ossaque caecus amor. Sed tamen excepi: solvit signacula culter: Ne qua darem admotis oscula forte labris. {{Versus|55}}Ut legi, extimui, flamma succendimur, inquis: Inque tuis oculis procubuere mei. Hos ego depereo: dederit si ''Lucia'' quondam Quod tulit, hoc rursum Pelias<ref>Telephus hasta laesus ab Achille, ab eodem sanatus est, emplastro de rubigine confecto.</ref> hasta feret. Parce, precor, laeso: binis mihi vulnus ocellis, {{Versus|60}}Qui mea distrinxit lumina, fecit Amor, Ergone, succlamo, sic bino prodimur hoste. Qui mihi pro speculis unus et alter erant? Pellaces oculi! quem non laesistis amando? A vobis primum fluxit in orbe malum. {{Versus|65}}Publica fluxerunt viso contagia pomo<ref>''Vidit mulier quod bonum esset lignum ad vescendum, et pulchrum oculis, aspectuque delectabile'' Gen. 3.</ref>, Inque necem robur nunc quoque visus habet. Consule Jesseiden<ref>Jesseides David a Jesse Patre sic dictus.</ref> Hethaeidis<ref>Ηethaeis Bersabee, a marito Uria Hethaeo sic vocata. </ref> ardet amore: Idque oculis nudam sustinuisse fuit. Vestra quoque antiquis dicuntur Numina fastis, {{Versus|70}}Saepius aspectu damna tulisse suo. Jupiter Europam<ref name="eur">Vide Epistolam quintam Lib. primi pag. 32.</ref> quamprimum vidit ab alto: Turpis, et excusso fulmine taurus erat. Tyndareae vidit quam primum lumina Ledae<ref name="eur" />: De Iove, flumineo fonte natavit olor. {{Versus|75}}Quo raperis, ''Scotiane'', oculi quid amoribus ardes? Heu! nescis quantum vulneris ille vehit. Quid tamen interea cupidum frustremur amantem? Et trahimus longa dona petita mora? Aude anime? Et seris miranda nepotibus olim {{Versus|80}}Incipe sanguinea bella movere manu. Haec ubi: roratis stillarunt lumina guttis Vicinam cladem pertimuisse putes, Quid tamen, heu! frustra bini ploratis ocelli, Postremoque meas tingitis imbre genas? {{Versus|85}}Scimus, et a vobis qui forsan prodiit ignis Nec malus, aut Paphii militis ille fuit. Quidquid id est; satis est, juveni potuisse placere: Vos eritis culpae victima bina meae. Si pretium amissae petitis mea lumina flammae, {{Versus|90}}Non aliud forsan quam ''Scotianus'' erit. Quid? quod et aurata quae fulget cortice pyxis, Quaeque nitet radiis Indica gemma, tuis. Haec vos arca manet, liquida quam dives amomo, Tinget et Assyrio cespite pinguis Arabs. {{Versus|95}}Ibitis ad dominum, quantumvis flebili munus: Inscius et promptam porriget ille manum. Cessabant lacrimae: properabat currere sanguis: Et prope jam nobis reddita tortor eram. Obstitit alter Amor, qui pro re dimicat: ille {{Versus|100}}Ne propera, coeptum perfice, dixit, opus. Sic bene suffuso plaudetur Epistola tabo; Signatusque tua caede libellus erit. Quid contra moveam? tenebrosa meine, oculive Funera? erit clari nox ea luce prior. {{Versus|105}}Ibimus, et densae conferta per agmina turbae; Spectandas dabimus tunc sine luce genas. Nec cane, nec baculo ducam vestigia; caecae Duxque comesque mihi praevius ibit Amor. O! quoties Phariis mirabitur advena terris, {{Versus|110}}Et nostri quaeret fata modumque mali! Protinus haec referam: quam caecam conspicis hospes, Nativi non sic temporis hora tulit. Sed neque Tobiadae fimo caecavit hirundo: Morbidaque in vultus vis resoluta meos. {{Versus|115}}Fecit Amor; caecos hic semper reddit amantes: Fallimur, et mediis noctibus ille videt. Sic tibi fit missum dum fors mirabere munus, Et, vel si dicas: ''Lucia'', lumen habes. Lumen habes: cassisque, mihi quos mittis, ocellis, {{Versus|120}}Plus mihi, quam dederas luminis ante, jacis. Hei! mihi, quid feci? nimis o petulanter amavi! Ipse ego sum poenae, ''Lucia'' causa tuae? Parce precor: jam nunc video meliora, proboque: Quae nitet limo forma, caduca nitet. {{Versus|125}}Terra vale, niveique mihi quos foemina vultus Exhibet: heu! damnis officiosa meis! Scilicet illa cadunt sensim morientibus annis: Et similis fluvio, sic quoque fallit Amor. Atque utinam geminos cum pyxide videris orbes, {{Versus|130}}Accipiant lacrimas haec mea dona tuas! Assyrio certe liquor hic praestabis amomo; Hoc nostrum tingi munere munus amat. Sic erit: aeternae scripta est victoria buxo: Quodque, legas, ima pyxide carmen habes. {{Versus|135}}''Abstuleram ''Scotiano'' oculos: nunc furta rependo:'' ''Proque oculis oculos possidet ille meos.'' ''Fit sacer hinc Argus<ref>Argus πανόπτης a Graecis cognominatus, quod totus oculis scateret.</ref>: et quae viderat ante,'' ''Jam videt, amborum est illud, et illud opus. '' </poem> ===Notae=== <small><references /></small> ==Epistola VII. <br> Austraberta Frameildi.== ''Argumentum'' Austraberta'' Virgo ''Bateftridi'' Hedinensis Comitis in Morinis, ex ''Frameilde'' filia, cum ad ineundas nuptias importunius a parentibus urgeretur: clam e paternis aedibus cum ancilla et juniore fratre fugam arripuit. Igitur cum ad D. Audomarum Morinorum Antistitem devenisset, ac fugae causam exposuisset; ferunt ab eodem, quanquam multis et summis percibus, sacrum velum seu flammeum, (cujus gestatio pro consecratae pudicitiae tessera erat) obtinuisse; quod quidem hac Epistola ''Frameildi'' matri, quippe qui clandestino filiae discessu solicitae, aperit, simul metum ac moerorem tollit: Contendit autem maxime, ut facinoris fasti veniam impetret: addens id rei, non alio quam divino instinctu ac monitu se aggressum fuisse. Utque hujus rei fidem faciat, prodigia enarrat, quae ad id facinoris viam, simul audaciam illi fecere. Quippe viae decennis, cum super fonticulum puellari more colluderet, verticem sibi velo quasi obnubi conspexit. Dum et de Cantia flumine addit pedibus veluti solida humo tentato, pertransitoque. Quare his permota ''Frameildis'' facultatem filiae dedit Deo, ubivis locorum vellet, famulandi. Igitur ''Austraberta'' ad Portense Monasterium, quod ad Somonam fluvium assidet, divertit: ubi et sanctimonialem primo: tum et antistitem cum laude gessit. Ejus nomen adhuc in Artesia et Bononia, ubi antiqua Morinorum sedes exstitit, percelebre est: extatque sacrum eius corpus Audomaropoli Arthesiae oppido.'' P. Jacobus . Malbrancq. Soc. Jesu, lib. 3. de Morinis, cap. 33. Surius 40. Februarii. SYMBOLUM. <poem> [[Fasciculus:Austraberta symbolum.jpg|450px]] Tradunt poetae Narcissum juvenem formosum, dum sui imaginem in aqua intuetur, misere adamasse, et periisse. Contrarium hic habes: nam ''Austraberta'' ideo non perit, quia in fonte se videt, utique flammeo quasi velatam. Etenim speculum (ut ait ille) saepius innocens est. </poem> <hr> ''Nec aquae semper nos fallit imago.'' <hr> <poem> Quae fugiens liquit patriam ''Batefridiae''<ref>Batefridias, seu Batefridia, Austraberta sic dicitur, a Batefrido patre.</ref> aulam, Si quae culpa fuit sic abiisse, dolet. Et dolet, heu! duro matrem laesisse dolore, Cui modo placandae littera multa venit. {{Versus|5}}Parce parens, veniam nec dedignare petenti ''Austraberta'' etiam (si sinis) usque tuae. Non ego quod feci, didici puerilibus annis: Prima isthaec aetas crimine nostra vacat. Nempe latere domo, vulgique odisse choreas, {{Versus|10}}Magna pudicitiae pars fuit illa meae. Quod tamen et patriis laribus clam cessimus, acta, Et sensus animi nil reticentis habe. Cedere jussit Amor, qui me meliore sagitta Strinxerat, et flammis usserat ante suis. {{Versus|15}}Saepius ille mihi, gaude, ''Batefridia'', dixit: Casta tibi castus foedera spondet Amor. Tn thalamum imperio quamvis cogare paterno. Et sua jam moveat sacra coactus Hymen: Ne metue; ingenio, multa quoque pollet in arte, {{Versus|20}}Quem sequeris; varias condocet ire vias. Sic quondam invito fertur nupsisse marino Romulis<ref>Romulis, Caecilia Virgo Romana Valerinno nupta.</ref>, et Cypris nil timuisse faces. Hac tu perge via: sic et tibi ''Christus'' amator Libata custos virginitatis erit*, {{Versus|25}}Dixerat haec: pharetraque potens, et lucidus igni. Ad sua me pugilem castra movebat Amor. Si tamen expectas, portenta ut vocibus addam: Vera loquar, veri vix habitura fidem. Est locus, aprico quae fons perlucidus horto {{Versus|30}}Multiplici justas fonte ministrat aquas. Non illum pastor, non lapsus ab arbore ramus Sordidave immerso corpore turbat avis, Forte puellares illuc dum confero gressus, Oraque in illimi conspicienda vitro. {{Versus|35}}Protinus alba nigro fuscari tempora velo (Mira fides!) liquidas cernimus inter aquas. Disparent in fonte comae; quique auricus imis Promicat invitus, pendula gemma, lapis. Obstupeo primum: juvat usque ac usque tueri: {{Versus|40}}Aspectus species detinet illa meos. Oscula pene dedi, mersique in flumine vultum: Sic mea spectanti, nec mea forma, placet. Protinus exclamo, quid agis ''Batefridia''? ab illo, Qualis eris quondam, discere fonte potes. {{Versus|45}}''Christe'', precor liquida quam pinguis in aequore lymphae Fac tibi me talem semper adumbret amor. Plura locuturae lacrimae cecidere, simulque Turbato periit vitrea forma lacu Indignor, madidosque oculos in crimina verto: {{Versus|50}}Quod prodest aliis, hoc mihi damna movet. Interea gelidis quamquam crystallinus unda Fons riget: hac visae cor mihi servet aqua Credis et hoc? isto dimanant omnia fonte; Austraberta ignes ille dat, ille rapit. {{Versus|55}}Si superum pia jura moves, succendimur illo: Si thalamum; Paphias obruit ille faces. Saepe locum repeto, tanquam fervetur in unda Forma, iterum vultus exhibitura meos. Ex hinc vota frequens patri ad secreta sacelli {{Versus|60}}Duximus, et longae saepius illa mori. Ah! quoties lacrimae parvae miserata puellae, Cum somno? retulit vota precesque meo! Interea adversis nequidquam navigo ventis: Nil nisi connubium patria testa sonant. {{Versus|65}}Quod nostras murmur quam primum perculit aures: Perculit et subitus pallida membra timor Non aliter fons ipse tremit, cum stringitur aura, Aut levis in madida canna palustris humo. Fors aderat frater septennis parvulus annis, {{Versus|70}}Ille puer vobis insidiator iit. Jamque silens valvas secreta stabat ad aulae, Multus ubi de me sermo maritus erat. Hinc mihi clamat? abi soror optima: ni fugis; inquit, Connubio domus haec jam tibi carcer erit. {{Versus|75}}Obrigui auditu: subito tamen excita surgo: Nam torpere diu non sinit ipse timor. Quid faciam? quo sola ferar? pavidaeque puellae Monstrabit dubium quis mihi sidus iter? Ingenium stimulabat Amor: quin aufugis? inquit {{Versus|80}}Me duce, carpe viam, me duce pelle metus. Egredior tectis, famula comitata fideli, Fratreque, quem social traximus inde manu, Nox erat et caelo fulgebat luna sereno, Ut fida in nostris duxque comesque vias. {{Versus|85}}Hanc ego suspiciens, mea scis suspiria, dixi. Huc profugam; sic tu lucida semper eas! Venimus ad fluvium: quid vana obstacula fingis Ne metue, et voto serviet ille meo. Cancia<ref>Cancia flumen, est in finibus Artesiae, quod Hedinium Monstroliumque alluens, brevi tractu per stapulas oceano Britannico se commiscet.</ref> flumen erat, nivibus cum forte solutis {{Versus|90}}Ponte super tumidas, volveret altus aqua? Non illic aderat ripae; spes ulla tenendae, Quaeque ultra jacto cymba rudente vehat. Quid facerem? ter caelo oculos, palmisque tetendi Ter tacito tales pressimus ore sonos {{Versus|95}}''Christi'', qui heu! patrios juvat effugisse penates, Si profugam objecta Cancia sistit aqua? Quo me duxit Amor? tumida cur separor unda? Frigida cur flammis invidet illa meis? Praecipe, ''Christe'', (potes) depressus, ut alveus undas {{Versus|100}}Colligat; inceptum nec mihi rumpat iter. Aut quia lata tuo subsidunt aequora nutu, Da mihi liquidas currere posse vias, Nec precor hoc frustra: nuper sic Bertilis<ref>Aldegundis Virgo, a Bertilia matre, quae et ipsa nuptias aufugiens, sicco vestigio Sambram fluvium transmisit: et Malbodii delituit, ubi illustre Canonissarum, ut vocant, Collegium condere aggressa est.</ref> ivit. Qua Sambra<ref>Sambra Hannoniae fluvius.</ref> Hannoniis humidus errat agris. {{Versus|105}}Haec ubi: praetentamus aquam; vestigia porta Auguritimque fugae Cancia flumen habet. Si nescis, genitrix, solida stant aequora fluctu, Mollities liquidae quo tibi cedat aquae. Ergo age, quid cessas? tantum dic, filia, perge: {{Versus|110}}Quam bene vovisti, sic bene redde fidem. Quidquid amas, placeat; quoniam placet ante Tonanti: Talis eris mater, si modo mater eris. Hoc probat Audomarus opus, ne forsitan errem: Materiam culpae detrahit ille meae, {{Versus|115}}Si quid ego tamen admisi cum fratre piandum; Verbera ego, frater suavia sola ferat. Vaticinor facies: libet hic applaudere coeptis? Et tibi fausta bono dicere verba die. ''Egregii ''Frameilda'', sinis natam ire; parentis'' {{Versus|120}}''Nobilibus primo nomine nomen habes.'' Addet et hoc aliquis, postquam me viderit illic, Quo pridem castus pergere jussit Amor. ''Altera ab alterius claret virtutibus: ambas, '' ''Palma decet pugiles: hac tulit, illa dedit.'' </poem> ===Notae=== <small><references /></small> ==Epistola VIII. <br>Barbara Dioscoro.== ''Argumentum'' Dioscorus ''vir fuit ex Nicomedia Bithyniae oppido gentilis ac praedives: cui cum ex matrimonio filia unica obtigisset, quam ''Barbaram'' appellavit, elegantissima forma; eam, ne promiscue hominum aspectibus et desideriis patesceret, praealta turri inclusit. Verum ''Barbara'' cum in eo carcere Idololatriae tenebras divino lumine excussisset, et Christianis dogmatibus ab Angelo imbuta esset, pudicitiam Deo vovit. Quod ubi pater agnovit, qui filiam jam desponderat, vehementer excanduit: tum et nuptias abnuentem cogere, et fugientem insequi coepit: donec apprehensam castello, ubi balneum erat, includeret. ''Barbara'' igitur ex hoc balnei carcere ad patrem scribit de ejus saevitia conquerens: foreque pollicens, quidquid ipsae agitaret, ut nunquam a pudicitia servanda proposito, quam Christo voverat, abduceretur. Additque in eum finem paratam se, vel gladio paterno jugulum praebere, mortemque oppetere: quod utique postea, duplicata Virginitatis et Martyrii laurea, evenisse scribunt'' D. Damascenus, Metaphrastes, Surius Tom. 6. Martyrol. Rom. 4. Decembris. SYMBOLUM. <poem> [[Fasciculus:Barbara Dioscoro symbolum.jpg|450px]] Viden’ cervam? viden’ ut eximio candore, floreoque ad collum serto enitet? hinc, si nescis, pro victima est, cultro cessura. Talis est ''Barbara'' ipsius aevi, ac juventae flore amabilis, dum pertinacius nuptias rejicit, quas parens in votis habet, urgetque. Adeo et hic verum istud: </poem> <hr> '' Interdum gratia laedit.'' <hr> <poem> Alloquor iratum patrem: si scribere durum ''Barbara'': duri rem nominis ille tenet. Quae legis, ex illo, genitor,tibi carcere mitto, Hic ubi me clausam saevior hoste premis, {{Versus|5}}Nec tamen indignor: quis enim submurmuret irae Si nocuisse volens utilis ira fuit? Quam modo vera loquor, turris sat conscia novit Utilis hic carcer (crede) duobus erat, Carcer erat nostri custosque obsesque pudoris. {{Versus|10}}Arcebat cupidos janua clausa procos Ah! quoties ista latitans incognita turri: Sic genitor (dixi) quod sibi plaudat, habet; De facie metuit: facies celabitur: illa Testa tibi turris, filia, dixit, erunt. {{Versus|15}}Risit Amor, castis coeunt cui foedera palmis, Humanique expers corporis albus Hymen ''Barbara'' quid dubitas? turrim secura subito, Illa tuae custos virginitatis erit, Non ego claustra moror: summo delabor Οlympo {{Versus|20}}Ut subeam turrim, sola fenestra sat est. Sed tibi tres dabimus magni simulacra Tonantis<ref>Tres fenestrae in turri apertae, ad honorem sanctissimae Trinitatis.</ref> Turris in aspectu semper habebis, ait Nec mora? condit opus, lateresque bitumine jungit Proque una triplex facta fenestra patet {{Versus|25}}Quin etiam faxo<ref>Per latera rupis prodigio diducta viam invenit, quo e paternis manibus elabatur.</ref>, ceu mollis in aequore сerae Impressit fidei publica signa, crucem, Addidit et formam cultus: et imagine coram Procubuit curvo terque quaterque genu. Quid mihi tunc animi, credis votique fuisse: {{Versus|30}}Cum sacra me coram signa notaret Amor? Confestim (quid enim sileam) juravimus illi: Non alius, dixi, quo cremer, ignis erit. I genitor, thalamique faces, Paphiasque sagittas Ingere: meque atra (si potes) abde specu. {{Versus|35}}Libera mens semper caelo spatiabitur alto, Et carpet liquidas ad sua vota vias. Interea sensim currentibus ordine fatis, Uxor in Idalium poscor itura thorum. Abnuimus primo: non sum tam ''Barbara'' dixi, {{Versus|40}}Ut mihi, qui prior est sponsus, inanis eat. Tolle procul decepte faces, Hymenaee, maritas: Quam genitor cogit nubere, Christus habet. Protinus ora tibi pariter cum voce tumescunt: Mistaque flagra tuis pene fuere minis. {{Versus|45}}Nil tamen ista movent; cujus sum, et dicar oportet; Utque feror, semper sponsa Tonantis ero. Haec ubi: capto fugam; sequeris vestigia natae: Jamque pede patrius pes mihi junctus erat. Saxea sublimi prostabat culmine rupes; {{Versus|50}}Coepta meae rupes implicitura fugae At subito (quis credat?) Amor penetravit; et illa Ceu liquidae moles pervia cellit aquae Quid facis, ah genitor? didicit mollescere saxum: Et tibi cor saxo durius esse potest? {{Versus|55}}Nil agimus; captam vincis, vinctamque relegas, Qui prope Mygdoniis<ref>Mygdonia, idem est ac Bithynia, regio ex qua Barbara oriunda erat.</ref> terra madescit aquis. Est illic castrum vario de marmore; circum Fossa duplex: aditum ponte ministrat opus. Intus forma decens, pictoque emblemate muri, {{Versus|60}}Quos tegit et Phrygia pendulus arte tapes. Plurimus hic circum nitidi fons exilit unda, Et stratam vario marmore tingit humum. Quid tamen inde mihi grater? spectabile castri Tolle decus tantum cetera carcer habet. {{Versus|65}}Hac ego clausa domo teneor: thalamusque jugalis Quo solvar, miserae janua sola patet. Hac ego diffugiam? vitiato corpore, Virgo Quae fueram, patrio cogar abire loco? Mors habeat limen; certum est; transibimus illud? {{Versus|70}}Sic peream, possim dummodo casta mori. Neu metuam patris cultros, ensesque, minasque; Me sacer adversus spicula fingit Amor. Interea quid agam, patrio dum carcere claudor, Accipe, sed vera nuntia missa fide. {{Versus|75}}Saepe gemens liquidi prospecto balnea fontis, Castaque Mygdonia membra lavamus aqua: Hac inter lacrimae stillant, augentque liquorem, Atque isto melius forsitan imbre lavor. Interdum durum precibusy lacrimisque parentem {{Versus|80}}Arguo, qui natae damna probanda putat. Saepius exclamo: felici funere, mater, Cessisti, conjux si tibi talis erat! Quin etiam insidia forsan tibi condidit aegrae Quaque fidem, virus tradidit ille manu. {{Versus|85}}Ah! quoties dixti, moriens quoque, ''Barbara'', vive, Et mea fac terrae molliter ossa cubent. Qui superest Genitor: (nullum sit in omine pondus) Forte tibi, timeo, nil nisi tortor erit. Hunc tamen obsequio tenta mollire: ferusque {{Versus|90}}Quam mihi, tam mitis sit precor ille tibi. Hoc ego tentavi; caruit successibus: illo, Quo placui vultu, nunc rea cladis agor. Sed sic sim praestat, quam non placuisse Tonanti: Non piget immunes labis habere manus. {{Versus|95}}Stabat (et hoc referam, ne sim tibi parcior ore, Et calamo lucris invida forte tuis) Stabat in arboreo suffixus stipite CHRISTUS, Effigies multo sanguine picta fuit. Hanc ego suspiciens, manibusque plexa figuram, {{Versus|100}}Effudi tales protinus ore sonos. Christe, quid hic agimus? dudum suspiria ducor Et tibi vel jungi funere poscit Amor. Eia age rumpe moras, thalamo quoque suffice bustum, Haec instar magnae mors mihi dotis erit. {{Versus|105}}Audiit; et mota leviter cervice precanti Annuit: huc enses, lictor, et arma move. Neve morer forsan patrio succumbere ferro: In patrias venio sponte, volensque manus. Attamen hic modicum tempus spatiumque requiram, {{Versus|110}}Quo jungam vobis ultima vota meis. Scilicet orabo,<ref>Obtinuit Barbara ante mortem a Deo id beneficii, ut qui eam invocaverit, ex hac vitam graturus non sit absque peccatorum Sacramentali expiatione.</ref> ne mors super ingruat illi, Cui fuero solita saepe vocata prece. Despuet hoc genitor: dolor heu! tonat igneus aether<ref>Dioscorus Barbarae pater statim a parricidio in filia perpetrato fulmine percussus interiit.</ref> Jamque volant toto fulmina sparsa polo, {{Versus|115}}Ah pater! ah! periture, cave; praedicimus illa: Hic solet eventus facta cruenta sequi. Quidquid erit, tumulo luctus, lacrimasque viator Addet, et haec memori carmina scripta nota. Barbara ''virgo jacet durum sine crimine nomen; {{Versus|120}}Quo plexa est, genitor Barbarus ille fuit''. </poem> ===Notae=== <small><references /></small> =Liber III.= ==Epistola I. <br>Loiolis Ignatio.== ''Argumentum'' Ignatius de Lojola ''(qui Societatis Jesu Auctor ac parens extitit) absoluto Parisiis studiorum curriculo: cum ex valetudine frequentius afflictaretur, Medicorum consilio ac jussu in Hispaniam rediit ibidem caeli bonitate in quo primum editus erat ad salutem usurus. Quod ubi ''Bertrandus de Lojola Ignatii'' ex Garcia fratre nepos intellexisset, redeunti honoris ergo obviam processit: multisque institit, ut ad paternas aedes et ''Lojoleae'' familiae castellum diverteret. Sed cum frustra id tentasset, digresso ad publicum Xenodochium (uti pro more habebat) ''Ignatio'', et stipem quotidie ostiatim sibi corrogante: minari omnes, et subinique ferre ''Bertrandus'' cum familia. Quocirca ejus uxor, quam ''Loiolim'' sive ''Loiolida'' a gentilitio matri cognomine hic vocamus, hanc ad ''Ignatium'' Epistolam scribit: in qua illum ex Xenodochio in domum paternam elicere nititur: propositis ad id, quas amor, et honoris humani cupiditas suggerebat rationibus. Primo siquidem nonnulla ''Loioleae'' familiae decora commemorando (uti homines solent) inustam veluti generi maculam arguit: tum et insinuat Christianae disciplinae, quae mortalium animis ingerebat, dogmata, potissimum ea domesticis tradenda esse: Postremo valetudinis et virium pericula objicit, quo ab itinere Romano deterreat: quo quidem proficisci, una cum sociis, antequam Lutetia discederent, pacti erant. Sed cum frustra id eniteretur, aut certe ita secum reputaret, ad calcem Epistolae abituro valedicit, et fausta illi totique Ecclesiae apprecatur.'' Ribadeneira lib. 3. vitae cap. 5. Mattaeius lib. 2. cap. 1. Orlandinus Hist. Societatis lib. I. SYMBOLUM. <poem> [[Fasciculus: Loiolis symbolum.jpg|450px]] Quod equus generosum animal belloque aptum, hoc animi affectus in homine: siquidem violentior uterque est, nisi fraenum adhibeas. Fecit ''Ignatius'', ad quem equi domiti, et in gyrum coacti lemma merito pertineri affirmes: </poem> <hr> ''Regitur nec aberrat eundo.'' <hr> <poem> ''Loiolis'' externis dudum tibi dissita terris, Nunc etiam, quanquam proxima facta, queror; Nec queror incassum: causis urgemur honestis: Quod mecum doleat jure, maritus habet. {{Versus|5}}Hei mihi! quo fereris pannosa Patrue, veste! Heu! ubi nunc, quondam qui tibi cultus erat? Seu Dux, Hispano cum Pampelonia<ref>Pampelonae arcem, quam Pompeiopolim quidam vocant, regni Navarrae primariam, contra Gallorum insultum egregie defendit Ignatius.</ref> Regi Moenia servares, voce manuque potens. Sive ferocis equi regeres cum colla decorus, {{Versus|10}}Sessor, et in galea sic quoque fortis eques: Sive duces inter gladioque fagoque niteres: Tunc bene vel sola fronte verendus eras. Nunc humilis, pannisque attrito gausape tectus Quisquilias inter stare, trophaea putas? {{Versus|15}}Bella fugis (scimus) quondam violenter amata: Ferque aras Christi te novus ardor agit. Hoc ego nec carpo, damno minus: altera bello; Praemia, deque aris altera captat honos. Si tamen exoso bellum, discedere castris {{Versus|20}}Mens tibi tunc melior, consiliumque fuit: Debueras alto sacrata ad culmina nisu Tendere; et huc magnis nempe vocaris avis, Pro quoties! (memini) suspiria ''Garcia''<ref>Garsias de Loiola Ignatii frater natu maximus, Bertrandi parens: qui Ignatium, ne domo paterna excederet, impedire conatus est.</ref> duxit! Qui mihi jure socer, qui tibi frater erat. {{Versus|25}}Quid rerum moliris, ait, germane? paternos Quid cupis ignotus deseruisse lares? Parce, precor, domui, tibi quae decora ministrat, Et jubet ex merito scire, quid ista velint. ''Loiolidum'' sanguis Regi devotus Ibero<ref>Iberus fluvius Hispaniae apud Cantabros ita dictus, teste Eustachio, a Rege ejusdem nominis.</ref>, {{Versus|30}}Edidicit nunquam sordida castra sequi. Nequidquam excurHs: fallendo ponis amictum, Ignotusque novae signa cohortis agis. Jamque sacer miles Serratae ad Virginis sedem In nova devotas porrigis arma manus. {{Versus|35}}Cannaba vestis erant, praecindii funibus artus: Inque manu peditis fraxina virga fuit. Inque gradu propero Manresae fusus in urbem Diceris: ille tibi quam locus asper erit? Hei mihi! qualis eras? quantam diversus ab illo, {{Versus|40}}Cum premeres Gallos Marte favente duces. Caesaries spisso stabat neglectta capillo: Sordidaque oblongo creverat ungue manus, Terra totus vel stramen erat: scutella, supellex: Fercula, quaesit voce precante cibi. {{Versus|45}}Quin etiam parco fregisse severior esu Diceris, et longa pollida membra siti? Adde flagris laceros artus, taboque fluentes, Membraque vulneribus sanguinolenta suis, Caetera quid memorem? potuit fregisse gigantem {{Versus|50}}Poena: tibi levior, quod male credis, erit? Scilicet hinc stomachi dolor ingruit; inde petuntur Semina morborum, qui tibicunque nocent. Sed bene consuluit ''Loiolae'' mitis Ibero Gallia: non iras semper et arma movet. {{Versus|55}}Mitteris huc, patrii vocat indulgentia caeli: Desine jam varias morbidus ire vias. Hoc socii suadent, suadent oracula Divum; Hoc et iter Divus carpere jussit amor. Jamque propinquabas Bojani<ref>Bajona, quam veteres Aquas Augustas appellabant, Galliae portus, Cantabriae, quae Ignatii patria erat, adjacens.</ref> ad littora portus, {{Versus|60}}Qua jacet opposito Cantabris ora solo, Ivit in occursum conjux comitante caterva: Nil tamen occursu praestitit ille suo. Scilicet obsistis, prece inexorabilis ulla, ''(versus deest?)'' {{Versus|65}}Quid facis? heu! morbi quid, Patrue, semina nutris? Ille locus sanis pestifer esse solet. Huc (rogo) flecte gradum, patriosque revise penates: Et tibi si non vis parcere, parce tuis. Quid (nisi te reddas) tellus jactabitit Ibera? {{Versus|70}}Quid de te poterit patria tota loqui? Hinc ''Loioleae'' nigrescent stemmate cerae, Turpiter admissa deteriora nota. Dicetur: domus Heroes quae praebuit olim: Heu! modo quam viles sustinet illa viros! {{Versus|75}}Quod si vana queror; si certo currere fixum est, Quaque subis rapido subdere calcar equo. Patrue, pone modum: peregrinos excute sensus: Hic certe, quo sis officiosus, habes. Sunt mihi, quos fudi partu felice gemelli {{Versus|80}}''Lojolae'': gemini, qui doceantur, erunt. Quam mihi dulcis erit certaminis hujus imago, Cui stimulum pugnae parva tabella dabit. Ille Dei praecepta decem numerabit: et ille Crimina Septeno jure timenda sono. {{Versus|85}}Si tibi tantus amor,pueris prodesse: docendi Cur ista careat parvulus arte nepos? Quin etiam quando patientis imagine Christi Tangeris, Solymi nuper ab urbe redux. Nos dabimus, quod ames: et moesta picta tabella {{Versus|90}}Septenis flebunt patria septa locis. Te duce visemus positas ex ordine sedes: Combibet et lacrimas qualibet ara meas. Qualis ero, Patrui quando narrantis ab ore Pendebo, et mecum tota paterna domus? {{Versus|95}}Monstrabis Christique vias, collesque propinquos, Et loca postremo pressa, repressa pede. Hic oleis qua surgit apex, orare solebat: Dormiit hic Simon proditor inde ruit. Proximus hinc urbi stat Golgotha collis: in illa {{Versus|100}}Ah meus, o! (dices) colle pependit Amor. Siccine, pro facinus! Christus rapiatur ad aram? Hostia pro culpis concidat ista meis? Parce precor, Jesu: peccavit ''Lojola'' crimen Sed tua vox illo diluit omne loco. {{Versus|105}}Forsitan adjicies, quod Olivi vertice montis Videris impressos dum subit astra, pedes. Quin etiam qua stent dextrae vestigia plantae, Spectet ut occiduas planta sinistra plagas. Quid mihi tunc animi? quae non incendia volves? {{Versus|110}}Si mihi nunc lacrymas haec, quoque scripta movent. Plurima forte premes: nec enim quid feceris isthic, Nec mihi, quae passus dura, referre voles. Sed bene, quod, dubio quantumvis murmure, ferris Exceptus<ref>Dum ad montem Olivarum redit Christi pedum vestigia accuratius inspecturus, a Barbaro duriter inde retrahitur.</ref> dura, sicut ab hoste, manu. {{Versus|115}}Attamen ut levius sentires verbera Christus Anteibat rigidae luxque fomesque viae. Hoc mihi (sic nescis) facit indulgentia Jesu: Cum reditum instrueres, ipse praeibat iter. Adde quod Solymis quae te raris extulit oris, {{Versus|120}}Quae caperet portum de tribus una fuit<ref>In reditu parva et male compacta navi vectus Hispaniae portum attigit, duabus altis, a quibus repulsus fuerat, naufragium passis.</ref>. Altera vesano subsidit naufraga ponto, Altera arenosis cessit adacta vadis, Nil agimus? frustrane mihi sic militet aether? Militet et saeva turbidus Auster aqua? {{Versus|125}}Flecte animum, modicumque indulge, Patrue, nepti: Cur modo vis patrii cedere rursus humo? Italiam denos tecum pepigisse sodales Asseris; haec voti meta terenda tui. Quo ruis? obstat hyems: gravidos nive conspice montes, {{Versus|130}}Et juga securo non adeunda pede. Huc quoties oculos verto, (vertoque frequenter) Frigidior glacie serpit in ossa pavor: Quid? quod, ut et pelagus suadet retinacula solvi: Multa tamen Medius<ref>Mare Medtterraneum, per quod navigans non sine periculo Venetias appulit.</ref> tristia pontus habet, {{Versus|135}}Incubat classis<ref>Aenobarbus Turca ea loca, et littorum flexus piratica infestabat.</ref> metuendo Turcica ponto: Heu! quantum saevi turbinis ilia vehit! Utque tibi nil Turca mali moveatque, feratve. Saepe illic versas concitat Eurus aquas. Palleo, venturi<ref>Tempestate coorta, lacera et quassata fluctibus navi difficulter evadit Ignatius.</ref>, quantumvis ignara pericli: {{Versus|140}}Paeneque cum dextra charta tremente tremit. Quicquid id est, (precor o!) si stat victoria tecum, I, quo te Dius, patrue, ducit Amor. Agnosco, crimenque fuit voluisse morari, Propositum duce quod Numine carpis iter. {{Versus|145}}Da veniam fassae: quamvis et caetera desint, Fas mihi sic saltem dicere Voce, Vale. Interea mecum conjux, prolesque gemella, Sospes ut evadas, ut valeasque, rogant. Atque utinam, patriis quoniam te sedibus effers: {{Versus|150}}Dicaris toto maximus orbe Pater! </poem> ===Notae=== <small><references /></small> ==Epistola II. <br>Xaverias Jasso parenti.== ''Argumentum'' ''Cum ''Franciscus Xaverius'' Lutetiae Parisiorum operam studiis daret, scientiarum simul tuenda apud aequales nobilitatis avidus, extra modum sumptu prodiret: factum est, ut ejus parens ''Joannes Jassus'', qui eum ex ''Maria Xaveria'' nobilissima conjuge postremum liberorum tulerat, de eo abs studiis revocando apud se statuerit. Quod ubi primum ''Xaverii'' soror, quam ''Xaveriadem'' hic vocamus (agebat autem ea Gandiae sacrarum Virginum Antistitam, quas ob summam vitae asperitatem Discalceatas appellant) intellexisset: ad patrem ''Jassum'' hanc Epistolam scribit. In qua illum operose monet, obsecratque, uti ''Francisco'' fratri Parisiis ingenium maximis scientiae artibus excolenti, affatim omnia suppeditet.Quippe edoctae divinitus (nam et ob eximiae sanctimoniae meritum prophetico spiritu a Deo donata erat) illum ''Ignatio'' duce, Novi orbis, ultimique Orientis Apostolum destinatum: per occasionem de iis, quae ''Xaverius'' postmodo in India acturus, passurusque erat, praecipua quaedam edisserit. Movere hac simul quam de filiae sanctitate conceperat opinio, parentis animum: impulitque ut nulla in re ''Francisco'' in studiis agenti deesset, uti nec defuit. Extant hae litterae in Xaverio Castello, utique vaticinationis testes quam suo tempore comprobavit eventus. Turselinus lib. i. vitae cap. 2. Orlandinus Hist. Societatis lib. i. SYMBOLUM. <poem> [[Fasciculus:Xaverias symbolum.jpg|450px]] Ut antliae aqua eo largius confluit, quo tunditur: sic et liberalitas ''Jassi'' Parentis in Franciscum filium, olim familiae, atque orbi ingentem fructum datura est: siquidem ab his ''Xaverii'' studiis salus Japonum, Indorumque pendebat, Jure igitur hic apponas, quod antliae: </poem> <hr> '' Semper major erit: quantum se effunderit unda.'' <hr> <poem> Quae tibi nunc Genitor reddetur Epistola claustris Prodiit; et licita prodiit illa via. Ire coegit Amor, fratrisque, hominumque, Deique, Tu natae frater vota sororis habet. {{Versus|5}}Nostin’? an, heu! ''Xaveriados'' mihi nomina quondam Exciderint animo forsitan illa tuo. Perlege, ''Jasse'', parens: amico et perlege vultu, Quod tibi fratris amans filia mittit opus. Fama<ref> Lutetiae Parisiorum urbs celeberrima, ubi studiis vacabat Xaverius.</ref> Lutetiaca nuper properavit ab urbe {{Versus|10}}Fausta quidem, at votis durior illa tuis. ''Xaverius'' Sophiae per amata cacumma tendit: At patrias una largius haurit opes. Nunc petit ex aliis alias: quo volvimur; inquis, Pauperies illa saepius arte subit. {{Versus|15}}Non ego tot Sophiam nummis, opibusque requiro: Nec dubito doctus, dives an esse velim. Stat juvenem revocare: patrisque haec littera sensus Perferat, et modica transvolet ille mora. O! dolor, o! quid agis? cela Pater optime, quantae {{Versus|20}}Pauca per has nescis damna petantur opes! Forsitan hic summos cleri mediteris honores, Quodque vehit secum sacra tiara decus? Falleris: ah! sese frater maioribus aptat: Nuntius ille novi, victor et orbis erit. {{Versus|25}}Neve putes tantum vanae praeconia votis; Accipe, sed tanquam vaticinantis opus. Transierat (memini) ter senis messibus aestas, Et ter sena novo fluxerat uva lacu. Annorum fratri fuit haec mensura: colorque, {{Versus|30}}Ut species mentis, candidus oris erat. Veste nova, sed quae corpusque animumque deceret: Si quis quid Gallis mandat, abimus, ait, Quin etiam claustris tum proximus, ultima frater Adjecit verbis haec quoque verba meis. {{Versus|35}}Chara soror, fratris si quae tibi cura supersit, Si remanet nostri non abiturus amor. In mea fer lacrimas conamina, vota, precesque; His Germana tibi saepe juvandus ero. Dixerat haec abiens: abeuntem prosequor ore: {{Versus|40}}Excipit hinc fusas saepius ara preces. Hic ego cum starem nuper sub solis obortum: Cum pallent primo sidera pulsa die. Altaque conceptis sine corpore gaudia formis Mens sibi fingendo carperet intus iter. {{Versus|45}}Nescio quae visa est dubiae sub imagine lucis Extendi in longas area lata vias. Pro segete in campis circum crescebat oriza<ref> Orizae satio et usus apud Indos pro frumento est.</ref>, Plurimaque ignoti stirpitis arbor erat: Tecta levi cultu: tectisque simillima templa {{Versus|50}}Horrida per fumos haec quoque facta suos, Hic Pagodum<ref name="amida"> Nomina idolorum, quae apud Indos et Japones celebrantur.</ref> sedes, Fotoci<ref name="amida" />, Xace<ref name="amida" />, Amidaeque<ref name="amida" />: Nomina sunt ipso barbariora loco. Plurima gens illic circum fuligine tincta. Ad fuligineos tendere visa lacus {{Versus|55}}Ut vidi, indolui: tacitoque pectore dixi; Turba virum lacrimas exigit illa meas. Exigit illa preces: cur sic ruit acta sub umbras Ut miseros nossem, Japon et Indus erant. Haec ego dum meditor sensum fugere tenebrae {{Versus|60}}Nox quoque suffuso cedere visa die: Lucis id accessu (liceat mihi visa referre) ''Xaverius'' primo limine frater erat. Hinc tranare amnes, latisque excurrere campis Coepit, et in varias concitus ire vias. {{Versus|65}}Illinc et pueros tinnitu cogere nolae<ref> Xaverius per plateas pueros campanula ad Catechismum cogebat.</ref> Coepit et insolitas spargere fontis aquas. Nunc aras raptare solo, Pagodasque cremare, Caeteraque aggestis lignea signa focis. Et (bene si memini) ''Franciscum'' tota sonabat {{Versus|70}}India? cum nuptis, cum senibusque puer. Haec ubi: Germano votis gratamur, et illuc Moturo placidas esse precamur aquas. Quidquid id est, longo concurritur aequore: multa Quaeque feras (dixi) tristia, frater, habes. {{Versus|75}}Nec retuli falso: curvo te corpore vidi: Sarcina<ref> Saepe sibi visus est per quietem morionem Indum suis gestare humeris.</ref> cui dorso decolor Indus erat. Qualis eras, Germane, ista sub mole! ferebas, (Si bene conjicio) teque ferebat onus<ref>Fit allusio ad dictum D. Aug. lib. 3. Confess. c. 9. ''Amor meus pondus meum: eo feror, quocunque feror.''</ref>; Tela, arcum, pharetramque gerit niger iste Cupido: {{Versus|80}}Postmodo sed lotus Candidus, alter erit. Te quoque<ref> Ad Molucas Insulas naufragium patitur.</ref> conspexi diffracta puppe per undas Jactantem tumido brachia lenta mari. Nec tibi caussa metus gens Maurica<ref>Barbaros atque efferatos Mauricensium animos excolit, spreto veneni ac vitae periculo.</ref> spargere quamvis Dicitur infida dira venena manu. {{Versus|85}}Heu! Pagodas<ref> Multis Pagodarum sagittis appetitus per prodigium illaesus servatur.</ref> timeo: gens est feralis ab arcu: Sed fugies jussum missa sagitta locum. Saepe sub ambusta sudantem vidimus ora; Saepe gelu<ref> Itinere Meacensi in Japonia.</ref> nudos diriguisse pedes. Utque fit hoc verum, Genitor: praedicere casu {{Versus|90}}Attinet, et certa dicta probare nota. Pendula ''Xaverio''<ref> Crucifixi in arce Xaveriana effigies prodigiose sudat, quoties Xaverius in India laboribus solito amplius exercetur.</ref> Christi stat lignea Castro Effigies patriae laus pietasque domus. Saepius hoc coram ''Franciscus'' voce manuque Dicitur et flexo vota tulisse genu. {{Versus|95}}Crede mihi plus est, quam quod videatur imago, Mistaque cum Christo symbola frater habet. Nam quoties mediis frater cruciabitur Indis, Et Christi toties perpluet ora liquor. Tempora fac numeres: quoties fuderit imago, {{Versus|100}}''Xaverii'' toties signa dolentis erunt. Plura quid attexo; geminus quantumlibet orbis, Non tantum, ut tantus condoceatur, habet; Damna quid ergo tuae Genitor, vereare crumenae? Mitte, precor, missae sic bene dantur opes. {{Versus|105}}Nec tibi sola isto venio pra munere supplex: En jacet ante tuos India tota pedes, Consule dilutis<ref> Parvuli, quos baptismo lustratos ad caelum transmisit.</ref> quid turba minutula noxis Mussitet: hic nobis erudiendus, ait Sic faveant Superi! Sic oret Japon et Indus {{Versus|110}}Adjungant votis et sua vota meis. Sic bene ''Franciscus'' totum circum ambiat orbem: Nec (''satis est'')<ref> Satis est Domine, satis est: ita subinde ob caelestium deliciarum abundantiam exclamare solitus Xaverius.</ref> genitor, proferat ille ''Satis''. Interea frater carae memor usque sororis Vive, licet varias usque ferare plagas, {{Versus|115}}Ibis? (et hoc vereor) patrios, Germane, penates Curaque nec matrem<ref> Indiam petens, ne matrem quidem salutare dignatus est, quamvis mn non longe a paternis aedibus iter caperet.</ref> visere forsan erit. Quidquid erit, genitor, magnae praeconia famae Totus et exiguo pendet ab aere Japon. Incipe sic sacras titulis augere tabellas, {{Versus|120}}Inque fidem versus quatuor una ferat. ''Xaverius ''victor'', ''victorem'' Lojola ''fecit'': ''Jassaeus''que parens, ''Xaverias''que soror. '' Lojolides ''pugilem castris adscripsit Jesu'': ''Ille dedit nummos, addidit illa preces''. </poem> ===Notae=== <small><references /></small> ==Epistola III. <br>Francisca de Jesu Borgiae. == ''Argumentum'' Franciscus Borgia ''ex Marchione Lombasii Dux Gandiae Quartus, inito cum Leonora Castria, illustrissima ex Lusitanorum genere femina, conjugio: multa prole et honoribus apud Carolum Quintum Imperatorem auctus est. Sed cum ad funus Isabellae Imperatricis, cujus Toleto Granatam transvehendi cura commissa erat, divinitus tactus, jamque rerum humanarum, et gloriae fluxae pertaesus, nova Deo serviendi consilia captaret: ferunt a Matertera, quae ad Coenobium S. Clarae Gandiensis commigraverat, ibique Antistitam gerebat, per Epistiolam commonitum, ut constanter ageret. Et vero ne incassum haec movisse plerique existimarent, constat eam divina revelatione atque ostento didicisse, quidquid ''Francisco'' Duce ac Nepote, ad Caesarei cadaveris conspectum gestum fuit. Quod ipsum hac Epistola significat; qua et eum multis rationibus cohortatur ad propositi constantiam: simul praedicens fere, ut Societati Jesu, cujus ''Ignatius'' auctor ac parens erat, nomen adjiceret: inultaque ad praeclara in eo ordine pro Dei gloria, et proximorum salute aggrederetur. Attingit autem et Aviae obitum, quae pariter inter Coenobii Gandiensis claustra ''Mariae Gabrielae'' nomen asctitaverat: cujus affectu monitusque salutaribus ipsemet ''Borgia'' multo maxime profecisse saepe testatus est. Materterae nomen, quod ante Isabellae fuerat, ''Franciscae de Jesu'' concessit: quo et hic utimur. Neque vero eorum, qua supra de ''Francisco'' attigi, eventus fefellit. Quippe in Societatem primo indeque ad summum in ea imperium et Praefecturam assumptus, Praepositi Generalis Tertii titulum praeclaris editis facinoribus implevit. Accessit Santcimoniae non vulgaris fama, qua etiam miraculis inclaruit: quo factum est, ut ab ''Urbano VIII.'' Pont. Max. Beatorum numero solemni ritu adscriptus sit. ''Anno 1624. Ribadeneira lib. i. vitae ejus cap. 7. Orlandinus Hist. Societatis lib. i. SYMBOLUM. <poem> [[Fasciculus:Francisca de Jesu symbolum.jpg|450px]] Formositas oris, quam multi misere depereunt, nihil aliud quam larva est. Hanc in Isabellae Imperatricis funere agnoscit ''Borgia'', ingenti suo bono. Quippe hinc doctus verissimum etiam hic esse, quod ad larvae naturam spectat. </poem> <hr> ''Altera proponit conspectibus, altera celat.'' <hr> <poem> Gandia quae sacras claustris fovet alba columbas, Hoc consanguinei mittit amoris opus. Perlegis? inque tuos successit Epistola vultus? Perlege: quod cupias, quodque sequaris, habes. {{Versus|5}}Scilicet ipsa tuam didici Matertera mentem Cum tibi Caesarei funeris horror erat. Vera loquor, paucisque tibi perscribimus acta: Insolitus quando pectora flexit Amor. Lux<ref>Toleti Ηispaniae urbe in Tarraconensi tractus, ubi per id temporis comitia Regia, non sine plausu ac laetitia ab Imperatore agitabantur.</ref> fera Caesareis surrepserat orta triumphis {{Versus|10}}Formosum tenebris implicitura caput. Morbus adest (dolor, o!) carae insidiator Elisae<ref> Elisa idem ac Isabella, quod nomen erat Impetatricis.</ref>: Ille tibi, Caesar, quam ferus hostis erit! Nec mora, grassatur: torrentur febribus artus; Regiaque extremus corpora languor habet. {{Versus|15}}Ergo ubi succubuit: gemebundo pectore Caesar ''Lambaside''<ref>Lambasides a Lambasio Marchionatu, a quo Borgia primam appellationem sortitus est.</ref>, conjux optima vixit! ait. Tu funus curato celer, patrioque sepulcro Defunctae carum conjugis effer onus. Pergis: et ut primum Granatae<ref>Granata urbs in Hispania ejusdem Regni Metropolis, nec non Regum sepulcro nobilis.</ref> constitit oris {{Versus|20}}Claudendum aggesta triste cadaver humo. Jamque fides<ref>Juramentum sollemne, quo cadaveris Regii fides adstruerur.</ref> petitur, corpusque exangue patescit: Exuvias carae vix bene noscis Herae. Scilicet ora prius nivibus certantia primis, Labraque purpureas vincere nata rosas. {{Versus|25}}Exedit livor, taboque liquentia putrent? Nec remanet formae, qui fuit ante, decor. Quid facias? ''Francisce''? stupes: lacrimisque coortis, Diceris in coepto ter siluisse sono. Postque morae modicum: quid enim jurabimus? inquis: {{Versus|30}}Abstulit haec sensus tristis imago meos. Quicquid id est, Isabella fuit! dolor obstruit ora? Et tua vix lacrimas lumina jussa tenent. Mox ubi fas, actae post Justa sacerrima pompae, Interiora domus, et sine teste, subis. {{Versus|35}}Ipsa ego te (credat quisquam) te subsequor isthuc: Mente tamen, vultus non aditura tuos. Omnia clarescunt, nullus fovet angulus umbras: Et tua (crede mihi!) pectora nuda patent. Mensa fuit, stabatque Dei pendentis imago {{Versus|40}}Tristis et obtusis sanguinolenta genis. Protinus hac coram labiisque oculisque solutis? Diceris in tales prosiluisse sonos. Quid facimus, pie Christe? cui placuisse laboro? Quae modo servitiis meta, modusque meis? {{Versus|45}}Ergo etiam magnis pereunt de Regibus orti? Summa nec Austriacos Justa verentur avos? Heu! Ego te qualem vidi, Regina: decore Quae prius illicium totius orbis eras. Nunc ubi frons,oculi, facies? ubi lactea cervix? {{Versus|50}}Binaque purpureis picta labella rosis? Quo decor omnis iit? spectavi corpus: in illo Qui fuit, ah! vultus non erat ille tuus. Ergo sic morimur? sic Regum purpura livet? Inque redit putrem Caesaris uxor humum? {{Versus|55}}Serviimus quondam; sed et hac peccavimus arte: Caesaribus potior Christus habendus erat. Parce precor, pie Christe arctis quem stringimus ulnis: Pectoreque affusus quod modo stringit Amor, Parce precor, binosque oculis, sine currere fontes: {{Versus|60}}Saepe per has ingens culpa lavatur aquas. Poenitet admissi: tuus o! tuus optime Christe ''Franciscus'' semper, ''Borgia'' semper erit. Talia dicebas: praesens quoque mente precabar, Et tua sum votis vota secuta meis. {{Versus|65}}Eloquar? an sileam? nec scribere cuncta licebit? Inque tua aspectus flectere vota meos? Eloquar: ut tacito demissa Modestia vultu Abnuat; indulgens scribere cogit Amor. Cum sic perfusus lacrimis, gemituque jaceres, {{Versus|70}}Et premeres posito frigida faxa genu. Adstitit in rubea spectandus imagitne Christus, Et tibi porrectam tradidit ille manum. Quin etiam ostentans plures sua castra secutos: ''Borgia'', pone metum, tuque sequeris, ait. {{Versus|75}}Quid te mors cruciat? quid carae funus Elisae? Vivit<ref>Cognovit Francisci Matertera Imperatricis animam expiatoriis ignibus celeriter ereptam, ad caelum evolasse.</ref>, et ultrices transiit illa rogos. Dixerat: atque oculis blanda nictantibus arsit, Et novus a Christo fluxit in ora rubor. Ergo agedum, ''Francisce'', animum majoribus apta, {{Versus|80}}Lojolides facti nobilis auctor erit. Ille reget, flectetque animos, modicoque libello<ref>Libello exerciciorum cujus ipsemet Borgia approbationem a Paulo III. Pontifice impetravit anno 1548.</ref> Erudiet promptas ad nova bella manus Neve reformides Veneris perrumpere castra, Castaque seposito bella movere toro. {{Versus|85}}Concedet Leonora<ref>Leonora Borgia conjux fato eripitur, quo ipse in religione Deo servire possit.</ref> tibi, quam diligis, uxor: Quin etiam fatis officiosa suis. Flebis, et extinctum lacrimis dignabere corpus? Et mortis, dices, huic ego causa fui. Sed volet hoc pietas, et qui tibi militat ardor: {{Versus|90}}Invidiam noxae detrahet ille tuae. Quidnam agimus? bellone pigrum Matertera flectit? An contra admisso tergora pulsat equo? Ut fuerit, faciam: dum Christo proelia cedant, Et sacer egregio Marte triumphet Amor. {{Versus|95}}Care nepos, propiorque mihi jam nomine<ref> Quippe qua Isabellae nomen Franciscae de Jesu commutaverat.</ref> factus, I bone, quo Jesu te pius ignis agit. Mente licet Stygios verseris saepe per ignes, Flamma<ref>B. Borgia frequens erat in meditatione inferni: ajebatque se ad istum rogum, amoris in se divini ignem accendere.</ref> rogi flammas aggeret illa tuas Haec mea sunt, sed et haec aviae<ref>Maria Henriquez, quae exinde Coenobio itidem D. Clarae Gandiensis adscripta, Mariae Gabrielae cognomentum sibi adscivit.</ref> pia vota fuere, {{Versus|100}}Qux tibi praeceptrix, quae tibi mater erat. Ah! quoties monitis annos tibi sedula finxit? Seu puer, aut juvenis, virque, paterque fores. Nec siluit moriens: uda si fusus in herba Fluminis ad ripam concinit albus olor. {{Versus|105}}Ergo age, sume animos: magni patet area belli: Injice non timidos in nova castra pedes. Si nescis, isto crescit quoque laurus in horto. Vinctura emeritas, nec sine luce, comas. Neu mala sim vates: quod dat tibi Gandia nomen, {{Versus|110}}Vincetur, meritis (et sinet illa) tuis. Illa Ducem Quartum te redidit ordine Castris<ref>Fuit enim quartus Gandiae Dux, et tertius Generalis Praepositus Societ. Jesu.</ref> Loiolidum tu Dux Tertius alter eris. </poem> ===Notae=== <small><references /></small> ==Epistola IV. <br>Honovinga Canisio.== ''Argumentum'' ''Habet Belgium quoque, quod de hoc Societatis primo saeculo glorietur: quippe et istud statim a principio illustravit ''Petrus Canisius'', vir doctrinae juxta ac sanctimoniae laude percelebris. Natus is fuit Noviomagi Provinciae Gueldriae, quam olim Sicambriam dictam volunt, primaria civitate anno salutis humanae 1521. eo scilicet, quo B. Ignatius de Loiola Societatis Jesu parens ad severiorem vitam conversus, militiae sacrae relicta profana sese tradidit: quam et ''Canisius'' tertio Confirmati Ordinis ingressus est. Puer matre orbatus cui ''Aegidiae Honovingae'' nomen erat, in Materterae (quam abs sorore ''Honovingam'' hic appello) curam concessit. Et vero haec multis precibus et consultis saepe eum juvit: quae compendio per Epistolam hic exhibemus, in qua ''Canisio'' nepoti de statu vitae consilium agitanti, nec non inter illecebras Noviomagi apud suos, ubi tunc erat, primam intra juventam, dubio, stimulum addit, jubetque bono esse animo, praedicens fore, ut brevi in novum quendam Sacerdotum Ordinem assumatur. Operae pretium mihi videtur majoris fidei ergo, ea verba hic addere, quibus, illa, etiam ante Societatis iis in partibus auditum nomen, divino Spiritu illustrata cum nepote contendit. ''Tu'', inquit, ''fili, cooptaberis in novum quendam Sacerdotum Ordinem, quem in Ecclesia sua ad reformationem ejus, ac multorum salutem parat Deus. Ego eos per visum vidi, et te ad eos adjungi. Graves erunt viri, docti, modesti, Deo pleni, animarum caritate praediti. Bono igitur fac sis animo et spe hujuscemodi te sustenta. Nam brevi potieris hoc dono''. Quaesitis ergo ad haec rationibus, imo et ejusdem ''Canisii'' primae pueritiae gestis, simul postea gerendis adhortatur, ut iis viris Christo vacaturus se adjungat: quod et fecit captato P. Fabri colloquio, qui Moguntiae tunc agebat.'' Orlandinus Hist. Societatis lib. 4. Sacchinus in ejus vita lib. 1. SYMBOLUM. <poem> [[Fasciculus:Honovinga Canisio symbolum.jpg|450px]] Per canem vigilantiam, ac fidelitatem veteres Aegyptii significabant: interdum quoque impudentiam, juxta Homeri: κυνὸς ὄμματ' ἔχων. Tales et hi luridi ex haeretico grege, quos ''Canisius'' invadit, et fugat. Quam Verum de illo, quo de cane fideli! </poem> <hr> ''Damnum latratibus arcet. '' <hr> <poem> Qua prope te Vahalis<ref>Vahalis fluvius Noviomagum alluens Canisii patriam.</ref>, qua me prope Rhenus<ref>Rhenus fluvius, ad cujus ripam Arnhemium adjacet Gueldriae oppidum, ubi tum Honovinga Canisii Matertera habitabat secundo abs Noviomago lapide.</ref> oberrat, Vicinasque trahunt alter et alter aquas. Scribitur haec reddenda tibi mox littera: quamvis Forsan et a lacrimis humida facta meis. {{Versus|5}}Scilicet audieram dubium tibi pectoris aestum: Aestus et in lacrimas fluxerat ille meas. Attamen apposito chartam siccavimus igni, Quique meo flagrat pectore, juvit Amor. Scribe, ait, ''Honovinga'': tibi qui morte parentis {{Versus|10}}Transiit in curas, et tua jussa puer. Nunc juvenis vario, dubioque ''Canisius'' aestu Nutat, ut incerto puppis itura mari. Fac constet: nuperque tibi quae visa fuere, Deferat haec prompta scripta tabella nota {{Versus|15}}Protinus arripio calamum, mihi proximus adstat, Et face scribentem dirigit ales Amor, Tempus erat, lassos quo primam somnus in artus Serpit: et accensis ignibus astra micant. Adstabam clauso, mecumque relicta, cubili {{Versus|20}}Mox vespertinas compositura preces. Cum subito coram visa est descendere nubes, Candidus et nubi praevius Ales erat. In manibus frondes oleae, risusque per ora, Pacificum scires quod meditatur opus. {{Versus|25}}Hic ubi vibrati nebulam discussit oliva: Obstupui subitos ora tulisse viros. Insolita his facies, attonsi fronte capilli: Velabant imos pallia nigra pedes. Quemque vocent aliae vultum rigidumque trucemque: {{Versus|30}}Judice me, mixta sorte modestus erat. In dextra calami (calamos hastilia tradant) Jamque parant scriptis bella movere suis. Cuique sacrum ''Jesu'' rutilabat pectore nomen Igniti species pectoris illa fuit, {{Versus|35}}O! quantum gens illa factis operabitur aris, Cultoresque novos, officiosa dabit, His foedae fugient sub Tartara nigra phalanges, Virginitasque albis laeta redibit equis, Seu calamo fuerint, agitandave praelia voce: {{Versus|40}}Et calami, et doctae praelia vocis erunt. Quid? quod nostra istis vinces Germania castris, Colla gemens duro succubuisse jugo? Haec ego dum specto: subito se in lumine vidi Ad primos Mystae procubuisse pedes. {{Versus|45}}Primus erat turma (quantum reminiscor) in ista Nomine, Theiologo nec minus arte, Faber<ref>Petrus Faber primus Ignatii socius, qui tum per Germaniam tum per Germaniam animarum saluti vacabat: quem Moguntiae agentem, primum Canisius adiit, ut in argumento dictum est.</ref>, Hunc petis amplexu: pullaque in veste sodalis Pullatos auges ad nova bella viros, Ergo age, perge nepos istis te jungere castris, {{Versus|50}}Devotaque move fortia bella manu. Si heue conjicio magnae praeludia pugnae, Et faciles aditus prima juventa dedit. Scilicet annorum prima, incunabula Christus Surripuit, versus ad pia facta jocis {{Versus|55}}Nil tibi cum nucibus, longae nec arundinis usu: Nec teretes cura est exagitare trochos. Privatas pictis aras decorare tabellis, Saepius et Mystam fingere, lusus erat. Parvula sacra facis, dicisque precantia verba: {{Versus|60}}Accumulant jussas turba pusilla preces Et modo voce puer, pueros modo fonte piabas: Ista rudimenti signa fuere tui. Quid? quod et in teneros saevisti funibus artus Membraque portandas didicere cruces? {{Versus|65}}Caetera cur sileam? nec enim meminisse nocebit, Patrasti parvus qualiacunque puer Saepe, orbi quando jejunia verna redibant, Cum furit Ogygio<ref>Ogygius Bacchus dictus est ab Ovidio, et temulentiae Deus a Poetis habitus. Noviomagum reversus ad nuptias contrahendas sollicitatur: proposita Juris Civilis, in quo parens ejus Iacobus Canisius excelluerat, agitatione.</ref> concita turba Deo: Cum passim turpesque joci, madidaeque popinae, {{Versus|70}}Et resonant foedis compita fracta sonis. Tunc ego te didici solis radicibus usum. Oraque gustato continuisse mero. Increpuit mater: quid agis? quid saevior, inquit, Dura, ''Canisiade'', nec tua bella moves? {{Versus|75}}Haec permitte viris, quibus est robustior aetas? Ossa tibi, puri caetera lactis habes. Protinus illacrimans scelus ah! scelus optima mater, (Si nescis) caecos ducit in arma viros. Arma illis Bacchus positus ferventia mensis: {{Versus|80}}Arma illis Paphiae tela facesque deae. Ipse ego non plorem? dapibus neque parcius utar? Nec mihi sit fuso gratior unda mero? Da veniam, mater; licitae patet area pugnae; Hic puer, et miles, victor et esse potest. {{Versus|85}}Talis eras: quid nunc dubio certamine nutas: Si pridem est puero laurea parta tibi? Scimus: blandus Hymen tacitis tibi siccat ocellis. Propositoque Themis<ref>Themis Justitiae praeses habita; nam teste Festo θέμις idem quod fas.</ref> te trahit alba foro. Crede mihi, latet hic fallacia saepe sub herba, {{Versus|90}}Saepe per et placidas saxa petuntur aquas, Ergo age, quaere viro: illis te junge Sodalem: Materiem, qua sis obsequiosus, habes. Nec male vaticinor: totos saevire per agros, Fama est, et rabidas ire, redire feras. {{Versus|95}}Infremure lupi circum praesepia! Rhenus<ref>Rhenus Germaniae fluvius.</ref> Audiit, et gelidis palluit Ister<ref>Ister sive Danubius amnis celebratissimus Germaniam longo tractu, Austriamque alluens.</ref> aquis. Quid cessas? Stygias urge latratibus umbras: Inque fidem veram Nominis<ref>Canisius juxta nominis Etymon et gesta ''Canis Austriacus'' ab Haereticus dictus. Sacchinus in vita lib. I, n. 10.</ref> adde notam. Usque reor, facies: istud Matertera poscit; {{Versus|100}}Haec in te titulum, juraque matris habet. Illa mihi moriens, soror o! soror optima, dixit, Abstrahor: appliciti foedera junge manu. Quem (rogo) nunc parvum patrique tibique nepotem Linquimus, in curas transeat ille tuas. {{Versus|105}}Scilicet ille tibi, caste, Germana, MARIAE In castas artes erudiendus erit. Annuimus voto, lacrimisque per ora profusis, Nil illi potui dicere, praeter, erit. Ex hinc vota frequens, et verba frequentia fudi, {{Versus|110}}Et tibi quod mater debuit esse, fui. Caetera dent Superi; pullo sic nubis amictu Virginei<ref>Perpetuam atque illibatam virginitatem coluit.</ref> castas corporis abde nives. Scribere plura libet: tibi sed scribenda relinquo. Hinc calamo trames saepe terendus erit. {{Versus|115}}Cumque tibi tarde supremam neverit horam Stamine nec pullo, de tribus una soror. Forsitan hoc aliquis signabit marmora versu, Accola quem Rheni, posteritasque leget: ''Hac jacet exanimis, recubatque'' Canisius ''urna'' {{Versus|120}}''Quem stupuit gelidus Rhenus et ister aquis.'' ''Depositos cineres lugens Germania servat,'' ''Ingenium libri: spiritus astra tenet.'' </poem> ===Notae=== <small><references /></small> ==Epistola V. <br>Kostka Deiparae.== ''Argumentum'' ''Stanislaus Kostka illustri apud Polonos genere oriundus, cum adulescens in Societatem Iesu admissus esset, primo ipso tyrocinio tanto animi sensu actuque in divina ferri coepit, ut saepe saepius inter orandum madefacta lintea aestuanti pectori applicanda forent; porro crescente in dies amoris incendio idque impatientius iam ferventi Stanislao evenit, ut sub festum Assumptae in caelum Virginis (quam ut matrem tenerrime amabat) mira animum hinc migrandi ad caelum cupiditas incesserat. Quocirca composita hac epistola Mariam orat, ne desiderium suum ultra differat frustreturve; quominus proximis apud caelites triumphis intersit. Neque profecto incassum vota recidere: quippe post paulo febre correptus est; quae tametsi lenta primum, eo tamen sensim paucosque intra dies invaluit, ut de tantis (?) visceribus adolescentem anno aetatis circiter vigesimo terris ereptum caelo transmiserit ipsa Assumptae in caelum Virginis sacra nocte anno Christi 1569.'' Franciscus Sacchinus in eius vita. SYMBOLUM. <poem> [[Fasciculus:Kostka symbolum.jpg|450px]] </poem> Quid navem sagittamque tenso funi laxatam intueris? Illa in portum, haec in caelum tendit: non aliter Kostka amore igniti impatiens ima detrectat, caelumque animo petit; quo Maria, quam, ut Matrem, unice diligebat, recepta est. Adeo de tribus istis verum quod cecinit Vates: <hr> ''Nequeunt laxata teneri''. <hr> <poem> Da veniam, caeli decus augustale, MARIA, Si tibi nunc a me littera scripta venit. Scribere jussit Amor (caelo licet omnia noris.) Impulit is timidas ad sua jussa manus. {{Versus|5}}Substitimus primo: calamum pudor ipse retentans, Quid tibi nunc tandem, Kostka, paratur, ait. Verte alio mentem, precibus contexe coronam; Gratior est Dominae texta corona tuae, Quid faciam? adversum hinc amor, hinc reverentia pugnant; {{Versus|10}}Haec calami cursum supprimit, ille movet. Ut scribam; vereor praefigere, Kostka Parenti. Sis mihi cara licet, plusque parente parens. Urimur? O bona Diva, et (si licet) o bona Mater, Urimur: o! quanto pectus ab igne calet, {{Versus|15}}Lintea traduntur frigentibus humida lymphis Lintea sed flammas non domitura meas Quod facitis, dixi, gratum est, sed inutile nobis, Non profecturas quid mihi fertis aquas; Exterius gelido corpus perfunditis imbre: {{Versus|20}}Attamen interius, quo cremor, ignis adest. Optavi quoties velut igni lampas edace, Deficere ante aras, o mea Diva, tuas! Optavi quoties, ut, quae tibi sacra micabat Taeda, foret vitae terminus ille meae! {{Versus|25}}Optasse hoc licuit: taedae consumitur ignis: Majus at in nostro pectore robur habet. Eloquar? an nostrae nunc est opus indice flammae? Nec tibi sat noster cognitus extat amor? Proxima lux oritur purae spectabilis aurae: {{Versus|30}}Suscitat ardores proxima pompa meos. Haec tibi, qua fugeres terras, fuit ultima, Virgo: Qua caelum peteres, prima sed illa fuit. Fingo animo plausus, laetoque sonantia caelo Tympana: mille tubas audio, mille fides. {{Versus|35}}Aligeri circum volitant fulgentque ministri. Et fervet tota caelica pompa via. Pars Arabum complet nebuloso compita fumo, Pars liquidum strato lumine vestit iter. Emicat ante alios juvenum lectissima turba: {{Versus|40}} (Sic nobis pompae fingitur umbra tuae) Caesaries, illis purum flavescit in aurum, Oraque formoso candidiora die. Ornat palma manus, humeros bombycina vestis. Pallaque non tactas vincere jussa nives. {{Versus|45}}Pone subis: vivis certat tua palla pyropis, Et superat, quidquid gemmifer orbis habet. Fallimur: hoc oculi vitium est: abscedite gemmae: Plus fatis aurata conspicienda coma es. Illic, castus Amor pulchra statione moratur. {{Versus|50}}Aurea deque tuo spicula crine legit. Quid referam, quali raperis super aethera curru? Qualis hic auriga est, talis an alter erit? Non sic vectus iit, voluit cum splendidus aura Davides<ref>Salomon a Davide Patre, qui sibi ferculum seu rhetam triumphalem magnificentissime extruxit, et hoc, ut habet Scriptura Textus Cant. 3. propter Jerusalem.</ref> Solymas conciliare nurus. {{Versus|55}}Non sic aerio raptus qui turbine<ref> Elias Propheia, qui curru igneo in caelum raptus est, Lib. 4. Reg. cap. 3.</ref> vates Dicitur ignitis isse per alta rotis. Nempe humero Matri Natus subit: ille parentem Sustinet, et famula ducit ad astra manu. Quidquid id est; farine licet? tuus ille lacunam {{Versus|60}} (Si nescis) aliqua parte triumphus habet Scilicet alta patent domitis Capitolia turbis: Captivo sine me, me sine, mater, abis? Ille ego sum: dulces haerent in corde sagittae, Meque tuos stricta compede vincis Amor. {{Versus|65}}Jamque per aethereos ferris Regina penates, Sub pedibusque micant sidera pressa tuis, Empyrei, qui summa patent penetralia, caeli Panditur occursu janua laxa tuo. O! ibi quot plausus! tibi quae praeconia certant? {{Versus|70}}Deficit hoc uno littera nostra loco. Dicite, vos nitidae, caeli gens aurea, Mentes, Dicite: adhuc ima Kostka tenetur humo. Saepe tamen, spectare juvat mea gaudia caelum, Fallor: et hoc uno pectora nostra dolent! {{Versus|75}}Nam quoties specto, toties incendia crescunt, Nequidquam lacrimis imminuenda meis. Scribimus interea: quid enim si temperet ignem, Leniat et quaestus dextera mota meis. At quanto mallem, cum scriberet, illa triumpho {{Versus|80}}Spargeret Elysias officiosa rosas! Aut etiam Angelicae quae promicat agmine turbae, Facundum digitis sollicitaret ebur? Disserimur votis, et adhuc tellure moramur? Munera ferre tamen qualiacunque juvat {{Versus|85}}Est locus extremo qua te formosior horto, Pendulaque aestivam vitis opacat humum, Illic formosa te sistis imagine, Virgo, Et quiddam templi textilis instar habes. Illic Loiolidum<ref> Νovitii Societatis Jesu; utique Loiolides, abs Ignatio de Loiola Fundatore dicti</ref> turba exiguissima laudes {{Versus|90}}Assolet et Dominae reddere vota suae. Vidi ego, qui violas qui candida lilia ferret, Plenaque purpureis rubra canistra rosis. Ivimus, et ternam Divae lustravimus aedem: Aede sub hac etiam plurimus hospes eram, {{Versus|95}}Esto veris honor spatioso floreat horto: At mihi prae reliquis angulus ille placet. Illic succrescunt dulcem maturius uvae, Mercedemque suae proximitatis habent. Quid? quod aves ista dicuntur saepe sub umbra, {{Versus|100}}Dulcius assueto perstrepuisse sono? Hic philomela, sacram starem cum nuper ad aram, Virgineos certans evoluisse globos: Non ego falsa loquor, celeri dum garrula voce Turbinat introrsum, poene canebat, Ave {{Versus|105}}Qulcquid id est, modici geritur res tota tabella? Altera sunt cantus, altera dona rosae Quin majora sequor'? caeloque effundor aperto Aurea, qua rutilum pompa praeivit iter? Mens petit alta quidem, sed corpore deprimor uno: {{Versus|110}}Ut levis aspersa pluma residit aqua. Angela, quisquis amas, et quisquis in aera<ref>Habacuc Propheta, qui e Palestina in Babyloniam per unum crinem capitis ab Angelo delatus est: prandium Danieli, qui in fovea attinebatur, laturus. Dan* 14.</ref> Vatem Diceris aetherea surripuisse via, Me quoque tolle precor, gravis haud ego sarcina: namque Aligerum Kostkam jam prope fecit Amor. {{Versus|115}}Si satis esse nequit, quo tollar in aethera, crinis: Me toto, si vis, corpore ferre potes. Annuit ille quidem: Dominae sed jussa morantur, Inquit: fac votis annuat illa tuis. Ergo ad te redeunt mea vota novissima Mater; {{Versus|120}}Quam nequeunt alii, tu potes, affer opem. Cur ego spectator vestrae non advolo pompae, Unus ut e multis pone pedester eam. Insequerer plausus, et longa per atria caeli Angelicum humani voce sonaret Ave. {{Versus|125}}Quin etiam Dominae, qua fas,vicinior irem, Et premerem sacrum Virginis usque latus. Quod si forte aliquis pompa spectator in illa, Quo propior tendit, diceret, ille puer? Crediderim ut dicas, mea Diva, suaviter illi: {{Versus|130}}Mitte queri, KOSTKA est: est meus iste puer. Parce tamen, voto si fors peccavimus isto: Non patitur fraenos, qui violenter amat. Quid? quod nec voto tantum, peccamus et ira, Quae mihi nescio quo pectus amantis agit. {{Versus|135}}Saepe (fatebor enim ) qui me nunc urit, Amorem, Comendi justas non habuisse faces. Ecquid amor (dixi) quid vitae flamina differs? Caetera concedunt ignibus, ista manent: Quin exile mihi, teneor quo corpore filum {{Versus|140}}Admoto propius lampadis, igne cremas? Saepius indignor repetitis ora madere Fletibus, lacrimas criminor ipse meas, Staminibus modicis astringor, aranea, texit Qualia, vel picti qualia Seres<ref> Seres Syriae Asiaticae populi qui ex arboribus tenuissimis filis detexunt, conficiuntque id genus panni, quod Sericum vocamus.</ref> habent, {{Versus|145}}Totque oculis fundo dudum lacrimantibus imbres Nec pereunt vita fila minuta meae! An quia vita mihi primo pubescit in aevo, Huc parcit saeva Parca<ref>Parcae, per Antiphrasin sic dictae, quod minimi parcant, tres sunt, quae mortalium vitae stamina dispensant, ut Poetae fabulati sunt; quarum nomina et officia hoc dicto circumferuntur: <br>Clotho colum bajulat, Lachesis net et Atropos occat. <br>Easdem Hesiodus canit, mortalibus, sive nascentibus hominibus conferre bonum et malum. <br>θνητοῖς ἀνθρώποισιν ἔχειν ἀγαθόν τε κακόν τε.</ref> tulisse manu Inferat: atque utinam ferali forsice telam. {{Versus|150}}Et resecet media flamina rapta colo. Et prope, ut invideam pubentis floribus horti, Quaque cito tenerae carpitur ungue rosae. Ipse ego permissa quoties hanc colligo dextra: Flos utinam vitae (dico) sit ille meae! {{Versus|155}}Cur sic non legitur primaevi Kostka juventa? Cur numerum lectis non facit ille rosis? Decerpi lucrum est: qui primo mane virebat Flosculus, interdum vespere laesus obit Vel gravis hunc aestas, vel turbidus opprimit imber: {{Versus|160}}Hei mihi! ne simili vulnere Kostka gemam; Cetera cur taceo? nuper, mea Diva, nitebas Flore novo castas impediente comas, Candida virgineo gestabas lilia serto, Quaeque regis domini, caelica sceptra manu. {{Versus|165}}Ut vidi, ingemui! tacitoque in pectore dixi: Certa, precor, fati sint ea signa mei! Dummodo sic, duro succumbat Kostka tyranno Japoniamque premat sanguinolentus humum. Sed facienda loquor: vellem quae facta fuere, {{Versus|170}}In nostras possent illa redire manus. Quid mihi, si natum dederis, velut ante dedisti, Deliciasque tuas, deliciasque meas? Non foret ille tibi pretio reddendus eodem; Nec lata quamvis (crede) rediret ope. {{Versus|175}}Amplexus premerem plusquam languente lacerto, Plusque Viennaea<ref>Adolescens Viennae Austriae dum studiis vacat, in morbum incidit; a quo tamen Virginis patrocinio, quae ei apparuit, et puerulum Jesum in ulnas tradit, brevi convaluit.</ref> vincula blanda mori. Caedere si vellet, contra violentior irem: Verbaque suppetias viribus ista darent. Vel duc me ad matrem; vel te, puer auree, sistam: {{Versus|175}}Non aliae nobis lege solutus eris. Scribere plura libet: sed qui mihi depluit imber, Impedit, et lacrimis humida charta meis. Caetera qui dicat Laurentius<ref>S. Laurentius Martyr, qui ei ex sortione menstrua Patronus obtigerat.</ref> inter ovantes Facundus pro me nuntius alter erit. {{Versus|180}}Scit bene, quid flammae, quid magna incendia possunt; Scit bene, quas vires ignis amoris habet. Ergo age: sique faves Kostkae, pia Mater, amanti, Accipe cum votis ultima verba meis. Nil mihi rescribas, tua sit sed Epistola morbus: {{Versus|185}}Quamque tulisti olim, nunc mihi redde febrem. Scilicet haec melius, quam quaevis littera dicet, Venarum pulsu languidiore, veni. </poem> ===Notae=== <small><references /></small> ==Epistola VI. <br>Aloysius Aquavivae.== ''Argumentum'' ''FERDINANDUS GONZAGA Imperii Princeps et Castillionis Stiverorum in Gallia Cisalpina Marchio, ex Mantua, Ducibus, cum ex MARTHAFANA SANTENIA illustrissima apud Taurinos foemina, ALOYSIUM natu inter liberos maximum tulisset: nihil antiquius habuit, quam ut eundem statim a prima juventa Nobilium exercitiis erudiret, sperans fore, uti prosapiae splendori, iis gradibus ad gloriam niteretur. Sed cυm e diverso Deus juvenem divinarum rerum illiciis captum Societati sensim initiaret, gravis concertatio exorta est: ALOYSIO hinc abeundi facultatem, inde parente Marchione repulsam pertinaciter agitantibus. Cum igitur ALOYSIUS frustra captatas et occlusas precibus paternas aures animadverteret, jamque voti fui impatientior ad CLAUDIUM AQUAVIVAM, qui per id tempus Societatem universam cum supremo Imperio Romae administrabat, hanc Epistolam scribit. In qua animi sui assessum votumque aperit quo Societati sese addixerat; vetare autem parentem obstinacius, quo tamen nequidquam pensi habito, postulas in Societatem admitti. Inflexit hic adolescenis ardor, non modo AQUAVIVAM, sed et parentis animum; adeoque factum, ut Societati <?> paulo adscriberetur; in qua interea sexennium, quod vixit, ita ad virtutem sese exercuit, ut vita functus ac miraculorum fama clarus, ''Beati'' et ''Angelici'' nominibus, Summorum Pontificum auctoritate, insignitus fuerit. Obiit Romae Anno Christi 1591''. P. Virgilius Cepario, in eius vita. SYMBOLUM <poem> [[Fasciculus:Gonzaga symbolum.jpg|450px]] </poem> Cervus hic ad fontem, ut vides, cursu emicans, pro ingenti desiderio est: ita enim et suum prodidit Vates Regius Ps. 41. Neque in Aloysio id desideres, qui per Epistolam ad Aquavivam accedere festinat. Quare bene de utroque: <hr> ''Vivit, si repperit undam.'' <hr> <poem> Mittit Aloysius, quam non habet ipse, salutem: &nbsp; &nbsp; &nbsp; Et nisi Romani non habiturus ope. Mittit aquae sitiens violento torridus aestu, &nbsp; &nbsp; &nbsp; Quam nec, si cupiat, dissimulare potest. {{Versus|5}}Attamen ut scripto prodam mea vota libello, &nbsp; &nbsp; &nbsp; Et calamo nigra: vix fluit humor aquae. Sed bene, quod nostros ut scribere possit amores? &nbsp; &nbsp; &nbsp; Quoque fluat, lacrimas combibit ille meas. Scribimus, atque utinam quo scribimus ire liceret, {{Versus|10}}&nbsp; &nbsp; &nbsp; Proque manu, pedibus conficeretur opus: Tunc ego, cerve, velim rapido te vincere cursu, &nbsp; &nbsp; &nbsp; Ad gelidas quando curris anhelus aquas, Novimus et fontes, et quae sic currere cogit, &nbsp; &nbsp; &nbsp; Majus nostra sitis, quam tua, calcar habet, {{Versus|15}}Differor interea: solum brevis iste libellus &nbsp; &nbsp; &nbsp; Romanum pro me carpere gestit iter. Haec ego dum scribo: pernix i littera, dixi: &nbsp; &nbsp; &nbsp; Pro penna, meus hic, quem geris, ignis erit. I, licet: ad Latios propera, mea pagina, fontes, {{Versus|20}}&nbsp; &nbsp; &nbsp; Puraque Romani quaere fluenta soli. Sed cave fallaris: neque primi fluminis undas, &nbsp; &nbsp; &nbsp; Sedandis aquas ignibus esse puta. Nil tibi cum Tibri: mediam licet influat urbem, &nbsp; &nbsp; &nbsp; Spumantique vado turgidus arva riget. {{Versus|25}}Est qui felici<ref name="b">Praecipui urbis Romae fontes, vulgo dicti: ''Aqua Felice, Aqua Virgine''.</ref> fons illic labitur unda, &nbsp; &nbsp; &nbsp; Est qui Virgineas<ref name="b"></ref> egerit alter aquas. Ah! moneo, ne te speciosa haec nomina fallant: &nbsp; &nbsp; &nbsp; Non facit ad flammas ille, nec ille meas. Sed prope qua primo surgunt Capitolia clivo, {{Versus|30}}&nbsp; &nbsp; &nbsp; Et Jesus<ref>Templum Domus Professae Societatis Jesu, quod antea Maria de Strada appellabatur.</ref> Matris nomine templa tenet. Illic, quas petimus lymphas, ''Aquaviva'' ministrat, &nbsp; &nbsp; &nbsp; Non alio nostra est fonte levanda sitis. Hei mihi! jam toto currunt ea flumina mundo, &nbsp; &nbsp; &nbsp; Quosque bibat rivos Indus, et Indus habet. {{Versus|35}}Jam novos insolitas Japon miratur aristas, &nbsp; &nbsp; &nbsp; Germinaque ex istis non sua cernit aquis. Maurica (sic fama est) isto quoque fonte rigata, &nbsp; &nbsp; &nbsp; Edidicit culto mollior esse solo. Castilio tamen aret adhuc, neque littora circum. {{Versus|40}}&nbsp; &nbsp; &nbsp; Quod laeto viream cespite, lympha fuit! Jam scio, reddiderint cur pareas jugera messes &nbsp; &nbsp; &nbsp; Non terrae vitium, fluminis illud erat. Interea dum vana queror, fons irrigat urbem: &nbsp; &nbsp; &nbsp; Illuc sunt animi vota ferenda mei. {{Versus|45}}Vera loqui certum est: nec enim, Pater optime, fallit, &nbsp; &nbsp; &nbsp; Qui calet in nostro pectore verus amor. Ad nova bella vocat, quorum est IGNATIUS auctor, &nbsp; &nbsp; &nbsp; Duxque ciet fortes ad nova signa viros. Saepius ille (alto seu sol micat igneus orbe, {{Versus|50}}&nbsp; &nbsp; &nbsp; Seu vaga nocturnis Cynthia fulget equis.) Saepius ille mihi, ''Gonzaga'', susurrat in aurem &nbsp; &nbsp; &nbsp; Quando novus Jesu nomine miles eris? Quid tibi cum titulis? quid magna palatia prosunt? &nbsp; &nbsp; &nbsp; Quid tibi, quod claras Mantua donat avos? {{Versus|55}}Pars quota laudis erit, varia si Marchio lingua &nbsp; &nbsp; &nbsp; Castilionaei diceris esse soli? Respice ''Lojolam'': titulorum insignia ponit, &nbsp; &nbsp; &nbsp; Major ut abjecta nobilitate foret. Dic age: cur illo nondum duce tendis in hostem {{Versus|60}}&nbsp; &nbsp; &nbsp; Adstringisque tuas ad sua bella manus? Haec ubi fatus Amor, lateri se junxit amicum: &nbsp; &nbsp; &nbsp; Primaque militiae signa fuere novae Neve recusarem, tedis ardentibus urget, &nbsp; &nbsp; &nbsp; Et sacro totas occupat igne fibras, {{Versus|65}}Quid facis? exclamo: ''Gonzagam'' mitius ure: &nbsp; &nbsp; &nbsp; Porrigimus victas in tua jura manus, Aut ego succumbam prosperati vulnere lethi: &nbsp; &nbsp; &nbsp; Aut ego ''Lojola'' sub duce miles ero. Si tempus petitur, quo primum exsarsimus, aetas {{Versus|70}}&nbsp; &nbsp; &nbsp; Incaluit flammis jam prope quinta meis. Aspice, ''Lojolidum''<ref>Impetrat a parente Marchione, ut Ecclesiastico habitu utatur.</ref> juvat ut praeludere castris: &nbsp; &nbsp; &nbsp; Praecingunt nostrum pallia nigra latus. Scilicet ex illo, quo nunc quoque carpimur igne? &nbsp; &nbsp; &nbsp; Purpura (crede) mihi nil nisi visa rubor. {{Versus|75}}Adde, quod et Christo castum<ref>Octennis castitatem Deo et Mariae vovet.</ref> mea corpora munus &nbsp; &nbsp; &nbsp; Tradiderim, Paphia non violanda face. Lilia Virgineis inerant tum forsitan aris; &nbsp; &nbsp; &nbsp; Illa mei, dixi, signa pudoris erunt. Hinc flos ille placet, istisque coloribus olim {{Versus|80}}&nbsp; &nbsp; &nbsp; Inque mei pingi lilia<ref>Cum liliis depingi solitus est.</ref> casta manu. Nec tamen idcirco fulgor mihi displicet ostri, &nbsp; &nbsp; &nbsp; Sertaque purpurei sanguinolenta rosae. Nimirum, quod amo, nomen bene pingitur illa, &nbsp; &nbsp; &nbsp; Sanguineo ''Jesu'' convenit iste color. {{Versus|85}}Milite me crescat ''Loiolae'' exercitus uno: &nbsp; &nbsp; &nbsp; Dignaque sanguinea bella movebo rosa. Sive jubes, visam postremis Japonas oris: &nbsp; &nbsp; &nbsp; Sive jubes, Brasilae barbara tesqua plagae. Audacem me fecit Amor: sit copia tantum, {{Versus|90}}&nbsp; &nbsp; &nbsp; Clausa petam rigida Sinici regna fera. Riccius<ref> Matthaeus Ricci Italus, primus Sociorum in Sinense regnum penetrat anno 1582.</ref> hos Italo perrupit robore vectes: &nbsp; &nbsp; &nbsp; Ut sequar, hic justa plus mihi parte favet. Nec vereor tepidis stillantia funera cultris: &nbsp; &nbsp; &nbsp; Est mihi, qui fosso pectore sanguis eat. {{Versus|95}}Si Japon Italo de sanguine crescere debet, &nbsp; &nbsp; &nbsp; Crescat: at ille mea sanguine crescat ager. Extera quid memoro? me bella domestica cingunt: &nbsp; &nbsp; &nbsp; Non expectato septus ab hoste premor. Nam pater immeriti clausum me detinet ira, {{Versus|100}}&nbsp; &nbsp; &nbsp; Vixque pedem primo limine ferre sinit, Credideram certe flecti potuisse rogando: &nbsp; &nbsp; &nbsp; Seu prece, seu lacrimis aggrederemur opus. Ivimus in blandas demisso poplite voces: &nbsp; &nbsp; &nbsp; Mollior at nostra non fuit ille prece. {{Versus|105}}Addidimus lacrimas: lacrimae volvuntur inanes: &nbsp; &nbsp; &nbsp; Excipe, quod flammas haec alit unda meas. Sic ego detineor patriis sine crimine septis? &nbsp; &nbsp; &nbsp; Nec video faciles inde, nec inde vias. Ah! utinam verum, quod primis mater in annis {{Versus|110}}&nbsp; &nbsp; &nbsp; Saepe mihi puero vaticinata fuit? Angele mi, (sic me puerum vocitare solebat) &nbsp; &nbsp; &nbsp; Angele mi, puris Angele digne rosis. Scilicet ut patrio de carcere liber abirem, &nbsp; &nbsp; &nbsp; Jam foret optatae penna parata fugae. {{Versus|115}}Defererem patrios, septa invidiosa, penates, &nbsp; &nbsp; &nbsp; Aeria properans ad mea vota via Et licet effusis stagnet Benacus<ref>Benacus, vulgo ''Lago di garda'': lacus est prope Castilionem.</ref> in undis, &nbsp; &nbsp; &nbsp; Tranarem liquidum jam novus ales iter. Non ego formido, ne lapsus ab aethere signem {{Versus|120}}&nbsp; &nbsp; &nbsp; Nomine ''Aloysius'' naufragus alter aquas. Daedalus Icarias<ref>Daedalus Atheniensis faber egregius fuit, quem Poetae fabulantur, alas cera sibi finxisse ad volandum , ut e Creta, ubi cum filio attinebatur, fugeret. Cum autem Icarus altius volaret, ardore solis liquefacta alarum cera in mare decidit, quod ex eo Icarium mare dictum est. De quo Ovid. lib. III Tristium: Icarus Icarias nomine fecit aquas.</ref> cera male finxerat alas? &nbsp; &nbsp; &nbsp; Non metuunt solvi, quas mihi finxit Amor, Sed fateor, locus hic tales non efficit: at quo &nbsp; &nbsp; &nbsp; Tendimus, ''Angelicos''<ref> Angelici Juvenis titulo a Gregerio XV Pontifice auctus est, anno 1612.</ref> efficit iste locus, {{Versus|125}}Quid referam, quoties volui, cum nascerer infans, &nbsp; &nbsp; &nbsp; Prima mihi tenuem testa fuisse casam? Quid referam, quoties ''Gonzagae'' nomina gentis, &nbsp; &nbsp; &nbsp; Esse queror votis invidiosa meis? I nunc, quisquis amas; magno de sanguine nasci: {{Versus|130}}&nbsp; &nbsp; &nbsp; Poena mihi, magnos quod numeremus avos. Interea toto quid versem tempore, quaeras &nbsp; &nbsp; &nbsp; Forsitan et patria dum vetor ire domo? Saepe fuga meditor: nec enim sic fugero primus: &nbsp; &nbsp; &nbsp; Fecit et hoc nobis ''Kostka''<ref> Stanislaus Kostka Vienna, ubi operam litteris dabat, occulte in Italiam profectus est, quo Societati se traderet, per iter multis favoribus ab Angelis et B. Maria cumulatus.</ref> Polonus iter, {{Versus|135}}Austriaca fertur juvenis fugisse Vienna, &nbsp; &nbsp; &nbsp; Et Latii ignotas corripuisse yias; Ne tamen incerto captaret devia gressu, &nbsp; &nbsp; &nbsp; Lampade succensa praevius ibat Amor. Nec fratrem impediit frarer, licet usque secutus, {{Versus|140}}&nbsp; &nbsp; &nbsp; Nec fuit abrupta praeda retenta fuga Sic fugiturus ego nuper quoque (vera fatebor) &nbsp; &nbsp; &nbsp; Ni fratrem frater praepediisse, eram. Quid, Rudolphe, paras? quid contra niteris? inquam: &nbsp; &nbsp; &nbsp; Obsistis votis quid puer ipse tuis? {{Versus|145}}Ah! sine me, quo ducit Amor: ditabere facto: &nbsp; &nbsp; &nbsp; Grande fugae pretium, Marchio, frater eris. Nequidquam fugit ille citus, meditataque prodit. &nbsp; &nbsp; &nbsp; Fortius occlusa praepedienda domo. Interea causis non apparentibus aeger, {{Versus|150}}&nbsp; &nbsp; &nbsp; Nescid quis dudum corpora languor habet. Saepe dapes inter, gemitus sine voce profundo: &nbsp; &nbsp; &nbsp; Miscentur lacrirms pocula saepe meis. Quosque imbres oculos vino impluit, ora resorbent? &nbsp; &nbsp; &nbsp; Ne desit pluviae vena perennis aquae {{Versus|155}}Prima mihi genitrix, inquit, ''Gonzaga'', laboras? &nbsp; &nbsp; &nbsp; Prima malam febrem dixit: amoris erat. Accitur Medicus, tentatur pollice νena: &nbsp; &nbsp; &nbsp; Jussaque dilutae potio fertur aquae. Quid facitis? (dixi, si me tenet ignea febris, {{Versus|160}}&nbsp; &nbsp; &nbsp; Sedare hos aestus unica lympha potest. Parce Parens, natum medico corrumpere potu: &nbsp; &nbsp; &nbsp; Sanus erit; tantum, quo cupit ire, sine. Sic mihi lux agitur, neque noctis amicior hora est, &nbsp; &nbsp; &nbsp; Nec minus est lacrimis fertilis illa meis. {{Versus|165}}Ut quid enim toties deludor imagine somni, &nbsp; &nbsp; &nbsp; Dum subit irrepens lumina fessa sopor. Nam prope nunc videor Latios accedere muros &nbsp; &nbsp; &nbsp; Nunc ''Lojolaeas'', tecta cupita, fores. Jam videre sacra describere nomen in albo, {{Versus|170}}&nbsp; &nbsp; &nbsp; Et circum pulli corpore veste tegi, Est etiam, qui me suspiria ducere narret, &nbsp; &nbsp; &nbsp; Verbaque cum somnis mista ciere meis. Jam fontem, ''Gonzaga'', tenes: (ita dicere narrat) &nbsp; &nbsp; &nbsp; Plenaque jam ''vivae'' pocula sumis ''Aquae''. {{Versus|175}}Ah! utinam media dicamus talia Roma, &nbsp; &nbsp; &nbsp; Nec toties, sensus fallat imago meos! Certe ego cum somno linquor, seu mane rubente, &nbsp; &nbsp; &nbsp; Seu subito casu, lumina nostra madent. Vel quia sopitos luserunt gaudia sensus: {{Versus|180}}&nbsp; &nbsp; &nbsp; Vel quia cum somno rapta fuere meo. Est mihi funerei pendentis ab arbore Christi &nbsp; &nbsp; &nbsp; Effigies rubeis<ref>Solitus fuit Aloysius secreto in cubili coram Crucifixi imagine saepius orare et flagellis acriter se caedere.</ref> conspiciendi notis. Illi saepe meos commendo moestus amores: &nbsp; &nbsp; &nbsp; Accipit amplexus saepius villa meos. {{Versus|185}}Christi, per has lacrimas, per et haec suspiria dico: &nbsp; &nbsp; &nbsp; Fac, precor, o! socium me tibi jungat Amor. Nec labor efficere est: similes prope dicimur ambo: &nbsp; &nbsp; &nbsp; Tu cruce, detineor carcere fixus ego. Effundis lacrimas, oculis rorantibus asto? {{Versus|190}}&nbsp; &nbsp; &nbsp; Sanguine membra rubes, et mihi sanguis abit. Ite flagra in fontem, rubicundi currite rivi, &nbsp; &nbsp; &nbsp; Quo mea sanguineis culpa lavetur aquis. Et sitio, exclamas: sitio quoque: scilicet intus &nbsp; &nbsp; &nbsp; Quo cremor; ad ''Vivas'' ignis anhelat ''Aquas''. {{Versus|195}}Ulterius nihil est, nisi tecum ut dicere possim, &nbsp; &nbsp; &nbsp; (Et cupio) Natum deseris ergo Pater? Deserat, o! utinam, quem sic male servat et odit: &nbsp; &nbsp; &nbsp; Ah! precor, admissi poena sit illa mei. Haec ego: sed quoties Christo damus oscula: meque {{Versus|200}}&nbsp; &nbsp; &nbsp; Applicitum blandi crux fovet ista mora. Nescio, quae mihi vox taciti demissa per aurem, &nbsp; &nbsp; &nbsp; Quid ''Gonzaga'', times? Tu meus, inquit, eris. Fac tantam ut constes: Romam tua vota ferantur: &nbsp; &nbsp; &nbsp; Postmodo cum votis ipse ferere tuis. {{Versus|205}}Altera vox vera est: Romam mea vota feruntur: &nbsp; &nbsp; &nbsp; Altera sed mallem vox modo vera foret. Quis prohibet? jubet ire Deus: mea dextra, siste: &nbsp; &nbsp; &nbsp; Caetera sunt pedibus conficienda meis. Fallimur? an toties duro placuisse parenti, {{Versus|210}}&nbsp; &nbsp; &nbsp; Quae meruit pietas praemia, carcer erit? Huc adhibe vultus, poenae solamen, Alexi<ref name="byra"> Ambo enim paternos penates reliquerunt, ut Deo vacarent.</ref>, &nbsp; &nbsp; &nbsp; Tuque fave coeptis, o! Calibyra<ref name="byra"></ref>, meis. Grande rudimentum posui, neque vicimus hostem: &nbsp; &nbsp; &nbsp; Sanguine quo propior, fortius ille nocet. {{Versus|215}}Ah! melius, redeat prisci bona temporis aetas; &nbsp; &nbsp; &nbsp; Et faveat, vobis qui bene favit Amor. Tu quoque ''Kostka'' fave, cupidumque amplectere fratrem; &nbsp; &nbsp; &nbsp; Si pater ille mihi, qui tibi frater erat<ref>Claudius Aquaviva, cui quondam Stanislaus Kostka in Tyrocinio Romano convixerat.</ref>. Quid? quod jam caelo MARIAE jungeris? illinc, {{Versus|220}}&nbsp; &nbsp; &nbsp; Quod cupio auxilium, tu mihi ferre potes. Dic age, si profugus praeeunti jungar Jesu, &nbsp; &nbsp; &nbsp; Judice vel tanto quod mihi crimen erit? Hunc Solyme vidit sine matre, et crimine: quamvis &nbsp; &nbsp; &nbsp; ''Mariae'' madidas viderit illa genas. {{Versus|225}}Cur sic non fugio? non hoc ego defero matrem: &nbsp; &nbsp; &nbsp; Porrigit haec victas in mea vota manus. Attamen expecto, donec, pater optime, Roma &nbsp; &nbsp; &nbsp; Des mihi captandae signa cupita viae. Inde velim dicas, quam jussa capessere promptus: {{Versus|230}}&nbsp; &nbsp; &nbsp; Et, precor, ut tantae sint ea lucra morae. Ergo fave, longas neque gaudia differ in horas: &nbsp; &nbsp; &nbsp; Sed cito, (namque potes,) me properare jube, Per lacrimas oro (quoniam tibi scribimus illis) &nbsp; &nbsp; &nbsp; Aspice, in hoc pallent quam mea scripta loco. {{Versus|235}}Per sacros Nati, per castos Matris amores: &nbsp; &nbsp; &nbsp; Utraque visceribus nomina scripta meis. Per si quid terris usquam post sacra, Deumque, &nbsp; &nbsp; &nbsp; ''Loiolidum'' populo charius esse potest. Da mihi te facilem, nec duro perlege vultu. {{Versus|240}}&nbsp; &nbsp; &nbsp; Quae postrema meus verba libellus habet. Uror, ut accenso peritura bitumine cera &nbsp; &nbsp; &nbsp; Liquor, ut expressa de nive manat aqua. Adde meas socio lacrimas, ''Aquaviva'', fluente, &nbsp; &nbsp; &nbsp; Et domitor flammae sis, ''Aquaviva'', meae. </poem> ===Notae=== <small><references /></small> ==Epistola VII. <br>Berchmannus B. Virgini Aspricollensi.== <i>Argumentum. </i> <i>Joannes Berchmannus Belga, Diesthemii Brabantiae oppido natus honestis parentibus, cum a prima pueritia virtutem coluisset: tandem B. Virginis patrocinio, quam eximie ac singulariter semper in amoribus et cultu habuit, in Societatem admissus est, Meihliniae Anno Christi 1616, aetatis circiter 18. Cum autem absoluto Tyrocinio inde Romam missus esset ad Philosophica studia; mirum quanto illic animo, litteris juxta et virtuti incubuerit. Quippe crescente in dies erga Deiparam Virginem ejusque immaculatam Conceptionem affectu eo tandem processit, uti venerabili Sacramento, ejusdem Virginis Conceptionem Immaculatam propugnandi, qua voce, qua stylo, votum, etiam scripta syngrapha nuncupavit. Hanc igitur cum Epistola ad B. Virginem Aspricollensem in Belgio, ubi puer ex Diesthemii vicinia frequentior, primosque ad virtutem igniculos conceperat, ab eo transmitti hic fingimus, inter alia ejusdem Sacelli anathemata et donaria, appendendam. Porro in hac Epistola varia commemorat beneficia, qua privatim sibi ipsi, publiceque Societati a B. Virgine collata praedicat: atque eo animum erigit ad ejusdem Virginis Conceptionem Immaculatam, quicumque terrarum mittatur, propugnandi: et scriptis etiam posterorum memoriae afferendi. Sed eo Berchmanni affectu Deus ipse, ac Deipara contenti fuere: siquidem post paulo annos duntaxat 22. natus Romae obiit. Et relicta non exiguae sanctitatis opinione, anno Christi 1621. Idibus Augusti.</i> P. Virgil. Cepario in ejus vita parte 2. SYMBOLUM. <poem> [[Fasciculus:Berchmannus symbolum.jpg|450px]] </poem> Aegyptii ciconia et cane gratitudinem exprimebant: nos eisdem Berchmanni gratum animum, quo Virgini, quidquid boni possidet, acceptum refert. Ne igitur mirere, expressam in Symbolo celeritatem: bene enim in referendis gratiis aut curritur, aut volatur. <hr> ''Ne fors oblivia culpent.'' <hr> <poem> Diva cui ''Montis'' culmen sacratur ''Acuti'' &nbsp; &nbsp; &nbsp; Qua tibi vicinas Demera<ref>Demera fluvius Sichemium alluens, juxta quod Aspricollensis Virgo colitur.</ref> volvit aquas: Da veniam, et parvae cursum permitte tabellae: &nbsp; &nbsp; &nbsp; Natalem repetit<ref>Diesthemium oppidum, Berchmanni patria, milliario parvi Sichemio distans.</ref> scilicet illa locum. {{Versus|5}}Nec tamen illa venit patrios visura penates, &nbsp; &nbsp; &nbsp; Missaque ab Ausoniis Belga futura plagis. Te petit, et pictis tua templa micantia votis. &nbsp; &nbsp; &nbsp; Haec illi captat causa fuere vita. Exigui (fateor) constant mea munera charta: {{Versus|10}}&nbsp; &nbsp; &nbsp; Charta tamen flammas continet illa meas, Nempe mihi, tacitis dum texo rosaria labris, &nbsp; &nbsp; &nbsp; Et vultu, et palla constitit albus Amor. Casta placent: cultu sic te quoque visimus,inquit: &nbsp; &nbsp; &nbsp; Primoque Mariae tempora casta placent. {{Versus|15}}Haec ubi: templa petit, manibusque prehensat amicis: &nbsp; &nbsp; &nbsp; Moxque Deo coram plura loquemur, ait. Vix loca contigeram, qua devenerandus in ara &nbsp; &nbsp; &nbsp; Triticeo Jesus conditus orbe latet. Cum subito, ecquid adhuc dubitas subscribere, dixit: {{Versus|20}}&nbsp; &nbsp; &nbsp; Scribe: Deus voti testis et auctor adest. Scribo igitur, movet ille manum; juramus uterque. &nbsp; &nbsp; &nbsp; O, Amor! ah! voti fida tabella mei. Jamque parabat iter, prope qua Sichemia tellus &nbsp; &nbsp; &nbsp; Porrigit umbroso templa colenda jugo. {{Versus|25}}I felix (dixi) pia pagina: nomina tolle, &nbsp; &nbsp; &nbsp; Nec locus hic ''Asper'', nec tibi durus erat: Saepe jugum scandi faxis acclive? nec nunquam &nbsp; &nbsp; &nbsp; Laeserunt teneros aspera saxa pedes. Quin meminisse juvat, facilisque recursat imago, {{Versus|30}}&nbsp; &nbsp; &nbsp; Cum puer huc socia matre sequebar iter. Mane erat, et vitreas Aurorae semina guttas &nbsp; &nbsp; &nbsp; Sparserat irriguo Lucifer ortus equo. Protinus egredior portis, circum undique sylvae, &nbsp; &nbsp; &nbsp; Perque viam molli gutture cantat avis. {{Versus|35}}Crediderim, didicisse meos de Virgine sensus: &nbsp; &nbsp; &nbsp; Et tibi, Diva, sacros instituisse choros. Interdum quoties effingimus ore ''Mariam'', &nbsp; &nbsp; &nbsp; Et silet, et flexo poplite plaudit avis. Ipse ego de globulis (globulos tua serta tenebam) {{Versus|40}}&nbsp; &nbsp; &nbsp; Permistas cupidis passibus addo preces. Mox ubi conspecta est primum domus addita colli, &nbsp; &nbsp; &nbsp; Auget et haec animos; ut properemque, facit. Ah! quoties (recolo) cura studioque videndi &nbsp; &nbsp; &nbsp; Proruit, et summam pes male fixit humum! {{Versus|45}}Templa tenebamus: tua me rapiebar imago &nbsp; &nbsp; &nbsp; Querna; sed ad flammas cerea facta meas, Hic ego Berchmanni (dicebam) Virgo clientis &nbsp; &nbsp; &nbsp; Si memor es, vultu nec minus aure fave Parvus amans quamvis, magno tamen igne peruri {{Versus|50}}&nbsp; &nbsp; &nbsp; Optat, et in cultus fortiter ire tuos, Scis, mea lux, inquam, materna<ref>Sabbato natus est Berchmannus, eodemque Societatem ingressus, ac demum eodem sepultus.</ref> ut fusus ab alvo, &nbsp; &nbsp; &nbsp; Concessi in titulos, et tua jura puer Sabbata lucebant niveo splendentia cultu: &nbsp; &nbsp; &nbsp; Ille dies vitae candidus augur erat. {{Versus|55}}Non ego diffiteor, sensi tua spicula, sensi &nbsp; &nbsp; &nbsp; Spicula Virginei tunc bene facta manu. Nec eruor hoc fluxit de vulnere, lacrima fluxit: &nbsp; &nbsp; &nbsp; Et pueri molles immaduere genae. His mihi crescebant repetitis corpora votis, {{Versus|60}}&nbsp; &nbsp; &nbsp; Mensque mihi pariter fortior intus erat Pestifer invidit, sed castis viribus Orcus; &nbsp; &nbsp; &nbsp; Non profecturas induit ille minas. Scilicet a sacris Laribus fortasse redibam, &nbsp; &nbsp; &nbsp; Et vagus implexo calle viator eram. {{Versus|65}}Cum nigra<ref>Revertens ab aede Virginis, et per sylvam errabundus, subito atque horribili tonitru percellitur maleficio sagae, quae specie felis ad pedes ejus evanuit tonitru ipso ac fulgure, intra fragorem ac metum saevientibus.</ref> nox caelo praetexitur, humida nimbis, &nbsp; &nbsp; &nbsp; Et tonitru rutilas mox paritura faces, Saga fuit (memini) sic, sic, o perfida, dixi, &nbsp; &nbsp; &nbsp; Bella cie, stimulos nil nisi felis habes. Vix ea fatus eram: cum lapso fulmine, felis {{Versus|70}}&nbsp; &nbsp; &nbsp; Ungue minax nostros, corruit ante pedes, Interea, Virgo, castris adscribor Jesu: &nbsp; &nbsp; &nbsp; Nec fuit hoc sine te praesidioque tuo. Prima rudimenti tellus Mechlinia<ref>Mechlinia Brabantiae urbs super alia Concilio Regio nobilis; in qua Domus probationis Provinciae Flandrobelgicae Societatis Jesu.</ref> testis: &nbsp; &nbsp; &nbsp; Haec mores vidit composuitque meos. {{Versus|75}}Imus in Ausoniam: (sed quid tamen omnia narrem) &nbsp; &nbsp; &nbsp; Et comes ad Latias sis mihi, Diva, plagas. Ah! quoties sensi pluvio data vincula caelo, &nbsp; &nbsp; &nbsp; Ne rueret subitis turbidus imber aquis. Te duce concretas nivibus transcendimus Alpes<ref>Alpes montes altissimi et perpetuis nivibus operti, Italiam a Gallia separantes.</ref>, {{Versus|80}}&nbsp; &nbsp; &nbsp; Saxaque nocturno lubrica facta gelu Nec tamen obrigui, cecidi minus: arcuit isthaec, &nbsp; &nbsp; &nbsp; Qui tuus in nostro pectore flagrat amor. Mox ubi Lauretae tandem successimus aedi, &nbsp; &nbsp; &nbsp; Sensi me totis incaluisse fibris. {{Versus|85}}Scilicet intus<ref>Pridie Natalitiorum Christi Lauretum appulit, ubi totam noctem magno aestu animique solatio transegit.</ref> eras, sed erat quoque parvulus intus: &nbsp; &nbsp; &nbsp; Jactabas geminas tuque puerque faces. Hinc Latiae postquam penetravi moenia Romae, &nbsp; &nbsp; &nbsp; Templaque polluto non adeunda pede, Nescio qui memet ''Ferrati''<ref>Templum B. Virginis Romae, quod vocant ''Di grotta Ferrata''; prodigiose a S. Nilo, ubi ejusdem etiam corpus asservatur, conditum: ad quem locum magnus est populi concursus eoque itare soletus Berchmannus.</ref> nominis aedes {{Versus|90}}&nbsp; &nbsp; &nbsp; Nilaeaeque rapit relligionis opus. ''Aspera'' cesserunt, redeunt ''Ferrata'': sed ambo &nbsp; &nbsp; &nbsp; Sub duro blandum nomine pondus habent. ''Aspera'' sic nunquam, sic nunquam ''Ferrea ''Virgo &nbsp; &nbsp; &nbsp; Este solet, votis semper amica meis; {{Versus|95}}Quid tamen haec memoro? ''Loiolae'' plura ministras, &nbsp; &nbsp; &nbsp; Quae post in natos dividit ille suos. Testis eris<ref>P. Martinus Guttierez Hispanus coactam sub toga B. Virginis Societatem universam conspicit.</ref>, Guttiere, cui testata Mariae &nbsp; &nbsp; &nbsp; Foedera Virgineus prodere jussit Amor, Forsitan orabas primo calefactus Eoo {{Versus|100}}&nbsp; &nbsp; &nbsp; Inque tuis oculis Virginis ara fuit. Da veniam, Mater, votis traducimus, inquis: &nbsp; &nbsp; &nbsp; Quae tibi cura mei, discere gestit Amor. Integra fovisti maternas castra sub ulnas; &nbsp; &nbsp; &nbsp; Nunquid et exiguae cura Cohortis erit: {{Versus|105}}Dixerat haec: subitoque in lumina Diva refulsit, &nbsp; &nbsp; &nbsp; Virgineum laxo pectus operta sinu. Et prior: ecquid adhuc dubitas, Guttiere? vereri &nbsp; &nbsp; &nbsp; Desiste, ''Loiolae'' castra fovemus, ait, Nec mora: laxa togae subter confinia, totus {{Versus|110}}&nbsp; &nbsp; &nbsp; ''Loiolidae'' populus Virginis hospes erat. Hac mihi sub palla quae non fiducia crescit, &nbsp; &nbsp; &nbsp; Et rapit obstrictas ad pia bella manus? Vincimus hinc, Mater: nudoque<ref>Berchmannus rosario B. Virginis collo imposito cubare et dormire solitus.</ref> rosaria collo &nbsp; &nbsp; &nbsp; Erudiunt somnos in mea lucra meos. {{Versus|115}}Si quis (ut in somno) furvus surrepserit hostis, &nbsp; &nbsp; &nbsp; Turbidaque ignavis sensibus arma movet. Protinus appositi pavefactus imagine serti &nbsp; &nbsp; &nbsp; Diffugit obscuri noctis in antra fuga. Quid moror hic, Virgo! tuus o! Berchmannus ad Indos {{Versus|120}}&nbsp; &nbsp; &nbsp; Gestit et extremos orbis adire Sinas. Quique nigris Brasilus Phoebea lampade membris, &nbsp; &nbsp; &nbsp; Horret, et humanam dicitur esse dapem, Proruet huc velox, motique citatior aura: &nbsp; &nbsp; &nbsp; Nil hunc barbaries, nil fera tela movent. {{Versus|125}}Candida Virgineis agitabit praelia signis, &nbsp; &nbsp; &nbsp; Candidus et nivea te duce victor erit. Quin et te ''Puram'' cum toto edixerit orbe, &nbsp; &nbsp; &nbsp; Impressis figet<ref>Votum emittit, primum librum (si edere contingat) de Immaculata Virginis Conceptione scribendi.</ref> casta trophaea typis. Interea dum crescit adhuc, et fingitur aetas, {{Versus|130}}&nbsp; &nbsp; &nbsp; Pendeat ad postes ista tabella tuos: Berchmannus ''puros'' Divae ''tutabitur ortus: '' &nbsp; &nbsp; &nbsp; ''Sic amat et scripto testificante vovet. '' ''Tu quoque fac, mea Diva, nigro quam carus amictu, '' &nbsp; &nbsp; &nbsp; ''Tam tibi sit niveo pectore carus amans. '' </poem> ===Notae=== <small><references /></small> ==Epistola VIII. <br>Societas JESU filiis suis anno suo saeculari.== ''Argumentum'' ''Cum hactenus hoc Tertio Epistolarum Libro nonnulla tractaverim, quae ad Societatem pertinebant: placuit hic quasi corollarii in modum, ejusdem Societatis, quam per prosopopoeiam hic inducimus,Epistolam addere. Scribit autem illa ad ''Suos'', qui in acie, et campo (ut ita loquar) caeteris ad caelestes palmas admissis, adhuc decertant. Et vero consentaneum visum est, quando annum Saecularem fundata ab ''Ignatio Societatis'' agimus: praeclara facinora commemorare quae Majores nostri ad Dei gloriam, salutemque animarum patraverunt. Quod ipsum hac Epistola attingere studui; ''Societatem'' ipsam ''Suis'' scribentem inducendo, eisque Majorum exempla ad virtutum veluti imaginem quandam exhibendo, acrius stimuletur, accendaturque ad imitandum. Porro neque inter scribendum rationes alias omisimus, quibus momenti aliquid inesse videri poterat ad suasionem: tametsi ad animatos suapte ''Socios'' sermo sit; neque enim vetitum, quod vulgato proverbio dicimus. ''Currentibus addere calcar. SYMBOLUM. <poem> [[Fasciculus:SI filiis symbolum.jpg|500px]] Palma arbor et phoenix avis saecula patiuntur: nihilo secius ''Societas'' centum jam annos adulta, et florens. Quippe ut Palma adversorum pondere pressa, at non oppressa: et supra Phoenicis annos senectam ignorat, nedum exuit. Quam ergo jure, faventibus caelo, terraque, ejusdem postibus affixeris! </poem> <hr> ''A Saeculo et usque in Saeculum. '' <hr> <poem> Illa ego transmissis coelo notissima turmis, ''Loiolae'' proles, ''Loiolidumque'' parens Pauca ''Meis'' scribo, quos Magni castra Tonantis, Exercent, et adhuc infimus orbis habet. {{Versus|5}}Scribendi aeque causa levis: centesima messus Exiit, et nivibus cana cucurrit hyems: Ex quo Romani sacras ad Praesulis<ref>Pauli Tertii Pontificis Maximi, anno 1540 DD. Consimae et Damiano sacris feriis, 27. Septembis. <small>''(locus notae certus in editione perditus est.)''</small></ref> arces, ''Loiolidas'' coepi Mater habere viros. Est aliquid, Phoenix toto cum vivida saeclo, {{Versus|10}}Instruit aggestos in sua busta crocos. Est aliquid palmae, centum crevisse per annos Totque hyemes nitidi sustinuisse coma. Talis ego: talem chari spectate Nepotes, ''Loiolidae'' peperit quos mihi fortis Amor. {{Versus|15}}Noscimur? an quoniam mihi littera fulgurat auro, Nescitur praesens unde movetur opus? Illa ego fum, Magni qui Nomine dicor Jesu Semper in hostiles fortis itura globos, Forsan at hic aliquis motus novitate requirat, {{Versus|20}}Cur mea sit rutili scripta tabella nota, Laetitia prodendus amor, victoria luce: Non facit ad palmas littera nigra meas. Sic quoque ''Loiolides''<ref>Solebat Ignatius Sanctorum res gestas vario picturae genere, et quam clarissimis litteris in codicem referre. ''Maffeius lib. 1. c. 3.</ref> rutilo pinxisse colore Fertur, caelitibus quod bene cessit opus. {{Versus|25}}Inspice quae scribo, proles mea, disce parentem: Materies oculos exigit illa tuos. Mons fuit, Empyreo similem prope dixeris: illi Diffusum toto vertice lumen erat Huc ego, centenus vixdum diluxerat annus, {{Versus|30}}Rapta fui, Natos intuitura meos, Scilitet exceptam passa me sustulit ala Peniger, et Jesu nomine pictus Amor. O! ibi quid vidi! fas sit mihi visa referre, Nec pigeat scriptis quaeque norare meis. {{Versus|35}}Montis in ascensu, primique ad limina clivi, Qua structus rutila fronte micabat apex. Aliger occurrit vultuque, habituque decorus, Atque prior: Genitrix Optima, vivis? ait. Bis tibi lustra decem partu fluxere secundo, {{Versus|40}}Nec tamen hinc ulli facta videris anus. Non tibi dens putris, non foedo pupula fluxu? Infecit castas non tibi ruga genas. Junge manum, et quantis caelum depinxeris astris, Quaeque illi dederis sidera, visa dabo. {{Versus|45}}Dixerat haec, junxique manum, rapidoque volatu Constitimus claras protinus ante fores. Aurea gemmati prostabant limina valuis, Ostiaque appicto splendidiora Deo<ref>Nomine ''Jesu'' quod Societatis Symbolum, atque insigne est.</ref>. Protinus agnovi, tacitoque in pectore dixi; {{Versus|50}}''Loiolidae'' populum continet iste locus. Mox mihi diducto patuerunt atria poste, Atria conspectus detinuere meos. Et stupor invasit: nec sic tamen ille nocebat, Quin fierent oculis pervia quaeque meis. {{Versus|55}}Scilicet haec aderant Natorum longa meorum Agmina, perque gradus stantia cuncta suos. Parte loci summi claros ''Loiola'' per ignes, Ut bello, palma sic quoque primus erat. Pone pares cura, quos vidit Roma quaternos<ref>Quatuor Praepofiti Generales, qui S. Ignatium in admintstranda Societate exceperunt, videlicet, Jacobus Lainius et Franciscus Borgia, Everordus Mercurianus, Claudius Aquaviva.</ref> {{Versus|60}}Flectere solliciti publica lora manu. Stabat et hic, sed parva cohors, quos Insula cinxit<ref>Societas enim voto se obstringit non admittendi honores, aut praelaturam Ecclesiasticam, nisi summi Pontificis imperio: quo pacto creati Cardinales Toletus et Bellarminus, et Patriarchae Aethiopiae Andreas Ovideo et Joannes Nugnes Barretus, aliique pauci Episcopi.</ref>, Abstulerantque meo maxima jussa sinu, Caeteraque Imperiis gens didita neve lateret, Tradabant docta jusque, piumque manu. {{Versus|65}}Parte alia domitis stabat ''Xaverius'' Indis, Primaque Japonicae faxque, salusque plagae. Plurimus hunc populus circumque minutula turba<ref>Infantes innumeri, quos sacro baptismate alluit, caeloque transmisit.</ref> Constiterat, sacris lota recenter aquis. Candidulae vestes illis, meliorque parentum {{Versus|70}}Sanguine formoso lacteus ore color. ''Riccius''<ref>Matthaeus Ricci Italus, primus Sociorum in regnum Sinense penetrat.</ref> hic etiam, Sinas qui primus in oras Venit, et a Batavis ''Barzius''<ref>Caspar Barzaeus Hollandus, mira in Indiis operatur.</ref> ortus aquis. Vidimus et claros ''Anchietae''<ref>Joseph Anchieta Brasiliae Apostolus, et sui temporis Thaumaturgus: cui aliquando aves marinae advolarunt eum a solis arboribus obtensis alis defensurae.</ref> ad lumina vultus, Cui quondam aequoreas vela dedistis aves. {{Versus|75}}Quid reliquos memorem, perstringere crimina doctos, Faustaque pacificis bella movere tubis? Hic ''Strada''<ref>Franciscus Strada Hispanus.</ref>, ''Barradas''<ref>Sebasitianus Barradius Lusitanus.</ref>, facundi ''Palmius''<ref>Benedictus Palmius Italus.</ref> oris, ''Augerio''<ref>Edmundus Augerius, et</ref> comes hac parte ''Cotonus''<ref>Petrus Cotonus Galli, eximiique divini Verbi praecones.</ref> erat, Hic etiam, quondam qui Nomine<ref>Itemque Petrus Canisius Belga Noviomagensis Germaniae Apostolus.</ref> notus, et ore {{Versus|80}}Dicitur impuros perdomuisse canes. Inde per et sedes, qua se aurea pulpita tollunt, Vicimus aggestis lucida castra libris. ''Suarius''<ref>Franciscus Suarez Lusitanus.</ref> hic aderat, sed et hic quoque 17 ''Lessius''<ref>Leonardus Lessius Belga, insignes Theologi.</ref>: et tu Ausus es immunda qui sacer ire via<ref>Thomas Sanchez, vitae Sanctitate et Castimonia clarus, qui de Sacramento Matrimonii ingentem librum composuit.</ref>. {{Versus|85}}''Pazius''<ref>Jacobus Alvarez de Paz, Theodidactus a B. Virg. Latinae linguae usum accipit, et libros scribens in ecstasim rapitur.</ref> oratas clarus quoque nomine Divae, Aptabat Latios ad sua scripta modos. Caetera quid referam? longum est memorare quot illic Spectandos dederint aurea castra duces. Interea medio qua se locus explicat ignes {{Versus|90}}In liquidas circum visus abire faces: Prostabant rutili Heroes, queis purpura testis, Cingebatque sacras laurea vitra comas. Ante alios isthic ''Antonius''<ref>Antonius Criminalis, domo Parmensis, ad cujus nomen fit allusio, primus Sociorum Martyrium subit.</ref> emicat: illi Heu! male quam nomen criminis horror erat. {{Versus|95}}Pone enses, fractaeque rotae, palique jacebunt, Lignaque in arsuros non reditura rogos. Vidimus affusam deno quater ordine turmam<ref>Ignatius Azebedius dum in Brasiliam navigat, cum 40. Sociis, ab Haeretico Pirata capiuntur, et in odium fidei occiduntur.</ref>, Quae fuso aequoreas sanguine tinxit aquas, Vidimus ''Henricum''<ref>Ηenricus Garnettus, dum ab Haereticis in Anglia suspendio intermittitur: spica sanguine ejus conspersa, Martyris vultum prodigiose exhibit.</ref> pictoque in sanguine vultus, {{Versus|100}}Quos orbi quondam spica Britanna tulit. Plurimus hic etiam Japon<ref>Plurimi Martyres in Japonia e Societate, uti Carolus Spinola Italus et alii, lento igne adusti. Nonnulli violenta aqua infusion novo tormento excruciati.</ref>, seu clarior igni, Fortior aut pota saepe superstes aqua. Has ego dum coram lucentes conspicor umbras, Visaque ''Mastrilli''<ref>Franciscus Mastrillus Neapoli 3. Jan. 1634. a S. Xaverio prodigiose sanatus, invitatusque ad conversionem Gentilium, Nangasachi in Japonia pro fide occiditur 1637.</ref> Martyris umbra fuit, {{Versus|105}}Scilicet a collo restis pendebat Imago<ref>lmago, ad S. Xaverii, qua apparuerat, speciem depicta, multis terra marique prodigiis inclaruit: Uti hoc anno saeculari Societatis 1640. Atrebati, in Philippo Penantio Adolescente, qui atrocibus morbis agitatus, eadem imagine sanitatem recuperavit. Quod P. Pennoquius lib. 3. Eleg. Anni Saecularis Societatis Jesu, quinque Elegiis eleganter expressit.</ref>, Saepius extremis facta medela malis Quid? quod et his fulgent argentea lilia turmis. Quae properus casto pollice legit Amor, Hic ''Kostka Gonzagae'' comes, flos additus albet, {{Versus|110}}Quique ''Brabantino'' prodiit alter agro<ref>Joannes Berchmannus Belga Romam missus, ubi sanctissime obiit anno aetatis 22 Christi 1621.</ref>. Plurima praetereo: vos facto insistite calli, Si patrum virtus, si pia facta movent. Neu frustra moneam: locus est quoque plurimus illis: Elige, quo demum quisque manere velis. {{Versus|115}}Audior? an contra studiis frigentibus, edat Dissimilis proavo facta pudenda nepos? Fallimur o! certum est, sensu peccavimus isto: ''Loiolides'' nullus degener esse potest. Utque fit hoc verum: tabulae servatur imago, {{Versus|120}}Est ubi promissi littera scripta memor. Scripsisti, certum est: hoc saltem parce negare? Loiolidae ''proles, tu mihi mater eris.'' Quin etiam (memini) dixisti saepe: ''videbit ''(Hoc voveo) ignavum me quoque nulla dies.'' {{Versus|125}}''Per probra detur iter: probris ientabimus ire:'' ''Materies pugnae convenit illa meae.'' ''Cur (rogo) sacratos dum Jesu sector amores,'' ''Illius renuam signa, probrumque sequi?'' Hoc, quisquis Meus es, vovisti: cur modo solvit {{Versus|130}}Te metus, aut repens in tua facta pudor. Eia age, pone metum: duce quo nova proelia captas. Is tecum innumeri militis instar erit. Huc igitur properate mei, gens aemula, Nati: Nec mea mobilibus tradite verba Notis. {{Versus|135}}Paucis multa fero: montes vitate propinquos: Ist locus crebro fulminis igne tonat. Tutius est imas gressu percurrere valles: Aureus hoc vobis calle praeivit Amor. Si tamen et formam fors expediatis? et unde, {{Versus|140}}Quove modo coeptum conficiatis iter ''Loiolides'' vobis, ne quid peccetis eundo, ''Xaverius'' vobis saepe legendus erit. Ite igitur, totoque alacres excurrite mundo: Sic bene vos ''Jesus Divaque'' semper ament. {{Versus|145}}Sic bene conceptis crescant incendia flammis, Perque male affusas non minuantur aquas<ref>B. Franciscus Borgia dicere solitus erat, Societatem tamdiu florentem fore, quamdiu obtrectatorum calumniis impeteretur.</ref>. Interea saeclo primum, labente, secundi Dux etiam vobis ''Mutius''<ref>''(Videtur haec nota in editione perdita esse.)''</ref> alter eat. Ille novos cunctis feliciter inchoet annos, {{Versus|150}}Impicat, et ferus quae canat acta, nepos. Cumque sibi tarde venientibus ordine fatis, Supremum emoriens clanxerit albus olor: Addemus tumulo: ''Rexit feliciter omnes,'' ''Nec me, quamquam auctam prole, reliquit anum.'' </poem> ===Notae=== <small><references /></small> F I N I S a9tyfx3na503w7j0pfpguc89pdj6dys Pagina:Guidonis Aretini Micrologus (ed. Amelli).djvu/40 104 81231 274038 264968 2026-07-20T13:28:21Z SZC 03 22335 /* Problematic */ 274038 proofread-page text/x-wiki <noinclude><pagequality level="2" user="SZC 03" />{{c|– 42 –}}</noinclude><poem> ''G G F a G a a a a'' ♮ ''G a c'' ♮ ''c d'' ''Linguam refrenans temperet, ne litis horror insonet, ''e d c d c c a G a c'' ♮ ''a G F G G'' ''visum fovendo contegat, ne vanitates hauriat. </poem> In sola enim ultima parte hoc argumentum reliquimus, ut melum suo tetrardo conveniens redderemus. Cum itaque suis tantum vocalibus quidam cantus quamdam aptam sibi vendicet adeo cantilenam, non est dubium, quin fiat aptissima, si in multis exercitatus de pluribus potiora tantum, sibique aptius respondentia eligas, hiantia suppleas, compressa resolvas, producta nimium contrahas, ac nimis contracta distendas, ut unum quid accuratum opus efficias. Illud praeterea scire te volo, quod in morem puri argenti omnis cantus quo magis utitur, coloratur, {{et}} quod modo displicet, per usum quasi lima politum postea collaudatur, ac pro diversitate gentium ac mentium, quod huic displicet, ab alio amplectitur, {{et}} hunc oblectat consona, ille magis probat diversa; iste continuationem {{et}} mollitiem secundum suae mentis lasciviam quaerit; ille, utpote gravis, sobriis cantibus demulcetur. Alius vero ut amens in compositis {{et}} anfractis vexationibus pascitur, {{et}} unusquisque eum cantum sonorius multo pronuntiat, quem secundum suae mentis insitam qualitatem probat. Quae omnia si dictis argumentis assiduo exercitio inhaeseris, ignorare non poteris. Immo {{et}} argumentis utendum est, donec ex parte cognoscamus, ut ad plenitudinem scientiae perveniamus. Sed quia haec in longum prosequi proposita brevitas non exposcit, praesertim cum ex his perplura valeant colligi, de canendo ista sufficiant. Iam nunc diaphoniae praecepta breviter exequamur. {{nop}}<noinclude></noinclude> dp4s9v10aympqep24okm980o2klnj6i Pagina:Guidonis Aretini Micrologus (ed. Amelli).djvu/41 104 81232 274049 264031 2026-07-21T17:24:20Z SZC 03 22335 /* Problematic */ 274049 proofread-page text/x-wiki <noinclude><pagequality level="2" user="SZC 03" />{{c|– 13 –}}</noinclude>{{ct|CAPUT {{§|XVIII}}.}} {{ct|{{sc|de diaphonia, id est, organi praecepto}}}} Diaphonia vocum disiunctio sonat, quam nos organum vocamus, cum disiunctae ab invicem voces {{et}} concorditer dissonant, {{et}} dissonanter concordant. Qua quidem ita utuntur, ut canenti semper chorda quarta succedat, ut ''A'' ad ''D'', ubi si organum per acutum ''a'' duplices, ut sit ''A D a'' resonabit ''A'' ad ''D'' diatessaron, ad ''a'' diapason, ''D'' vero ad utramque ''A a'' diatessaron {{et}} diapente, ''a'' acutum ad graviores diapente {{et}} diapason. Et quia hae tres species ad tantam organi societatem ac ideo suavitatem permiscent, ut superius vocum similitudines fecisse monstratae sunt symphoniae, idest aptae vocum copulationes dicuntur, cum symphonia de cantu omni dicatur. Dictae autem diaphoniae hoc est exemplum: <poem> ''Diapason c d e c d e d c c c ♮ a g c d e d d c.'' ''Diapente F G a F G a G F F F E D C F G a G G F.'' ''Miserere mei Deus.'' ''Diatessaron C D E C D E D C C C B A'' Γ ''C D E D D C.'' </poem> <small>[Haec autem figura aperte emendata continet praecedentes voces huius antiphonae ''Miserere mei Deus,'' subsequentes organizando per diatessaron, quod vulgariter dicitur ''organum sub<ref>Cfr. {{sc|Riemann}} in ''Geschichte der Musiktheorie im IX-XIX Jahrhundert'' (Leipzig 1898), pag. 74. Le antiche edizioni avevano ''supra voce idest, sub his, praecedentes acutas'' etc.</ref> voce,'' id est, sub his praecedentibus acutas voces retinet organizantes per diapente, quod ''organum'' dicitur ''supra vocem.'' Haec autem antiphona de trito tono, id est sexto est, {{et}} deponitur in ea organum usque ad ''C'' gravem, ad quam organum nonnumquam descendit. Sicut enim graves descendunt voces, sic ascendunt acutae].</small> Potes {{et}} cantum cum organo {{et}} organum, quantum libuerit, duplicare per diapason; ubicumque enim eius concordia fuerit, dicta symphoniarum aptatio non cessabit. {{nop}}<noinclude></noinclude> 1omtjmqjhalappsmgy04zn4lbyc60cy Historia Naturalis Brasiliae/Historiae Rerum Naturalium Brasiliae/I/XVII 0 84302 274043 2026-07-20T18:46:55Z Trooper57 22870 Paginam instituit, scribens '<pages index="Historia Naturalis Brasiliae (1648).pdf" from=185 to=187 fromsection=XVII tosection=XVII header=1 prev="[[Historia Naturalis Brasiliae/Historiae Rerum Naturalium Brasiliae/I/XVI|Caput XVI]]" next="[[Historia Naturalis Brasiliae/Historiae Rerum Naturalium Brasiliae/I/XVIII|Caput XVIII]]" />' 274043 wikitext text/x-wiki <pages index="Historia Naturalis Brasiliae (1648).pdf" from=185 to=187 fromsection=XVII tosection=XVII header=1 prev="[[Historia Naturalis Brasiliae/Historiae Rerum Naturalium Brasiliae/I/XVI|Caput XVI]]" next="[[Historia Naturalis Brasiliae/Historiae Rerum Naturalium Brasiliae/I/XVIII|Caput XVIII]]" /> 0q6x7a19q6699u5530jko8y1xjiqjgr Pagina:Gesta Abbatum Monsterii Sancti Albani (vol 2 1290, 1349).pdf/292 104 84303 274046 2026-07-21T10:07:17Z Catgolin 32186 /* Nondum emendata */ Paginam instituit, scribens '{{Marginalia dextra|Richard II, 28th Abbot, A.D. 1326–35.{{hr}}The writer excuses himself for nto observing the due sequence of years.}} ==== De rebellione hominum de Redburna, et de falsa charta per eosdem per eorum tenura confecta. ==== Multitudo rerum magnarum gestarum hujus Abbatis tempore, quas cupio describendo manifestius prosequi, id efficit ut quanquam confundam tempora in narrando, et annorum seriem non observem, sed tamen dabit ve... 274046 proofread-page text/x-wiki <noinclude><pagequality level="1" user="Catgolin" />{{sidenotes begin|right}} {{rh||{{capitales|Monasterii Sancti Albani.}}|261}}</noinclude>{{Marginalia dextra|Richard II, 28th Abbot, A.D. 1326–35.{{hr}}The writer excuses himself for nto observing the due sequence of years.}} ==== De rebellione hominum de Redburna, et de falsa charta per eosdem per eorum tenura confecta. ==== Multitudo rerum magnarum gestarum hujus Abbatis tempore, quas cupio describendo manifestius prosequi, id efficit ut quanquam confundam tempora in narrando, et annorum seriem non observem, sed tamen dabit veniam pius lector huic facto; quia gesta tanti ponderis continuum requirunt dicendi ordinem, ubicunque contigerit talia interponi. {{Marginalia dextra|The men of Redburne are summoned before the Abbot, to take the oath of obedience.}} Igitur homines de Redburna, qui tanta elatione mentis fatuæ sunt decepti, ut obedire vel talliari nollent, ad voluntatem Abbatis, post varias disceptationes, tandem submoniti sunt ad comparendum coram Abbate et Domino Nicolao Priore, ac Johanne de Mundene, Sub-senescallo, et multis aliis, ad faciendum juramentum Abbati et suis successoribus, quod forent de cætero obedientes in corpore et catallis, et talliabiles ad Abbatis arbitrium et voluntatem. {{Marginalia dextra|Ill-will shown by them to the Abbot.}} Et talliati sunt eo tempore per Abbatem, post juramentum præstitum, eo quidem altius, quod repperit eos ita malitiosos, ut potius vellent poni eorum singuli ad viginti solidos, {{Marginalia dextra|They resist being tallaged at the will of the Abbot, but offer a fixed sum at the creation of each Abbot.}} quam offerre quadraginta denarios de propria voluntate, propter eorum inveteratam malitiam; quia conspiraverunt a multis temporibus antecessorum hujus Abbatis vendicare quamdam libertatem, quod non forent talliabiles, ut præmittitur, ad voluntatem Abbatis, sed tantum in nova creatione ejus quadraginta solidos certitudinaliter darent ei. Quam pecuniam <ref>''peccuniam'' in MS.</ref> inter se sæpenumero collegerunt, et Abbati pluries obtulerunt; sed ipse eam recipere recusavit, nisi vellent juxta ejus voluntatem et arbitrium talliari.{{Marginalia dextra|They forge a charger, in support of their claim to exemption.}} Unde ipsi, spiritu diabolico exagitati, conspirarunt potius velle mori quam taliter talliari, asserentes omnia sua servitia<noinclude>{{hr}} <references/> {{sidenotes end}}</noinclude> 4x00nwwzluggq1brryj062fciper8v2 Pagina:Gesta Abbatum Monsterii Sancti Albani (vol 2 1290, 1349).pdf/293 104 84304 274047 2026-07-21T10:16:35Z Catgolin 32186 /* Nondum emendata */ Paginam instituit, scribens '{{Marginalia sinistra|Richard II., 28th Abbot, A.D. 1326‑35.{{hr}}They umpose upon the chief men of the neighbourhood, who intercede for them.<br/>The charter is found to be a mixture of English and French, though alleged to be of the time of Edward the Confessor.}} in certo fuisse posita per cujusdam <ref>''Eyelwin le Swart'' is meant. Mention is made of him and his benefactions in the ''Liber de Benefactoribus'', in the Volume of ''Trokelow... 274047 proofread-page text/x-wiki <noinclude><pagequality level="1" user="Catgolin" />{{sidenotes begin|left}} {{rh|262|{{capitales|Gesta Abbatum}}|}}</noinclude>{{Marginalia sinistra|Richard II., 28th Abbot, A.D. 1326‑35.{{hr}}They umpose upon the chief men of the neighbourhood, who intercede for them.<br/>The charter is found to be a mixture of English and French, though alleged to be of the time of Edward the Confessor.}} in certo fuisse posita per cujusdam <ref>''Eyelwin le Swart'' is meant. Mention is made of him and his benefactions in the ''Liber de Benefactoribus'', in the Volume of ''Trokelowe et al.'' p. 444. See also below.</ref>Nigelli Nigri chartam. Quam profecto chartam ipsi falso confinxerunt, et inter magnos patriæ publicarunt; qui, fidem adhibentes chartæ præfatæ quantocius, et eorum dictis, venerunt tanquam amici <ref>Omitted in MS, but supplied in the margin, in a later hand.</ref>et intercessores, ut Abbas eos suo jure gaudere permitteret, sicut antecessores sui fecerunt, secundum formam chartæ eorum, quam detulerunt Abbati inspiciendam. Abbas autem, cum vidisset et perlegisset dictam chartam, statim comperit eam fore falsam atque fictam, per modum loquendi; quia fuit mixa duobus <ref>''ydiomatibus'' in MS.</ref>idiomatibus, Anglico, scilicet, et Gallico, prout moderne loquuntur, et usi sunt a Conquæstu, quando <ref name="ydioma">''ydioma'' in MS.</ref> nostrum fuit corruptum per cohabitationem Normannorum; cum tamen donatio chartæ nostri Monasterii per Egelwinum Nigrum fuisset diu ante Conquæstum, tempore Sancti Edwardi Regis et Confessoris, ut charta nostra plene testatur; scilicet, priusquam <ref name="ydioma" />idioma regni hujus fuisset modo prætacto corruptum. Unde et Abbas allatam chartam nostram fecit {{Marginalia sinistra|The real charter of the same donor is read to the intercessors, who are quite confounded threat. The Abbot excomunicates the forgers.}} legi publice coram præfatis intercessoribus, et quibusdam de villanis de Redburna. Qua audita, confusi sunt omnes, et negacverunt cum juramento se fuisse auctores aut consiliarios ad confingendum talem chartam, anathematizantes omnes conscios hujus rei. Ob quam causam, Dominus Abbas in crastino, quod fuit die Dominica, fecit per Archidiaconum suum, Fratrem Nicolaum Broun, per varias ecclesias jurisdictionis denunciari excommunicatos omnes factores, fautores, consiliarios, et conscios, hujus rei <ref>''nepharie'' in MS.</ref>nefariæ; facta trina admonitione prævia ante diem; nisi, videlicet, venirent ad satisfactionem pro commisso.<noinclude>{{hr}} <references/> {{sidenotes end}}</noinclude> i9xpsevys3c74vavuocc4vz6j6i4rcs 274048 274047 2026-07-21T10:19:28Z Catgolin 32186 274048 proofread-page text/x-wiki <noinclude><pagequality level="1" user="Catgolin" />{{sidenotes begin|left}} {{rh|262|{{capitales|Gesta Abbatum}}|}}</noinclude>{{Marginalia sinistra|Richard II., 28th Abbot, A.D. 1326‑35.{{hr}}They umpose upon the chief men of the neighbourhood, who intercede for them.<br/>The charter is found to be a mixture of English and French, though alleged to be of the time of Edward the Confessor.}} in certo fuisse posita per cujusdam <ref>''Eyelwin le Swart'' is meant. Mention is made of him and his benefactions in the ''Liber de Benefactoribus'', in the Volume of ''Trokelowe et al.'' p. 444. See also below.</ref>Nigelli Nigri chartam. Quam profecto chartam ipsi falso confinxerunt, et inter magnos patriæ publicarunt; qui, fidem adhibentes chartæ præfatæ quantocius, et eorum dictis, venerunt tanquam amici <ref>Omitted in MS, but supplied in the margin, in a later hand.</ref>et intercessores, ut Abbas eos suo jure gaudere permitteret, sicut antecessores sui fecerunt, secundum formam chartæ eorum, quam detulerunt Abbati inspiciendam. Abbas autem, cum vidisset et perlegisset dictam chartam, statim comperit eam fore falsam atque fictam, per modum loquendi; quia fuit mixa duobus <ref>''ydiomatibus'' in MS.</ref>idiomatibus, Anglico, scilicet, et Gallico, prout moderne loquuntur, et usi sunt a Conquæstu, quando <ref name="ydioma">''ydioma'' in MS.</ref>idioma nostrum fuit corruptum per cohabitationem Normannorum; cum tamen donatio chartæ nostri Monasterii per Egelwinum Nigrum fuisset diu ante Conquæstum, tempore Sancti Edwardi Regis et Confessoris, ut charta nostra plene testatur; scilicet, priusquam <ref name="ydioma" />idioma regni hujus fuisset modo prætacto corruptum. Unde et Abbas allatam chartam nostram fecit {{Marginalia sinistra|The real charter of the same donor is read to the intercessors, who are quite confounded threat. The Abbot excomunicates the forgers.}} legi publice coram præfatis intercessoribus, et quibusdam de villanis de Redburna. Qua audita, confusi sunt omnes, et negacverunt cum juramento se fuisse auctores aut consiliarios ad confingendum talem chartam, anathematizantes omnes conscios hujus rei. Ob quam causam, Dominus Abbas in crastino, quod fuit die Dominica, fecit per Archidiaconum suum, Fratrem Nicolaum Broun, per varias ecclesias jurisdictionis denunciari excommunicatos omnes factores, fautores, consiliarios, et conscios, hujus rei <ref>''nepharie'' in MS.</ref>nefariæ; facta trina admonitione prævia ante diem; nisi, videlicet, venirent ad satisfactionem pro commisso.<noinclude>{{hr}} <references/> {{sidenotes end}}</noinclude> qp3p1lh0vvyofskh6y8dt23yn0x0eok Liber:Nicolaus Hussovianus (Mikołaj Hussowski) - Carmen de statura feritate ac venatione bisontis (1523).djvu 106 84305 274050 2026-07-22T10:38:23Z Хтосьці 4423 litteras ex [[Carmen de statura feritate ac venatione bisontis]] huc transcribere volo 274050 proofread-index text/x-wiki {{:MediaWiki:Proofreadpage_index_template |Title=Carmen de statura feritate ac venatione bisontis |Language=la |Volume= |Author=[[Scriptor:Nicolaus Hussovianus|Nicolaus Hussovianus]] |Translator= |Editor= |Illustrator= |Publisher= |Address= |Year=1523 |Source=[https://www.dbc.wroc.pl/dlibra/doccontent?id=3100&from=FBC DBC] = [[:File:Nicolaus Hussovianus (Mikołaj Hussowski) - Carmen de statura feritate ac venatione bisontis (1523).djvu|Commons]] |Image=5 |Progress=X |Pages=<pagelist /> |Remarks= |Header= |Footer= }} 85q1se1xbjrvxnlyo9xvksmckasrwos Pagina:Nicolaus Hussovianus (Mikołaj Hussowski) - Carmen de statura feritate ac venatione bisontis (1523).djvu/5 104 84306 274051 2026-07-22T10:40:45Z Хтосьці 4423 /* Nondum emendata */ Paginam instituit, scribens '<center>CARMEN</center> <center>NICOLAI HVSSOVIANI</center> <center>de statura, feritate, ac uenatione Bisontis.</center>' 274051 proofread-page text/x-wiki <noinclude><pagequality level="1" user="Хтосьці" /></noinclude><center>CARMEN</center> <center>NICOLAI HVSSOVIANI</center> <center>de statura, feritate, ac uenatione Bisontis.</center><noinclude></noinclude> fikejicoazjkmpyrjawup22t7j2p725 Pagina:Nicolaus Hussovianus (Mikołaj Hussowski) - Carmen de statura feritate ac venatione bisontis (1523).djvu/6 104 84307 274052 2026-07-22T10:52:16Z Хтосьці 4423 /* Nondum emendata */ Paginam instituit, scribens '<center>DE SERPENTE.</center> <poem>Ista domus quondam terras & regna gubernans, {{tab}}Stemma suum certa cum ratione tulit. Nec pueris parcens, prauos depascitur anguis, {{tab}}Vt placida possent uiuere pace boni.</poem> <center>DE EODEM CVM AQVILA IVNCTO.</center> <poem>Iungitur hic serpens Aquilæ sublime uolanti, {{tab}}Vt uolitans rebus misceat ima suis. Nam deus & summis per humi serpentia rectum {{tab}}Pectora consilium mittere sæpe... 274052 proofread-page text/x-wiki <noinclude><pagequality level="1" user="Хтосьці" /></noinclude><center>DE SERPENTE.</center> <poem>Ista domus quondam terras & regna gubernans, {{tab}}Stemma suum certa cum ratione tulit. Nec pueris parcens, prauos depascitur anguis, {{tab}}Vt placida possent uiuere pace boni.</poem> <center>DE EODEM CVM AQVILA IVNCTO.</center> <poem>Iungitur hic serpens Aquilæ sublime uolanti, {{tab}}Vt uolitans rebus misceat ima suis. Nam deus & summis per humi serpentia rectum {{tab}}Pectora consilium mittere sæpe solet.</poem><noinclude></noinclude> jwqhszg31jptzo2ah2fyvmdacyxtgf8 274053 274052 2026-07-22T10:52:55Z Хтосьці 4423 +<center> 274053 proofread-page text/x-wiki <noinclude><pagequality level="1" user="Хтосьці" /></noinclude><center>DE SERPENTE.</center> <center><poem>Ista domus quondam terras & regna gubernans, {{tab}}Stemma suum certa cum ratione tulit. Nec pueris parcens, prauos depascitur anguis, {{tab}}Vt placida possent uiuere pace boni.</poem></center> <center>DE EODEM CVM AQVILA IVNCTO.</center> <center><poem>Iungitur hic serpens Aquilæ sublime uolanti, {{tab}}Vt uolitans rebus misceat ima suis. Nam deus & summis per humi serpentia rectum {{tab}}Pectora consilium mittere sæpe solet.</poem></center><noinclude></noinclude> 34oitmcr0xv53xqtb1qjhehb4nz31s3 Scriptor:Andreas Alenus 102 84308 274056 2026-07-23T07:59:38Z Demetrius Talpa 13304 nova 274056 wikitext text/x-wiki {{Scriptor |IndicisNomen=Alenus, Andreas }} ==Opera== *[[Heroides (Alenus)|Sacrarum Heroidum libri III]] cvam68jdeg33r2adgepfyqzybp274m3